M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars volumen secundum ... Cum scholiis Pauli Manutii. Index rerum, et verborum M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars, Academicarum quaestionum editionis primae liber secundus, editionis secundae libe

발행: 1560년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

que ego, tibi dicens hoc , corpori tuo dico . cum lisetur, no ce te, dicit, hoc dicit, nosice animum tuu . nam corpus quidem quasi uas est, aut aliquod an mi receptaculum: ab animo tuo quidquid agitur , id agitur a te. hunc igitur nosse, nisi diuinu esset; non esset hoc acrioris cuiusda m animi praeceptum, , sc , t tributum deo sit .sed si, qualis sit animus , ipse animus nesciat; dic, qtcesio, ne ei e quidem se sciet ἐ ne moueri quidem se ἰ ex quo illa ratio nata ' est Platonis, quae a Socrate en in Phaedro explicata, a me autem posita es in sexto libro de rep., -. Quod emper mouetur , id aeternum est . quod a tem motum assert alicui , quodq. ipsum agitatur i s - aliunde; quando finem habet motus, uiuendi quo

que finem habeat necesse est .solum igitur, quod seipsum mouet , quia nunquam deseritur a se, nunquam ne moueri quidem desinit . quin etiam cete ris , quae mouentur , hic fons, hoc principium est mouendi .principui autem nulla est origo . nam ex principio oriuntur omnia: ipsum autem nulla ex realia nasci potest. nec enim esset idprincipium, quod gigneretur aliunde. quod si nunquam oritur, ne o cidit quidem unquam . nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur, nec a se aliud creabit;

quidem necesse est a principio oriri omnia. ita sit, ut motus principium ex eo hi, quod ipsum asemo-

l uetur . id autem nec nasci potest, nec mori. uel concidat omne caelum, omnis q. natura consistat, neces

402쪽

se est, nec uim uuam nancistatur, qua primo im pulsu moueatur. Cum pateat igitur aeternum id esse , quod se ipsum moueat: quis est, qui hanc natu ram animis elbe tributam neget ρ inanimum est nim omne, quod pulsu agitatur externo. quod a tem ess animatum, id motu cietur interiore, et suo. nam haec est propria natura animi , atque uis: quasi est una ex omnibus, quae se ipsam semper m neat ; neque nata certe est , ct aeterna in .ri Licet

concurrant glebo omnes philosioni: me enim qui a Platone, , Iocrate, O ab illi familia dis- 'dent, appellandi Edentur 9 non modo nihil nui quam tam eleganter explebunt ined ne hoc quidem I ipsum quam subtiliter conclusum fit intelligenti Sentit igitur animus se moueri: quod dum sentit, illud una sentit, sie uisua, non aliena, moueri; nec accidere posse, ut ipse unquam a se deseratur . ex quo et iaa. citur aeternitas. nisi quid habes ad haec. A. Ego uero facile sumpassus ne in mentem quidem mihi aliquid contra uenire: ita isti faveosententiae. M. Quid illa tandem Z num leuiora censes Φ quae declarant inesse in animis hominum diuina quaedam: quae si cern

rem quemadmodum nascipossient, etia , quema modum interirent , uiderem. 2 am sanguinem , bilem, pituitam, ossa, neruos, uenas, omnem denique membrorum o totius corporis figuram v deor posse dicere, unde concreta , O quo modo facta sint: per animum ipsum ,si nihil esset in eo, nisi

id, ut per eum uitteremus, tam natura putarem, hominis

403쪽

hominis nitam sustentari, quam tutis, quam arboris . haec enim etiam dicimus uiuere. Item, si nihil haleret animus hominis, nisi ut appeteret , aut re fugeret ; id quoque esset ei commune cum biaths.. habet primum m oriam , O eam infinitam re- .rtim iuria erabilium: quam quidem Plato recore dationem esse uultsuperioris uitae. nam in illo libro, qui inscribitur Memnon,pusionem quendam Socrates interrogat quaedam geometrica de dimensione,, in quadrati. ad ea sic ille restondit, ut puer: et tamen' ita faciles interrogationes sunt, ut gradatim respondens eo perueniat , quasi geometrica didicis iet. ex ua V t. Ea quo emi uult Socrages , ut , discere , nihil aliud sit,

quam recordari. quem locum multo etiam accuratius explicat in eo sermone, quem habuit eo ipso die , quo excessit e vita. docet enim , quemuis , qui omnium rerum rudis elle uideatur , bene interroganti res ondentem , declarare ,se non tum illa d scere ,sed reminiscendo recognosicere: nec uero fieri ullo modo posse , ut a pueris tot rerum , atque tan tarum insitas , et quasi consignatas in animis notio- nes , quas Dνοίας uocant , haberemus , nisi animus , ante quam in corpus intrasset , rerum cognitione viguisset. cumq. nihil esset, ut omnibus locis a Platone disseritur; nihil enim ille putat e se , quod oriatur, O intereat , idq.solum e se , quod semper tale sit , qualem ideam appellat ille, nos speciem9

non potuit animus haec in corpore inclusus cognosi re, cognita attulit: ex quo tam multarim rerum

404쪽

LIBER I. I 8 cognitionis admiratio tollitur: neque eaplane uidetani us , cum tam repente in tam insolitum , tamq.

perturbatum domicilium immigrauit sed , cum se collegit , atque recreauit , tum agnosiit ea remin scemiso . ita nihil aliud est , disicere , nisi recordari. Ego autem maiore etiam quodam modo memoriam admiror. quid est enim illud, quo meminiamus ' aut quam habet uim j aut unde ζ non quaero , Ma 4, μι quanta memoria Simonides fuisse dicatur, quanta Theodectes, quanta is , qui a Drrho legatus ad senatum est missius, Cyneas, quanta nuper Carne des, quanta, qui modo fuit, Sceptius Metrodorus, quanta noster Hortensius: de commisi hominum memoria loquor, o eorum ma me, qui in aliquo maiore studio, ct arte versantur: quorum quanta

mens fit, disicile es existimare: ita multa memineri t. uorsum igitur haec spectat orano quaesiit illa uis, O unde sit , intelligendumputo. non est certe nec cordis, nec sanguinis, nec cerebri, nec at morum . anima sit animus, ignis lie, nscio: nec me

pudet, ut istos , fateri nescire, quod nesciam: illud , ulla alia de re obscura a firmare possuem , ne an Ilva, siue ignis sit animus, eum iurarem esse diu - ni m. quid enim, obsecro te, terrea ne tibi, acit hoc - . nebulosio , ct caliginosio caelo aut fata, aut concretatii letur tanta uis memoriae ἰ si, quid si hoc, non uides: at, quale sit, uides .si ne id quidem: at, quantu sit,prouec Io vides. uuid igitur ἰ utrum capacitatem aliquam in animo putamus e se, q2ο tan'

405쪽

in aliquod uas ea, quae meminimus, in umdantur ἐabsurdum id quidem: qui enim fundus, aut quae talis animi figura intelligi potest ἰ aut quae tanta omnino capacitas ἰ imprimi quasi ceram animum putamus , O memoriam esse signatarum remum in mente uestigia ζ quae possunt uerborum, qua rerum ipsarum esse uestigia ς qua porro tam immensa magnitudo, quae illatam multapost effingere ψ Quid illa uis , qua tandem est, quae inu

figat occulta, quae inuentio atque excogitatio dicitur ψ ex hac ne tibi terrena, mortaliq. natura, ct caduca, concreta ea uidetur ρ aut qui primus, quod summae sapientia Pythagorae ullum est, omnibus rebus imposuit nomina ἐ aut qui disspatos homines congregauit , et ad societatem uitae conuocauit in aut qui sonos uocis, qui infiniti uidebantur, paucis litterarum notis terminauit ἰ aut qui erraintium Restarum cursius, progressiones, innitiones notauit ζ omnes magni: etiam superiores, qui fruges, qui uest tum, qui tecta, qui cultum uitae, qui praesidia contra feras inuenerunt; a quibus mansiue adti , Oexculti, a necessarijs artificiis ad elegantiora desti ximus . nam ct auribus oblectatio magna parta est , inuenta, O temperata uarietate, O natura sonorum: O astra suspeximus , tum ea, quae sunt

infixa certis locis, tum illa non re, sed uocabulo errantia. quorum conuersiones, omnesq. motus qui

animo uidit, is docuit similem animum suum eius i se, qui ea fabricatus in calo esset . nam cum .-

406쪽

stbaeram illigauit, esserit idem quod ille , qui in Ti . t:

maeo mundum ad cauit , Platonis deus , ut tardiatate O celeritate di millimos motus una regeret rconuersio. quod si hoc in mundo feri ne deo non potest: ne in I baera quidem eosdem motus Archim des sine diuino ingeniopotuisset imitari. Mihi uero ne haec quidem notiora , O illustriora carere uidiuina uidentur,ut ego aut poetam graue plerunque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere , aut eloquentiam sine maiore quadam ui fluere , abundantem sonantibus uerbis, uberibus psententijs. Thilosophia uero , omnium mater amtium , quid est aliud, nisi, ut Plato ait, donum, ut ego , inuentum deorum ἰ haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod si tum est in generis humani societate, tum ad modestiam, magnitudinemq. animi emdiuite eademq. ab animo ,ranquam ab oculis , caliginem distulit , ut omnia supera, infera, prima, ultima, media uideremus. prorsus haec diuina mihi uidetur uis , quae tot res esciat , ct tantas. quid est enim m emoria r

rura , O uerborum ' quid porro inuentio ζ prosi Ito id , quo nec in deo quidquam maius intelligipote l. non enim ambrosia deos, aut nectare, aut Iuventate pocula ministrante utari arbitror . nec

Homerum audio, qui Gan medem a diis rapti ait propter formam, ut Ioui pocula mini traret. non iussita causa , cur Laomedonti latata feret imm-

407쪽

idie. t , a. fingebat haec Homerus, ct humana ad deos ι'. trans serebat . diuina, Hassem, ad nos : quae autem diuina in uigere ,sapere, inuenire, memini se . ergo i s d. animus, qui, ut ego dico, diuinus, ut Eur ides aut det dicere , deus est It quillam , i deus aut anima, aut ignis est, idem est animus hominis . nam ut illa natura caelestis terra uacat, O humore : sic utriusque harum rerum humanus animus est e pers. sin autem est quin IIa quaedam natura, ab Aristotele inductaprimum: haec o deorum est, et animorum . hanc nos sententiam secuti ,his ipsis uerbis . in Consolatione haec expressimus. morum nulla in terris origo inueniri potest. nihil enim est in animis mixtum, atque concretum, aut quod ex terranatim, atque si tum esse uideatur; nihil ne aut humidum quidem, aut flabile, aut igneum . his enim in naturis nihil inest, quod uim memoriae, mentis, cogitationis habeat; quod praeterita teneat , O futura prouideat, ct compleniti possit praejentia: quae sola diuina sunt; nec inuenietur unquam , un de ad hominem uenire possint, nisi a deo. Singula ris est igitur quaedam natura, atque uis animi, seiunLIa ab his usitatis, notisq. naturis. Ita, quidquiden illud, quodsentit, quod sapit, quod uult, quod uiget, caeleste , ct diuinum est, ob eamq. rem aeternum sit necesse est. Nec uero deus ipse, tintelli gitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam, O libera ,segregata ab omni co

cretione mortati , omnea sentiens omnia mo-

uens

408쪽

. LIBER I. 187uens , ipsaq. praedita motu sempite o. Hoc eg nere, atque eadem e natura est humana mens. Vbi igitur, aut qualis est ista mens ἰ ubi tua, aut qualis 'potes, ne dicere ζ an, si omnia ad intelligendum 'non habeo, quae babere uellem; ne ijs quidem, quae habeo, mihi per te uti licebit ψ non ualet totum ani. a. mus, uisese ipse uideat: at, ut oculus ,sic animus, sese non uidens, alia cernit. non uidet autem, qΗod minimum est , formam suam . fortasse: quanquam id quoque :sed relinquamus: uim certe, sagacit

tem, memoriam, motum, celeritatem uidet. haec

magna, haec diuina , haec si piterna sunt. quas cie quidemst, aut ubi habitet, ne quaerendum qu

dem ent . ut, cum videmus deciem primum, cam 1 doremq. caeli, deinde conuersionis celeritatem tan- , tam , quantam costare non possumus; tum uicissia G tudines dierum, atque noctium, commutationes . temporum quadripartitas, ad maturitatem si gum , O ad temperationem corporem aptas, eorumq. omnium moderatorem O ducem solem, luna q. accretione, O diminutione luminis quasis flori notantem Osignificantem dies ; tum in eodem orbe, in XII partes disributo, quinquestellas id, ferri, eosdem cursus constantisime seruantes, d staribus inter se motibus; nocturnamq. caeli fommam undique sideribres ornatam; tum globum temrae eminentem e mari, Dum in medio mundi m uersi loco , duabus oris dissantibus habitabilem oe ιμ .θω cultum s quarum altera, quam nos incolimus Iub

409쪽

Meposita ad stellas septem , unde Horrifer Aquilonis stridorgelidas molitur niues;

altera australis, ignota nobis, qvim uocant Graeci ἀνταξονα; ceteras partes incultas, quod aut frigore rigearit, aut uraritur calore; hic autem , ubi habitamus , non intermitti ,suo tempore. Calum nitescere, arbores frondescere, et

Vites latificas pampinis pubescere, Ramos baearum ubertate incurvescere , Segetes largiri fruges, florere omnia , Fontessatere , herbis prata conuestirier; tum multitudinem pecudum partim ad uescendum , partim ad cultus agrorum , partim ad uehendum , partim ad corpora uestienda ; hominemq. ipsum quasi contemplatorem caeli , ac deorum, ipsorumq. 2 4. iu: έμ4strem , at P e hominis utilitati et ros omnes Omaria parentia: haec litur , O alia innumerabilia cum cernimus, po umus ne dubitare,quin his prae sit aliquis uel essector ,si haec nata sunt , ut Platoni uidetur , uel, si semper fuerint, ut Aristoteli placet , moderator tanti operis, ct muneris ἐφ me tem hominis,quamuis eam non uideas,ut deum non uides , tamen, ut deuim agnosiis ex operibus eius , c ex memoria rerum , O inuentione, O celerita te motus , omniq. pulchritudine uirtutis uim diu nam Mentis agnosisto. In quo igitur loco est ἰ credo equidem, in capite; O , cur credam , afferre Posisu :sed de hoc alias: nunc,ubi ubi sit animus,certe quidem in te ent. Quae est ei natura j propriaputo,

n ci

SEARCH

MENU NAVIGATION