장음표시 사용
21쪽
taVOr Um annum unum alterumve degentes, variisque studiis incumbentes, praeter unum, omnes a febribus intermittentibus immunes vixisse. Ιs, qui solus aegrotavit, unicus aquae potor fuerat; reliqui vino satis libere utentes, sic sese incolumes praestiterunt. Ut in peste, ita quoque de usu tabaci in febre intermittente loquitur Lind : idque adhibitum fuisse memorat cum contusis araneis junctum, et pro cataplasmate corpori admotum, quod morbum cito amovere dicebatur. Ingeniosus Dr Currie quoque mihi retulit, se, quando in America vixit, correptum fuisse febre intermittente, quae per menses octodecim misere illum excruciavit, cortice Peruviano, rhabarbaro, aliisque fere omnibus medicaminibus frustra adhibitis, tandem doetus fuit ab indigena quodam de potestate tabaci, qui illum monebat, ut insorma cataplasmatis cum sinapi, ad carpos et scrobiculum cordis, id applicaret. Obtemperavit, atque omnino
sanatus fuit. Effectus fuere sudores largi, frigidi, nausea
Permagna, et tandem vomitus violentus per horas aliquot. Praeclarorum virorum auctoritatem non recuso; nec
res impossibilis videbitur, si quis dotes hujus plantae bene secum perpenderet. Ex historia enim herbae apparet, eam emeticam vim possidere, quod quoque confirmatum a Lewis ' multisque aliis stat. Neminem latet, emetica hunc morbum saepe depellere, exempla cujus pluria in auctoribus ex taut Igitur, quanto vim habet emeticam, tanto prodesse potest, non Vero
22쪽
ultra. Tabacum tamen emeticum inelegans est, imo periculosum ; et multa aptiora praebet materia medica.
DE USU EJUS CONTRA COLICAM SPASMODICAM.
Non desunt etiam qui ni cottana diversis formis contra colicam spasmodicam praescribunt, et laudant l. HO an, inter alios, affirmat, se multos e plebe vidisse doloribus intestinorum admodum excru atos, qui, fumo ejus deglutito, a morbo statim liberabantur. Experientia vero recentior hujus remedii successum non confirmat. Pro clysmate enim saepius fumus ejus in No comio Edinensi, urgente illo, qui stadium tantum mihi esse videtur ultimum hujusce colicae, incassum injectus suit. Gaubius ea in fumum elevata, atque in alvum immissa, pertinacissimas constipationes saepe feliciter seipsum solvisse, quovis alio remediorum genere incassum tentato, pariter autumat; et hoc etiam tum herniis tum colica spasmodica. De Haen quoque eandem commendat, et Varia refert exempla, ubi tentatus suit fumus ;iat, quoniam aliis remediis, eodem tempore, usus est, et quidem his satis fortibus, de vi fumi vera incertum est. Si enim aliquis periculum facere Velit, liceat ; nam, in desperatis, desperata remedia tentare omnino fas est. Atque ad hoc propositum Varia excogitata suere instru
' Vid Levi. Mat. Μed. ut supra.
23쪽
Is qui tale primus excogitavit doctiss. fuit Uigerus, diverso vero proposito. Postea Schaesser, medicus Rati Lbonensis, alterum exhibuit, instrumentum clysmaticum nuncupatum, cujus i conen in libello, I 57 in lucem edi'to, habes. Deinde de Haen, medicus Viennensis ad Schaesserum aliud transmisit, qui idem utcunque corregit, et i conen cum suo in libello supra memorato depictum curabat. Demum, illustr. Gaubius irri ' aliud excussit, cui nomen infrumenti clomatici ad fumum nicotianae in anum impellendum dedit ; et satis, me judice, simplex e st. Athen t, chirurgus peritus Edinensis, I773, hocce, utcunque iterum, Ut censet, reformatum delineavit. Berenbroeli nuper aliud, et quidem omnium simplicissimum, excudit, cujus exemplar ad Pros Cullenum, ut
idem Collegio Regali Medicinae Edinensi ille exhiberet.
transmisit. Hoc vero nullatenus laudare Possum, quoniam tubulus ex ligno factas, nec, ut oportet, flexilis est ;et etiam quia rectus, et non paululum sinuatus, ut ad intestini recti sinuositatem melius accommodatus fit.
Professor Monro neque hoc neque illud magni aestimat, sed syringem, quam suis auditoribus quotannis ostendere solet, cum duplici papilla, longe prae aliis, et praecipue prae ingeniosi Gaubii folle praefert, ob id, quod quantitas fumi immissi ad amussim ad mensuram exactam reduci possit, quo satis bene operatores cavere queant, ne P Taeter capacitatem suam intestina fumo repleantur, et inde rumpantur; quod, e contrario, sorsan fieret, si sollis adsumum injiciendum usurpetur. Quatuor
24쪽
Quatuor horum instrumentorum sermas Iectoribus nostris delineari curavimus, quas apud tab. II. videant. Plures in Nos comio Regali Edinensi lyringe etiam hac Monroiana tractati sunt, sed, ut supra dictum, frustra. Ιmo experientia repertum est, vires tabaci narcoticas plus mali quam dotes stimulantes atque antispasmodicas boni, corpori humano inferre. Dominus Evans decoctum ejusdem herbae saepe tentavit, et huic proposito utile esse assirmat, quoniam nunquam spem ejus fefellit, dum, e contrario, fumum damnat. Certe stimulum acrem praebet, quod Probatur ex Vomitu, si abdomini applicatum fuerit. Drasticum quoque est purgans. Nec dubitandum quin interdum constrictiones intestinorum amovere queat.
Olim etiam ex planta extractum hoc in morbo, ad abdomen illinendum, inter Lappones ' commune et celeberrimum fuit remedium. Attamen hi rudes et indocti sunt, neque medicinae cultura ibi adhuc floret. Et, quoniam
ii remedia meliora nesciant, quaecunque sunt nota praescribere cogantur.
Ad aquam e corpore educendam, nonnulli olim tabaco usi sunt. Ex Dodonaei auctoritate, traditur historia, succum nempe eius quatuor aut quinque unciarum pon-
t Vid. Diss. Morb. Lapon. auct. Lors Martin Gothbur. ensvid. quoque Duncani comment.
27쪽
dere potum, sanavisse hydropicum. Symplomata haec
subito post usum grassabantur, alvus vehementer turbata, et profundus somnus. AEger media aetate, et rusticus, et fortis fuit. Magnenus etiam semel tabaci periculum fecit in muliere hydropica, postquam omnino de spe raverat de ejus valitudine. Et tantam aquae copiam eduxit, , Ut quamvis exiguam quantitatem exhibuisset foliorum de .cocti ex vino albo ; tamen ita debilitata aegra est, ut viribus omni ratione providendum esset, et intermittenda curatio, donec reficeretur. Post mensem obiit. Fate tu
autem morbum inveterAtum, et aegram debilem ac aetatis declinantis fuisse. Sed non magis prodesse videtur medicamentum, quam alia drallica purgantia. Nuper diversa forma hydropicis exhibitum est, nempe, in cinerum sorma f. Exemplum unum habemus hydropisse liciter sanati, ope cineris, Posi combustam ni cottanam, collecti, cujus quantitas a drachma dimidia ad drachmam unam bis in die sat est, in exigua cujusvis liquoris quantitate.
Qui curaque secum paululum rem Perpendet, modum opGandi facile explicabilem reperiet. Nam, quoniam morbum sanat quicquid aquam amovere potest, et quum per organa excernentia haec expelli potest, sequitur, ut quaecunque Urinam movere valeant, idonea copia fumpta, prodesse possint. Nunc bene notum est, at halina pulchre convenire eam eliminare ; et a re Chymica docemur, Omnes plantas combustas a thali plus minusve praebere, nec
unam ab alia in hoc disset re, nisi quantitate sola. Igitur C cineres
28쪽
cineres tabaci prodesse queant, quatenus athali continent et Nescio vero quare impurum hoc anteponemus, quum
multo purius, nimirum, sal tartari, aliaque, officinis in promptu sunt. Unicum istiusmodi exemplum, me judice, tantum probat, at halina, veluti alia diu retica, hydroptmederi posse.
DE EJUS USU CONTRA SCOR BUTUM.
Autumatum olim fuit, ni cottanam scorbulo commode occurrere posse : Et, quum dudum saevit dira strage morbus inter Imperatoris Germaniae acies, ad Vindobonensem academiam literas misit Imperator, rogans, ut professor medicinae hujus morbi ita lethalis methodum certam avertendi dicerent; responsionem literis imperialibus remiserunt docti, ut imperaret medicis ordinariis, inter aegrotos quotidie versatis, usum ni cottanae fumi, ac aliarum hujusmodi herbarum instituere Sunt etiam praeter medicos Vindobonenses qui idem
sentiunt. Nam Frederic Vander Mye refert, scorbulo decumbentes ex exercitu, qui in Breda obsidebantur, in dies convaluisse, quam primum fati S ni cottanae comparatumesiet, quae mira felicitate operabatur, antidotum contra scor butum praestantissimum habita; addit autem, Vinum quoque eos libere simul bibisse. Annon totum beneficium vino attribui potest Z quisnam enim dotes tonicas et anti septicas vini generosi ignorat ZContra I' Uid. Lind on the ScurvΡ
29쪽
Contra vero non desunt alii, de scorbulo tractantes, qui inter multas causas nimium ni cottanae usum incusare vix dubitaverint, quoniam vires ventriculi plurimum laederet f. Hervius item, de eodem scribens, quem illi distinguere in scorbutum oris et cruris placet, inter causas occasionales ni cottanam, aerem multo sale commixtum, nimium salis marini, necnon spirituum stillatiliorum usum, com
Ab omnibus autem agnoscitur, causam hujus morbi inopiam esse vegetabilium recentium, una cum cibi putridi ac salis copia immodica assumpta, praesertim si aeger in aere impuro et humido diu manserit. Lind vero, qui tam pulchre de scorbulo scripsit, tota ejus natura vera detecta, succi huius herbae tanquam utilissime contra ulcera scorbutica meminit. Ad hunc finem, si necesse sit, usurpetur; caute vero agat medicus, quoniam tanta acrimonia gaudeat.
DE EJUS USU CONTRA TINEAM CAPITIS.
r Lewis tabacum, propter acrimoniam ejus insignem, cautissime applicandum esse monet, ad quamcunque cor Poris partem, ubi soluta fuerit carnis continuitas. EDfectus enim mali creberrime inde orti sunt. Inter plebem Vero non parvi aestimatur contra nonnullas cutis assem.
Exemplum notabile relatum habemus a Chaliners cujusdam, qui tabacum unguenti forma applicuit ad tineam capitis
f Vid. Lind.: Vid. Lew. Mat. Med.
30쪽
capitis sanandam. Morbus paulo post sere cedebat: tanta vero naias ea et vomitus, una cum sudoribus frigidis, ct animi deliquio, sequebantur, ut stati in usum omittere coactus fuerit.
DE USU NICOTIAN 2L AD VULNERA RECENTIA.
Recentia soli a vulneribus imposita, ad sanguinem sistendum, et carnem iterum glutinandam, communi usu olim fuerunt. Imo putredinem arcere quoque dicebantur. Inter vulgus hodie etiam folia ejus siccata in vulneribus minoribus nuper inflictis laudantur. Ab nere quidem partem laesam defendunt; itaque nonnihil ad sanationem conducunt. Adhuc vero e&perientia non probat, vim ullam aliam tabaco inesse vulnera conglutinandi. Sed, quum stimulus acerrimus sit, inflammationem plus minusve semper vulneribus recentibus orituram, non ad augere eam non possit. Igitur ad vulnerum medelam adhiberi vix debet.
DE EJUS USU AD II AEMORRHO ID E S REPELLENDAS,
Hodie ni cottana inter empiricos contra liaemorrhoidem saepe datur. Nec omnino posthabita etiam a medicis ipsis, tametsi doctis. Periculosum semper mihi apparuit medicamen.