Tentamen inaugurale, de nicotianae viribus in medicina : ut et de ejus malis effectibus in usu communi et domestico, examen ...

발행: 1780년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

DE NIC OTI AN AE VIRIBUS.

ravit.

Porro, longe antequam in nares domestice hauriebatur, Indi, Peruviani, similesque gentes barbarae, in ignibus suis sacris, hostiae loco, utebantur. Hoc modo quoque fata dicebant. Praeterea, si navigantes tempestate in periculum perducti essent, ad tabaci pulverem, tanquam ad sacram anchoram, confugiebant: Eodemque ritu, quum periculis quibusdam evasissent, mimico gestu, dissonaque voce, veluti gratias agentes diis, pulverem in aerem Projiciebant f. Usus huius pulveris,' dicit Ho annus, primum ad Italos venit, apud quos frequentissimus est; postea ad Gallos, et etiam ad ipsos Germanos, sese ex. tendit, ita ut laba comani a jain multi laborent; et ipsa consuetudo talem pulverem fecerit pene cum aere ne- cessarium ; plerisque inutilis, et superfluus, imo noxius

Quod ad narium infarctionem nunc attinet; mihi esse videtur, non solummodo nares, sed quoque sinus hos nuper descriptos, eo repleri; nam, quamvis tortilis prorsus sit via ad sinus, quamvis item saepius ac diligenter ni cottanae

conspurcatores nasum emungere Curent, tamen, quum

pulvis tam levis tamque subtilis sit, et Praeterea, inspiratione strenuissima, qua eum soliti attrahere sunt, inhaletur, necesse fit, ut qua detur Porta ruat. In antris maxillaribus proculdubio impactus repertus fuit, nec rationes satis validae mihi patent, quare in fron. tales pariter, aliosique sinus, Penetret Puta nunc, si velis, nulla alia mala, praeter vocis suavitatem armissam exinde oriri, quam, ut omnibus innotescit,

P pulvis,

52쪽

ιt DE NIC OTIANAE VIRIBUS.

pulvis, post longum usum, creat; dehortari tamen id solum debet, aut, ad minimum, homines impellere ut par cius sibimetipsis indulgerent.

Porro, graVem et hircosum odorem i Ilo utentes plerumque emittunt, olfactui aliorum omnino ingratum. Denique, nimio et intempestivo ejus usu, pulchritudinem minuit, destruit; cutis colorem mutat, nasum totum externe subfuscum reddit, et interne, circumque narium alam, turpe quidem astantibus spectaculum. Unde Virgines Gallicae nobiles ab ejus usu abhorrent, nec nisi nupti eam usurpant: Praeterea, acritudo ejus superius labium saepissime decorticat, luteoque colore totam fere faciem deturpat. Malum quoque non levius, sub quod laborant tales, superest ut recenseamus: Verbis, nimirum, articulandis dissicultatem magnam sustinent. Antea demonstrare conati sumus, quo liberius in sinus

irruat aer, eo clariorem emitti vocem. Quicquid eos obstruit, literas natales m. n. et V. efferrν nullatenus si nil ; et exinde quasi rauca evadit vox, aut tetra, qualia Per nares Vulgo transire dicatur.

Nunc, si ad quantitatem a multis quotidie sumptam respiceres, primo patebit intuitu, vocem multum corrumpi oportere. Refert enim Magnenus de quodam illi ipsi Optime noto, cui tanta voluptas usus hujus pulveris suit, ut unica die uncias quatuor naso suo perdiderit '. Hos man quoque de alio refert homine, qui quotidie uncias

tres ejusdem in nares attraxit.

Mihi

53쪽

DE NIC OTIANAE VIRIBUS. s

Mihi hodie noti sunt pauci, quibus duae in dies unciae vix lassiciunt. Haud raro quidem observare datum est,

unam eodem spatio consumi. Tanta certe quantitas non obstruere liberum aeris in nares tranti tum non potest; inde verba natalia proculdubio emittentur. Praeterea, non solum hoc modo vocem corrumpit Πic otianae usus, sed, laesa interdum fit uvula, aut palatum, aut gula ipsa, et vocem et alias horum organorum actiones,

veluti devorandi facultatem, multum impedit: Cujus modi triste et lethale a tumore gulae exemplum nuper mihi relatum fuit.

DE DYSPEPSIA EJUS USU ORTA.

Ex plantae historia patet, eam narcoticam esse, quod item a quotidianis tentaminibus firmatur. Hinc, quum in dies large intra nares recipiatur, ut in ventriculum illabatur necesse fit. Tonum igitur minuit, et functiones hujus organi admodum impedit. Etenim omnia narcotica universum corpus hebetant, nervorumque fibrillas ventriculi multiplices, et tenerrimas, ob commercium id intimum, quo inter se diversae corporis partes fruuntur, assiciunt, et justo suo sensu privant. Saepissime quidem evomitus fuit pulvis, nec parca quantitate, ec eundem dyspepsiam saepe creare plurima exempla demonstrarunt,

varia quorum Cullenus ipse quotannis suis auditoribus, inter praelegendum, reserre solet f.

54쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

Nicotianam delere famem veteres, hac de planta tractantes, nempe, Neandrum, Magnenum, aliosque, seculissere binis abhinc, non latuit: Qui inter alias virtutes e numeratas huic proposito etiam eam laudaverunt. At naturam hujus rei vermn male intellexerunt; et ubi eos damnare prorsus oportebat, ibi admiratione stollida et simplici stupuer Iant. Monardes nos docet, Indos ipsos eam usurpare ad sitim famemque sedandam, imo, ut pUtabantur, arcendam ad dies aliquot ne cibo potuve egerent, quoties peregre illis est proficiscendum per avia et loca inhospita desertaque, ubi cibus potusve vix aut ne vix quidem comparari posset. Expeditiones quoque trium vel forte plurium dierum eorum milites suscipere dicuntur, et bene sustinuisse, solatii cottana freti, qua variis utebantur modis. Porro, obstidione Valentiae anno I 636, miles fuerat, qui inediam sustinebat septem dierum, ita assii matur, globuiis ejusdem devoratis, vires belli laboribus aptas conservans. Indi vero dicuntur multo longius famem sitimque ea arcere

ob id quod planta bis regionibus fortior est. Sequenti modo

Praeparant; partes nempe aequales ejus et cochlearum quarundarum testRs accipiunt, terunt, simulque commiscent ;siccant, in pilulas formant, et in umbra demum pro Usu reponunt; iter per deserta locaque cibo carentia facturi, aliquot ex his assumunt, inter dentes reponunt, succumque assidue ex una alterave harum sugunt. Idem post inter' valla quaedam repetunt Per Plures dies, omni quo tem pore, nec fame, nec sate, imo, neque lassitudine, ut fertur,

per vias dissicillimas iter facientes tentantur l. Histo

' Vid. Monarra. Lopez de Gom. Oviedum, Benzoiri. Delecham p. stiosque.

55쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

43 Historiam similem milites fide digni Magneno olim retulerunt, nempe, sescuncia ni cottanae unica, biduum, sin cibo, aut potu, imo. sine horum desiderio, se transegisse. Facile assentiri possum opinioni, quae docet, hanc herbam famem minuere, quum vi marcoticae polleat; sed parum verisimile videtur aut nutrire posse ni cottanam, aut vires diu sustinere. Homines vivere dies duos aut plures fortasse sine cibo queant; nullo tamen modo vigent; contra, vires citissime deficiunt, collabuntur. Quum Vero vires concoctionis herba haec minuit, simul cum nervorum vi, pari ratione itaque secretiones parcius

fluere cogit; unde proculdubio serius cibi appetitus redirbit. Praeterea, ad hance rem ulterius explicandum, calor ipse

regionibus calidis, sicut Indicis. neminem enim hoc latet , ad appetitum sedandum plurimum confert. Denique, Indi, et milites in genere, inediae et laborum

patientes sunt. His rite igitur perpensis, rei hujus ratio clare Patebit; neque ad eam explicandam, ad mirabiles plantae hujusce dotes, in viribus, dum labores sustinentur, reficiendis, confugere licebit. Imo, Nicotius ipse fatetur, eain nullatenus nutrire, quamvis eodem tempore assirmat, torsitan autem male , quinque ex ejus sociis, qui fumum non haurire potuerunt, laboribus periisse Vix tamen in hanc disquisitionem ut ineamus res mereri videatur; ut, cum non pauci sunt, qui pro usu ejus domestico argu mentis hujusinodi strenue contendant, eam his paucis obiter tetigisse aequum a nobis ducebatur.

56쪽

46 DE NI COTI AN AE VIRIBUS. DE MUCI SECRETIONE.

Quandoquidem a multis laudatur ni cottana ad augendam e naribus secretionem, nec infrequenter diversiis in morbis tum capitis, tum oculorum, Ed eundem finem praescribitur, paululum inquirere liceat, qualis sit hic secretus liquor, et quibusnam dotibus praeditus.

Mucus qui nuncupatus, non e naso solum, sed variis etiam corporis partibus secernitur.

Disputatur inter phy siologos, utrum secretio fit propriis

glandulis, et novus omnino liquor nascitur; an in sanguine prius existebat, ex quo tantum percolatur. Senacina propria forma sanguini inesse tenebat, et per experimentum ad eundem finem institutum opinionem suffulcire conatus est, nempe, internam ventriculi cujusdam animalis vitulae, ni fallit memoria) membranam obtuso cultello rasit ; ex quo tantam hujus liquoris copiam obtinuit, quod concludere illi aequum visum sit, non folliculis hujus organi, ullo pacto, tantam contineri quantitatem posse. Quantum ad qualitates muci manifestas pertinet; sapore. Odore, et colore omnino caret: Viscidus est, adhaerens partibus quas tegit, quae omnium ejus dotum utilistima est. Cum aqua, testante Haltero, misceri potest mucus, inque ea prompte di Iuitur. A putredine omnino est alienus; nam conservatus per totum annum sine foetore mansit f. Int Vid. Haller. Ph. El. et vid. quoque Hom. praelect. Mat. Med.

57쪽

DE NICOTIANAE UIRIBUS. i

In aquae superficiem natat, ergo aliquantulum minus Ponderosv S.Chemica tentamina in eundem raro instituta sunt. In calida induratur; in igne, in carbonis speciem am buritur '. Lixiviosi sales, aut medii, non mucum, secundum Halle rum, solvunt. Ab inventis Caroli Darwin eum in acido vitriolico iolvi

docemur

Solvitur pariter, tametsi tarde, fixi athali caustici lixivio Maxima pars aquosa est; nam, si in vasis igni expositis

recens mucus inditus fuerit, decima octava tantum pars, quae in Vaporem non abit, manet. Quum oleum inest, quamvis parva quantitate, proculdubio ex eo naturam

viscidam habet θ.

Quamvis mucus ubique non ejusdem naturae est, hoc tamen commune possidet, ut lubricus humor sit, quo aeris, ciborum urinaeque via late obungitur; varias quidem teget partes corporis. Mucus narium, qui ad nostrum scopum magis pertinet, omnium horum lini mentorum spississimus est, et, ex arteriolis in minimas cryptas, et ex his iterum in sinus pituitarios, deponitur li. Hae glandulosae esse videntur, et diversa forma et structura singulas indui. Attamen non in mente nunc est, de iis sermonem instruere; asserere sat sit, has non simplices solum, verum etiam compositas sese

habere. Iul Vid. Haller. in Vid. Culi. Firsi Lines, vol. 2. P. 22o.s Vid. Haller. I Vid. pag. 39, go. ubi describere tentavimus hos sinus,

58쪽

s DE NICOTIANAE VIRIBU 2.

In narium cavea, ubi sunt hi recessus et sinus pituitarii ante descripti, muci vis quidem magna reservatur; nec vero glandulae ullae illic reperiri queant. Constat igitur, liquorem hunc sine glandulis interpositis excerni posse, et

tantum moram requirere post secretionem a sanguine, per vasa exhalantia, ut speciem prae se spissam ferat, ossicio suo a natura decreto bene simul fungens, nimirum tenecis minutisque nervis tuendis. Praecipuus effectus folliculorum horum est, viscidiorem reddere humorem, quem statu stuido recipiunt. In nare omnino limpidus nascitur, et eam conservist naturam, coryga orta, cum e naribua magna copia diffluit, aut emungitur; tunc enim acrimonia nares solicitat, neque sinit eum, ut antea, commorari, ut idoneam tenacitatem adipiscatur. Haec spissitudo facit, ut ex his receptaculis, post moram debitam, acrimonia sua et copia, suum receptaculum Potentius irritet, et vires inde evacuantes solicitet. Necessitas insuperabilis, qua ad sternutationem, tussim, 3 c. cogimur, nos monet, quam potens vis stimuli sit, quo humores, etiam mitiores, excretionem suam solicitent, ut corpus hocce retento humore se liberet.

Ex his argumentis colligi potest, hosce solliculos muscu- Iari vi indui: At tempus nunc poscit, ut ex hac digressi

Certe ex praedictis, de indole eius et partium natura, luculenter patebit oportere, Iuaecunque haec vasa aut folliculos stimulent, muci excretionem quoque augeant; a qua actione tum bonum tumque malum non leve, secundum stimuli vim et durationem, oriatur. Ad amovendam talem acrimoniam, et ut liberior mucie cretio

59쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS. 9

cretio suat, aeque in bronchiis et pulmonibus et naribus, proculdubio instituit natura sternutationem. Quatit plus quam tussis et,corpus excitat: Et ut tus- sis ab irritatione glottidis, tracheae, bronchiorum, P Ul- monis, sic sternutatio ab irritatione membranae narium oritur, raro a sympathia, cum remotis partibus, pari ac tussis ratione, causam irritationis summovex, abster- git, et corpori igitur saepe prodest. Aliquando nocet, scilicet, si nimis vehemens fuerit v.' Cum sternutatio tam utilis saepe reperiatur, multi er- rhinis frequentius usi sunt, maximum inde commodum expectantes. Inter alia, hoc proposito, saepissime usurpa tus suit tabaci pulvis, contra capitis dolores aliasque assectiones ' : Nec dubito quin plus semel utilia reperta sunt sternutatoria. Non vero omnibus innocua evadit sternutatio ; quippe quae plethoricis, et illis vasa sanguifera aut in Ventriculo, aut pulmone, aut etiam in naribus rupta It . bentibus, pessima evadere oporteat; nec desunt exempla

ubi citissime lethalis fuit i.

Detur vero maxime utilem esse : Nullatenus inde expedit sternutatoriis semper uti. Qui tabacum in nares attrahunt propter vim ejus stimulantem, oblivisci videntur, omnia stimulantia effectus suos consuetudine perdere, utpote in dies usa hebetiores fiunt nervi ; nam quaecunque heri vehementer stimulaverunt,

hodie, aut forsan postridie, ne vix quidem nervoS moVerint. Haec universa corporis lex est. Igitur recte concluditur, stimulum nervis applicatum, fortiorem aut

G debiliorem

Vid. Conspect. Med. Theoret. auci. Gregorio junior. Sect 554. et

60쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

debiliorem evadere, in ratione vis illius immediate antecedentis, cui corpus magis sese prius accommodat-set, et assuetum fuisset. Hinc perspicuum est, stimulum Vocabulum esse relativum, quippe quod substantia aliqua hodie irritans et stimulans, cras partes easdem nullo

pacto fortasse movere queat. Exempla innumera, si necessarium recitare duceretur, ad

hoc corroborandum extant.

Qui enim amara quotidie sumunt, ut alvum laxiorem habeant, dosin in dies augere coguntur. Idem omnibus aliis corporis partibus, quantum mihi notum est, una, videlicet, excretione diaphoretica excepta, quae semper portionem medicamenti minorem ad effectus eosdem producendos poscit. Haec mihi probare videntur, stimulantium nimium usum corporis functiones turbare et debilitare ; ideoque, si detur, ut aliqui volunt, tabacum stimulum esse, quotidiano Usu corpus laedere, sicut omnia alia stimulantia intempestive sumpta, oportet. Nec ratione contrarium est, tum stimulantem tum sedantem vim huic pulveri attribuere. Idem de opto, vino, aliisque hujus naturae constat. Omnes enim subitantiae, intra corpUS receptae, qUaecunque sint, imprimis stimulare videntur, et vires sed an tes, quasi essectus tantummodo secundarios, prodere. At que hae sere semper fortiores aut debiliores erunt, consuetudine abstracta, in ratione vis stimuli. Et, quanto nunc ab harum aliqua incitatur, tanto, mox collapsa ineunte, deprimitur cor PUS.

SEARCH

MENU NAVIGATION