Tentamen inaugurale, de nicotianae viribus in medicina : ut et de ejus malis effectibus in usu communi et domestico, examen ...

발행: 1780년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

armedicamen. Vide exemplum hujusmodi memorabile in libello, cui Titulus est, the use and abuse of tob acco Londini ara I edito, ubi eventus fere lethalis administrationem secutus est. Neander dudum jussit vaporem, a decocto plantae elevatum, ano excipi, haemorrhoide verante ; quod forte tutius fuerit, quam plantam ipsam, vel emplastrum ex ea paratum applicare ; quoniam talis vapor

fere aquosus erit, et metuendum esset, ne planta adeo acris dolorem augeret.

Similis praxis adhuc frequens est ; nam plus quam se mel vidi ipse non vaporem 1 olum, verum etiam cataplas citata soliorum contritorum, ab anu quadam inter plebem Hyberniae septentrionalis satis celebri adhibita.

DE USU CONTRA VISCERUM AB DOMI. ALIUM IN DU RATIO NE S.

Cataplasmata ni cottanae a Neandro ac Everario item contra omnes hepatis assectiones praescripta sunt. E con trario vero, Magnenus praxin damnat, si partes inflammatae fuerint. At, de tali medendi ratione, quum nunc obsoleta jaceant eorum scripta, vix disserere pretium est. In actis vero Edinensibus, similis methodus in usum ite rum revocatur: Et ibi exemplum memoratur ejus succensus contra hypochondrium induratum. Sed in hoc exemplo instar emetici agebat, quo vix detur potentius remedium ad obstructiones, praesertim in abdomine, solvendas, vel abscessus, si adsint, rumpendos. Sed, in hoc statu, periculo

32쪽

12 DE NICOTIANAE VIRIBUS.

Periculo non careret, pure, scilicet, in caveam abdominiae Q.

DE USU CONTRA C AE P II A L AE A M.

Pitulas tabaci Neander praescribere solebat, contra cae- phalaeam, quae hac in affectione magni ab illo habeban

Sed apud Lapones in diversa forma nunc dierum adhibetur, qui errhina a labaco praeparata non parvi laudant, quando saeviunt capitis dolores. Folia in pulverem teruntur, ac in nares recipiuntur: Inde fit muci excretio aucta, qua pro tempore sopitur dolor alii folia tabaci partibus capitis, ubi dolor maxime urget, imponunt. Illustris Gregorius, pater, dicit, multos sibi notos gravi caephalaea laborantes, ex pulvere ni cottanae, aliisque er- rhinis, levamen sibi ipsis conciliare sedulo tentasse ; at vix cum ullo successu. Si quis autem diu pulverem recipere assuefactus sit, ac incaute ejus usum intermiserit, ex quo morbum induci suspicetur, sese iterum ad eum conferre proculdubio debet ; sin minus, abstineat.

DE EJUS USU AD NUPER SUBMERSOS RESUSCITANDOS .

Angli primi, ut docemur, tabaci fumum, ob alvi ob structionem, ano immittere tentaverunt. Aliae gentes postea eos imitatae sunt. Multum ' Vid. Dis . de Morb. Lapod. Lors. Martin au L

33쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

Multum tandem laudatus est ad nuper submersos resuscitandos; et ejus successus varia exempla relata fuere f. Dr Mead item eum extollit contra oppressionem ex Vapore mephitico, aut aura lethi fera cujuscunque generis.

Verba sunt, The fit si step stiould he to blow up the smoak of tobacco in to the intestines Cullenus quoque, qui de submersis tam pulchre scripsit, Me ad , de Haen,

dcc. vestigia arcte premens, usum ejus pariter suadet. Audi ejus ratiocinia: For the exciting the action of the intestines, the most proper means is the application of

their ordinary stimulus os dilatation; and this is most effectu alty applied by forcing a quantity of air into them by the fundiment. Even the throwing in cold air has been found use fui; but it will certa in ly be bet- ter is heated air can be employed; and further, is that air can be impregna ted with something, which by iis acrimony also may be powerfui in stimulating the in

testines.

From ali these considerations, the smoah of burning tobacco has been most common ly applied, and has, up- on many Occasia Ons, proved very effectu alAttamen, re ulterius Perpensa, vix profuturus videtur: Imo, ut Professor Monro opinatur, Potius nocebit, Propter nimiam ejus irritationem. Contra usum ejus gravis etiam se offert objectio, nempe, aerem esse medium nimis rarum, ut sat caloris in intestina per eum immitti queat.

Praeterea, ' Vid. Gaiab. advers. p. 43. Φ Vid, Mead on pol sons. 5 Vid. Cullen's Leiter to Lord Callicari.

34쪽

αι DE NICOTIANAE VIRIBUS.

Praeterea, innumera exempla extiterunt, ubi sumus tabaci, in intestina immissus, nil omnino profuit; nec desunt meliora et validiora remedia ad idem consilium accommodata, sive calorem, sive acrem stimulum intestinis, admovere cupiamus, veluti clysmata vini calidi, et similia.

DE USU CONTRA VERMES INTRA INTESTINA .

Ad vermes ex intestinis expellendos atque necandos, diversis formulis celebratur etiam ni cottana. Olim strupus ex eo confectus fuit. Exhibita quoque fuit haec planta in infusionis et succi puri forma f. Nonnulli cineres etiam hoc consilio laudaverunt ι; dum alii assirmant folia ejus, ventriculi externe regioni applicata, multum prodesse aegro

verminos .

Porro, non desunt qui clysmata ex fumo per anum immiserint ad ascarides necandas *. Infantibus vero et delicatulis, nimia audax esset medicus, qui medicamine adeo acri uteretur, quum tutiora, neque minus emcacia, extent. Ab experientia vero concludere non licet, nicotianam Vermes necare posse, intra intestina ulla vi singulari, praesertim, si per analogiam tum a vermibus, tum ab animalculis extra corpus, raciocinari detur. Ab inventis enim D. Alexandri constat, animalcula nul- Iatenus a tabaco necari. Nam pulverem, ranee vulgo dictuma

35쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

dictum, ille liquido quodam, ubi natabant animalcula, miscuit; sed non necabantur, quanquam liquor sepositus per totum hebdomadem, imo propemodum ad liquoris evaporationem, reservatus fuit. Postea, ni cottanam cepit, eamque conscidit, phialae vitreae indidit, et aquam in eam affudit; nec adhuc illa extincta fuerunt v. Quod ad quaedam vermium genera, qui a sinubus frontis ossis expulsi sunt, in pyxide inter tabacum satis diu eos Vivere, expertum est l. Et nuper et olim opinio fuit, eam lethalem esse cimibus, atque gliribus, &c. sed, si fides experimentis hisce Alexandrinis detur, neque id credere licebit. Quod ad vermes intestinorum, vix mihi operari aliter Videtur ni cottana, quam sua drastica vi.

DE USU EJUS CONTRA VERMES INTRA SINUS

FRONTALES.

Accidit, quanquam raro, vermes intra simas frontales, quorum ova sortasse cum aere inspirata fuere, nonnunquam hospitari t. Hoc suspecto, nihil melius reperietur quam fumus ni cottanae in nares injectus. Sed, quum Periculosum sit, ob vim narcoticam eam injicere, alio ullo morbo caput assiciente, sive cephalaea pertinaci, sive et i am vagantibus capitis doloribus, qui cephalalgia nunc U-

D pati

36쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

pati sunt l, symptomata hujusce assectionis accurate perpendere debet medicus, et, quantum potest, certus fiat, vermes ibi existere.

DE USU CONTRA EPILEPSIAM.

Succus hujus plantae ad Sij olim sumebatur, interpolatis vicibus; et, testante Neandro, plures epilepsiae hoc medicamento sanatae fuerunt. Forte nonnunquam accidit, epilepsiam sanari posse a purgantibus, praesertim in pueris, ubi ab irritatione intestinorum aliqua oriatur morbus. Vim purgantem certe habet haec planta; si vero nostrum esset de epilepsia ulterius disserere, sacile ostendere et Probare possemus, malum remedium huic Proposito se praebere ni cottanam. Sed dissertationem hoc de morbo instruere, et Varias ejus causas recensere, non impraesentiarum in animo est, nisi quatenus solummodo ad tabacum refert. Dicitur, plantam utilem quoque esse ad paroxysmum epilepti cum suffocandum; quo fine non desunt qui, hoc instante, moneant ut frustulum ejusdem inter dentes teneatur et masticetur. In hoc vero laudes ta bacum vix meretur, quum per experientiam docti simus, quamlibet substantiam inter dentium series positam par Oxysmo nonnunquam obviam ire posse.

i Vid. Sagari Nosol. IS 2. I a. t Vid. Cullen. Mat. Med.

37쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

DE USU IN MENSIBUS SUPPRESSIS.

Affectionibus uterinis itidem commendata fuit ni cottana; atque etiam essicax habetur remedium ab illustri Cula leno ipso, qui, ut fumus ejus in uterum, catamen iis suppressis, injiciatur, monet, asserens, quod satis potenter agere valeat per vim suain stimulantem '. Aliis frustra tentatis, ultra dubium, tabaci fumum experiri omnino expedit. Mihi autem remedium praestantius esse videtur in retentione, qAam in suppressione hujusce fluxus ; quoniam, secundum Cullenum suis causis proximis penitus inter se differunt, ideoque diversa remedia poscunt: Illa, nimirum, ab uterinorum vasorum laxitate et debilitate, hac vero a regi ditate eorum extremitatum sola pendente. Sed ad hoc propositum alia stimulantia tutiora sunt, sicut electricitas, die.

DE USU EJUS CONTRA HERNIAS IN CARCE

RATAS.

Dudum in diro hoc malo tentatus est fumus hujus plantae. Chirurgus peritissimus Heister, ex multorum tenta mi uiam successu, ad astra remedium extollit; pro certo affirmans, se . fumo rite adhibito, semper succedere. Nec parvus est herniorum numerus, testante Gaubio, quibus, si sorte egressi intestini constrictio, quam in carcerationem Vocant, contigerit, fumus hicce ano immissus succurrat:

Addit

38쪽

Addit vi P autem vocabulum nonnunquam, quod satis Oste Cadit, eundem omnibus aegris non profuisse '. Dease quoque pariter hortatur, clysmata acria, praesertim ex ni cottanae fumo parata, in hoc malo immitti ' ;atque opinionem ejus multa experientia suffulcit. Poti item, ex cujus scriptis omnes rem medicam ambiaentes multa utilia quotidie hauriunt, i Rudes maximas eidem dat; variaque exempla tradidit, ubi votis ejus omnino respondebat t. Notum vero est, calorem aerem in sacco herniae con tentum multo magis expandere, et ideo totius herniae magnitudinem augere, quam partes firmiores, annulum praesertim durissimum, per quem delapsa essent intestina, laxare; hinc forte impedimentum potius quam auxilium in reducenda hernia a ni cottanae fumo expectandum est. Si bonum ullum nonnunquam inde repertum suerit, ex animi deliquio solo, ab ejus effectibus violentis inducto, fit, quo totum corpus relaxatur, et intestina ideo facilius reducuntur. Certe tantam violentiam male fert cor-PUS ; et, si successus non opus coronet, aegro forte haud parum nocebit. Neque sagacissimo Monro haec latue runt. Concedit autem, omnibus aliis frustra adhibitis, ac omni salutis spe sublata, priusquam operationem chiror gus instituat, immitti debere ; quia dubium quam nullum remedium tentare praestat. Methodus prorsus alia aliis peritis nuper placuit ; ia- ter quos numeratur Wilmer, qui sumum, in hoc morbo saepissime incassum exhibitum Omnino damnat, quoniam

39쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

niam successus ne semel quidem . ex multis periculis, usum ejus sequebatur. Igitur sumi loco, aliorumque omnium calidocum, ad frigidissima sese recipiebat, et cum eventa satis prospero ; et, inter alia, lotiones externas sacchati saturni, salis ammoniaci crudi, cum aceto misti, &c. neque spe vana, adhibuit f. Cum aliae aliis ita adversentur observationes, dissicillimum erit inter eas rite dijudicare. Hoc tantum dicere licet, ut non temere usus hujusce plantae suscipiendus sit, Propter acritudinem ejus, etiam in herniis in carceratis.

DE USU CONTRA ASTHMA SPASMODICUM

Tanta est necessitas respirationis, ut, ea sublata, nequidem per brevissimum spatium vivere possimus. Omnis respirandi dissicultas alma vulgo appellatur : Et auctores plerique morbum dividunt in orthopnoeam, quae gravior est assectio; et dyspnoeam, quae levior; ambae

quarum ex causis variis, imo frequenter maxime diversis, nascuntur. De his tamen non sermo nunc est. Discrimen hoc tantum notavi, ne remedia alii solummodo accommodata aliquis in alia specie pariter esse acta esse putet. Hic vero de ait limate revera spasmodico agitur. Hoc ex spasmo aut vasis bronchiorum extremis, aut glottide, aut fortasse utrisque simul inducto, originem sua attrahit: Aut, ut nonnullis placet, ex constrictione spasmodica ramUlorum arteriae pulmonaris, quae reditum sangui' nis ad cor multum obitat. Quaecunque ideo eum solvere vaseant. l Vid Cases and rem arks in surgery, by Wilmer, I 779

40쪽

3o DE NICOTI ANAE VIRIBUS.

valeant, morbum aut penitus tollent, aut saltem levabunt.

A me longe siit leviter aestimare quicquid ullam prae se

ferat speciem hocce malum grave, et, ut mihi videtur, plerumque omnino insanabile, opitulandi. Inter multa contra hunc morbum tentata, ni cottanae fumus ore quotidie et sedulo haustus non sine sua laude

memoratur.

Magnenus olim, de tabaco tractans, haec verba habet : Asthmaticis confert succus, syrupus, conserva, tubuli fumus, vapor, folia, et vinum laba inum . . . . Poterit ergo quotidie mane aeger aliquod syrupi deglutire, vel, si ejus stomachus non ferat, ut contingit biliosis, ore deti- neat conservam, vel folia masticet '.' Item Dr Pitcairnpraescribere solet asthmaticis infusionem hujus in cerevisia tenui, per noctis spatium, quae semper violenter operari observata fuit Hodierni ad eundem finem ni cottanae usum quoque hortantur et laudant. Exemplum hujus nuper habui mihi relatum a generoso quodam ad eundum scopum, nempe, de seipso, qui, currente hyeme, dyspnoea, tussi, et raucedine laboravit, et magnopere inde excrutiatus ; neque ob tussim et dyspnoeam bene dormire potuit, ni hora decumbendi tabaci sumi fistulam unam aut alteram inis hauriat: Hoc vero facto, satis bene dormiebat. Dignum observa tu tamen est, illum ejusdem fumi omnino amatorem et nunc et antehac fuisse. Infusionem

SEARCH

MENU NAVIGATION