장음표시 사용
41쪽
M Bride ', ac pariter eum masticari commendat, quassi remedium potens, et ab experientia comprobatum, in asthmaticis paroxysmis obviam eundo. Similem doctrinam docet Dr Duncan auditoribus suis, quam experientia sua quoque suffulcit, quum assirmat, se nonnullos morbo hocce excrutiatos vidisse, quibus ejusdem fumi usu commodum non parvum obtinebatur. Namque ilico fere post ejus usum solvebatur Paroxysmus. Auctoritas certe viri tam egregii, et cui quoque haud parum debeo, quoniam ex ejus praelectionibus veram hau lidoctrinam, et mihi studiis incumbenti amicissimus suit, non leviter a me habenda est. Sed, re mature perpensa, quantum ad fumum hujus herbae attinet, herbarum aromaticarum fumo. ut mihi videtur, vix anteferendus est. Imo, nonnunquam aliae preferri debent herbae, si aegria tabazo abhorreant ; nec desunt tales; et ad hoc sedulo prospicere debet medicus.
Nuper ad foeminam quandam accersitus sui, quae asthmate revera spasmodico, per multos annos, laboraVerat.
Mihi omnia interroganti de remediis antea ab illa sumptis, respondit, se consilium a medico satis perito recepisse,
ni cottanae, nempe, fumum haurire, cui diu obtemperare tentavit; sine vero ullo commodo: Fumo nauseam permagnam' Vid. Theor. and Pract. Ed. a. Dublin.
42쪽
magnam et anxietatem illi semper ereante. Usu ejus demum omnino omisso, ad seminum anisi usum sese contulit, quo, sumo adhibito, aliquod levaminis experta esst, ne que ullam aegritudinem inde patiebatur mulier. Concludere illinc, ni multum fallor, licet, ni cottanam herbis aromaticis nullo modo praestare. Ergo, me judice, herba Britannica dicta, aut similis herbarum compositio sicca rum, satis intensioni huic respondeat . Imo non raro his cedere debet; nam ab experientia compertum habetur, iis, quibus systematis nervosi sensilitas valde est exquisita, Don solum ni cottanae fumum paroxysmo praebere origi-Dem, Verum quoque omnes ingratos foetidosque odores ;imo interdum odores satis suaveolentes, idonea occasione data, anhelationis causam esse ; atque, quamvis clarisi. Duncano singulus accidebat casus, ubi tantum levamen inserebat fumus, ut haec in commendationem tabaci habet verba : I have linown a genti eman who prevenis
mahes his travelling companion tamen talia rariora sunt exem Pin. Si vero tabaci fumum assuetus aeger haurire antea fuerit, et inde levamen expertus sit, eum relinquere nullatenus debet l. Quando
l Si iussilaginis pari. 3. euphrasae et serpilli, p. I. betoniae, p. I. et marioranae p. dimid. accipias, et eas siccari cures, fumus satis gratus a tali herbarum compositione asthmaticis omnibus hauriatur.
i Prael. Dunc. de asilina. spasm. Illustriis. Blach, rei chymicae Professor milii nuper quoque dixit, se novisse nonnullos sumo hujus herbae multum levatos suisse. Nequaquam equidem de facto hocce dubito ; sed eadem responsio illi sorte sussiciat, nimirum, talia rariora esse eTempla.
43쪽
Quandoquidem haec planta tam acris est, admodum mirum fit, plures ab ejus usu non abhorrere. Nemini sane primo grata est, nec, nisi Post multa tentamina tolerabilis. Sunt quidem, qui, ob suam naturalem aversionem, hocce Pharmaco nunquam uti queant. λCum vero ab experientia Duncani, et ab casu superiore solitario, a me nunc tradito, patet, fumum in ore detentum nonnunquam morbum hunc spasmodicum levare; talibus igitur aegrotantibus eum tentare medico suadere licet: sed eodem tempore, non omnibus fumum tabaci praescribere debet, quum ex praedictis nullatenus sequitur, nico. tianae fumum solum palmam aliarum herbarum fumo Praeripere posse.
DE USU EIUS CONTRA ODONTALGIAM
Multi ni eo tianae fumum pro remedio inspirunt contra odontalgiam. Et exhibent hoc antidotum suis aut amicorum periculis, ut dicunt, optime notum. Admittit credulitas ; sanat fiducia ; et decepti suam tabaco sanitatem imputarunt; quanquam ut naturae sola e morbo eluctati sunt l.'Quum narcotica vi herba gaudeat, dolores dentis nonnihil lenire oportet, irritatione paululum sopita ;:rustra vero inde sanationem spera hunt. Si quis tamen naturam odontalgiae Paulisper perscru- are velit, manifesto patebit, tabaci fumum nullo modo
44쪽
in orbum mederi posse. Haud raro enim ex dente corrupto oritur dolor, ubi irritatio nervo maxillari, dentibus gingivisque inservienti, communicatur, ex quo Parte State circum inflammantur. Nunc usus ejus hoc in morbo ortus esse videtur, quia, duni saeviat odontalgia, major salivae copia excerni ob servatur: igitur, quaecunque sputationem augeant, male prodes Se credebamur: et inde multi copiam salivae nimicam minui putabant, quam esse morbi causam stolide tenebant. Attamen dissicillimum, per copiosissimam sputationem, eum a diverso omnino fonte revera scatentem delere reperietur. Sed prosequi ulterius odontalgiam nunc non nostrum est; et probare sat est, ni cottanae fumum inutile esse remedium. Denique, fumus ejus quotidie inspiratus, dentes, tametsi sun os, laedere debet, quia per aestum inter fumigandum
partes volatiles ac stimulantes evolvuntur, elevant ut, quae dentes penetrarent atque corrumperent. Experientia
hoc ultra dubium posuit. Quisquis enim fumum diu hau rire assuetus dentes nigros et putridos habet. Verbo, quum dentes laedit tumus, odontalgiam inferre potest, ideoque potius auget, quam tollit morbum.
DE USU CONTRA OCULORUM AFFECTIONES
Haud mirum ni cottanam, contra omnes fere morbos commendatam, in oculorum assectionibus quoque laudari. Multi hodie, ob causam hanc solam, usum ejus primo susceperunt. Nec solummodo contra inflammatioties
45쪽
tiones his organis inductis, sed contra cicatrices et caecitatem pariter increbruit. Eontius, qui olim artem Apollinarem cum honore inludia Orientali diu feliciter exercuit, pulverem Nic Ot Ianae laudat, et navigantes ad Amboinam, insulasque Moluccas, ac freta vicina, eum in nares recipere sedulo monet, sit caecitate correpti sint. Nam haud raro fit, has caecitate, et oculorum vitiis aliis, ut ille assii mat, gravari. Q uod malum oriri putat ab origa, quam edant incolae nimis calida. Nosque certiores facit, seipsum frequenter morbum sublevasse, errhinorum ope, ex tabaci pulvere
praeparatorum '. Porro, contra oculorum inflammationes sive a morbo
idio pathico, sive symptomatico, sine discrimine, hodie usurpatur, a Vulgo saltem, ni cottana. Et a medicis etiam peritis haud raro commendatur. Verum quidem est, quod levamen, quamvis fuga T, PaU-cis his morbis primo inferat; sed prava consuetudo postea nullo pacto rumpenda in te oritur.
Nonnulli etiam pulveres sternutatorios contra aurium vitia commendant, quando, nempe, multa sero litas in ca pite collecta, circum aures Procumbit, et, membranam tenuissimam nerveam, aurium labyrintho S obducentem, ninnis humectat et relaxat
Hi assierunt, quod, in tali casu, colluvies haec ibi hae
46쪽
Pens, ab errhinis, vel sternutatoriis, per ductus Eustachia nos, ex auribus ad palatum aheuntes, commode evacue tur. Hoc verum sit; sed optime notum est, per usum quotidianum talium medicamentorum, sternutationem Prorsus cessare, neque ulterius his errhinis, praecipue si ani cottana confecta sint, excitari posse. Igitur, quamvis primo levamen inserant sternutatoria a tabaco confecta, post multum tamen usum, commodum, nullo modo, Ut quondam, aegro dabunt.
Verbo, ille, me judice, qui ad vitia aurium amovenda, pulverem ni cottanae quotidie in nasum inspiraret, longe errat, quia usus ejus perpetuus effectus hos sternutatorios prorsus destruit. Imo, secundum sagacissimum Ho annum, perversus talis modi abusus, dum, singulis fere momentis, in nares pulvis attrahatur, non parum damni et nocumenti asserat hominibus, praesertim si tales naturae siccioris sint. Multae existunt aliae corporis assectiones ubi plantae hujus virtutes olim fere ad astra serebantur, podagra, nempe, et dysenteria, partus dissicilis, et plurimi alii
In morbis vero sanandis, ex jam dictis, luculenter patebit, illam vix tantas meruisse laudes. Sed, quoniam utilis nonnunquam reperta ni cottana fuit, contra hernias et duritiem alvi pertinacem, in i leo, atque colico spasmodi coicontraque vermes in sinu frontali hospitantes, locus in pharmacopoeis proculdubio habere debet Planta ; eo magis, quod pro certo compertum est, qualitates ejus manifestas satis esse sortes, et maximae vires medicae a talibus remediis jure semper expectantur, qUae corpus Vehementer assiciunt. Verbo,
47쪽
Verbo, cum prudentia adhibita, in morbis quibusdam proderit, in plerisque autem esiis, quibus olim laudes illi false accumulabantur, nociva, aut, ad minimum, inutilis deprehendetur, Haec de ejus usu ad morbos medendos lassiciant; et nunc ad alteram partem hujus dissertationis progrediendum, ad hosce morbos nempe ostendendos, qui usu plantae domestico, vel primo inducuntur, vel in pejus
48쪽
ORBIS his, quamvis calamo, fateor, nimis festinante, percursis, quibus in sanandis hodie a medicis plurimis,
aeque ac vulgo ignobili, ni cottana celebratur, alteram dissertationis partem nunc aggrediamur, nempe, ad hos morbos, ab ejus usu intempestivo aut inductos, aut graviores factos, referendo S. Non vero sine maxima haesitatione incipimus, quum herbam incusaturi simus, pro cujus utilitate nobiles et ignobiles, docti et indocti, pariter contendunt, eaque ansidue utuntur.
Dr Hope, eximius rei botanicae apud Edinensem Pro se Dsor, et cui liceat mihi gratias ex animo, ob multa et praeclara beneficia in me, diversis temporibus, collata, nunc agere, exoticas plantas suis auditoribus demonstrans, intecalia memorat, quantas barbaris gentibus laudes debemus, ex quibus plures atque Perutiles Plantas, quae antea nobis ignotae latuere, recepimus; quas inter, addit vir illustris, stant rheum, ni cottana, et plurimae Hliae.
Assertio quidem generalis verissima est ; nihilominus, quantum ad ni cottanam spectat, nescio quibus argumentis utilitatem tantam hujus plantae vir eximius Probare Poterit, si ad corporis sanitatem respiciat. Quod multis, quasi mercimonium utilis suit, facile concedo ; rem familiarem Plurimis largam praebuit: Nee ad aerarium rei publicae, salutis fortasse detrimento, minus lucrisecit. Non de mercimonio vero, sed de utilitate ad bonam valitudinem, ut medicum decet, solummodo
49쪽
Certissimum est, quod multis lethalis fuit l, neque sine causa, quasi fons morborum diversorum incusatur, utentibus luxuria vilis, non utentibus pharmacon ingratissi
TR ip Lic I modo pro luxuria homines ni cottana utuntur, sumo, scilicet, pulvere, et foliis ad manducandum, singuli quorum assectatores plurimos nacti sunt, et vix minus alimento ipso multis aestimatur, neque minori aviditate appetitur. Priusquam morbos inde orituros ostendere incipimus, partes breviter describere oportebit, ad quas vel primo
admovetur, Vel brevi penetrat.
DE SI NUBUS IN NARES PATENTIBUS.
Hi sunt, I. duo frontales sinus ; a. duo sphaenoidales; 3. cellulae, alias sinus ethmoidales dictae; et, 4. sinus
maxillaris. I. Frontales cursum tortuosum tenent, ex nare utroque frontem versus, magis magisque patentes. In multis coeunt; in aliis vero seorsum semper manent. Crescunt, ut crescit aetas, ad extremam usque vitae horam t. In infantibus enim ita parvi sunt, ut revera existere affirmare vix possis. Descendunt quoque in cellulam et limo ideam aliquam, cumque ea in nares aperiunt, et osse solido exculpuntur. a. Sphaenoidales sinus rotundiores, et in utraque diametro non exigui; praeterea, ante sellam turcicam, et quoquet Monro Praelect.
50쪽
quoque sub ea, imo et post eam, late in osse multiformi
excavati, inque supremum narium meatum, antrorsum
3. Cellulae, alias dictae sinus ethmoidales, tres, quatuor, utrinque, aut plures, tenerrimae, et ex osse quoque effossae sunt. Quarum anteriores in medium, posteriores in supremum lateralem narium canalem aperiuntur. . Denique, sinus maxillaris vastus, et ante natum jam inceptus in osse maxillae peculiariter dicto excavatus est, et tenera lamina ossea undique clausus, ad medium mea tum patet. Omnes hi sinus recessusque tremores aeris, quales sonum faciunt, et accipiunt, et reddunt, et augent, et modulantur quodammodo. Inde luculenter patebit, quare necesse fit, homines ni cottanae pulverem large et avide, ex longa
consuetudine, in nares attrahentes, vocis suavitatem perdere, et Verba rauca et gutturalia emittere.
Nares enim nunc quasi infarctae pulvere obstruuntur, nec per eas facile inhalatur aut exhalatur aer, cujus multa extant quotidie sub oculis exempla. Si quis nunc me rogare vellet, qui fit, pulverem huncce in nares Primo receptum fuisse respondeo, Plantam in medicina solummodo usurpatam, longeque notam Ungueutis aliisque formulis priusquam naribus adhibitam fuisse Cum nautae et milites autem tandem, quibus initio frequentior istius herbae fuit usus, experimento didici sient, eam sibi esse pharmacon, et irritatione caput exonerare, cito: Vid. Haller. Elem. Ph.: Vid. Magnen.