Tentamen inaugurale, de nicotianae viribus in medicina : ut et de ejus malis effectibus in usu communi et domestico, examen ...

발행: 1780년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS.

II ui vini modicam copiam bibit, elevatur ; at, si nimium, soporatur. Idem per tabacum fit, quoniam ebrietatem inferre queat. Tabaci pulvere utentes sedulo examinavi, ab iis rogans, ut me docerent, quales fuerunt Perceptiones primo hoc fruentibus; mihi multi revera fassi sunt, se imprimis, sola stimuli causa, herbam cupivisse, utpote Perceptionem PrΟ- ducere similem ei quae a potu generoso oritur, et eodem tempore auctam muci copiam e naso eliminari, dum caput leviter assiciebat, atque corpus paululum calefaciebat. Tales vero effectus admodum fugaces fuere, ideoque iterum nasum alere inducti fuerunt. Post longum vero usum, etiam hos esse eius producere cessavit, dum repetere postea quodam mirabili desiderio

coacti fuerunt, ut satis muci, ad membranam narium tuendam, secerneretur, utque certa Perceptio ingrata inde orta tolleretur.

Ιmo medici nonnulli ipsi mihi dixerunt, se non posse

eum relinquere, etiamsi bene novissent hunc pulverem Valetudini magnopere obesse. Probatum antea fuit, ventriculum tabacum debilitare :Sed, quum sicut stimulus perbrevis agit, 1 umitur etiam quasi contra seipsum antidotum, quod non mirum Omnibus apparere non potest.. Plerique igitur inter prandiendum pulvere utuntur, Ut appetitum deficientem et languescentem paululum inde reficiant. Notum bene quoque nunc est, adida, et fortia condi menta, post longum usum, sedantia evadere, tonum Ventriculi simili modo laedentia. Sed plerique iis assueti nullatenus laute prandire possunt, sine tali stimulo ; semper ς Rim per tempus breve ventriculum excitant. Idem, ut OPi

62쪽

sa DE NIC OTIA NAE VIRIBUS

nor, tabaci amatoribus experitur ; ambo hocce organoa laedunt; et ambo quasi antidota contra seipsos avide petuntur, i e. contra essectus malos ab eorum nimio usu ortos, Dissicillimum tamen explicatu invenietur, quare desiderium eadem stimulantia repetere ex usu in dies crescit; uri' de consuetudo insuperabilis sormatur. Si sitis, sauciumve siccitas, aut fames percipiantiar certa incommoda sensit homo, et ad ea statim, quae antea amovere talia expertus est, iterum recurrit. Singuli appetitus, ex absentia alicujus rei qua antea fruiti simus, oritur, et ab eodem fortasse fonte omnes irregulares appetitus Profluunt: Inde crescere videtur spiritus ardentes bibendi cupiditas, ut et usus immodicustabaci. Iis dum abstinent assueti, nescio quam debilitatem et anxietatem percipiunt; et stimuli quondam dati

memores, Ad eum, Utrum Poculum, utrumve tabacum fia-

erit, sese recipiunt.

EXEMPLUM.

Quaedam, dicit Professor clarus Cullenus', familia illi

bene nota est, qUne, circiter primam pomeridianam horam, spiritus ardentis cyathum potare amaeta. Si a domo ut abesset accideret, ubi non, ut solet, bibere datum esset. perceptiones incommodissimas totum reliquum diem experiri solebat. Frustra monuit ille a consuetudine tam prava desistere ; jacta fuit alea, irrevocabili consuetudine devincta fuit. Ιmo, tam necessaria nunc tale meridianum poculum factum est, ut pergere, salutis causa, atque Potate quotidie cogatur.

Nunc, si inquiramus, quo fit, ut repetitio ejusdem herbae

63쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS. ss

tam avide cupiatur, se offert eadem responsio, scilicet, quod perceptio similis ingrata oriri eo utentibus videatur, ad quam amovendam, iterum iterumque pulverem requirunt, hauriuntque, quoniam stimulus exinde ortus et nasum titillans subito transit, dum repetitio indies etiam fortior et crebrior postulatur. Hebetiores quoque fiunt nervosae narium fibrillae, unde quantitas muci satis larga non secernitur, ni hoc pulvere in horas stimulentur. Porro, plus sanguinis, Ut videatur, longo ni cottanae pulveris usu, ad vasa narium sanguifera derivatur, quo melius suppeditetud haec larga mucosi liquoris copia. Num redduntur vasa narium tabaci pulvere ampliora Si verum hoc sit, majorem nempe sanguinis vim in ea

semper revocatam esse, tandem ea .ampliora reddi necesse videatur, sicut aliis corporis partibus accidit, quando, propter vulnera, &c. ubi vasa majora destruuntur, major sanguinis rivus, cursu pristino mutato, ad minora Vasa fertur, a quo tandem mUlto ampliantur.

Ex his intelligere possumus, quare oculorum inflammationes, dolores capitis, &c. amigant, si forte hic ce pulvis omitteretur, quem tales per multos annos antea attrahere soliti fuerunt. Quibus in casibus, ultra dubium

eum repetere debet aeger. Nam in sententiam Hippocratis non inire non possum, scilicet, a multo tempore consueta, etiam si fuerint deteriora, insuetis minus turbare solent '.' Consuetudo igitur est natura arte cou tracta. Si quis autem de consuetudine plura videre

vellet, inspiciat dissertationem inauguralem satis nitidam

auctorest Vid. Hippoer. aphor. sect. a. aph. SQ.

64쪽

ue DE NICOTIANAE VIRIBUS.

auctore Culleno, filio, cum hac nostra nunc in lucem edendam, tibi exempla multa praeclara de vi ejus

extunt.

Si nunc me aliquis interrogare vellet, an unquam usus pulveris hujus, aut aliorum stimulantium ad nasum applicatorum, utilis fuerit Z respondeo, certe exempla sunt, ubi plurimum boni praestent ad sanitatem fractam 1ervandam, scilicet, quum minori justo copia mucus e naribus secernitur, et inde non bene teguntur hujus organi ner vult. Duo talia exempla ipse novi, ubi cum commodoni cottanae pulvis usurpatur; sed rara sunt talia, neque mihi videtur usum errhinorum indiscriminatum bene inde

suffulciri posse.

Quum tamen antea probatum fuerit, tabacum dotibus perniciosis gaudere, quae fere semper pessimae, post longum herbae hujus usum, corpori humano fiunt, si mihi liceat, ad alia errhina, loco ejus, sese recipere homines hortarer ; et inter quae, optimus fortasse pulvis, his proximis annis, notus, Vulgo in ossicinis nunc prostat, viz. the drisiss erbiobacco dictus, quippe quia ex herbis satis innocuis, si recte

de eo didicerim, componatur, neque, quantum adhuc ex Pertum est, effectus mali ex ejus usu producuntur, neque consuetudo prava inde sequitur ; quoniam, post longum usum omitti queat, sine ullo incommodo aut prurigine ad

repetitionem. De hoc certior omnino factus sum a quodam diu pulvere hocce utente, et qui, ob ophthalmiam pessimam cum successu bono eum incipiebat; morbo vero eVanescente, ejus usum semper relinquens. Cum autem, ut frequenter accidit, recrudesceret morbus, simili pro spe .ro eventu iterum ejusdem pulveris usum repetit. Alterum

65쪽

DE NICOTIANAE VIRIBUS. s;

Alterum malum infert pulvis ni cottanae, olfactus nimirum diminutionem, depravationem. Multae sunt substantiae intra corpus receptae, quae in nervos solummodo agunt, fibrillae quorum, ut omnibus innotescit, accutissime sentiunt: Et inde etiam vires talium rerum, quaecunque sint, oriuntur. Nec magis acutus est sensus ulli corporis parti, quam narium nervis, ubi mirum in modum per membranam Schneiderianam innumeri sunt dispersi. Nam olfactu de viribus, aut noxiis aut salutaribus, ciborum monemur, nec non de variis Vaporibus quae per

aera Volitant.

Quod ad olfactus ulterius attinet; variabilis inter homines est. Diversi enim diversis placent odores. Dissicillimum hoc

explicare reperietur. Haller, qui eo sensu multum invaluit, caseum Vel carnes, quanquam leviter putridas, allia, et quicquid fuit in odore paulo intensius, detestabatur'. E contrario vero, qui, ut idem dicit, ni cottanae pulvere, Vini potu, organa narium Obtundunt, tales odores graves facile ferunt. Quicunque odore graviore diu assueti sunt, odores debiliores percipere non bene possunt; et lex naturae haec

quoque esse videtur. Imo res patebit ex his observandis tabaci pulvere utentibus. Nam, si rosae aut aliarum herbarum suavium essi uvia captare tentent, intra nares fere herbam odoriferam infigunt, eodem tempore strenuissime inspi i antes, priusquam essiuvium ejus percipere queant; et tum etiam leviter tantum, quoniam minus grave olentiam quam

tabacum prodit, cui diu inspirare soliti sint. Praeterea, non hebetior

66쪽

O DE NICOTIANAE VIRIBUS.

hebetior solum reditur olfactus per ni cottanae usum, Verum exempla etiam extant, ubi prorsus abolitus fuit, quod a scriptis Magnent probatur, et singulum lirius modi exemplum intra meam quoque notitiam antehac venit. Nonnunquam, ut fer Lur, haemorrhagiam narium indu cere videtur pulveris ni cottanae usus; cujusmodi exemplum nuper mihi etiam relatum fuit. Forsan hoc potius accidebat, Propter ad haemorrhagiam praedis positionem ; aut fieri quoque queat, ex aliis materiis, veluti e vitro ad pulverem leVem redacto, ni cottanae pulvere admistis, quibus, ut nonnulli volunt, interdum hujus pulveris venditores, ad

eum acuendum, i immiscent. Quanquam antea concedebatur, pulverem huncce inflammationes, pro tempore, oculorum amovere ; nihil au tem certius est, quam usum ejus nimium magnopere visum hebetare. Atque ratione quoque consentaneum est, stimulum ita potentem assidue nervis vicinis applicatum functionem hujus organi multum corrumpere. Lippi item plerique horum fiunt; particulas enim ni co-tianae acres, tam frequenter circum oculos Volitantes, in eos haud raro incidere oportet; hinc irritentur, et sortasse nonnunquam inflammentur. Qualicunque Vero modo explicationem admittat, res ultra dubium non raro est. Ab Ho anno asseritur, non tantum somnolentia, sed

etiam apoplexia, nonnullos correptos fuisse, a nimio hujus pulveris copia; cujus memorabilia sunt bina exempla a Josepho Lagano relata l. Primum de cive Farrariensi, qui ex nimia ejus quantitate assumpta coma somnolentum tam potens contraxit, ut

it Vid. Misc. N. Cur. Dec. I. an. a. Obs. 131.

67쪽

ut neque ab acclamationibus domesticis, neque ab alio ullo remedio expergisci potuit, sed in cubili sedens omnino stupidus et immotus manserit, donec tandem septima die extinctus est. Alterum horum exemplorum de quodam satellite feris tur, ob continuam tabaci pulveris assumptionem, a phre nitide misere interem Pto. Quando inter gustum et olfactum intima intersit connectio, fieri non potest, quin tabacum hunc sensum quoque laedat. Hoc facile concedetur, si lector secum perpenderit quae antea dicta fuerunt, scilicet, pulverem hanc pecgulam in ventriculum illabi, et ab ore exinde saepissime expui. Tonum totius corporis magnopere quoque minuit immodicus et longus hujus pulveris usus; imo paralysis eum secuta fuit. Juvenis egregius, nostri Culleni filius, qui una mecum pro honoribus in medicina summis nunc candidatus est, mihi nuperrime assirmavit, se quosdam novisse levi paralysi, praecipue manuum tremoribus, correptos fuisse a pulveris tabaci usu solo intempestivo; et a suis ipsis observationibus prorsus se certum factum fui sie dixit, pulverem hunc multo magis genus nervosum laedere, quam aut foliorum manducationem, aut fumi ejus in ore succionem Hae cl. juvenis observationes omnino cum his illustris. Pringelii conveniunt, qui, testante Withers, saepissime notaVit, intra longam et multam praxin, pulverem huncce nervo rum atonias, manuum tremores, memoriam laesam, et non

nunquam quoque paroxysmos leves paralysis producere f.

68쪽

ue 3 DE NICOΤIANAE VIRIBUS.

His nunc de pulvere tabaci peractis, luculenter patebit, quam stolide faciunt qui primo eum inconsiderate appetunt, sola consuetudine hominum quibuscum Versantur inducti, nullaque necessitate coacti. Abusum pulveris hujus, qui apud tempora Ho anni quoque plurimum increbruit, illustrissimus ille medicus in silentio non praeterivit. M Tanta,' dicit ille, increvit intemperies nonnullo -

rum, ut mira consuetudine, vel imitatione, aut audiori- tate aliorum inducti, tale pulvere nares perpetuo VeXare et irritare videantur, ut etiam inter mutua colloquia, conventus, et caenam, deesse aliquid humanitatis creda-

tur, nisi quis pix idem suam, qua servare pulverem ille solet, singulari ossicio, et inserviendi ejus sanitatem studio, alteri offerat ad muci ossicinam purgandam Si quis autem secum decre*erit plantae Ulum omittere, ne temere id faciat, praesertim si diu eo usus fuerit.

DE sECUNDA METHODO TABACI UTENDI

Alter est modus eo utendi, nempe in os fumum ejus in- hauriendi, nec minus est nocuus, imo saepe multo sanitati deterior. Tabaei olim usu superstitiosa suit consuetudo aeqne fumo ac pulvere. Indi eo fata pragdicebant. Audebant etiam bellum aut pacem suadere, Prosperam aut infelicem expeditionem, tanquam e tripode, eo quoque praedicere; et sic ope ejus fumi res suturas explorare t.

69쪽

D st NICOTI AN AE VIRIBUS. 39

Ad talem insaniam imo venerunt Barbari, ut, suos deos hoc fumo dilectari existimantes, sua fana eo implerint '. Primo sacerdotes, hoc consilio, fumo usi erant f. At, cum non cuivis sacerdotem consulere fas est, praesertim si mercedis copia vacet, plebeii etiam privati fumum ejus inspirare ausi sunt, cujus deinde comperta Vis usum ejus familiarissimum reddidit. Duplici, ut videtur, proposito, ita agebant, nimirum, primo, ut futura praenoscerent; secundo, ut variis insomniis

dilectarentur; et, qualia ab ebrietate, talia ex ab usu tabaci oriri comperierunt. Hispani, inter barbaros eos gentes versantes, primo ab eo prorsus abhorrebant Nonnulli tamen eorum in angustiis itinerum deprehensi, omni deficiente anona j, Indissuadentibus, tabacum tentarunt, et illiu S Usum. cum experti essent, aliis commendabant; unde a nautis militibusque usus ejus primum incepit. Morem tamen fumo utendi in Europam invexere

Angli, postquam Virginiam detexissent. Et celebrem illius usum fecit Drahe, insignis his diebus nauta. Post

Anglos, usi sunt, ut aiunt plerique, Belgae et Batavi. Ita de origine fumi hujus plantae auctores scripserunt. Vulgo quoque creditur, Gualterum Raleigh, Equitem, primum omnium tabaci fumum in Anglia hausisse. Nam redux ab America, morem vulgasse dicitur. Antiquior

tamen s Ηarriot. in Virgin. Descript. f Vid Sir. Hans Sloane's Hist. of Iamaica, &e.1 Vid Topaz. de Hist. Ind. orient.b Fructus quocum hi vescebantur.

70쪽

DE NIC TIANAE VIRIBUS.

tamen, ni fallor, mos esse videtur; quippe quod a Plinio asseritur, suo tempore, haustum fuisse, non pro luxuria quidem, sed pro medicina. Nam tussi pertinaci ille ipse fumum commendat, aegros monens, ut per calamum in os

haurientes eum deglutirent, et simul vini pauxillum ex rivis aridis parati, inter singulos sumi haustus, sorberent f. Imo, quanquam veteres scriptores ante Plinii tempora prorsus siluissent, vix credibile esset, ejus usum ignotum latuisse usque ad tempora Raleigh. Usum ni cottanae sumi indigenis mundi antiqui com-m Unem, aut etiam notum. nullatenus aifirmo. Sat erit adprobandum morem hauriendi fumum multo vetustiorem extitisse, si probabile reddatur, aliarum herbarum fumum inter mortales tunc invaluisse. Notum est, morem eundem inter Asiae et Asricae incolas hodie universu valere ; neque verisimile est, hos semper tenacissimos morum a majoribus suis traditorum,

tam subito iniisse novos ab Europa transsatos. Ingeniosus Curtis, de re herbaria Londinensi scribens, laquentem profert conjecturam : Countri es thin ly inha- bited a re much infested with gnais. Travellers teli us, that the nor thern Asiatic Tartars constantly cari y on their arnas, during the summer, a pol of burning tota ch- wood, semetimes prepared Dom the root oi colis foot, to defend them selves by the smoah Dom the annoyance of these insedis. It is probabie one more ingenio us

' cum radice fumus per arundinem haustus et devoratus, veterem

s sanare dicitur tussim : Sed in singulos haustus passum gustandum est.' Vid Plin. to m. a. P. 33 ,

SEARCH

MENU NAVIGATION