장음표시 사용
61쪽
Cauium tamen, prudenti exceptione, ne privatae scωnicorum licentiae per privilegia collegiorum impunitas daretur. Vetito igitur ne quis artificem rapiat, additur si nisi quis ob debitum si civitati obnoxius 1)s. Nempe, quum in aliis aes alienum contrahere potuerunt, tum privatim cum civitatibus de ludis agendis paciscebantur, quibus si defuissent, accepi pignoris duplex mulcta solvenda erat vide p. 52). Adversus quam injuriam jus omne suum retinuerunt civitates, quo aut ipsum artificem aut ipsius res raperent. Eadem exceptio in privatis ii nisi quis privatim privati debitor sit 4 u. Nec sine causa dicium sui illud privatim. Duplex enim artificis persona si quid pactus nomine collegii, promissis non ieierat, nullae in eum vindiciae legitimae; sin proprio nomine aes alienum contraxerat de jure suo non cadebat creditor. Idem cautum fuisse ab Amphictionibus et in ceteris beneficiis suis admonet alia tabula quam paulo insta plenius proseram vide p. 47). Iami r ραλεια ad artifices ipsos spectat. Quod jus maximum videbitur cuicunque cogitanti quam requentia suerint inter Graecos bella, quam subiit finitimorum hostium impetus, quam durae belli leges quibus victi a victore in servitutem rapi et vendi poterant Artificibus
autem maxime necessarium, quibus tam saepe iam longe a patria vel collegio, artis exercendae causa, itinera suscipiebantur; quae nequaquam fieri potuissent si inter bellantes deserta injuriae praeda acuissent. Itaque jam multo ante et institutis ei usu receptum suerat ut inviolati in bello versarentur. Sic, quum armis flagraret Arcadia, concurrentibus Spartanis et Achaeis scenici artifices placide e Messenia remeante per agrum Megalo-
62쪽
politanum exercitui Cleomenis occurerrunt a quo non modo non vexati sunt, sed etiam ipsis in castris editum spectaculum et proposita victoribus praemia 1 . Superiore jam saeculo, quum terra marique decertarent Athenienses et Philippus, duobus actoribus Atticis, Aristodem et Neoptolemo, nullo obstaculo, nullo periculo, thenis exire, ad regem acedoniae adeundum, mare insestum praedonibus transire, terram hostilem ingredi per omnes licuit 2). Ita, quod Aristophanes in Dicaeopoli suo finxit, ut solus inter armatos placida pace frueretur, id vere artificibus contigit ut inviolati nullo
armorum, nullo militum agentium et trahentium metu, Secure per medios exercitus commearent, non privat et
turpi laedere, ut ille, sed communis dei ministerio consecrati.
Sanctio autem decretis suis ab Amphictionibus additauit ei quicunque contra haec quidquam ageret, ratio reddenda foret apud hieromnemones quum ipsi tum urbi in qua injuria artifici suisset illaia 3) s ac sanctione plerumque sua beneficia confirmaverunt Amphi tiones quam in decret utroque, iisdem sere verbis conceptam, et in aliis reperire est, nempe in illo titulo adhuc inedito quem ipse, facta excavatione in templi Delphici ruderibus, repertum cum aliis descripsi. Ubi Amphictiones, quum variis honoribus et privilegiis exornent viros pietate et studio in vindicandis templi opibus et contra nefarios ausus protegendis insignes, decernunt et ipsos et posteros eorum inviolatos esse debere et bello et pace et iisdem gaudere quibus ceteri qui de deo et de Amphictionibus bene meriti sint; si quis vero
1 Plutarch. Cleomen. 12. 2 Demosth. De pacem De male gesta legatione 313 cf. M-
3 Decreta Amphictionum l. 20-25 85-M.
63쪽
alicui eorum injuriam intulerit, ei rationem reddendam sors in tribunali Amphictionum, secundum legem. In
decreto de architecto Delphici templi, quod a Philippo
Le Bas jam editum paulo plenius legere potui, ea sunt in fine Placuit hieromnemonibus inviolatum esse et ipsum Damonem ei res ipsius; si quis vero quidquam amoverit ex hujus rebus, ei qui rapuerit mille 'instateras solvendos esse deo consecrandos, Damoni autem licere eum in jus agere apud hieromnemones civitatem vero Delphorum et ceterorum Graecorum quicunque voluerit, opem ferre Damoni adversus rapientes, nisi quis rapuerit ob pactum privatum aliquam accusationem inserens Damoni 13. rartificibus vero violatis, culpa non in auctorem unum delicti recidit, sed in urbem quoque in qua admissum suerit delictum. Ex his autem patet magnam suisse etiam ea aetate Amphictionum vim et auctoritatem, et in quibusdam rebus et temporibus vere commune Graecorum consilium praedicari potuisse Magnum sane illud cives communibus muneribus serendis liberare, violatorem decretorum civitatis suae judicio eripere et hieromnemonum sententiis damnandum tradere, atque etiam urbi quae in agro suo talia patrari siverit mulctam irrogare. Sed, ut Delphici oraculi, ita Amphictionici consilii auctoritalem in rebus sacris facile accepit Graecia. Quid autem magis adireligionem pertinuit quam secure artifices ad placandos colendosque deos operam civitatibus praebere Quid piis hominibus dignius quam oraculis rithii Apollinis obsequi' Congruens eum beneficiis Amphictionum oratio et quosuerint animo non res solae sed ipsa verba benevolentiae plena declarant: u ui videant Athenienses studere Λm-ίl Leias 3 partis 840.
64쪽
phictiones ui et haec serveni in omne tempus et quidquid aliud boni habeant de scenicis artificibus decernendum 1)., Nec defuit aut comitas in accipiendis scenicorum legatis, aui diligentia in incidendis tabulae intemplo decretis, aut mittendo ad populum senatumque Atheniensium litterarum exemplo. Quae res Amphictionibus adeo digna studio et ipsorum pietati conveniens visa est ut quinque etiam aliorum lapidum fragmenta teneamus, in quibus de scenicis splendide avi benev'le consulitur 2). Quae quum miserrime habita sint, paucissima erui possunt illud tamen in uno manifestum est, ceteris quibus jam gaudebant artifices addi us χρυσ- ροριας, id est serendae aureae coronae 3). Quod quidem parvi momenti videtur et gloriae potius artificum quam utilitatis gratia concessum. Sed cum his insignibus conjungi alia maximi pretii docet Demosthenes Quum enim
Athenis poenae delictorum secundum personas et tempora variarent, si quis verbo aut sacto privatum violavisset, adversus eum vis aut maledicentiae actio serebatur; super solitas poenas irrogabatur indignita8, τιμια, quae civi gravissima poena suit, si quis violavisse thesmothetam, archontem aut quempiam eorum quibus civitas immunitatem aliquam aut jus fere in coronae aut alium
honorem tribuisset In Midiam 31-33). Hoc igitur novo
Amphictionum decreto scenici non inanem honoris speciem adepti sunt, sed jus certum quum, gra*iore poenarius qui injuriam intulisset, facto aut verbo violarentur. Non minor fuit civitatum erga scenicos benevolentia. Quomodo populum, senatum magistratusque per legat0S suo adierint, quam studiose accepta eorum mandata
Decreta Amphictionum l. 34-37. 2 Corpus inser gr. 1689. - Leias, Attique 376-379. 3 Leias, Attique 3II l. T.
65쪽
fuerint, jam supra docui. Preti tamen erit audire qua oratione adversus Iasenses usi suerint Teii artifices, quorum verba prorsus sunt beneficia magis conserentium quam petentium uit Iasenses quoque populi nostri studium compertum habeant ei quam geramus benevolentiam erga amicos temporibus adversissimis, placuit eligi legatos qui, postquam Iasum pervenerint et hoc decimium praesidibus reddiderint et senatum populumque adierint, declaratis honoribus qui ipsis decreti sunt et renovata tradita a patribus mutua amicitia, invitenici senses ui retineant eam erga collegium scenicorum caritalem necnon augeant amicitiam convenienter iradiis a patribus benevolentiae 1 . Itaque in agendis ludis, maxime consultum scenicorum honori. In Soteriis, eorum sacerdos, initio tituli cum archonte Delphico et hier amnemonibus inscribitur, unde fit probabile eum inter ludorum praesides locum obtinuisse. Non minorem fuisse ejus rationem inmusaeis Τhespiensibus docet titulus, his novissimis annis repe tus. Cujus initium, quoniam id aliter atque editor, intelligendum puto, emendatum repeiam 2). si Xenone archonte, agonotheia iterum Cleaenet Dasii filio, sacerdote usarum olrcratida Euphami filio, artificum vero Argivo, scriba Amphiclida Cleaeneti filio, pyrophoro Cleaenei Dasii filio, illi in Musaeis vicerunt. ΜΗ ic enim duorum sacerdotum menti lacia est unus Musarum est, Piarcratidas, hespiensis alter artificum nescio cujus collegii, Argivus Athenis memoravi praecipuam suisse sedem sacerdotis Bacchi Eleutherensis, qui quidem publicus civitatis, non artificum suit imperatorum modo aetate constat positas suisse proprias scenico-
66쪽
rum sacerdotum sedes vide p. 7). In Larissae theatro, certos cuneos artificibus reservatos fuisse declarant litterae gradibus ipsis inaratae τοῖς τευιταις s). Privatim quoque artifices civitatum gratiam sibi conciliaverunt. Neminem enim facilius quam hoc genus civi tate aliisque praemiis donarunt Aristodemum, genere Metapontinum, bis in Lenaeis victorem, lactum esse Atheniensem scimus et muneribus publicis vel amplissimis iunctum vide p. 82ὶ Cratonem quoque Chalcedoniunt, tibicinem rclicum, Pergameni civem suum esse Voluerunt Eumdem virum ephebi, praetores et populus ei rum tribus coronis ornaverunt 2). Alios praeterea multos in aliis civitatibus adscriptos, et vulgatam suisse eam sa-cilitatem testatur Cicero, artificium quidem eorum extenuans ut Archiae clientis sui aestimationem augeat ε Etenim quum mediocribus multis et aui nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant, Rheginos credo aut Locrenses aut Neapolitanos aut Tarentinos quod scenicis aristabis largiri sol
bant, id huic summa ingenii praedito gloria noluisses 3). Statuas etiam artificibus publice aut in urbibus aut intemplis positas commemorant quum ceteri scriptores, tum maxime Pausanias ei Athenaeus. Quam gratiam artificum magis atque magis trescentem e iitulis imperatoriae aetatis minus cognitis melius ostendemuS.
Ussing Inscriptiones ineditie 13. 2 Cicero, pro Archia poeta 5. 3 Leias et,addington, Inser. LAsi uinetire 1358.
67쪽
In disputatione de re ludicra, sero ad ludos ipsos accedo ipsorum artificum rationi obsecutus, quorum in monumentis res scenica parvi fuisse idetur prae rerum divinarum cura et rerum civilium ad ipsos pertinentium studio Utique diligenter quaerendum est quomodo cenica collegia muneri suo non desuerint, scilice qua ratione civitales ludis sacris scenicos adhibuerint, rursusque ipsi ad placandos colendosque deos operam praebuerint. Civitatibus, in quibus artificum collegia sedem posuerant, Athenis, Thebis, eo nunquam ad peragendos ludos scenici deerant. Praeterea cautum sui Athenis nequis eorum debita opera civitatem fraudaret et mulcta irrogata, si quis in tempore sestorum non adesset. Exemplo est Thessalus tragoedus is quum Alexandri gratia, sese ad certamina in Phoenicia maximo apparatu edenda contulisset, Dionrsia deseruit proster quod mulctatus ab Atheniensibus regem rogavit ut per litteras ad Athenienses missas eam mulctam deprecaretur; quam contra Alexander ipse solvere maluit s). At suis non conteniae, eaedem civitates externos quoque artifices in ludorum suorum communionem admittebant atque etiam invitabant Athenis nempe, plerosque tibicines qui in sabulis agendis aut in choris canebant, magistrum aliquando ipsum, peregrinos fuisse probant choragorum dedica
68쪽
Thebis quoque, quamvis in ea urbe collegium scenicorum consedisset, haud dubium est externa etiam collegia ludos adiisse. Quis enim 'ificibus ex Isthmo et Nemea proxeni Thebani usus, nisi ipsi in eam regionem, ad certamina subeunda, commigrassent vide p. 27ὶ Diserte etiam declarant ei scenici se si Delphis, 3-ihiis et Soteriis; hespiis, usaeis Thebis, eracleis ludis adsuisse 1). v x quo perspicuum fit urbes eas
primum artificum suorum operam sibi vindicasse deinde externorum quoque auxilia libenter accepisse atque etiam quaesiisse Tani momenii videbatur ludos sacros quam splendidissime peragi, quum ad augendam certaminum laudem, tum maxime ad conciliandam civitati per magnificentiam apparatus deorum benevolentiam. Sed paucae admodum erant urbes quae per suos artifices, ludos non dicam perficere, sed vix inchoare possent. Quos quum omitti nefas esset, id plerisque curandum fuit ut scenicos ex aliis regionibus pretio allicerent. Hi vero ea conditione condu-ibantur ut, si ludis defuisset artifex, pignoris prius accepti duplex mulcta solve
Aristodemus, Atheniensis tragoedus, quum verbis ad Athenienses relatis, populum senatumque et ipsum Demosthenem spe pacis decepisset, invitatus ut legatione apud Macedonum regem sungeretur, excusationem attulit ea quae cum pluribus civitatrbus ad fabulas agendas pactus esset tum Demosthenes in truncione verba fecit ut ad
eas civitates legatos populus mittere qui pro Aristodemo publice mulcias deprecarentur E).
Magis vero atque magis extra fines eieris Graeciae propagatum sui rei scenicae et musicorum ceriaminum iu
69쪽
dium, quum acedonis CFprique reges et Thessalorum irranni Graecarum artium splendore nobilitari vellent et latiorem etiam campuria artificum industriae arma Alexandri aperuissent. Nulla non civitas theatrum suum exstrui cupivit, ut paulo infra in insulis Egaei maris videbimus. In Asia vero, non dico in Ionia, Folia aut Caria, amdudum ad eas artes coloniis graecis conversis, sed in LT-cia et Pamphrlia, effossa theatrorum rudera Alindae, Patarae Xanthi aliisque in urbibus non ita nobilibus. Quid in novis Syriae Enpiique regnis quorum domini, Graecae
originis memores, veterem Graeciam aequare atque etiam superare magnificentia ludorum et apparatuum sumptibus studuerunt ΘΕ tanta certaminum musicorum frequentia satis apparet quanta scenicorum collegiorum opera esse debuerit. Quis fuerit artificum numerus statuere non licet, sed tantum e paucis documentis conjecturam sacere Alexandri tempore, tria millia artificum in exiremos Asiae fines sese contulerunt s); Alexandriae, in una pompa regis Ptolemaei, citharistae, quorum solorum traditus est numerus, cecinerunt trecenti 2). Hinc aestimes quam multi in uno collegio simul versati sint. Certe Scimus, quum
Teium collegium Lebedum commigravit, libentissimescenicos a Lebediis acceptos suisse, laetis quod urbi suae incolarum infrequentia languenti haud parva fieret ac
Plurimos in unoquoque collegio omni generis Scenicos fuisse oportuit, qui tam multarum urbium ludis sunficerent. Primum enim in sua, ut ita dicam, provincia, collegium eium, sive ex arbitri suo sive e pacto, ad
peragenda in civitatibus Dionisi aut alia sesta, artifices
70쪽
mittere consuevit. Praeterea, longius etiam peregrinabantur ei Graeciam ipsam petebani ut ludos maxime insignes adirent ei cum aliis collegiis certarent, ut Delphis, Thespiis, Th0bis laetum suisse docuit titulus supra laudatus vide p. 52). Item, artifices ex Isthm et Nemea, non
modo essenem s), Sicrona 2 et ceteras Peloponnesi partes invisebani, sed Thebas 3 quoque et ipsam Teum vide p. ) Maxime igitur opportuna fuit scenicorum
collegiorum institutio, ut in certas civitates confluerent ex omnibus regionibus artifices atque in eis communiter artificio operam darent, in greges comicos tragicosque sociarentur, choros etiam pueriles viriles et comicos perpetuos docerent, atque ex his scholis per omnem Graecum orbem rem ludicram perserrent.
Qua ratione in iis civitatibus in quibus nullum erat scenicorum corpus, ludis, qui religionis causa instituti, sine piaculo omitti non poterant, operam artifices praebuerint, tituli haud pauca suppeditant, quibus explanatis, etsi non omnia expedientur, summa tamen rerum apparebit. Aliam apud alios rationem suisse vix est quod moneam. CorcIrenses, quamvis urbem haud ignobilem et opulentam haberent, nonnisi conductis artificibus, DionIsia sua edere potuerunt. Sed res maximi momenti populo visa, sumptibus publicis et per magistratus agebatur, secundum peculiarem legem quae lex agonothetae dicebatur. Quam impensam civium suorum duo homines quum lin are vellent, egregia munificentia centum ei viginti minas, quas intactas servari jusserunt donec cumulatae usuris centum et octoginta minas explerent, urbi et Baccho consecra erunt; quarum e laenore, alter quoque anno,