장음표시 사용
211쪽
sarii objectionibus respondeamus ; ut luculenter innotescat, quam apte, & quam vere omnes Crypta:-Ferratae simul, & Cuceronis Villae congruentes sint. Quod ut praestemus, integram Strabonis i) descriptionem prius apponamus oportet. To γὰρ Τοτο πιον, ait ille, ἐς ἰ λοφος ζυγεως, ενυδρος, κοfυφου-
Collis terra fertilis, Irriguus, plaeso se attollens vertice multis in locis , regia, pulcherrimaque capiens aedificia. Continentia vero funt illi, Albano monti subjiciuntur eadem praedita virtute, O ornamentis ; dehinc planitiei es, qua quidem Romam, eis ae suburbia, vero mare coWingenr. VI. Ex hac autem Strabonis descriptione, ut discutiendum proponatur quid pro nobis, quid pro adversario faciat; illud inprimis constituendum est , agrum illum, qui Tusculani nomine insigniendus, & in quo Ciceronianae Villae situs statuendas sit, debere esse primum terra fertilem, & irriguum, eminenti quidem loco positum , tum pariter minime adscensiuarduum, sed talem, qui & multis,& amplis continendis aedi fietis sit aptus, eoque soli ingenio, & praestantia praeditus, ut& sertilitati, & aquarum Sopiae tontinendae quam maxime Opportunus sit ; quis autem non videt omnia haec uni Cryptae-Ferratae , non autem Tusculi dorso, de quo Cl. P. Zuggeri affrmat a , apprime convenire Ea si quidem non solum in eminenti planitie, teste Bernardo Sacchi I , posita est, non solum
ci Lib. V. pag. 239. c 'Rum. In pag. 7. 3) Lib. primo de Italici iter. varietate , σ elegantia. Diuiligod by Corale
212쪽
solum uvis , pulcherrimisque oleribus feracissima , & non solum in ea horti sunt olerum pulcherrimi , ut Pius II. animadvertit i ; sed & praeterea nullus in istis partibus , tam
aquis abundans Collis est, quam Crypta-Ferrata . Contra vero si loci illius natura attendatur, ubi noster adversarius positam fuisse Ciceronis Villam contendit sa), manifeste deprehendetur , nullam ex iis laudibus habere , quae a Strabone Tusculano nostro tribuuntur , quaeque Ciceronis Villae convenire ex ejusdem scriptis , aliisque testimoniis comprobatur . Primum enim neque ζυγεως , neque λοφΘ erit :Quod autem praeterea sertilis esse non possit , ea quidem septilitate, quae Tusculano, ex Strabonis verbis , assignatur; ab ipsa ardui nimis montis natura , & ab aquae desectu evincetur. Quum enim maxime ardua quaeque loea silvestria ut plurimum sint ; permultum etiam sertilitati ossicit aquarum penuria , qua ea loca laborasse, evidenter colligere est ex iis, quae mox dicentur , & ex quibus conficitur, attributa Tusculani nullatenus Villae Ru eua dictae , maxime vero Cryptae- ferratae convenire . Primo sane Ciceronis Villam valde irriguam fuisse perspicuum satis est; atque eam aquarum copiam, praeter alias, quibus ager noster imprimis abundat, per aquam
potissimum illam , quae Crabra dicta est , ut mox pluribus
erit demonstrandum in eam fuisse derivatam . In aquae autem Crabrae mentione, quae a Frontino habetur , quum nulla de jugo , nulla de Tusculi monte verba fiant ; primum & maximum hoc obstaculum Cl. Virci P. Zuggeri erit, ne isti recte
O Lib. II. pag. 37o. comment. τK II. Ponti Opt. Mam 1 '. pag. s. , in Hum. VII. pagi IO. baee habet i Prendendo pol Ia mi iura della distaneta dat luogo della seoperta Villa , che sta sui fine delle alteaae dei Monte Tusculano .... Acci
213쪽
recte essicere possit, Rumnellam suam Ciceronis Tusculanum habendam esse. VII. Et antequam de loco, ubi aquae hujusmodi origo fuerit , quidquam dicatur , & priusquam probetur , ex men sura distantiae, in qua aquae ejusdem caput erumpebat , Cra bram aquam montem , ubi Rumnella est , persundere minime potuisse, Sex. Julii Frontini i Uiri Consularis , cui ab
Imperatore Nerva aquarum cura demandata fuerat , verba recitentur : Praeter caput Aquae Iuliae transuit aqua , puc
vocatur Crabra : bane Agrippa omis , seu quia usum improbaverat , seu quia Tusculanis possessoribus relinquendam eredebat; eo namque es, quam amnes Villae tractus ejus per vicem in dies, modulo ue eertos dispensatam aeeipium, sed non eadem moderatione : Aquarii nosti partem in imam ejus femper in supplementum Iuliae vindicarunt. Exclusa ergo es Crabra , σ tota jum Imperatoris Nervae nimirum reddita Tu νsulanis . His autem Strabonis , & Frontini testimoniis tam aperte Cl. Zuggeri rationes eliduntur , ut quamvis ille multa erudite proserat, & mox recitatas utriusque auctoris sententias sibi suffragari pro viribus contendat; luculenter tamen eidem adversari, facili negotio possit quisquis deprehendere. Frontinus equidem tacet quonam in loco Aquae Crabrae sons prorumperet ; attamen majores nostri, & loci illius habitatores perpetuo tradiderunt , eam supra Cryptam-Ferratam ad radices propemodum Albani Montis prorupisse , quod et ianta, doctissimi Viri Lucas Holstentus , & Ferrarius , seu Antonius Baudrand , qui ejus Lexicon Geographicum auxit, locupleta-Vitque, non obscure assirmarunt . Ille enim in Notis ad Clu-
verium a) Aquae Crabrae sontem milliario circiter & dimidio supra
214쪽
M. T. CICERONI S. D supra Cryptam-Ferratam, & passibus biscentum ab Aquae Iuliae sonte se invenisse testatur ', alter vero IJ memoriae haec tradidit: Aqua Crabra . . . oritur in Latio ex Agro Tusculainino paulo supra Craptam Ferratam ; quae quidem sententia cum Frontini loco nuper laudato maxime consentit: Sic enim Aqua Crabra ad omnes Tusculi Villas, quae si Gabinianam, vel alias paueulas excipias haud in Tusculano monte, ut auctor est Cl. Antonius Mancinellus Horatii Interpres , sed sub Tusculo erant: tales enim Villae, ait ille, sub Tusculo erant, ut diximus sa) perduci comodissime poterat : Illud in sapor ex Frontini loco notandum est, quod sententiam nostram,& rei veritatem maxime confirmat; Aquam scilicet Crabram modo uni, modo alteri Tusculani Villae in dies distributam suisse , sed non eadem moderatione, Aquariosque Romanos par tem maximam ejus semper in supplementum Iuliae vindicasse, ex quo certe conficitur, quod , quantumvis iuxta sententiam
Cl. Zuggeri cui postea suo loco respondebitur Aqua Crabra in monte, in quo sere omnes pro lubitu suo collocat Villas ta , Ciceronis Tusculanum irrigare potuisset, eum tamen vere irriguum , aquisque abundans , ut a Strabone dicitur, reddere non poterat. VIII. Profecto ad eam Aquarum copiam conficiendam etiam Tepulam Aquam confluxisse certissime dicendum est. Ea autem quum etiamnum in Crypt Ferraten si Territorio uberrime fluat, assertum nostrum maxime corroborat . Et sa
ne, si quod Aldus Manutius Pauli filius de Aqua Tepula
215쪽
amrmat, perpendamus; hoc , quod diximus , verissimum esse reperiemus : Aqua Tepula , inquit ipse , ex Agro Lucullano , quem quidam Tusculanum eredidere, in Caelium Collem, Aventinum, Capitolinum a CensorIbus Carpione O' Longino per ducta anno Urbis DCXVII. Hujus Aquae fontes nulli fuere, Venit guibusdam eonsabat, quae interceptae sunt in Iulia r itaque caput ejus observa,atur a Piscina Iulia . Concipiebatur via Latina ad militarium XI., inde rivo suo in Urbem perducta Iuliae pos mixta . Nam AgriRpa Anno Urbis DCCXIX.
ad milliariam XII. via Latina alterius aquae proprias vireδεοllegit , Tepulae rivum intercestu; aequisitaeque ab Inventore nomen Iulia es datum , ita tamen divisa erogatione, ut
maneret Tepulae aneliatio: Quae quidem omnia non modo dictis Frontini si consentanea apprime videntur , quippe qui praeterea de Aqua Iulia loquens, eam ad multarium ab Ur-he XII. Via Latina euntibus ab Roma dextrorsus millium passuum duum collectam fuisse testatur; sed Sc Ciceronis menti& scriptis quam maxime congruit . Quum enim ex episto lis a) ejus satis constet, ipsum aquarum copia valde delectatum fuisse ; & quum una Crabra , quae certa quadam mensura in dies Tusculanis Villis erogabatur, Tusculano seu illi aquarum amuentiat, ex iis quae supra docuimus mi
nime lassicere potuerit; merito asseverare licet, Crabram, Tepulamque Aquas Iuliae mixtas in Tusculanum suum a Cicer ne suisse perductas . Idque ex eo magis ac magis fit verisimile, quia, quum aquiae istae vel in ipso Crypta:-Ferratae Territ Orio erumperent, vel prope illud saltem fluerent, facile Ciceroni erat , easdem colligere , atque in Villam suam deri
216쪽
dit, quod idem Ferrarius scribit si): Iuliae ab Aureliano ducta in rapulam XII. ab Urbe lapide incidebat.
IX. Ne autem ad hoc propositum ea a nobis dissimulentur, quae ab adversario nostro coacervatim congeruntur, ad firmissima ea fundamenta convellenda , per quae luce clarius evincitur, ex Aquarum Crabrae, & Tepulae assiuentia Ciceronis Villam in eo situ extitisse , qui a Strabone descriptus est ;quomodo idem Cl. P. Zuggeri ratiocinationem nostram impugnandam aggressus sit, videamus a . Is profecto animadvertit, validissimo se constringi argumento, ea nimirum dissicultate , quae circa Aquam Crabram potissimum illi superanda est; quo uno omnes illius rationes irritae redduntur ; ideo varia sollicitus exquirit effugia , variasque rationes aucupatur , quae vel exigui momenti sunt, vel quae invicem etiam inter se pugnant, adeo ut ipse sibi non satis in ea re constare videatur . Primum quidem permotus loco illo Ciceronis contra
Rullum : Ego Tusculanii pro Mus Crabra te&υσι pendam , gula a Municipio fundam aecepI , Is a Sstias mihi datur
esset, Rulli lege non penderem et ad variantes provocat lecti nes, Crebram pro Crabra, Mancipium legendo pro Municiapio, atque hujusmodi rebus insistendo, quod ad rei, & dissicultatis caput omnino non facit ; se dissicultatis nodum dissolvisse per variationem vocum arbitratur ; neque videt , et . iam si
217쪽
iam si Crebra legendum foret , opus esse , ut ipse ostendat , quaenam sit Aqua illa , pro qua crebro habenda Cicero ipse Tusculanis vectigal pendere deberet. Hic Rhodus, hic saltandum . Certe a Cl. Viro probandum , ac demonstrandum erat aliam primum, praeter Crabram , esse Aquam, cujus Tusculani possessores essent, & quae alia ab ea esset , quam Frontinus nominat. Haec autem quum nulla sit, nec ab eo nominetur ; contra vero ex luculentissimis Frontini verbis pateat, Crabram eam esse Aquam, cujus proprietas penes Tusculanos
esset , ae possessio ab Agrippa & Nerva illis confirmata , &ex ea etiam Aqua omnes tractus illius Villas fuisse irrigatas; ab ipsa vectigalis pensione , quod idem adversarius minime animadvertit, manifesto deprehendimus, Crebram illam, quam ipse fingere vult, ac nobis persuadere , aliam certe nullam ese potuisse, praeter Crabram ipsam, de qua apertissima, &luculentissima testimonia , atque argumenta suppetunt . Sicque aut Codicum auctoritatem, quos numero plures allegat,
valde infirmam videri debere, aut dicendum, quod licet lectio vera foret, Crebra illa A qua non alia nisi ipsa Crabra sit, quam idcirco Cicero Crebram sortasse nominaverit, quod pro ea crebro habenda ad perpetuum vectigal solvendum Tusculanis obnoxius erat.
X, Neque plus praeterea verisimilitudinis , aut rationis inest alteri argumento , quod idem Cl. Zuggeri ex annorum serie i) in sui patrocinium accersit . Is nimirum ut Crebro non Crabra in praelaudata adversus Rullum oratione legen dum esse ostendat , ad tempus provocat , quo Ciceronis Vil la aquae istius bene fieto irrigua esse incoeperit ; ipsiusmet Ct ceronis locum producit ex postremo ejus libro Epistolarum
ad G Num. Mn. pag. U. Diuitiaco by Corale
218쪽
II ad Familiares i excerptum , in quo ab eodem Cicerone , Τironem suum alloquente, Crabra nominatur, mox ex eo loco Auctor conficit, Ciceronem ibi de Crabra emenda agere ;& quum a tempore , quo habita est oratio in Rullum , ad tempus conscriptae epistolat, secundum rationes ab ipso adductas a), decem & octo anni intermedii sint, perspicuum i de esse Lutumat , Crabram in loco contra Rullum legi non
posse, cujus Aquae emptio nondum facta esset. Hyc vero primum adversarium nostrum amice rogatum velim, unde nam illi constet, in epistola ad Tironem de Crabrae emptione sermonem esse ξ Accuratissime legat, & perlegat integrum epistolae contextum, mihique indigit et, si valet, ejus locum, ubi emptio aliqua memoretur. Certe quum in ea epistola de variis aliis rebus sermo sit, posteaque verba illa excipiant : De Crabra quid agatur .... velim scire. Levissima mihi coniectura , ne dicam somnium , esse videtur , quod de Aqua Crabra emenda Cicero cum Tirone agat. Verumtamen , quoniam hyc res meris tractatur coniecturis , quibus Cl. Zuggeridissertatio contra monumentorum pondus tota innititur , demus nunc , ea in epistola Ciceronem de Crabrae emptione
agere : quid qtueso vetat in ista hypothesi , ne censeamus, Tullium ibi loqui de Crabrae emptione derivandae non quidem in Villam suam, quam eadem Aqua pridem abluebat, sed in alium agrum , seu iandum , quem ipse sibi esset comparaturus Z Nonne hoe ipsum Cl. Zuggeri dum sua interest, quam quam alio respiciens ), animadvertit Z Rursus quid vetat, ne dicamus , aliud quidquam evenisse , cujus causa Cicerode
219쪽
de Crabra meminerit , puta quod ipsius Aquae pars dimuxisset , disperisset , sive quocumque alio modo deviata esset;
praesertim quum de unica Crabrae deficientia , alia aquarum copia suppetente M. Tullius agere videatur , dum ait : Et nunc quidem etiam nimium es a me ; nisi forte ad imbres tunc temporis decidentes , ut ex ipso epistolae contextu opinari quis potest, potuerit alludere.
XI. Verum bene habet, quod nobis rationes, & monumenta suppetunt , omnem hac super re scrupulum omnibus, atque adeo adversario nostro eximendi, eumdemque in angustum redigendi , ut amet deinceps non meris verbis insistere, R res quae nullam cum iis amnitatem habent, deducere . Bene inquam habet, quod verba illa et de Crabra quid agatur: quid sibi velint, optime ex eo licet colligere, quod constat, revera Ciceroni de hac Aqua Crabra litem aliquando fuisse ;ad quam litem per quam verisimile est , per ejusmodi verba epistolae ad Tironem alludi, quod quidem Cl. P. Zuggeri vel ignoravit, vel dissimulavit. Melius praeterea habet, quod de hujusmodi Aquar controversia in oratione pro Cornelio Balbo non modo aperte loquitur , ubi Iurisconsultos nominat , quos ea super re consulebat , sed tali modo loquitur , ut nostro adversario valde quidem displicuerit, & omnem , quam in suis
differentiis verborum, locorumque machinationem facit, evertat omnino : Si nos de Agua nosra Tusculana M. Turionem potius, quam C. Aquilium confutebamur ; audiat Cl. Vir, audiant in antecessum adversarii , de Agas nos,a Tusculana, agnoscantque , aquam , quae nomine est Crabra , Tusculanam a Cicerone nominari ; quod indubitanter a firmat Graevius in Iocum illum Ciceronis hisce verbis e Crabra Agua, quae nunc Marrana dicitur. XII.
220쪽
XII. Et quoniam ad convellenda ipsa firmissima fundamenta , per quae Tusculanum asseritur nostrum, & quae in irriguitate Soli , & Crabrae staturigine vim validissimam habent, Adversarius ipse r super nominibus modo Villae, modo fiundi , alias P orti tergiversatur ; operae pretium est animadvertere, non modo eum sibi minime constare, sed ea quae aperte contra ipsum sunt, saepius in asserti sui confirmationem assumere. Hoc vero manifestissimum fit ex eo, quod ipse affert ad evincendum, quod etiamsi Crabra in loco orationis contra Rullum legi oporteat, adhuc ex distinistione Uillae , &fundi, Ciceronis Villa non in loco Crabrae, sed alibi , ubi
ipse nimirum vult, ponenda sit. Quum enim Cicero in dicta oratione aifirmet , se vectigal Tusculanis pro aqua Crabra pendere , quia a municipio , non autem a Sylla iandum accepisset; statim Cl. P. Zuzgeri arripit occasionem deducendi, quum pro lando se vectigal pendere Tullius assirmet a Tusculanis accepto, non autem a Sylla dato ; Aquam Crabram ad fundum dumtaxat, non autem ad Villam pertinere debere; immo praeterea fundum, & Uillam in Ciceronis loco res esse inter se diversissimas, ac propterea Villam in loco plane diverso, quo Crabra minime pertingat, esse reponendam. Praeclaram argumentandi rationem l quae ab ipsis Ciceronis ver- his ineptissima convincitur. En verba Ciceronis: Ego Tusculanis pro Mua Crabra vectigal pendam, quia a municipio
fundum oecepi ; si a SND mihi datus esset, Rulli lege no trapenderem. En autem quod ex verbis illis, etiamsi cum P. Zuz- geri landus pro re a Villa distincta haberi velit, a nobis de ducitur magis certe probabili deducendi ratione, quam vana, ut plerumque fit, conje standi serma; ex hoc enim quod Ci-c cero
