D. Gregorii Placentinii ... De siglis veterum Græcorum opus posthumum et De Tusculano Ciceronis nunc cryptaferrata d. Basilii Cardoni ... disceptatio apologetica

발행: 1757년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

DE TUSCULANO

cero se ad pendendum Tusculanis pro Aqua Crabra vectigal, quoad fundum ab illis acceptum , se pronunciet obnoxium, a qua obligatione se immunem ait fuisse futurum, si a Sylla accepisset ; arguimus nos, & merito arguimus ex ipsa acceptionis distinctione, & Syllae nominatione Crabram ad Τusculanum, seu Villam, seu fundum debuisse pertinere. Manifestum est enim, quum per oecasionem , in qua de pendendo

tributo agitur pro fundo a Tusculanis non a Sylla dato, unius Crabra mentio habeatur ; per axioma illud fieri, ut eadem, quantum ad ipsius Aquae Crabrae relationem , censenda sint,sve landus, sive Villa, quae vel a Tusculanis, vel a Sylli

quovis titulo Ciceroni eidem data forent. XIII. Verum haec obiter a nobis dicta fuerint , & ut umbras umbris opponeremus, obsequuturi adversarii ingenio, qui ludicris plane armis pugnans, valida, quae contra ipsum sunt, tela nequaquam advertit. Non advertit, inquam, i cum hunc maxima vi ipsum, & Ruffinellam suam impetere ;sive quia ad assertum suum corroborandum Auctorum verba a

temere assumit; sive quia Auctorum loca oscitanter, & textum sine contextu legit. Profecto enim, si locum orationis contra Rullum attente examinasset , & caput illud Agrariae legis, in quod Cicero invehitur, attendisset; luce clarius observasset, non ad alium finem a Cicerone de vectigali pro Aqua Crabra pendendo mentionem fieri, nis ut ante Populi Romani conspectum ponat essectus , qui ex legis illius acceptione existerent, utque detegat, quorsum versutia, ac ma

litiosa Tribuni Plebis lex colliniare videatur; ad quod ostendendum, vectigal, quod ipse pro sua unius ejusdemque Tusculanae Villae aqua pendebat , exempli dumtaxat gratia in medium profert . Qua quidem ex re neutiquam illud emeringit a Disiligod by Cooste

222쪽

M. T. CICERONI sI9git, quod opinatur Adversarius , distinctionem fieri sendum inter a municipio acceptum, & Uillam, quae a Sylla ad eum pervenire potuisset. Uerum conficitur apertissime, Villam suam eam esse, pro cujus Aqua Crabra idcirco ipse Tusculanis vectigal pendebat, quod fundum in emptione ea conditione acinceperat , quae illi inerat , quum illi mancipio tradita est . Quod si Cl. P. Zuggeri si) animadvertisset ; primum cum opibmis & exemplaribus, & Criticis mancipio dumtaxat , legendum putasset; quia si municipium legas , nullus Ciceronia

nae argumentationis, atque contextus Orationis sensus sit , deinde deprehendisset, non duas innui venditiones , ac duarum rerum distinctarum, sed totum sermonem per hypothesim, ut a junt, esse; animadvertisset ad verba illa: quae ps Marium, σ Carbonem Coss...... data, assignata, vendita,

eoncessa sunt, ad quae Cicero alludit per illa verba si a S lla

mihi datus esset; atque id evidenter consecisset, Ciceronem de Villa sua , quae certe Syllae suerat, hoc declarare, nimirum quod si ea per illas assignationes , aliasve ejus generis concessiones data illi fuisset; futurum fuisse, ut diversae conditionis censeretur videlicet immunis, quam illius conditionis, cujus erat, quod a se mancipio esset acquisita; ex quo tantum abest, ut id , quod Adversarius vult, confici possit de Villae nimirum, & fundi distinctione, ut potius ex eo vel cuicumque manifestum fiat , de una eadem Villa , Tusculana nempe, sub diverso tamen titulo, ac respectu sermonem haberi .

XIV. Praeterea , recondita quidem non sunt, quae a de diversa Villae, fundi, horti acceptione animadvertit, quum

c a nemo

223쪽

DE TUSCULANO

nemo sit paululum in antiqua verborum Latinorum significatione versatus, qui hujusmodi res ignoret. Nemo, inquam, ignorat, pro diversa vocum, quas Scriptores ipsis quandoque assigere voluerunt , notione , diverso quandoque modo alias intelligi Villam, alias hortum, alias fundum; aliam praeterea esse Villam Urbanam , aliam rusticam , aliam fructuariam: caeteraque id genus. Verum quid tum Est enim etiam ce tissimum, vocem hanc fundum, ut plurimum in genere, ut a junt, accipi ; ac per eam totum & praedii ., & Uillae , t tiusque rusticae possessionis tractum comprehendi: ex quo etiam factum est , ut pro tota aliqua sorte seu pecuniaria, seu in alio bonorum capite consistente intelligatur. Quod sane etiam evidentissimum ex eo efficitur, quod vox ea fundus a Romano oratore ad Populum Romanum prolata, ut illud obtineret, quod Orator ipse intendebat, absurditatem nempe novae Agrariae legis ostendere , ejusmodi esse debebat, quae in

universae multitudinis mentibus talem notionem excitaret ,

per quam non de exigui cujusdam praedioli conditione immutanda, sed de maximis rerum possessionibus, & juribus, quae super iisdem haberi possent, disceptaretur. XV. Sed jam ut ad aliud illud deveniamus ex iis, quae

in principio posuimus , ad alteram nempe notam a Strabon2 assignatam, per quam Tusculani ab ipso descripti dotes cum amoenis deliciarum Tusculi Villis , cumque Villa Tusculana nostra congruere videantur; pergratum illud se offert, quod Tusculanum ipsum describatur, nempe Collis non solum terra fertilis, & irriguus, quae dotes Tusculanae Villae , quam , confingit Adversarius, ut hactenus ostensum, minime conveniunt ό Verum etiam quod his multis in locis & placido sit adscensu, seque veluti suaviter, & sensim attollat; quod quidem

224쪽

M. T. CICERONIS.

dem novae Cl. P. Zuggeri opinioni tam contrarium est, totque rationum ipsius, quibus ad eamdem suam opinionem sustinendam adducitur , absurda ostendit ; ut si parum sibi constans in iis visus est, quae hactenus circa controversiam de Aqua Crabra excussimus ; multo sane inconstantior in iis , quae mox examinanda sunt , manifesto deprehendatur . Is igitur contra praecipuam hanc, quam nunc discutimus, Strabonis de Tusculano notam, atque omnium receptam, & confirmatam opinionem, genio tantum indulgens, & partibus suis ; nequaquam veritus est, Ciceronianam Villam ex placido, amoeno,& aequabili Collium tractu, ubi per tot annos sta fuit, re

pente convellere, & in magis arduam Tusculi summitatem transportare, utque eam autem ibi retineat, operae pretium est , lectorem perpendere monumenta rationum, quibus eam dem circumvallat.

XVI. Inter alia itaque ait Adversarius Ciceronis Uillam in summo Tusculo debere esse positam, quod i) Gabinianae Villae propinqua esset. Hic vero, ut omittamus, unde ipsi de certo Gabinianae Villae situ constet, concedamusque Gabinii Villam in eo stu, ubi ipse vult, fuisse collocatam; alterum sequitur, ut ipse idem duo alia explanet, tum Ciceronis Uil- Iam revera illi suisse coniunctam, seu conterminam, tum ex hujusmodi propinquitate confici eamdem Ciceronis Villam in praecelsa illa altitudine sitam esse debuisse . Ad hoc probandum autem fiducia plenus Ciceroniana illa arripit a): Iuum Domus In Palatio, Cilia in Tusculano altera ad alterum G fulem transferebantur. . . . Infundum Vicini Consulis Gabinii non infrumenxum, aut ornamenta Villa , sed etiam arborer

Pro Domo sua cap. a

225쪽

DE TUSCULANO

transferebantur. Grave sane, dc Achillaeum tale argumentum Adversario visum est, ut in summo Tusculi vertice Ciceronis Villam fuisse debeat existimari r Nobis vero perquam levi mum: primo quod hoc testimonium non sit gravitate sua alteri testimonio, & auictoritati praeponderans, cujusmodi a nobis praemissum est: secundo, quod res oratorio more,& exage randi causa prolatae , vix minimum habent fidei momentum in iis, quae ad historiam pertinent; postremo vero, quod tot reponi nullo negotio potant, tot hic pugnantia se niani se stant, tot absurda emergunt, ut hujusmodi vicinitas, quae dici possit, prorsus nihil asserto nostro ossiciat. Principio nΘ . tantum fidat Cl. Vir super huiusmodi vicinitatis voce , neve

tum ipse allucinetur, tum alios in allucinationem inducat, ad Logicae scientiae Canones eum mentem revocare velim, atque attendere, quaenam maxima falsorum ratiociniorum inter homines causa potissimum existat . Ea autem sine dubio est, quod homines voces relativas, quae per se nihil, nisi cum respectu ad aliam quampiam rem , innuunt , pro re aliqua

tamquam positiva, & per se existente accipiunt . Atque hoe est, videlicet id, quod ipsi Cl. Viro imposuit. Vicinitatis vocabulum unum ex relativis vocabulis est; nec ex eo, quod vicinus a Cicerone dicatur sibi Consul Gabinius, deducendum statim est, Villam illius Gabinii Villae proximam, atque con tiguam sui se ; quum potuerit itaque Ciceronis Villa Gabinii Villae vicina aliarum Uillarum respectu amrmari, etiamsi aliquanto nec modico intervallo distans esset: libens altera illa illa Ciceronis verba, quae Adversarius noster ex alio loco ad ducit ad hanc rem probandam, usurpavero I) : Bono ad vieinum Consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum aruterum cc redit. in Senatu cap. 7.

226쪽

M. T. CICERONIS. 23 rerum Consulem, deferebantur ; Quid sibi velint haec verba, nisi ad ideas relativas attendamus, argumentationem conficiemus talem plane , qualem Cl. P. Zuzzeri i : Se addunque larula G Gabinio era Atuata nezalterae dei Monte Tusculano, e se puella di Cicerone P era vicina, eonvien dire, ehe sesse fui medes o Monte aneor quesa. Mirum ni idem Adversarius tali ratiocinationi addiderit , quod erat demonstrandum ; immo vero nos in ejusdem gratiam addemus, quod talis a vicinitate necessitas erat, ut ipsa in Tusculano monte sita esset'; ut, si non aliter fieri posset, Gabinianae Villae esset imponenda .

XVII. Cui necessitati Ciceronianam Uillam in tam arin duo loco imponendi, quoniam ex Adversarii sententia suffragari antiqui Horatii Commentatoris locus tam manifeste vide tur, ut super eo is serio audeat triumphare ; operae pretium est, Poetae versus, & Interpretis expositionem hic reser re , ut Lector per se ipse a principio agnoscat, quam infirma sintea argumenta, quibus idem Adversarius tamquam sortissimis,& evidentissimis rationibus , & monumentis pugnare sibi persuadet . En Horatii vesus sa): me ut superni Tua eandens Tusculi

Circaea taugat maenia

Et Commentatoris verba e Superni hoc est in Monte siti, Meuius Montis) latera superiora Gerro suam Villam habebat Tusculanam. Quid ergo Z Quid inde ex hujusmodi nempμ . Commentatoris verbis conficiendum esse vult Cl. P. Zuggeri r Nempe clarissime argui, Ciceronianam Villam in summo montis vertice, ac supra Tusculum sitam fuisse. Ego autem p χce ejus

227쪽

DE TUSCULANO

ejusdem dicam , ex talibus Commentatoris verbis nihil minus confici, quam quod ipse intendit affirmare . Et ne cuiquam scrupulum moveant duo illa verba, latera superiora tad inseriora paulum descendamus, & in particula, seu propositione ad , de voce latera ab Interprete apposita tantisper immoremur ; statimque deprehendemus , Ciceronis Uillam non in superioribus quidem Tusculi jugis, sed ad eorumdem latera superiora collocatam ; quod idem est ac dieere, Ciceronianam Villam prope, seu versus latera ipsa superiora , inferiorum respectu, sive ad eorumdem radices sitam extitisse. Cuius particulae usum si Cl. P. Zuggeri i animadvertisset, quod sexcentis Latinorum Auctorum exemplis ad rem nostram probare possemus; non tantopere quidem super Commentatoris verbis exultasset, quasi auctoritatem omni interpretati ne, atque exceptione superiorem, ut ipse ait, a se stantem

haberet.

XUIII. Ex hujusmodi autem ratiocinandi methodo, mirum non est, si alia etiam Adversarius peccet, atque in stuVillarum statuendo, Villae tantummodo, seu primarii aedificii rationem habeat, nec secum reputet, quanta earumdem extensio esse possit, & quantum quoquoversus spatii comprehendant . Sane quidem qui sedulus fuit in dimetiendo intervallo a , quod a Crypta errata ad summum Tusculi dorsum intercedit; poterat item etiam aliquam mensuram instituere, ac mente concipere totius tramis, vel ambitus, quo magnificae illae Villae continerentur, ac tali ratione nec eas tam in angustum conjeeisset, quam mox demonstraturi sumus, seque aliis exsolvisset nodis, qui nullo negotio expediuntur , atque

228쪽

M. T. CICERONIS.

2sea in re operat nostrae pepercisset ad ea diluenda , quae nullius momenti sunt. Ex quibus illud, in quo tam sortiter pugnat , verba nempe Ciceronis superius recitata ) In fundum autem Vicini Consulis non instrumentum , aut ornamenta Vi Iae , sed etiam arbores transferebantur si , facillime etiam explicatur ; ubi animadvertitur, Villam aliquam, magnificam potissimum extensione sua non modo domum , seu insulam , verum 3c alia rustica aedificia , praediaque adjuncta , ac fundos complecti posse, unde & bene eo respectu vicinitas Consulis Gabinii, atque arborum, caeterorumque Ornamentorum, sive instrumentorum translatio in ejusdem fundum convenire

posse intelligatur ; & magis quod Adversarius alio loco a

fundi vocabulum in sententia sua contra nos pro parvi etiam praedioli notione accipiendum esse contendit. XIX. Porro autem ad has rationes, quae Adversarii ejusdem nostri assertum de Ciceronis Tusculano in summo Monte locando plane subvertunt , alia accedunt obstacula , atquctimpedimenta , a quibus ut se expediat , hoc opus hic labor erit. Magna enim illi se offert dissicultas ex variis aliis Ciceronis locis, in quibus pro descriptione, quam apponit , situs aliarum Tusculi Villarum, partiumque Villae suae ad illas respectu , Cl. P. Zuggeri Topographia ossicta de coniunctione Gabinianae & Ciceronianae Villarum omnino evanescit . Quo modo autem hac de re plane convincamur, singillatim expediam . Primum Cicero haec habet : Vir magnus G nobis omnMus amicus L. Lucullus ferebatur quam commodi me respondisse , quum esset objecta magniscentia Villae Tusculanae, d duos

229쪽

DE TUSCULANO

duos se habui se vicinos, superiorem Equitem Romanam , inferiorem Libertinum, quorum quum essent munificae Cilis, s cedi sibi oportere , quod iis , qui tenti oris ordinis essent , t

ceret.

XX. Quum autem omnibus verioribus argumentis comstet , Villam paullo ante nominatam Gabinii Villam fuisse; quam nam inibit rationem Adversarius, ut inter Gabinii 3c Luculli villam spatium inveniat ad Ciceronianam suam collocandam ξ Quod autem ea, quae Luculli Villam contingebat. magnifica Villa , quaeque excelso loco erat posita , Gabini ire ipsa esset, planissimum fit Ciceronis ipsius verbis, quae sub- subjicimus i J : Villam aed eavit In oeulis omnium tantam , Tugurium ut videatur esse illa Villa, quam ipse Tribunus Ple- his pictam olim in Coneionibus explieabat , quo fortissimum , ae summum Civem In insidiam homo easus , σ non cupidus Ooearet, & alibi a) . Ad caelum . . . . extraxit Villam 3Tusculano visceribur ae arii; & alia illa di r Ad Mne ras

Ianum moutem extruendum et quod autem praeterea altera Luculli foret, manifestum fit ex comparatione , quae utriusque a Cicerone fit per verba illa: Tugurium ut jam videatur esse illa Villa Lucullana nempe , ad quam ipse Tullius, utpote illi Gabinii oppositam & propinquam alludit . Hinc autem multa confici possunt, quibus semper inverisimilior , atque simprobabilior Adversarii sententia ostendatur , nostra autem magis magisque confirmetur. Si enim pro vero hic probatum est , Gabinianam Villam superiorem , Lucullanam illi proximam, M prae illa inferiorem 1 ex sententia autem Adversarii ejus

230쪽

M. T. CICERONIS.

27 eiusdem i non nisi duae tantum Villae in Tusculi summitate locari possint , dicendum erit , Ciceronianam Villam extra praediisti montis summitatem, atque adeo in loco monte ipso inferiore ponendam esse : quod alia etiam ex re magis prom

batur .

XXI. Ex pluribus Ciceronis ipsius testimoniis a ) certum est, Uillae suae in Tusculano Lucullum vicinum habuisse,& Tullii ipsius morem fuisse, quoties in sua diversabatur, ad Lucullanam identidem saepe se conferre librorum petendorum , vel aliquid lectitandi gratia . Certe si talis Uilta Ciceronis in eo Tusculi dorso suisset, quod Cl. P. Zuggeri descripsit, & non Gabiniana potius , ex eo tam edito loco in Lueulli Villam, quam sic longe inferiorem habuisset, contem dens , per non modicum tractum descendere debuisset, unde in Ciceronis ipsius lucubrationibus, ubi de tali transitu in Luculli Villam mentionem facit, verba haec descendimus, vel descendi reperiremus; quemadmodum ubi voces illae propriae sunt, ab eo factitatum invenimus . Sic enim de sua Academia loquens , quae in suo Tusculano erat , quaeque in seriori in loco posita erat, habet si . Pos meridiem in Academiam descendimus, & alio in loco a): Itaque expositis Tridui disputati stribus, quartus dies hoe libro eoncluditur, ut enim in inferio rem deambulationem descendimus. Quum tamen ipse accessum suum ad Lucullanam Uillam significat , verbo veniendi non

descendendi usum deprehendimus . Nam , inquit, gum da inci Num. x pag. I a. ca De Finibiis lib. III., ω IV. 3 Tusculam Quast. lib. II. Ibidem lib. IR 1 De Finibus lib. III. - ν

SEARCH

MENU NAVIGATION