장음표시 사용
191쪽
Eadem amanuensis ille attulit scriptum supplicationis civitatum contra intricatum interim accepit balaos tres. Eadem primae laetus nuper nati uterim prostabant et ante meri diem omnia exemplaria distracta sunt. I inprimebantur autem, ne tantus foetus periret, intra brevi tria millia exemplorum. Apud comitem amassa comes a Zorii, qui et ipse anno superiore expeditioni B coimariue interruerat, adsuit Sertorius Basilaeam reversus dicitur. Aulicus quidam cola dum Carolus caesar proxima lyeme Ulmae dies aliquot commoraretur, libellum caesari attulit a quodam ecclesiaste, ut hic colax retulerat, in contumeliam imperatoris conscriptum, multa deblaterans de famoso hoc libello, existimans, caesaris animum adversus autorem libri concitatiorem reddere. At caesar interrogavit, quandonam hic libor conscriptus est Adulator iniit, proximo clapso Augusto mense Scriptum esse. Ad haec caesar: Tum aditu Ulmenses se hostes nostros profitebantur, nunc in gratiam recepti sunt. Non ex infima plebe homo quidam jebat, caesarem nunquam 1 liore valetudine esse, quam cum in castris degeret, Sed nimium constare pillulas, quibus alvus tanti leonis dejiceretur, nimirum principatus, ducatus et comitatus multos etc. Dominus de Madruschia ante paucos dies consulem Herbrotum, quod ad caesarem vocatus morbum simulans venire nollet, lecto decumbentem expergeseeit, tantum tunica talari super indusium lineum injecta ad hospitium suum deduci jussit ibidemque adhuc in libera custodia detinetur. Sexaginta millia nummhm, ut rumor in aula caesaris est, pro
tanta somnolentia daturus. Personae quinque, quarum nomina caesar sibi in reservatione mentali et serini pectoris ut decretistarum verbis utar reservavit, in capitulatione augustana non compreliensi sunt, in quos quomodocunque illi libuerit animadvertere liceret. Vulgi in consules nonnullos ea hic malevolentia esse dicitur, ut eos pro Burgemeister urgemeisteros Vocent. xxj Junii in templo Miuorum dominus Joannes Henricus ex prima Joannis epistola cap. 2. haec verba legit: Ne diligatis mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas patris in eo, quoniam omne quod est in mundo, veluti concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et laetus vitae non est ex patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus etc. Hic primum docuit,
192쪽
quanta diligentia sanctus hic apostolus omnes homines Christo lueris rere et ad Deum adducere in hac epistola conatus sit, nimirum quod singulis quae quisque faceret praescripserit, pueris scilicet, provectae aetatis hominibus et adolescentibus. Nunc autem communem eclesiam alloquitur admonens ne mundi illicebris se irretiri permittant simulque ostendens quam nullam quidem aetatem superbia deceat. Ac hic con-eionator aggressionem secit per singulos status, allegans illud d. etri: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, quod haec vita nil nisi vapor et fumus quidem sit. Probe ex scriptura fragilitatem humanae eonditionis depingens. Item quam lenibus de rebus se quisque alteri praesere solent, si quod donum prae ceteris mortalibus a Deo consecutus sit. Jubens tandem ut exemplo unonis avis, quae dum decoloratas pennas intuetur, laudatas ostendit, intumescens ac superbe incedens, nodο- ω vero pedum suorum articulos, qui lepra conspersi dicuntur, considerans caudam demittit et misere eiulatur. Sic et nos si vel Opibus, vel scientia et si quid hujus sarinae rebus tumidiores reddamur, animum recolentes cogitemus, quod pulvis et umbra sumus. Hodie, inquit, homo sibi ipsi bellus et magnus videtur, cras forte aegrotans vel hac ipsa die vel perendie terra conditur Docuit quoque omnia Christi ergo posthabenda esse, liberos quoque et charam conjugem, si Christi honor exigat, negligendos ac juxta d. Pauli sententiam: Qui habent uxores, sint tanquam non habentes. Ait autem non prohiberi possidere vel habere divitias, modo datis recte utaris et Abrahamum prae oculis habeas et e contra divitem illum epulonem evangelicum. Adjecit quoque neminem posse et Deo et Mammonae servire. Benignissimus pater coelestis per filium suum dilectissimum, ut habita ratione fragilitatis nostra ipsum solum et quem misit in bonum nostri Jesum Christum amare et in humilitate et patientia sancta animos nostros possidere, adjuvant nos spiritu suo sancto valeamus, largiri dignetur. Amen. Plebiscitum boliemicum est ut qui a baronibus quatuordecim latae sententiae contradicat, et honore et corpore periclitetur. Item moris est in Bohemia, ut ubicunque dominis libuerit coloni accepta pecunia et agris et domo cedere cogantur. Libori injunctum ut Atrebatensem alloquatur. Ipsum igitur On-Veniens obnixe deprecatur, ni auxilio esse velit, quo litterae absolutionis conscriberentur et ad caesaream majestatem mihi veniam apud eum deprecandi et locus et tempus indicaretur. Primo igitur Atrebatensis renuit, dicens illi modo ad hujusmodi non esse ocium. At Florus nihil
193쪽
minus precibus instabat, significans, nos omne aes nostrum hic insumpsisse nihilque ultra pecuniarum vel in Ona esse vel aliunde corradi posse. Insuper et equos venditum iri. Praesul etsi rem detrectaret tamen precantis importunitate victus ait, abi et voca dominum tuum ut quam ocissime me subsequatur in palatium caesaris Liborius igitur non impigre cucurrit, me hac die nihil minus cogitantem accersiit, nec ipsemet ego eontabundus arrepta tunica velociter in palatium eontendi. Quo eum ventum est, posticum intrantes gradus aliquot conscendimus, in-ringerum in ambulacro cubito haerere conspicati. unc ergo Florus illico accedens interrogavit de aditu ad praesulem. Is jubet ut in hyber- Baculum, quod e regione nostri erat, intraremus. Januam igitur pulsantibus primo ostiarius introitu nos prohibuit. Superveniens autem Senior quidam ostiarius non solum in hoc hybernaculum sed et in aliud quoque, cujus parietes huic contigui erant, et usque ad atriolum ante cubiculum caesaris introduxit. In atriolo igitur nobis praestolantibus aulici proceres adrepere coeperunti Post breve temporis pactum senior ille cubicularius, qui nos eo introduxerat, inubili caesaris rediens ait,
Atrebatensem quidem intro apud caesarem esse, Verum caesarem, nondum vestibus indutum. Interea Eubulus deo et Ogitatione et oratione negocium omne commisit. Tandem Papentissim monoculus arachalcus imperii advenit. Is ex Floro sciscitatus est, quisnam esset illic ad caminum astans Florus respondit esse Otradum comitem a Waldeck. Rurani marichalcus infit: Estne hic comes ille, qui se ad caesaris genua provoluturus est Respondente Floro Imo is est, apenheim nos lutans ait Domine, tibi machaera deponenda est Si puer aliquis adesset, qui eam tibi asservaret. Ac ipse marschalcus, ut est homo vere probus et simplicioris ingenii, Adrianum nostrum accessit ac illi gladi Ium tradidit, reversumne ad nos, quibus caeremoniis nos ad genua demitteremus, docuit, jubens faciem ad terram pronam haberem, donec imperator ipse me ad majestatem suam accedere juberet. Quamobrem gratias illi agens pro hac insormatione et quod me hactenus in hospitio imperturbatum reliquisset nam hospitiorum ordinum imperii metator est). Erat autem fere decima Venit tandem Sehaumber baro et praetor palatii, item capitaneus excubitorum caesaris dominus de Zeltingen, et lures Itali et Iberi caesare anteambulones, nec aberat Petrus a Malvenda, qui obliquis oculis nos intuitus sedulo risit et sere digito demonstrans, quasi diceret Hoc est quod desiderabam, quia prius sacere modo non Possum. Habet autem o sar parvum hybernaculum ubi lo suo junc-
194쪽
tum, in quo sperabam has caeremonias fieri. Sed ut trapesitarius venit afferen aulaeum illud ante sellam, quae ad parietem posita erat, sternens,
super quam affixum erat aulaeum aliud ex auro puro puto et holosericoeontextum cognovi ibidem pompam hanc suturam. Videns autem mare-sehalens Papenheim omnium oculos in me intentos esse ait Domino eomes, melius seceris si in hybernaculum ante atriolum concedas, et ego ubi imperator hic consederit aperto ostio ut commodius geniculationes sacere queas te accersam. Pare igitur monenti. Doctor vero Petrus a Malvenda composito vultu me accedens salvere jussit. Prima facie me audire dissimulavi, verum cum Viderem eum manu detracta chirotheca
propius accedere, dextram illi praebui. Nec aliud quidquam nobis dixit, nisi Ego vos non impediam quid sibi his verbis voluerit, Diespiter ille Ibericus novit). Venit et alter ex ostiariis scho et nomine, qui nos in scamno sedere jussit, dicens: Imperator non tam statim prodibit foras. Quia autem intellexi ostiariis propinam ex hoc actu deberi, alvendam rogavi ut, quid id propinae esse deberet, expiscaretur, qui se id lacturum recepit ac ocius reversus ait, ostiarios dixisse, id in mea liberalitate et humanitate situm esse, se nihil nominatim petituros. Venit quoque tertius ex ostiariis dicens: Domine comes, quare non atriolum accessis 3 Respondi: Marachalcus me hic praestolari jussit. Bene, bene, inquit. Exspecta paululum, brevi fiet. Erat vero jam in punctu ut loquuntur)undectinae, cum fierent januarum crepitus ac procerum geniculationes. Posteaquam autem caesar in sella illa resederat, Papenhelm aperto ostio me vocavit, inquiens, En tempus est, jam comes accede. Ideo exurgens, habens a sinistris Liborium bis genua inflectens accedendi tertia geni- eulatione utrumque genu terrae figens, similiter et Liborius. Dein Liborius cunctis audientibus haec verba in catalecto germanico dicere coepit mustrissime et invictissime clementissimeque caesar, iners tuae caesares majestati hic coram generosus meus dominus comes Wolradia Waldec sistit, confitens se majestatem vestram gravissime tempore rebellionis anni elapsi laesisse, agnoscens quod rariorem quandam poenam commeritus sit, cujus rei dirissima metanea ringitur. Attamen de innata imperatoriae vestrue majestatis clementia confisus, hanc noxam sibi remitti deprecatur, cum omni animi dejectione rogans, ut sacra retra es area majestas tam ipsum quam subditos suos in gratiam re-:ipere ignetur, idque ob dei et caesareae vestrae majestatis misericor-liam, quod idem dictus meus dominus comes praeter debita officia et ni cum sedulitate promeriturus est, nec unquam in Vita sua se maje-
195쪽
stati vestrae inobedientem praestabit, sed omnia Cliristo auspice se sae-turum promittit, quae probum et fidelem comitem imperii decent. Aesic Liborius siluit. Imperator igitur episcopum Atrebatensem et d. Philippum Seldum ad se vocans paucula cum his collocutus est, scilicet gallice a cest lais yes etc. Deinde per doctorem Seldum vicecancellarium respondit, pene omnia, quae Liborius dixerat, verbatim repetens, verum addidit Invictissimus et illustrissimus noster caesar ob honorem dei
et Suae sacrae caesareae romanae majestatis limatam clemenuam Wolradum
comitem a Waldec dominum meum gratiosum una cum subditis ingratiam recipit et noxam illi pro hac vice remittit, ea tamen lege, ut omnia, quae in capitulatione comprehensa sunt, ab dicto comite impleantur et serventur. Et si posthac comitem fidelem et probum se gesserit, sibi clementissimum caesarem nec non et suis subditis experturus est. His dictis imperator manu mota me ad se vocabat. Quia vero mihi injunctum erat, ne in faciem imperatoris inspicerem, antequam ab ipso vocarer, Liborius me tetigit ocis igitur deosculata manu mea dexteram Caesaris dextrae junxi, qui confestim exurgens ad cubiculum reo ditur, nec ego cocleae gressu ostium alteram peto. Ubi vero ad ulterius hybernaculum veni, ostiario Eschopelli dixi: Quantum tibi et tuis sodalibus debeo Quantum placet, inquit Sumus vero numero Sex. Quid ais, Si unicuique vestrum aureus detur Summas, inquit, tibi agimus gratias. Sex igitur aureos nummos illis dono dedi, rogans eundem, ut si quis ex nostris pro subscriptione litterarum absolutionis eum alloqueretur, ut hunc juvaret, si qua accessus pateret eis. Promisit prompte. Atque hic fuit hujus tragoediae exitus. Reliqua sunt octo millia num insim expendenda. Qui dedit vitam, dabit et pecuniam Benedictus deus, pater domini et liberatoris nostri Jesu Christi cum s. suo spiritu, qui me participem calamitatum multorum piorum fecit, is me spiritu suo bono cum uxorcula, filiola et subditis dirigere dignetur, ut constanti fide quae caesaris caesari et quae dei de reddere queam, qui me hodie dooro leonis eripuit Benedic, Eubule, domino, et laudet te domine omnis, cui vitae spiraculum dedisti. Qui vivis et regnas verus ac unus in trinitate deus, cui perennis potestas, laus et perpetim sit gloria. Amen. Vestes meae erant tibialia et diplois ac calcei bene contriti et i nica ex nigro serico, nec quisquam ex nostris praeter Liborium in atriolo nobiseum erat Astiterat et Lazarus a SchWendi. Ad hospitium reversus cum Joanne Goselo egi, ut mihi trecentos florenos vel ab alio sumeret, vel ipse mutuo daret, ac dedi illi in pignus catenas aureas duas,
196쪽
quarum una pendebat centum et triginta aureos, altera coronatos octoginta quatuor et semuncium. Nam pecunia, quae e Norinberga venire debebat, nondum allata erat. Et ultra hic sumptus sacere multas ob
prandio coimitem ilhelmum invisi, omnia et ut acciderant ex ordine reserens et super aliis ejus consilium audivi obtulique illi
Deinde hospitium electoris marchionis transiens opportune marchio primum e domo senatoria revertens aedes intrat. Subsecutus itaque Luderitium conveni et ut marchioni meo nomine gratias ageret, sive prome intercessisset sive non. Nam jam nihil spei de ea re reliquum. Verum ne gravaretur is marchione discere, si intercesserit an secus, quo haberem quod principibus et comitibus de Henneberia scripta eorum respondere possem Allocutus sum quoque fratrem germanum Atreba- tensis rogans inter cetera, ni fratres meos commendatos apud patrem et fratrem suum priesulem haberet. Eadem quidam, quod incestum cum germana sorore uxoris suae commiserit, pro foro et virgis caesus et civitate Augusta ejectus est. Eadem Christophorus dux et comes a Wirtenberg, qui qu0que, cum Veniam a caesare peterem astitit, hinc abiit, non omni ex parte cum gratia dimissus. Eadem omnibus creditoribus ducis Oithonis Henrici Palatini dies constituta erat, quibus hiaec duo caesaris nomine proponebantur. Primo cum ipsis expostulatum est, quod suo sere Palatinatum onerassent. D inde si qui essent, qui dimidium depromptae pecuniae accipere vellent, athesaurariis caesareae majestatis eam reciperent. Sin vero haec via illis incommodior videretur, caesarem passurum ut in jus a creditoribus vocaretur. Durus erat is creditoribus sermo, verum religio est ipsis ne
major rogans imperet quae velit. Nam Herbroto consuli male haec alea cesserat, qui cum Charibdim sugeret, in Scyllae monstrum incidit, ut superius dictum est. Schwarigenstein eadem die nobiscum pransus est. Α coena la- serus nos invisiit. Venit ad hospitium nostrum et Molsgangus comes ab Oetingen, magis ut apud hospitem latens vinum decoqueret, quam ut quenpiam ex nostro sodalitio alloqueretur, licet a nobis ad coenam Vocatus esSet.
Sub noctem hospes noster cum uxore mihi spoponderunt, se tre-eentos nobis florenos mutuo dare, nec eos quicquam vel tueri vel emo-
197쪽
lumenti petituros. Insuper hospes nos interim illo magis noxio ullierambae bis positae in qua tamen mors esse dicitur donavit, nec non et libello Casparis uberini continentem septuaginta duas conclusiones, quibus contra interimistas utranque speciem sacramenti probavit. Ambo libri ab uno eodemque typographo Augustae in hoc mense Juni impressi erant. Et ne quid molestiae nobis deesset, eadem quoque aderbornae episcopus querelas suas redintegraVerat, quas concilium imperiale hilippo et Eubulo per ostiarium camerae imperialis transmisit. xx Junii Musculus ad s. Mauritium ex cap. 15 Joannis haec verba legit: Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem non habent, quod praetexant peccato suo. Qui me odit, is et patrem meum odit, etc. Hic praecedentem sententiam repetiit, dicens oportere diligenter sementem hic ex paleis vcntilabro excutere. Quid Odium, quid persecutio sit et quo Christus haec duo degerat, nimirum in ignorantiam. Videndum autem ait, ne quem persequamur, nisi qui ob insigne aliquod lacinus odio dignus censendus sit, et id non nisi cognita causa. At nunc multi sunt, qui haeretici doctrinam salsam esse clamitant, cum tamen ipsi eam vel legere vel audire nolint, quia non noverunt me neque eum qui misit me est. Hic Christus exponit ignorantiam, dicit Judaeos non novisse eum. Nam quod Nicodemus ait Scimus quod a Deo exivisti, magister, erat quidem alicujus scientiae, non autem sciebat, quod is esset Christus ille a patre missus in hoc, ut per ipsum et in hoc uno salutem consequerentur. Praeterea perpauci in hac scientia Nicodem similes fuerunt, ceteri hujus Christi omnino rationem non habuerunt. Qui vero initia hujus Nicodemica noticiae habuerunt, hi prosecerunt, alii non item. Hic autem oritur quaestio, num ignorantia excuset. Est quidem ignorantia, quae quodammodo excusabilis apparet, ut Paulus ait Ignoranter feci, propter quod et misericordiam consecutus sum. Planum est enim, quod Paulus gelo quodam haec commiserit eis. Est autem duplex ignorantia una eorum, ad quos verbi auditus non pervenit aut quibus illud vel legere vel audire non permiuitur, et ejusmodi homines aliqua ratione excusabiles videntur. Hic interjecit: Cur vero nolunt legere vel audire alioqui taxans caesarem, qui sibi quidvis praescribi a pontificiis sini0. Altera ignorantia est eorum, qui suadente malitia Christum et verbum ejus audire et scire nolunt, et hi ex omni parte damnabiles sunt. Quod autem ignorant Iudaeos non excuset, liquido ex verbis Christi patet Si non venissem et locutus suissem eis etc. Nam Christus palam in synagogis, templo et apud turbas
198쪽
verbum salutis annunciabat. Sed quid actum Clamavit, inquit, sapientia in plateis, et Joannes baptista venit, vir austerae vitae et praedicans paenitentiam. Hunc audire renuunt Christus venit mitis et benignus dulcedine sua peccatores attrahens: Hunc vinipotorem et socium publieanorum ac meretricum vocant, doctrinam ejus seditiosam dicunt, bene-sacientem omnibus et verbum miraculis confirmantem, caecis visum reddentem, leprosos mundantem, daemones ejicientem daemonium habere vociferantur etc. Et sic ut Dominus ipse ait Similes lacti sunt pueris in platea sedentibus et dicentibus sodalibus suis Cecinimus vobis, et non saltastis, ploravimus et non luxistis. Et quam timeo, inquit, ne et Germania hoc in suum sinum diffluat. Ex multo tempore verbum domini sincere audivimus et non possumus ignorantiam praetendere, nisi sorte hi, quibus id audire et videre non licet. Cum vero nunc persecutio iustet, advigilemus et caveamus, ne ab eo relabamur. Addidit autem Christus nunc non habere Iudaeos, quod peccato Suo praetexant, non dicit: Non se excusabunt, sed non habent, quo se excusent. Aliud est enim te non excusare, et aliud, quo te excuses non habere. Natura enim hoc omnibus innatum est, ut in quovis delicto homines se excusare conentur. Sic primus parens noster Adamus alloquente eum domino ob esum pomi ait: Mulier, quam dedisti mihi dedit mihi de arbore. Eva autem dixit Serpens decepit me ut eomederem. Genes. 3. Videmus idem in pueris quantumvis tenellis, si quid admiserint, subito excusationem suis commissis praetexere. Sed non sic nos agamus, o dilecti in Christo, agnoscamus ingratitudinem nostram et nos cum reste ad collum ante dei laciem projiciamus veniam petentes nosque peccatore agnoscentes, ille enim, qui non audebat ad coelum oculos attollere, dicens, Deus esto propitius mihi peccatori justificatus dici meruit Hypocritavero iste se excusans et sanctitatem praetendens reprobatus abiit. Concede igitur propitius, o domine deus, ut verbum tuum sit lucerna pedibus nostris et eo audito perenniter adhaereamus, idque per Jesum Christum dominum nostrum. Amen.
Revertentibus nobis e templo Liborius obviam fit. Statueram autem Atrebatensem adire, sed tum consilium Libori et quod igitus in eadem platea mansionem suam habeat, secutus ac opportune Viglius aeSeldus una ante hibernaculum nobis obviam emunt. Per Liborium autem petii, quia hesterno die ad pedes caesaris me conjecissem, nunc eum mihi lavorem praestare, ut litterae absolutionis conscriberentur et is articulus: Quod jam a caesarea majestate acceptus sim, et M ii,
199쪽
qui adversus nos aliquid praetendere velint, nos jure conveniant etc. Item quod specialiter in litteris poneretur, et me et subditos in gratiam receptos, eam ob rem, quod aliquot vicinos mihi infestiores haberem est. Hi duo doctores receperunt se concilio imperiali petitionem nostram relaturos et suas operas ad hoc nobis obtulere. Vigilo autem non incommodum visum est, ut per schedulam idem peterem eamque consiliariis transmitterem. Nam se recta ad locum concilii tendere Libori igitur ut mentis nostrae conceptum papyro committeret injunctum est. Querela Paderbornensium Floro data est, ut ea periecta ex tempore responsionem conscriberet. Revixit sere Sathan; sed superest, qui caput contrivit serpentis. Pransum est eadem apud comitem Wilhelmum a Nassau, ubi La-dislaus ab Hagen Joannes a Seyn, Wilhelmus a ligenstein Ottho a Schaumburg, Henricus a Lynningen, Philippus et Eubulus a Waldein comites aderant. Adfuit quoque Marschaleus Schaumber et quidam dux caesareani exercitus Vitus a Velbru supervenit et Chunradus aBomelberieques Marschalcus gloriabundus ait Novi aliquid ex palatio caesaris adsero. Norinbergenses interim illud acceptarunt, sicut Hulenses Suevis idem quoque actitarunt, semel aut bis sermonem iterans. Tandem comes Wilhelmus a Nassa vultu maesticiam animi prae-
nunciante respondit: rosecto, si receperunt, quid receperunt ignoranti Paul largius hic potatum est. Nota de herba, quae anagallis dicitur, germanice Gaucthei sive Jaucheti, quae in hoc mense Junio evelli debet ac vino decocta et potata contra morsus canis rabidi remedio est, quod Augustae nuper per comitem Wilhelmum in auriga ducis Mauritii probatum est. Eodem vino plaga morsus canis debet illiniri. Dum eo natur Erasmus a Rumrod cliens Joannis fratris nostri Venit nuncians, dominam novercam in vicinia esse, ut Augustam tendat et in erda ad Danubium pernoctaturam. Hic ubulus ingitur dubius quid faciat, ac cum Liborio consilium cepit, ratus quidem consultum Videri, si ejus adventus non expectaretur multas ab causas Verum non parva obstabant. Conventum itaque, ut in crastinum consultatio protraheretur. Posteaquam autem Eubulus somno indulsisset, illucescente jam die circiter tertiam parvi horologii puerum pro Liborio mittit. Erat autem hic dies praecidaneus seriarum d Joannis baptistae vel 23 Junii. Singulis igitur probe perpensis visum est abitum parare. Quapropter et Liborius jussus de biga in usum sarcinarum ut cogitaret te Eubu-
200쪽
lus vero in templo Minorum . Leonardum loco matutinarum precum ex cap. 8 Joannis haec verba: Ego sum lux mundi, qui manet in me, non ambulat in tenebris, pro suggestu explanantem audivit. Docuit autem, quisnam haec lux esset, quae esset unica, quae esset illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum. Item quomodo haec lux esset apprehendenda. Item quod multi sunt, qui hac luce neglecta in tenebris palpitare amant. Item quo typo Christus apostolos apud Matthaeum cap. 5 lucem mundi diceret. Et quotquot illuminant mentem ab hujus lucis radiis lumen accipiant. Item quod nullus unquam in hac luce ambulans a tenebris inferni mundi et mortis depressus sit. Et denique lucem illam veram dominum nostrum Jesum Christum ita animis auditorum inculcare sategit, ut lucem illam amari a concionatore ipso a nemine inficias ire possit. Domine Jesu splendor et imago dei patris habitans cum ipso et sancto spiritu in inacccsibili luce, qui te veridico tuo ore lucem mundi dixisti, te humiliter deprecor, ut et me miserum in variis peccatorum tenebris palpitantem tua illa luce illumines, quo in eadem reliquam exiguam vitae meae portiunculam, ne pedes animi mei unquam ad petram scandali offendant, ambulantem, inquam, in fide et charitate dei ac proximi, ut tibi ea, quae tibi debita est, gloria in me asservetur, quo idoneum membrum tui corporis mystici effectus te cum patre et s. Spiritu laudem et confitear perpetim, qui venturus es judicare vivos et mortuos et seculum per ignem. Liborius autem quia heri post cenam Obernburge adierat ac capitula litterarum remissionis obiter viderat, summo manu eundem invisere illi commodum visum est, num capita litterarum hodie conseripta essent. Sed nihil adhuc effectum erat. Eubulus vero pedes d. Musculi petit ipsi valedicens, enarran et audiens, quisnam utriusque modo esset rerum status. Didicimus autem, quomodo doctor quidam ex senatu vel senatus Augustani a consiliis ipsum adierat longa verborum ambage et multos per maeandros consilium ejus super interim illud expetens. At tandem narravit, senatum una et consules ob hujus negoci causam anxios esse animo et non satis sibi constare, quamnam in partem inclinent. Se vero scilicet qui haec dixerat animi sui sententiam jussu senatus in brevem quandam OuSultationem contraxisse, quae tria tantum capita contineret Amicissime igitur Musculum rogare, ut compendiolum hoc perlegere ac Suum consilium illi impartire dignaretur. Cui Musculus respondit, Se ac uos