Des Grafen Wolrad von Waldeck Tagebuch während des Reichstages zu Augsburg 1548

발행: 1861년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

sibi symmista jam tum, cum a senatu super hoc requisiti essent, et consilium et responsum suum dedisse et sole clarius constare, quod in toto libro istius interim vix tres articuli sint, quibus sincere christanus in scribere queat. Et dixi, inquit, dominis meis consulibus me una et ceteros albi nostri, donec per senatum licet respectu nullius personae evangelicam doctrinam pure et sinceriter docturos, rumpantur adversariis ilia vel secus. Si autem domini mei verentur, illis mei ergo quid vel ineommodi aut pericli suae reipublicae accidere posse, tum libenter patiar, ut mihi de alio loco provideant et eo conduci procurent, non enim conabor ipsis invitis et contra voluntatem eorum hic concionari. Si vero ipsi ut superius dictum est me hic verbum praedicare, ut hactenus factum est, velint, paratus sum usque ad extremum vitae halitum apud eos doctrinam hanc et promulgare et defendere ipsique inhaerere. Ρωsteaquam juris consultus ille sic ol*angum respondisse vidit, cum, inquit, ipse haec dicis, tibi obticero non possum, consultatum quidem esse in senatu, num ad tempus in alium aliquem locum destinandus esses. Sed timuit magistratus, te, qui cum annos aliquot fideliter hic in verbo domini praefueris, si haec conditio tibi offerretur, aegre laturum. Sin vero tua pace mihi liceret, reserrem dominis meis, quae ex te audivi. Quare non ait Musculus, saceres Nam idem mihi adhuc est animus, ut ex me jam audisti. Abierat igitur idem doctor senatui haec narraturus, quasi exiguus Musculus nassam hanc non obolevisset. Et id temporis, dum ego apud Musculum in sedibus suis essem, senatus de eo a legando cogitavit. Didici et ibidem Sertorium et alios decem duces pecunias habere et largiri ad parandum militem. Cum dicerem regem quoque Francis male affectum esse erga eos, qui sinceriter vectora mini adhaererent: Non rex, inquit, sed partamentum. Etsi interficiuntur ibidem Christiani, imo necesse est esse ibidem Christianos. Ait quoque mirari se non satis posse, quod omnes modo amis ectis et pavidis animis essent ob minas tantum, cum tamen hae minae certissima sint signa, quod N. nihil vel perpetraturus sit vel vi aggrediatur. Interrogavi ipsum quoque, si quid domino Viis suo nomine dice vellet. Ait, ut ipsum ejus nomine salvere jubeam, ac ut mihi narrasset, rem illi detegerem. Nam putare se, si a senatu dimittatur, ut ex verbis durisconsulti illius aliud divinare non posset, se vel Basileam e ad Bernates iturum, ad tempus aliquod adhuc uxorem et liberos Augustae relicturus.

202쪽

Tandem mutuo nobis austa in Christo precantes ille domum suam, ego antem ad hospitium regredior. Joannes Goselus ducentos et quinquaginta florenos ad bimestre tempus nobis mutuo dedit. Famulum ad Glaserum misi, ut si qui ad principem suum litteras

dare vellet, eas ocius conscriberet, nam me sub octavam hinc discessurum. Interim in hospitio, quae ad prosectionem necessaria erant, parare jussi. Volebam et d. Nicolaum Mater convenire, verum is nondum a dominoidiarico reversus erat. Post septimam rursus Liborius bernburge adit. Ego Atrebatensem convenire statui. Ad curiam autem praesulis veniens ibidem Didonem a Xntepha en inveni. Ex hoc quaerebam, quid marsehale Pa-penheim pro more ex actu illo deberetur. Respondit, nihil prorsus, nam non memini vel me vel comitem a Retliberiquicquam illi dedisse. Dum itaque de redimendis litteris remissoriis, ut vocant, nos duo confabularemur, opportune cichenus asturcone vectus ibidem adest. Ex hoc igitur niephause singula sciscitatus atque haec edoctus est, illas infra ducentos florenos non redimi. Nota autem aliam esse rationem eorum, quorum possessiones caesar alicui ab eo vel possessorem redimendas dono dederit, et eorum, a quibus caesar ipse mulctam accipit. x priorum enim largitione aut propina ancellariae ut vocant , hoc est scribarum sodalitio, centesimus nummus cedit Mos enim est laxam, ut vocant, ut eorum verbo utar, litterarum fieri. Sed ad Atrebatensem revertar. Animus autem erat illum convenire ac gratias illi agere; sed tempus dilabebatur et timendum mihi fuerat, ne ante nostrum abitum noverca urbem intraret. Quamobrem cubiculario episcopi, quae hero suo reserri volebam, mandavi, ac illud consilii cepi, ut Pinetingero praesuli a secretis taleri decem pro honorario darentur acris nos apud episcopum excusatos haberet, et caesareae majestati, si posthaec ejus opera indigerem, sedulum sollicitatorem ageret, quam pecuniam Liborius a me accepit, nam is Augustae adhuc pernoctaturus erat. Deinde comitem a Nassa peto, qui nos mensae assidere accientaculum secum sumere jussit. Auentaculo ipsi discessus mei rationem indico, gratias illi pro suis beneficiis et collata pro me opera agens, offerens mea ossicia et sic ei valedicens Donavi eum interim equo. Dedit et ille mihi caballum, non permutationis ergo sed ob causas, quas hic chartis mandare supervacaneum est. Perplacuit mihi haec vox hominis

203쪽

dum dicerem, rogare me deum opi max ut ipse quoque eum laetitia et commodo tandem causae suae prosperum exitum nancisci p0ssit etc., respondit Secura est mihi conscientia et deum testem invoco, quod nihil appetam, quam quod mihi ure divino et humano deberi sciam, nec hoc quidem ipsum omni ex parte integrum reddi peto, modo aequitas mecum

servetur.

Rogavi eundem comitem ut me apud archiepiscopum coloniensem excusatum haberet ipsique, quod pro me intercedere dignatus sit, gratias ageret.

Philippo quoque amomberiinjunxi ut me apud cognatum archiepiscopum reverensem excusaret ac nonnulla illi reserret. Wilhelmus comes a Witgenstein nobis valedixit et nomine comitis Joannis a Sein nobiscum locutus est onmans LGe. Tandem ad hospitium revertens hospit pro singulis solutionem fieri jussi, coco diploidem sericam dedi. Ostus trabes et tigna dari sibi cupit. Seldi doctoris uxori thaleros quindecim in honorarium misi. Catenulam auream pro decem et septem thaleris et quatuordecim balais ab Otthone auri labro in xenium uxoris emi. Lindius ea, quae illi committebam nam Florus quoque recessurus erat optima fide se executurum promisit. Pileolos holosericos quinque in usum filiolae et pedissequarum ab hospite nostro emi. Lindio thaleri duo dati sunt. Tandem Glaserus magister venit nobis prosperum iter precatus ac litteras ad principem suum nobis tradidit. Hospitis uxori, liberis et familiae in propinam, ut vocant, thaleri octo et bala sex dati sunt. Porro Libori injunctum, ut in tertiam usque abhinc diem Augustae commoraretur. Nota quod quanquam Hermannus a Viermi apud nostrates gloriatus sit, se litteras, ut ita loquar, protectorias a caesare habere, tamen

non minus hic consiliarios imperiales de redditibus ac facultatibus ipsius diligentissime inquiri. Adde, igitum dixisse: Videat Hermannus quo Theseo has litteras nactus sit. Item de Vulphila intus et in cute nomine et re lupo. Interrogaverat quoque igitus niephausen, quidnam rei comitibus a Waldec cum baronibus de Beuren, qui in campis latissimis Sendtfeld in castro Beuren commorarentur, esset, quasi quia Argo in expiscandis aliorum negociis oculatior hoc nesciret.

204쪽

Nos rogavit hospes ut, si qua fieri posset, peram daremus dominam novercam apud ipsum hospitari, quod ipsum in gratiam uospitis apud JOstum Olbaelierum et Melchiorem Lindium obtinui, ea lege, ut hospes hebdomatim tantum thaleros decem acciperet. Philippus state et ego igitur equos conscendentes, nam is meumonitu, ut matri obviam fieret, ego ut malicia novercali et hospitio turbe cederem. Sicque die sabbati vicesima tertia Junii Augustam comitante no Joanne alacteo, Henrico Elgdormo, asparo Coman et Ludovico servo liquimus, quam die sabbati decima quarta a Aprilis intraveramus. Nec interea noctes diesque alibi degimus. Faxit deus ut feliciter sit in patriam prosectio, quam ad Sueviam et Vindelicos sit perivinatio. Et benedictus sit idem deus, qui me in tantis tentationibus

et animo et corpore incolumem ex omnibus aquilarum et omni expectatione omnium inimicorum eripuit. Donet ut ex corde laudem nomen ejus solius in perpetuum. Inter equitandum Philippus frater noster rogavit ut, si de auspice patriam contingere mihi daretur, ut ejus et fratrum quoque Dinostiae rationem haberem, addens, aliquando meditarer, quibus viis dissensiones inter nos componi possent ac nescio quid intra buccani murmurans. Cum interrogarem, quas controversias diceret, ait, inter pagosa Nisi et Berndoin Respondi pro tempore, quae ad pacem facere putavi, non neglecta interim veritatis ostensione, ut vel palpari posset, quid velim, concludens, nullas omnino inter nos dissensiones ore, si eum in iii animum gererent, qualem meum in ipsos praeter alias modo hic Augustae experti essent, et eos, quorum omnia ' non ignota, qui oleum in camino ut in proverbio dicitur suffundunt, vel a se amoverent vel saltem ο- hercerent, tandemque recepi quae possem libentissime moriacturum. Transeuntibus autem eruiigium fluvium, vel quod fluvio nomen est, et appropinquantibus casulae illi in viam erdam euntibus Justus puer, quem frater Philippus praemiserat, cum Adolpho rursus nobis obviam veniunt dicentes matrem in pago ei Silaoven et pransam esse et isthaec Philippum expectare, ut eam Augustam deducat. Ac paululum progressis ac jam pagum intrantibus nescio cujus jussu dixit Adolphus, dominam matrem rogare ut Eubulus quoque eam alloqui vellet. Itaque eam in taberna reperientes, quae ubi nos conspexit, foras obviam concedit et hilarem pro se serens hontem nos anuce excepit. O mirabilem

205쪽

dei sapientiam et bonitatem, cum sub eodem caelo in eodem comitam vix interdum mille stadia distantes noverca et ego intra annum et se qui affatu dignati nos invicem non simus, in Vindeliciis gestientes collo. quimur. Illa autem praeter mutuam honorificam salutationem nerelas jocis et seria jucundis miscens de multis locuta est. At vide, quam vere vulgo dicant Bar calamitas una sola venit. Dum intra hybernaculum sitim levamus, accurrens soror Catharina matri ait Bernardum aurigam sanguinem ex naribus et Ore stillare et fere exanimem humo prostratum jacere Areurrimus igitur omnes, admovetur lapis sanguinem sistere suetus aqua Digida radices et nardi semen. Tandem a terra levatus paululum respiravit, sed nondum mutire potuit. In mentem autem nobis venit de laguncula stannea, quam puer noster in per gestabat. Accepta igitur a puero laguncula paucae guttulae aqua illius, quam vitae appellant, opitulante deo adeo resecerunt, ut et sari et nos sto cere coeperit. Mire autem hoc infortunium evenit. Dum enim frater Philippus et ego novercae viae taedium levare conamur ac famuli equo insidentes sorte largius Lyaeo litant, auriga hic et vino et somno obrutus dormitans equo insedit et dicto citius in terram prolabens tanto casu, ut pronus faciem nares finderet non aliter ac si securi a quopiam vulneratus esset. Sic cruore auribus, ore et naribus profluente paene hominem suffocarat. Jussu itaque dominae suae bigae impositum Augustam vehunt. Noverca quoque nos rogavit, ut ejus nomine uxori salutem dicerem mirum in modum Anastasiam laudibus extollens jussit ac subditos suos fidei nostra commisit. Sed multae res nec Digida nec tepidae sunt, at

palatum aridum quam miniine refrigerant. Dedi sororcula in munus honorarium coronatos quatuor. Posteaquam vero apud ipsam horas duas trivimus mutuo bona imprecantes ac novercae nec non sororculae valedicentes illa Augustam comitibus sorore

et nympha Schaden, is ac Birge ac in equitatu habens Conradum a Geisma et Joannem a Wolmerchuse juniorem recta petit. Ego vero ubi Philippum fratrem convenissem ac me illi commendassem, Werdam propere contendo. erdam autem veniens interea temporis quod Augustae sui intellexi uxorem hospitis nostri e vivis excessisse. De illi dominus beatam resurrectionem. Hospes quidem tum domo aberat, sed sub noctem reversus ait, ementitam esse gloriationem illam, quod Nori emenses interim illud recepissent. Werda in eo cenaculo, ubi princeps noster diutine detentus est aulicus quidam ex famulitio Alberti marchionis nobiscum coenavit. Ibi-

206쪽

dem quoque primum audivimus de eo ad Pennig, qui millia aliquot

pectitum conduxisse dicebatur.

xxilia Iunii Werdae ad Danubium Liborius et Adrianus expectandi erant. Ibidem autem, quia et dominicus dies et seriae Joannis baptista saerae essent, non una sacra concio habita est. Nam infra septimam et nonam horas ecclesiae minister et indimagister cum sodalitio scholastico introitum cantabant. Deinde aliquis ministrorum verbi populo spiritum domini imprecatus est. Collectam in nostro idiomate decantavit, qua finita minister suggestum ascendit legens epistolam ea dominica pro veteri ecclesiae more legi solitam, ac in ambone expectans, donec allelria decantatum erat. Post quod idem minister evangelium ex Luca cap. 6 legit scilicet: Estote ergo misericordes, sicut et pater vester misericors est. Nolite judicaro, et non judicabimini est. Et sic ille abiit. In choro vero qui concionaturus erat, credo in deum canit, ac ludimagister aereliqua ecclesia symbolum suscipiens germanice illud complet. Interim concionator ambonem conscendit, paucis 'satus invocato nomine divino et dicta oratione dominica, evangelium non ut moris est relegens, sed statim expositionem ejus aggreditur, dicens: Audistis in enarratione capitis hujus ante paucos dies et hujus jam lecti evangelii textum Animadvertendum vero est, quod Christus duo his verbis admonere voluit,nnum ut discipulos ad suturam persecutionem praemuniret, quo haberent, quo se consolarentur Arbitramur enim quod non sint condignae passiones hujus mundi ad eam quae relabitur gloriam est. Dixit enim, ait, αego mitto vos sicut oves in medio luporum etc. Alterum quod doceret discipulos discernere evangelicam justiciam a justicia legs. Quanquam Christus hic non loquatur de justicia salvante. Nam salus per Christum ex gratuita misericordia nobis venit Nimis enim exile et tenue est ad salutem omne illud, quidquid nostris operibus efficere possumus. Sed Christus hic docere voluit, quomodo nos erga proximos nostros gereremus est. Et quid sit quod scriptum est: Misericordiam volo et non saerificium. Hoc loco autem concionator quid misericordia sit, diserte docuit et qui ea praestanda sit, adjiciens non solum misericordiam dici quod mendico aut petenti stipem aut nummum largiaris aut amici vel aegrotantis vel amicti vicem doleas, id enim teste Christo etiam ethnicos facere. Sed id esse misericordiam sicut pater celestis misericors est, qui solem suum admirabile illud lumen et bonis et malis lucere sinit, qvi in agro hominis timentis deum segetes crescere et in agro atheiaeqne fructus uberiores dat eis. Ut idem hoc multis de benignitate dei

207쪽

patris humano generi praestitis beneficiis quotidie videri docuit. Nec opus est, ait, ut in hoc multum temporis teram. Si enim ipsi nobiscum recolimus, quae singuli beneficia a deo quotidie consequimur, quisque

abunde satis in se ipso haec vera esse comperiet. Ea autem vera est misericordia, ut erga omnes pio sis affectu, seque benefaciens hosti et inimioo, ob deum ac amicum amare. Nam directe opposita sunt Spracheli Barmhertzig, quasi dicas Warmheriaig. Oportet enim ut haec misericordia fiat ex flagrante caritatis motu etc. De non judicando praeclare quoque docuit asserens quam hoc vitii modo passim regnet. Et hic jussit, ne omnino privati judicaremus de religionis statu, sed caesari, episcopis, pastoribus et magistratibus secularibus relinqueremus ac quisque se suo pede metiretur suaeque Salutis rationem quisque haberet semet ipsum judicando, nam tum fieri ut facile aliquid manticae aliens o livisceretur. Attigit et obiter eundem apologum de duobus manticis. Judieare ait esse sententiam in aliquem dicere. Condemnare vero esse

quiddam majus, quod is, qui condemnat judicati poenas conscribat et promulget est. Nec tamen hic dicere omisit, qualibus personis judicium

permissum, nimirum parentibus in liberos, concionatoribus verbo et per verbum in populum, exemplo prophetatum et apostolorum, nec immemor etiam sestucae et trabis. De controversiis religionis adeo praemeditate et circumspecte loquebatur, ut nemo se carbone notari queri posset Pieautem sagax lacile olfecerat dolorem hisce temporibus ex abstrusissima illa interimica controversiarum religionis conciliatione. Jubens nos insuper arbores bonas esse etc. t quid multum Neuota quidem inexcussum reliquit. Misereatur nostri Deus, ne Germaniae hos viros Sathan invideat. Inter beneficia autem Dei illud potissimum exaggerabat, quod Deus hisce temporibus Germaniae tam luculenter verbum suum largitus fuerit, ut in nulla vel regione vel loco non annunciatum sit. Sed quid, inquit, nos fecimus ingratissime omnibus vitiis habenas laxavimus. Et ne unus princeps fuit, qui vel mores immutare voluerit, ita ut justissimam hanc persecutionem et majora liis c0mmeriti simus. Et quod pejus ac majus est, nec nunc quisquam est a persecutione, qui in arborem bonam excrescere cupiat. st consternatio animorum ubique magna et quaeruntur media verbo autem obedire et tanta beneficia benigni patris agnovisse nemo est qui velit eis. A concione obsecrationes fieri jussit. Et profecto nemo satis ardorem precantium in hisce regionibus mirari posset, quod compositissimi gestus lacile indicant. Posteaquam ambone ecclesiastes descendit, ludi-

208쪽

magister eum pueris psalmum germanice versum cantavit Ministeri em populo precatus ratione perlecta nostro catalecto populo Amen respondente, rursum minister, Benedicamus domino cecinit et cum benedictione populum ecclesiamque dimisit. Et hi sunt ritus ecclesiastici apud erdam Danubii. Dum pranderemus venerunt scriba quidam ducum Luneburgensium et servus Nicolai de Midornp, qui cardinali Augustano viginti caballos adduxerat. Nam carnibus equinis etiam purpuratorum rubii draconis gratia emenda est. Idem quoque rursus episcopum Bremensem Augustam prosectum dixit, annuncians quoque mortem nobilis et praedivitis nivitis donis praeclari viri Simonis demendi in orithoit. Faxit Christus ut illum cum omnibus sanctis in illa die videre valeamus. Sit pax vivis et requies desunctis, in populo maxime Christo tuo. Hospes Joanni Friderico electori currum suum mutuum dedit ad advehendam cererisiam e SchWabach, qua tum electo loco urgicaeniebatur.

Hospes nos donavit oratione electoris, ex qua lacile constantiam ejus metiri est. Memento ejus, o domine, secundum bonitatem tuam. Rumor serebatur, marchionem Albertum aptum esse, sed vanus hic erat.

Sub undecimam per alium ecclesiasten habita est sacra concio de symbolo fidei nostrae, hominem quidem non indoctum, qui ita autoritate quadam et christiana scientia capita fidei nostrae perstrinxit, ut miror si ipsi alium in hac re sibi parem habeat, dum ejus compositos mores et eloquentiam scripturarum scientiae junctam consideres. Potissimum autem tertiam partem fidei Credo in spiritum sanctum eum quatuor adhaerentibus articulis declaravit. Vita aeterna, inquit, duplex est, bonis sua et malis sua etc. Eadem circiter nonam horam pomeridianam dum a coena deanibulabamus, sorte in platea respicientes insperato Conradum Milchsin a Schonsta nos accedere videmus, qui litteras a domina socru et uxorcula detulit, ut a mercatoribus mille florenos aceipere possem, fide matris haec princeps officio iuncta nil omittit, quod ad levamen harum calamitatum faceret. Decima nona Junii die Walpurgis comitissa ab Henneber vidua inmonio a marito suo Carolo a Gleichen in Chranichveld introducta est. Avus uxorculae salutem nobis annuntiari voluit. Etiam in Bairs-doin sinistra fama est de captivitate Alberti marchionis.

209쪽

Joannem nobis a pedibus Sehonsta post tergum reliquit, qui et ipse litteras e patria nostra adsert. Aufi de Dona et Wredimat mirGot gute antKor bescheri. xxv Junii erdae intra quintam et sextam horas idem qui heri ante meridiem concionabatur, ex cap. 6 Lucae haec verba legit: Verun- tamen, se vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram, vae vobis qui saturati estis, quia esurietis, vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis, vae vobis, cum laudaverint vos omnes homines. Secundum haec enim laciebant pseudoprophetis patres eorum etc. Scitis, inquit, duplicem usum esse sacrarum litterarum, aut duplicem earum operationem. Primus est, ut facienda et omittenda doceat, Roman. 15. Alter ut moneat, a quibus nobis caveamus est. De praecedentibus in expositione proxima audivistis, quomodo discipulos ad instantem persecutionem dominus commonuerit et beatitudinem hanc paupertatis non de opum carentia, sed de spiritus submission intelligi. Sic quoque hic non de solis divitibus juxta nomen loquitur, sed et de securis e snperbis spiritu est. Sed videamus, inquit, haec quatuor. Primum se vobis divitibus. Vocula vae, evidens aerumnarum et perditionis comminatio est, ut passim in scripturis videre licet etc. Quia hic consolationem vestram habetis etc. Non quod esse divitem peccatum sit, cum multi patriarchae Abraham, Isaac, Hio ne non et Loth divitias possederunt, sed quod divites animo elati solum mammonae adhaerentes et donis dei abutuntur, neglectis verbo dei et pauperibus, et normam Davidis: Divitiae si a fluunt, nolite cor apponere. non sequuntur. Nam hae sunt spinae, quas dominus dixit suffocare semen, ne exoriatur et fructum erat. Et similiter dominus ait, acilius esse camelum per oramen acus transire, quam divitem in regnum coelorum intrare. Habent autem divites aurum suum et amicorum multitudinem etc. Volentibus autem nobis ea, quae in memoria tenebamus, hic ascribere, venit Joannes Galacteus dicens quod mox a concione erdenses concionatoribus suis gratias egerint ac veniam abeundi concesserint. O triste et omnibus seculis deplorandum nuncium Vae, vae, vae omnibus, qui horum consiliorum participes sunt, et bonum mihi duco, quod deus postremam hujus viri concionem audira largitus sit Enis avi hominem ad prandium. Et inter concionem, qua sexta finita erat, et undecimam haec intercidunt. Sperabantur autem de manu domini meliora. Bonus hic et doctus, quasi animus quid ejusmodi praesagiret, inter concionandum dixit, divites omnia ad opes, voluptates et nomen bonum sive per fas sive nefas consequendum reserunt et siqua

210쪽

evangelium recipiunt, ita recipiunt, ut tamen interim nullius commoditatis carere velint, quod et nunc persecutione ingruente videmus. Nullus enim principum aut magnorum procerum est, qui ingratiam verbi vel minimum quid opum suarum velit negligere vel relinquere. Et si sorte regiuncula aliqua relinquenda et voluptates ob evangelium contemnendae, non solum verbo evangelii, sed vel Christo ipso in totum renunciaturi sint. Domine Jesu Christe, qui tuis mundi odium et persecutionem in ipsos praedicere voluisti et multis modis animos eorum confortasti, en domine, inveniunt nunc nos haec mala omnia et nihil superesse reliqui videtur, nisi quod pollicitus es, te permansurum nobiscum usque ad consummationem seculi. Igitur da, ut possimus intentione hac gravissima subsistere, quo te veniente levemus capita nostra et de tua gratuita bonitate coronam gloriae cum omnibus electis tuis reportemus. Idque propter summam tuam bonitatem, domine, cui cum patre et sancto spiritu honor, laus sit et gloria. Amen. Eadem venit Ioannes nobis a pedibus a Joanne alacis et He manno Nellio nobis litteras adserens, Coloniensium et monachorum in comitatum nostrum infestationes concernentes. Detulit et litteras ab eisdem ad Liborium. Nota qui fieret quod ermannus nihil de pecunia rescripserit. Nepotem nostrum Samuelem nondum quoque Waldeciam appulisse. Vidimus eadem Werdae domum Antonii Fuggeri intra naaenia urbis magnarum opum ostentatricem. Regia esse possit liabitatio camini aliquot ex marmore candido, non tamen pari sed Eisintense, tabulata ex ligno varii generis, laquearia deaurata vel potius aurum ficto colore ementita, ut de pavimentis affabre planatis taceam sua planici superbientibus. Et cum alii ex virentibus pratis hortos daedalios magnifaciunt, hic videre erat labyrintos in pavimento ex asseribus dolatis miro insinuamine structis lineamentis per gyros et maeandros, ex quibus deambulans difficulter se nisi lineamenta transiliat eruere potest. Sed sint suis divitibns opes, qui sorte civitatem permanentem hic aedificare statuunt. Inde redeuntibus hospes noster aethiopem cursorem, qui Uspano custodia principis attorum praesecto a pedibus servit, conspectus hominem ad se vocavit. Quem ubi de principis valetudine et quonam locorum nunc asservaretur rogaremus, respondit: Sub noctem cum capitaneo meo in Hala Suevorum pernoctavit. In ea enim urbe hispanicus exercitus una cum landigravio menses duos transiget. Jussi igitur aestio-

SEARCH

MENU NAVIGATION