Des Grafen Wolrad von Waldeck Tagebuch während des Reichstages zu Augsburg 1548

발행: 1861년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

pem nobiscum prandium sumere. Ostendit insuper et nobis inscriptionem litterarum manu propria principis nostri ad Erasmum hispanicum secretarium caesaris exaratam. halerum quoque illi dono dedi et pollicitus est, se meo nomine debita mea officia principi oblaturum Volebat vero ethiops adhuc eadem Augustam contendere. Reperi in hospitio dominum Martinum Caesarem cum Joanne Ga- lacte sermones conserente ac una pransi sumus. In prandio sermonibus, ut tempus serebat, animos recreabamus. elis gratiis a prandio varios sermones ego et dominus sudimus. Est enim vir suavissima consuetudinis. Ostendit nobis scriptum, quo senatui'erdensi ob intricatum interim responsurus erat tam ipse, quam symmista ejus. Habuit hic Martinus patrem qui et ipse ecclesiis in ecclesiastico munere praesuit, nomine Joannem Caesarem, qui filios sex litteris institui curaverat, quorum quinque ministri verbi sunt, sextus ludi moderator inranspach. Fuere vero Datres germani novem. Et ita invicem contulimus de causis religionis ut utriusque animus probe explicatus sit. Tandem causam deo comittentes eam, quae pios decet, amicitiam inivimus. Stipendium ejus sui annuo florent centum monetae suevicae. Eadem Martino et suo symmisto senatus per tres viros non 8 lum verbi ministerium, sed omnium quoque sacramentorum administrationem prohibuit, praecipientes quoque ne posthac templum tanquam parrochi ingrederentur, nullam causam praetendentes, nisi quod civitas eorum non ea esset, quae posset caesari resistere. Certe pusillus grex Christi, qui domino nec in hoc oppido defuit, ob amovendum pastorem maerore afficitur et Martinus animo christiano seri hanc injuriam. Nota de fidelitate Chunradi coci. Werda habet domum Teutonicorum, ut vocant, et caen0bium Benedictinorum, cui abbas praeest. Werdae desidentibus et expectantibus Liborium et Adrianum eninopinate cognatus noster Joannes a Rethber nos in hospitio adiit, rogans ut cum eo cenaremus. Cui dum morem gerimus, Joannem ab Ungentat, austriacum baronem in eodem hospitio cognati nostri esse agnovimus, qui juxta cognominis sui etymologiam veritatis patronum pro stans ut est homo verbi divini et pietatis amans minus avoris apud Ferdinandum contraxerat, qui ab Augusta huc venerat, quo sibi comparato navigio Lincenum Austris navigaturus erat.

Nota de parricidiali odio civitatum vicinarum in Augustanos et tamenses, quod cum plurimum de sua sortitudine et constantia de suis

212쪽

munitionibus et propugnaculis gloriati sint, jam leviter omnibus, irae

caesar voluerit, subscripserint.

Nec hac die ullum nuncium de nostris, quos Augustae reliqueramus, habuimus.

Comes a Rethberinobis retulit, comitem de Blae cum sabbato die elapso illi statuta dies ad subeundum capitale supplicium esset, ante

Semihoram ejus temporis nescio ob quorum intercessionem a caesare Vita donatum. Certum quoque est, is cum intra palatium caesaris duceretura in hybernacul quodam solus dimitteretur, venisse doctorem, quem Acaldum caesaris vocant, ac eum liis verbis allocutum fuisse Generose et gratiose domine comes, misit me caesarea majestas C. T. dicere eam intra horas tres et vivum et mortuum suturum. Cur igitur, quae tibi disponenda videntur. Ad haec ille: Quoniam aliter fieri nequit et sic caesari visum est, omne negocium deo commisi et jam nunc mori paratus sum. Dimissus igitur per breve interstitium temporis in hac delibe ratione, sed idem doctor reversus est, dicens: Domine comes, jussit caesarea majestas tibi indicari, quod te vita donatura sit. Ad haec comes: Gratias ago suae inajestati pro tanta clementia. Verum si in potestatem vel custodiam fratris mei cancellarii Ungaris dedar, rogo, ut sua majestas potius me sub gladium mittat, nam nunc sub hoc ipso articulo temporis mori paratus sum. Nunc autem in famulitio regis Ferdinandi est, praestolaturus quid illi eveniat. xxvj Junii erdae celebratum est infaustissimum et omni aevo deplorandum silentium. Nam ejus, qui coelum et terram cum omni eorum ornatu secit et solem super bonos et malos radiis suis irradiare sinit, verbi praecones obticere oportuit. Caro et sanguis, pulvis, cinis et tredo, vos figuluin suum et creatorem creatura silere jusserat. Ostende eis, O domine, quod deus sit. Domine deus misericors et justus, ecce coram te manus nostras et cor nostrum expaudimus, constente et Hulantes, quod iniquitates no-Strae supergressae sunt numerum arenae maris, et transgressionibus nostris et hoc enorme peccatum ingratitudinem erga sacrosanctum Verbum addentes, ita probe comminationem illam insustentabilis irae tuae commeriti sumus, ut Migas nos fame, same inquam malesuada et interimente tum corpus tum animam, non quidem panis salvisci verbi. AN tamen confisi de bouitate tua magna posteaquam non solum pane vivit homo, sed in omni verbo, quod de ore tuo procedit, juxta praescriptum domici et liberatoris nostri Jesu Christi ex toto corde oramus: Panem

213쪽

nostrum da nobis hodie quotidianum cumque David servo tuo alu-vante nos spiritu sancto tuo inclamamus, ne auferas verbum a corde et ore meo. En benignissime pater, jussu filii tui petimus, non dabis lapidem petentibus panem, panem, pater, animae Idque te deprecamur ob eum, in quo nos ante constitutionem mundi dilexisti, unicum filium tuum, dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit et regnat cum sanet spiritu in secula seculorum. Amen. Eadem Rethbergius aserta abiit Chonradum Galacteum a Schon- stad Noribergam remisimus, ut videret, num Christophorus eurer ibidem esset. Nam ad Matthiam Mater et Paulum Hunderinfundi Augustam mittere minus consultum videbatur. Profectus est et hodie hinc quidam aulicus ex Hennenbergensis principis lamilia, qui magistrum laserum reducturus erat. Eadem Adrianus ab Augusta veniens litteras Libori attulit, et idem hesterno die nondum Augustanis conciones interdictas esse retulit. Fratres Col-becheri male cum domina noverca conveniunt. Equus Adriani thaleris septem constitit.

Aeceptis igitur ab Adriano litteris et equis ephippia imponere et

ientaculum mensae apponere jussimus, Martinum Caesarem, qui alioqui mandato magistratus tamen non omnium mandato a sacris vacabat, accersentes Martinus et ego convenimus, ut si sui magistratus in proposito manerent, nos inriseret, exploraturus, num in ea regione commorari poterit Thaleros quatuor in viaticum dedimus, ac bene illi aca spiti preeantes iter Weissenburgum suscepimus. Item hospiti quae Liborio, qui nos subsecuturus esset, diceret injunxi. Ille rursus rogavit, ut hospiti in eisse uino dicerem Leonardum Vidmarinter ad insigne leonis aurei crastino vel perendie cum pecunia pro lana eissenburgi adfuturum. Paululum ante octavam erdae equos conscendimus et ante secundam'eissenburg intramus. Werdae hos versus scriptos legimus:

Fictos describam monachos studioso peroptasQui praeter vestes nil pietatis habenti Pendula nodosa cappa dolosa ligneus et pes Hae tria nudipedes ducunt ad tartara ratres.

Inter Weissentariet Werdam oppidulum est Monhelm, olim ducis Henrici Otthonis nunc caesaris jure belli Ante hujus portam eissen- burgum euntibus videre erat corpora tria tribus rotis disposita virorum obesulorum et qui justa tibiarum et brachiorum robora habebant. Hi

214쪽

ob depraedatos Hispanos vel potius quod perpetuae praedationis ab Hispanis vindictam sumere volebant, rotis contusi sunt, nec quicquam indumentorum illis carnifex reliquerat praeter semoralia vix pudenda togentia, praeter omnem Germanis morem et pudoris jura. Non procul a Weisse urg obviam nobis fit Wolf Mabende numcius novercae, nullas vero nobis litteras afferens. eissenburgi insuperiori hybernaculo parieti hoc distichon inscriptum legimus, ut nobis videbatur in mitigationem doloris optimi ducis Joannis riderici.

II Sybenbergius, S. Perser et obdura, dolor is tibi proderit olim,

Rursus enim Christo vindice victor eris.

Weissenburg cognatum nostrum a Rethberg, qui in aliud hospitium diverterat, cena excepimus Hospitati nos sumus apud Petrum Eden, qui tamen sero sub noctem domum reversus est. Conventum est inter me et cognatum, ut una Norimbergam peteremus. Veissenburg inter tertiam et quartam horas antelucanas equos conscendimus, Orinbergam vero circa primam pomeridianam parvi horologi pervenimus. In domo Corbana parieti ascriptum erat Otium pulvinar Sathanae. Comes a Rethber autem et ego jejuniis eissenburg abiimus. Quia igitur Norinbergae pransum erat, horae quasi duae expectandae erant antequam latranti stomacho mederetur Missus autem sive epulae, quos hospes apposuit, hi erant, novo ut nobis videbatur more Primo cancri cocti irritantes magis lamen quam sedantes Deinde pulli gallin cui ad ignem tosti et semicrudi. Postremo caseus, cerasa et Siliquae pisorum cum herbis et stramine ut e terra erutae erant, et id ipsum Norinbergicis solenne bellaria ita apponere etc. Eubulus autem mox a mensa consurgens animum quoque pascere cupiens assumpto Eladormo sedes Viti petiit. Qui ut primum nos adesse audivit, jubet uxorem ut nos ad ipsum intra cubiculum duceret. Optimum autem virum lecto cubantem nec manum nec pedem movere valem tem ac sufferentem cruciatus sere omnium morborum reperi. Post mutuas salutationes de variis confabulati sumus. Interrogavit, quonam in Statu res nostrae Augustae suissent, de quibus hominem nil celavi, quinet insuper retuli, quae erdae, dum illic fuimus, acta sint et de quibus cum Martino Caesare contulissemus. Item illi diximus, famam sparsam esse, Noricos interim illud interimens approbasse ac suscepisse. Respo

di ingenue Verum est, suspirans ac quasi lacrymabundus et simul ait,

215쪽

illud laetum ess inconsultis concionatoribus omnibus nec illiinvidem1nterim illud ad legendum exhibitum. Ad haec cum rescivisset senatus Vito aliunde exemplar istius libri missum, per senatorem aliquem illi mandarunt, ut eum libellum nemini mutuo daret. Insuper omnino se abstineret quicquem vel contra vel de hoc libello ad quenquam scribere, ne vel se ipsum es urbem Noricam aliquo incommodo afficeret. Probe enim ipsi perspectum esse, quas turbas antehac scribendo moverit hoc autem dictum erat de litteris Viti ad Brentium ab Hispanis interceptis). Addentes insuper minas, se asperrime in ipsum animadversuros, si albter ab ipso fieret. Quid ageret miser, qui vix linguam ex omnibus corporis membris volubilem habet Respondit tamen contra haec tonitrua: Caesar sub suo nomine librum hunc in publicum prodire voluit, et vos, domini mei, hunc celaro vultis Is vero modo penes nos non est. Quod autem prohibetis me scribere, non gravabor vobis obedire, quia nec manum nec pedem rite movere queam. Sed deus bone, quam vereor ne vobis mali quidquam hoc institutum praetendat etc. Consules vero et senatus diem unum et alterum perpetuis consultationibus insumunt, quid faciendum sit super hoc interim, et maxime quod doctor Henricus Haso et dominus de Lyra caesaris nomine jam tum Norinbergae praesentes pro responso Sollicitarent. Tandem victo verecundiae pudore Christo gratiam caesaris praeserunt ac interim recipere statuunt ac solum standrum ceteris concionatoribus neglectis ad se vocant, huic, quae caesar senatui mandarit simul et terrificas minas ipsius exponunt Andreaequo super hac re consilium petunt. Quibus auditis Osiander ait Consilium hoc apud vosmet ipsos habetis. Nam videor jam vos eo spectare, ut pedibus in sententiam caesaris eatis. Verbum autem dei et assiduus hujus comes crux homines requirit, qui quippiam vel ejus gratia amittere vel impendere velint. Cum autem vos ii sitis, qui commoda vestra magis et tranquillitatem respicitis, potestis accipere. Ac sic dimissus est. Consules autem et senatus conventis primoribus urbis et iis qui totam hanc texi volebant, edicunt: Quia caesarea majestas iis enim audientibus interim illud lectum est haec, quae legi audistis, cum electoribus, principibus et ordinibus imperii ordinavit et haec servari serio ussit, nos considerantes, si ejus voluntati in hac urbe resistatur, quanta pericula huic reipublicae immineant, et potissimum quo haec ordinatio sive declaratio caesaris de religione non perpetuo sit sed interim duratura, quoadusque conciliiun, quod jam in soribus est, certum quid statuet eis. imperatoriae majestati morem gerere statuimus. Et mox amandati

216쪽

sunt legati, qui hanc responsionem caesareae majestati referrent. 0 horrendum et sanguineis guttis deplorandum senatusconsilium. Nondum enim plebiscitum dici potest, nam regnat adhuc dominus in pusillo grege suo. Deinde ecclesiastas urbis convocarunt, quid concluserint et acceptaverint illis aperientes. Verum quia filii hujus secesi juxta Christi verbum prudentiores sunt, alias causas praetendunt, jubent ut pro concione caute loquendi rationem habeant et diligenter caveant ne vel papae vel interimici negotii aperte mentionem sacerent, sed verbum domini intrepide docerent. Sic ex Norica urbe Samaria lacta est. Cognovimus et ibidem M. Nicolaum Gallum Ralisbonensem concionatorem tum apud Vitum pro consilio a Camerario alisbonensi et ecclesiarum praesidibus missum. Ebnerus pater hujus et veram doctrinam Nori ergae promulgari author extitit et electoribus aliquot eandem recipere persuasit, Verax religionis verae fautor. Sed filius ejus, qui modo consulem agit, quod pater huc intulit oras extrusit. Ita quoque didicimus Brentium jam secundo suga elapsum. Consortet et conservet eum dominus in omni loco dominationis ejus. Ηailpruniis primo interim illud acceptarunt victi taedio Hispanorum militum, a quibus misere vexati sunt. Musponensibus responsio exigitur, quod nisi tale fuerit, ut caesari placeat, ante diem Martis proximam, Caesar ipsis Hispanicam milibtiam et missurum et ecclesiastas ipse coherciturus, illis minatur.

Nota de pietate Philippi Pomerianae ducis, qui, cum olim a Vito et aliis in comitiis interrogaretur, quidnam C. S. videretur, num quid in religione ibidem agi posse putaretur, respondit: Non video hic controversiis mederi vel posse vel etiam aliquem velle, fg Wiris aber, derobem uber de blaWen echen sileti, Noli mache etc. Is enim solus vere dicit Coelum mihi sedes est et terra scabellum etc. Ait Vitus se non dubitare, quin dominus brevi aliquod remedium ipse excogitet, quo pusillus grex domini, qui quam exiguus, inquit,

comes, suturus est, si tales respublicae, ut Norinberga decesserint, servetur. Illud autem non nostrum est metas deo vel terminos praescribere, et interea temporis orationi cum christiana patientia instandum est, et erit aliquando tempus cum caesar haec se non secisse optabit. andem post multos inter nos habitos sermones nos cum benedictione dimisit, dicens se deum m. m. precaturum, ut me in misericordia sua in Christo constantem conservet.

217쪽

Optimus Baumgarteneras prae nimia consideratione horum temporum et rerum quasi tabe conficitur. Dedimus liberis Viti pauculos aliquot

nummos in mnemosynon.

Eadem Christophorus Furer in crastinum octingentos septuaginta quinque thaleros, qui saciunt summam mille florenorum communis monetae se prompte nobis missurum recepit, quod et altera die praestitit per Paulum Leitschir. coena comes a Rethber et ego extra portam munitiones e speximus. Nota in munitionibus arcis quinque lapides caelatos constare floreno uno, ut nobis is retulit, qui rationem aedificii totius quoque et murorum et portarum perscripsit et computationi intersuit. N. de doctore Sittari et comite de Stolberg. xxvij Junii comes a Rethber iter in patriam arripuit. Dux viae illi sit angelus, qui Jacobum patriarcham deduxit Eubulo Liborius expectandus erat. Deinde Eubulus in templo sancti spiritus concionem sacram viri cujusdam adolescentis sed doctrina et eloquentia cani audivit, super haec verba s. Pauli Ephes. 3. Hujus rei gratia flecto genua mea ad patrem domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis a communi patre cognatio in caelis et in terra nominatur, ut det vobis juxta divitias gloriae suae, ut sortitudine corroboremini per spiritum suum in internum hominem, ut inhabitet Christus per fidem in cordibus vestris, fixis in charitate radicibus et fundamento acto, ut valeatis assequi est. Hic docuit, quid esset fides, quae ejus natura vel emineia, et quomodo debeamus radicem in Christum mittere, exemplo arboris robustae, quae radices suas terrae figit, fiant borea et reflante caecia immobilis manet. Atque inter concionandum inter alios scripturae locos sere totum psalmum prismum vel ut alii etiam classici auctores scribunt psalmum secundum explanavit. Item quae poena eis maneat, qui radices fixas in Christo non habeant. Item de ingratitudine nostra erga deum et ejus verbum, quamobrem et haec persecutio nobis acciderit, et ad amussim singula lectionis verba excutiens hortabatur populum ad poenitentiam et fructus dignos poenitentiae et ad fidei constantiam ac ad ratificandum in Christum Perplacuit nobis in hoc viro, quod cum crassi illi boves et tauri ovem Christi balare ob terrificum interim vetuerint, sorte, ne a rhinocerote et monocerote latera eorum tondeantur, timentes, voce alacri ipsemet Asaphum vel Iditum agens alcariter, concinente ecclesia, cantarit camticum Lutheri, quo petitur ut Christus ecclesiam suam contra mis

218쪽

meticos et papisticos insultus conservet, cujus in nostra lingua initium est: rhal vnnsamerrae deinem ort. oeneione volebamus Rot gerum aurde Burgh convenire, verum familia simulabat eum domo abesse. Postea autem cognovimus, quod ipsius absentiam abnegarint, in causa fuisse, quod apoplexiae species quaedam et corporis et animi vires illius obruisset. Deinde aedes Hieronymi Baumgarineri adimus, qui laeto animo nos ipsum adeuntes excepit, ac invicem alteri non solum privatas nostras aerumnas, sed communis patris Germaniae quoque exposuimus. Vidimus uxorem ejus et liberos, quorum praeter unicum lium numerosum proventum habet, electurus exilium si quod asylum pateret, ubi veritati adhaerere impune liceret. Optimus hic vir tertium Augustam scripserat, expiscaturus, quonam in statu res meae essent. Ad hujus viri manus fideles quadringentos thaleros reposui in usum negocii Augustant. Dum in hospitio in diarium meum nescio quae assigno opportune Liborius venit, qui post nos Augusta discesserat. Is omnia, quae ibi acciderant, nobis indicavit, et inter cetera quod . Musculus a munere ecclesiastico motus esset. Item quod caesar tribus ut nunc militariter loquuntur regimentis peditum ante palatium in statione armatis stantibus a senatu Augustano an interim vel potius perculum illud istius papisticae camarina suscipere vellent an secus, responsum exegerit, quod d. Vito per Eladormum significabamus ac eundem nostro nomine salutari ae valedicere jussimus. Hala Mevia interim recepit ac sic Hispanicus miles revocatus est et ut dicitur Augustam vocatus. Sed nihil Halensibus hic timor prosuit, post pauculos dies Iberi eos inviserunt. Pransi igitur sumus convivas habentes Paulum Leitschi et Bavarum quendam. prant Adriano dedi thaleros ducentos et viginti unum ac quatuordecim balaos Augustam deserendos, ut catenae aureae, quae in pignus remanserant, redimerentur. Accepit quoque quinque thaleros in viaticum et duos si sorte hospes scenus peteret. Item duos thaleros Chorado Fabro, si sorte horologiolum paratum esset Jussimus quoque eundem thaleros centum referre ad Rotgerum ain de Burgh. Ipsi nobis reservavimus centum et triginta septem taleros. Adduxit autem secum ab Augusta Liborius aulicum quendam Gorum electoris Saxoniae, Balthasarum Quindenberger, qui a nobis ad comitem itineris usque in Rudolstadium receptus est.

Singulis deniquo euratis auspice deo a Noricterga orche-

219쪽

mlum tendimus ibidem pernoctantes. Vidimus uae Marsehalchra

canum BambergenSem.

Metuebamus quidem nobis a marchione Alberto, verum Balasdoin oppidulum ipsius pertranseundum nobis erat. xxix Junii aForchemio Bambergam praeterlegentes Moganum transvecti in auelador pransi sumus, ibidem invenientes Pi ingerum Norictergensem cum uxore et liberis. Nota de annulo riderici electoris, quem nobilis quidam a pedite pro quindecim aureis redemit ac lectorem eo redonavit. Hic autem annulus ex successione hereditatas trium electorum Saxoniae gestamen fuit, scilicet Friderici, Joannis et hujus Joannis Friderici, qui modo secundo hujus annuli possessor est. Item catenam quandam auream circiter quingentos aure0s ponderantem, quae a Joanne aseisbata empta erat, filii electoris sibi redemerunt.

In Raueisdor primo accepimus hospitem nostrum in cibum exivis excessisse.

Sub noctis octavam Coburgam venimus, ubi posteaquam corpora cibo resecimus ac equi curati erant, somno diei taedium levabamus. Joannes Ernestus Saxonia dux et oburgae princeps quod Datri suo Joanni riderico proximo bello auxilio et comes fuerit a caesare mulctatus est arce Κdni berg, vini proventu et aliis redditibus superba, et aliquot insuper millibus aureorum Arcem hanc cum omnibus suis censibus Albertus marchio a Culmbata tanquam donum caesareum tenet. Facilis est enim benignitas ex non tuo largiri. Coburgicis persuasum fuit Norinbergenses interim illud nunquam recepturos. At a nobis veriora edocti non exiluum prae se dolorem praeserebant. Vidimus ibidem symbolum Lagari a Schwendi, qui, quod accusaretur proditionis in Vogeispergium, innocentiam suam si diis placet praetendens, scribit:

Conseia mens recti famae mendacia ridet.

Erant autem ipsamet die, quae divis Petro et Paulo sacra erat, et burgianae et Neumburga ad Salam nundinae. Ultima Junii a Coburga exeuntes arcem nobilium de Roseno monasterium Moinchroeti praetereuntes in NeKe in civitatulam devenimus. Deinde inter Nevstad et Judenbach pagum in jugis sylva Thuringitae tabernas et casas vidimus, ubi sumptu intingerorum constatoria

220쪽

argenti habentur. Tandem Grevenisal pervenientes, ubi Joannem G Iacteum, Ludovicum Servum et Joannem nobis a pedibus cum sarcinis relinquentes nos recta Salveidiam petimus. Evenerat autem Wolfigan-gum comitem a Glestae et dominum in Blanckeheim uxorem nostram cum sorore Aemilia in Salveidia convivio excipere, et pene acciderat, ut ipsos in urbe adhuc invenissemus. Transito autem Salae vado Rudel- stadium ad charissimam socrum et uxorem sani et integri Christo sempiterna sit gratia pervenimus. Et quia socrus filias expectaverat solita coenae hora una coenavimus. Itaque cum die Jovis ante secundam pomeridianam amorinberga abierimus, die sabbati circa septimam vel octavam noctis Rudeistadium pervenimus. Distat autem Norinberga a Ru-dolstadio miliaria viginti quinque. Rudeistadii ex nostris cum uxore nymphas Evam a lataberg, Mariam et Annam sorores germanas Galacteas nobiles, Joannem a Honseis, Joachimum a Salde et Volchmarum a Germershausen, Henricum et Joannem mulos et Burci ardum nuntium, Volcinarii a Mo. dericum a Bergo reperimus. Sub noctem domina socrus me indusiis aliquot donavit. J Julii mensis Alberius Draco post octavam in arce evangelio proposuit ex cap. 5 Lucae de piscatione s. Petri, qui jubente Christo copio-

sam piscium capturam secerat. Ait summam hujus evangelii esse, quod eorum, qui Christo ex animo fidunt, animos verbo sancto suo pascere et corpora eorum cibis reficere velit. Si tamen in agnitione et fide Christi permanserint, et contexuit ex hoc evangelio doctrinas novem. Primam de sollicitudine Christi erga suos, et si recte memini juxta ordinem Philippi Melanthonis cetera exposuit. prandio Balthasarus a Quindenbericum venia dimissus is riam ad principes suos rediit. Amandavimus eadem Burcisardum numtium et cum satrapa in Rudolat ad egimus, si qua equos ad ducendum currum pro mercede habere possemus. Aderat et Rudelatassii uxor doctoris Melchioris ab Ossa cum duabus filiabus. u Julii in sacello castri Rudelata dominus Alberius Draco concionatus est, historiam visitationis Mariae ex d. Luca contexens. Prius tamen ait se alteram partem evangelii, hoc est de salutatione Mariae et responso Uigabet in aliud tempus dilaturum. Canticum vero deipam virginis ita exposuit, ut decem versus divideret in laudem domini ac de singulis dei virtutibus, misericordia, potentia et veritate loquentes faceret. Inter cetera dic notavit, beatam virginem Mariam dixisse, potentes

SEARCH

MENU NAVIGATION