Des Grafen Wolrad von Waldeck Tagebuch während des Reichstages zu Augsburg 1548

발행: 1861년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

nobis perinde ac Abraam fecit, qui sacrificaturus domino in monte Morya Isaac filium suum adduxit in montem, servis et camelis ad radices montis relictis. Sic et nos oportet solum Christum patri ostentare et fidem in illum statuere et ejus charitati inniti, nostris imaginationibus et fictis operibus longe a tergo relictis, quemadmodum et ni d. Joannes ait: Qui dicit se in luce esse et fratrem smin odit, in tenebris est. Si enim, inquit, parietes coloribus illiniri curem et fratris necessitati non subvenio, nondum in luce, sed in ipsissimis tenebris ambulo Christus enim ad judicium veniens non sciscitabitur a me, quot collegia regio apparatu splendida construxerim, aut hujusmodi quid egerim, verum inquiet, Surivi et dedistis mihi manducare, sitim passus sum, et potum mihi dedisti, nudus sui etc. Et e contra. Quae autem sit vera charitas ex Paulo, Corinth capite 13. Et quod Christus ad scribam illum dixerat: Diliges proximum sicut te ipsum, hoc enim est lex et mandatum. Et postremo quod Moises totam legem ad regulam charitatis inflexerit. Ac quod ad hanc regulam quasi ad amussim omnes vitae nostrae actiones dirigendae sunt eae docuit Dominus Jesus, qui unicus omnis pietatis scopus prora et puppis, nos spiritu suo bono dirigat, ut omnes vitae nostrae cogitatus et actus ad regulam charitatis dirigere queamus et quo ad patrem perveniamus per filium et in omnibus proximo in aedificationem serviamus, cui uni trinoque deo sit lausta potestas. Eadem laserum et Liborium ad nos accersebamus consultantes de capitulatione usque deque re perpensa unam et eandem eorum et domini Nicola MVer sententiam esse comperimus, praesertim quod ad uxorculae litteras et auri mineras attinebat. Liborium ad Seldum remisimus cum capitulatione, si sorte termini solutionis prorogari possent et articulus, quod omnes querelae ad eaeSarem reserendo essent, mitigari. Eadem in aula domus senatorum Augustae vidimus doctorem Nicolaum M a Landeta supremum consiliarium ilhelmi Bauarorum ducis insignem illum virum si diis placet), qui strenue evangelicae veritati usque in hunc diem restitit, ut testis est omnis superior Bavaria ac Arnoldorum domus in Neuectum ad Danubium funditus excisae. Causa dilati edicti est, quod civitates aliquot contra quosdam articulos supplicarunt. Justus Eoi cher urgendus erat, ut diutius inoonomi officium subiret, idque ad dies octo se facturum recepit. Albertus comes a Mansseidi vix galvum conductum consequetur.

182쪽

Liborius capitulationem jam tertio reportavit et nihil in ea mutarii assi sunt. Jusserant vero igitus et Seldus, ut eam ad mundum describi eurarem. Motus est igitur Lindius, qui eam in membranis descripsit, et ne gratis punire illi thalerum dedi ipso tamen relaagante. Anno elapso liristophorus comes ab Attenburg et Dido ab Gieγhause in usum Friderici comitis Palatini decem milia peditum stipendiis conduxerant. Sed opera Cattorum principis hic exercitus distractus est, ita ut Liborius Monichusen caesari et Friderico Christophorus eum

suis supplemento exercitus essent.

Nota de litteris, der heinde Landi eis.

De prosternatione ante eaesarem adhuc in dubio est. rix Junii, quae est dies audientiarum ut vocant in castro WalGeta Faxit deus ut suus honos ibidem quaeratur. Eadem inquio infra sextam et septimam horas Wolhangus Musculus ex cap. 15 Joannis evangelistae haec verba recitavita Sed haec omnia laetent vobis propter nomen meum, quia non noverunt eum, qui misit me α etc. Hic dixit quomodo dominus suos ad instantem persecutionem cohortatus sit et quibus argumentis eorum animos confirmarit, se elapsa die dominica in duabus concionibus exposuisse. Nunc autem ea, quae praelecta sint, probe exemtere oportere. Paucis igitur praelatis hunc sermonem, nimirum de in phasi verborum haec omnia lactent vobis etc. quae sint haec omnia aggressus est. Hi autem per haec verba de tribus potissimum dominum dixisse, scilicet de genuino mundi et suorum in eos odio, de persecutione, et quod verbum apud eos non sit habiturum locum nec ullo modo id suscepturi vel illi obedientiam praestituri sint. Praeterea perquam scite odii energiam et quae ex hoc enascantur indicavit. Nam ex odio prorumpunt convicia, detractiones, mendacia et quicquid hujus ternae vitiorum est, sicuti dici solet. Os inimici veritatem non loquitur, odde Wiemun redi Munnsere prach Desistendis Mundi redi selten dies r-hesu. Et hoc ipsum ex historiis sacris probavit, et potissimum quanta scelera olim Judaei Christo per invidiam et mendacium obj erint, quale fuit illud, ut eum dominum coram Pilato accusant, ipsum censum caesari dare prohibuisse et sermonem ejus inverterint, cum Christus dixisset: Date, quae sunt caesaris, caesari, et quae sunt dei, deo. Et hoc loco Sermonem intersecans Musculus inoc ipsum enim aequum est et sic sacere decet, nimirum ut caesar tanquam caesar agnoscatur et quae illi debentur dentur quoque deo autem ea, quae dei sunt et dei gloriam concernunt ac sic inceptum sermonem prosequens ait Sicut et hoc mendacii

183쪽

in Christum finxerunt Seduxit populum doceus a Galilie usque huc. Item commentum de destructione templi et alia innumera mendaciorum et criminum etc. Item ut eadem ante Christum prophetis patribus evenerint. Adduxit quoque loeum Tertulliani martyris, quo resertur, quibus conrietis christiani a gentibus affecti sint a quam probrosa illis nomina indiderint, scilicet eos vocantes scelestos, incestuosos, eo quod mentirentur christianos, qui interdiu ob perseeutores convenire non possent, noctu ad lucernas congregatos, catulis offulas objicere, qui discurrentes candelabra et lumina dejicerent et lampada ardentia extinguerent, et tum christianos incestos coitus nullius sanguinitatis habita ratione et praeposteram venerem inire. Item infanticidas, ut qui in ecclesia sua infantem occidere solerent et hujus sanguinis aspersione se expiarent. Item sarmaticos ob palos quibus alligabantur. Item semisseos a semisse. Item desperatos, qui vitam et omnia contemnant. Sicut et nostro sevo nihil non conviciorum, inquit, in nos jacitur et effingitur. Et ut omnia cetera praeteream, dicunt nos pro evangelicis vor Evangelistae hellistae, die evangelische Lehre die hellische leti etc. Odium vero hoc et persecutio ac verbi contemptus a tribus fere hominum generibus fiunt et exequuntur a Judaeis, ethnicis et pseudochristianis. Sed id ab aliis, aliis de causis ac aliis modis fit. Judaei enim Christum persecuti sunt, non quod hi videri velint qui Christum dominum, quem illi,essiam Vocant, persequerentur. Erant enim, ut sibi ipsis videbantur, populus domini, de quo David Notus est in Judaea Deus et in Israel magnum numen ejus. Sciebant enim tanquam hi, qui habebant scripturas, quod christus domini illis promissus erat, quem et expectare se glori bantur. Adde quod solos se videri volebant, qui nomen domini magni sacerent, nec praetendebant quod Christum eo interficere animo illis sederet, quod magistra Veritate eorum vitam corriperet, sed quia si diis placet se christum domini mentiretur, caesari homines immorigeros sacere conaretur et quicquid id est, ex quo odii sui perletonia quaerebant. Maxime autem quod doctrinam traditionibus et communi usui repugnantem doceret. Hic quoque nonnihil de Arianorum olim in vere Christianos persecutione, qui et ipsi alio praetextu prosecuti suerant, disseruit Lege Eusebium, ecclesiasticam historiam tripartitam, item Hilarium de persecutione Asricae). Ethnici vero vel gentiles Christianos suppliciis assiciebant, nilii morantes verusno an pseudochristus esset, quem apostoli annunciabant et ceteri Christi fideles confitebantur. Hi enim nec libros legis, nec scripturas sacras aut prophetas veritatem annunci-

184쪽

antes habebant. Licet enim teste d. Paul Deum ex elementis mundi etereatione rerum agnoverint, tamen ut et ab eodem ad Rom. I culpantur, non ut Deum vel glorificaverunt vel honorarunt. Quare et hi consultore Sathana ob veritatem christifideles enormibus suppliciis et crudelissimo martyrio afflixerunt. Pseudo vero christiani nihil minus sibi imputari sinunt, quam quod Christum et suos ob id quod Christo nomina dederint et Christi voluntatem annuncient, persequantur, sed alias causas crudelitati et nequitis suae praetendunt hoc autem putavit, quod de Arianis per Musculum versa pagina dictum scripsi scilicet quod sint homines seditionis amantes, traditioni patrum refragantes et illum qui modo est ecclesiae usus perturbantes etc. Ita et nostro seculo non in nos finiunt, quod evangelium annunciemus, sed quod simus haeretici, qui vere veritatem praedicent. Haec autem solatio nobis esse debent, quod Christus dixit: Haec omnia propter nomen meum facient vobis, quod digni habeantur haec pati propter nomen domini. Addit quoque quid esset ob nomen domini vel etiam nomen domini. Certum est enim servum fidelem et odio et persecutionibus ob nomen domini sui obnoxium esse. Donet autem Deus optimus maximus ut fide firma et patientia christiana nihil ob nominis domini et veritatis agnitionem sufferre detrectemus, recogitantes, quod ipse salvator noster a mundo et suis persecutiones passus sit, et apostoli et martyres ante nos, ut perseverantes in finem ut cujus passionem participes simus, ejus quoque gaudia persentiamus. Id te, summe pater, per Jesum Christum dominum et liberatorem nostrum unicum filium tuum humiliter depreemur, cum quo tibi et sancto spiritui sempiternus sit honor, laus et gloria in cuncta secula seculorum. Amen.

Eadem a concione in hoc templo d. Mauriti optimum virum d.

Jacobum Stum alloquuti sumus, a quo in statu res nostrae essent illi eXPOSuimus, ae cum eo quod ab ipso et aliis auditur Balisbonae in colloquio nominatus essem, a quid mihi ex ea prosectione contigerit, contuli. Qui ait Et quid in ea re peccare potuisti nisi quod principi tuo

ea quae tenebaris sacere, saceres. Sed sic res se habet, nam ipse, inquit, mirum in modum civitatibus metuo, nam nunc inter saxum et lapidem Stamus, juxta proverbium Caesar enim commotior in nos objicit, videre se nihil sua erga nos clementia, nihil precibus vel bello quoque hactenus profecisse, quare sibi bellum suscipiendum videret priore multo crudo

habeamur et perseverantes 3

185쪽

lius etc. Nam supprimi debet is, qui modo est, reIigionis status. Quid laetemus tandem Et ita a templo Mauricii invicem sermonem protulimus donec in forum anto domum senatoriam in latum illud spatium, ubi a dextris patibulum, a sinistris aedificiolum istud ex asseribus com paetum, in quo Vogelabergius eapite plexus erat, devenimus. Novit deus inspector cordis, quis intonis aut non. Re ipsa tamen comperimus magis insestas esse summas potestates erga veritatem amplectentes. Quia igitur hora accesserat, qua curiam consultandi gratia petunt, domino Jacobo mo ad amicitiam et officia obtuli, rogans ut Martino Bucem meo nomine salutem diceret O tempora, o mores Respice, o deus, inlaetem Christi tui et memento promissionis tuae, qui fallere nequis. Dixisti enim, misericordiam tuam te non ablaturum a posteris et coheredibus Davidis illius mystici filii tui Jesu benedicti Cito cito nos anticipent misericordiae tuae, pauperiores enim sumus, quam ipsi agnoscere queamus. Verum tua saneta voluntas fiat. Amen. Eadem ante concionem inisa quintam et septimam horas capitulationem manus meae subscriptione et annulo signatorio in hospitio nostro corroboravimus rex regnum adverte ac eam Libori doctoribus Vigilae Seldo offerendam dedimas, qui utrosque una reperit dicens, capitulationem quidem ut jussissent per me subscriptam, tinnien me Onam spem concepisse et idipsum quoque me ab eis petere, ut si qua posset fieri, summa minueretur Ast manet immobilis Marpesia cautex. Quia autem nihil horum fieri posse cognovi eos rogavi, ut capitulationem ae-eiperent Atrebatensi per alterum eorum offerendam, quod igitus Michenus se facturum recepit. Adeuntes autem hi duo Atrebatensem, ig-lius, nescio studio an incuria secerit, Hebat, Se domi suae capitulationis oblitum fuisse. Commode autem accidit, ut Florus ipse Atrebatensem conveniret etc. Ac petiit, ut jam oblata capitulatione res eo dirigi possent, ne diutius, quod utique maximo mearum rerum dispendio fieret, frustrahi detineret, et ut litterae absolutionis cum articulis aliquot, quos antea Florus mutaverat, conscribi possent Atrebatensis autem interim gloriatus est, quam egregiam operam nostri ergo navasset. Nosti, inquiit, tu domino et ipse vidisti quid egerim, et adhuc non cessabo domini tui prosectum quaerere. Ac sic Liborio paululum expectare jusso tandem reversus ait A prandio iterum me convenias cumo Conatus autem Liborius provolutionem ad pedes Mesaris si qua OS- se amoliri. Verum episcopus subridens id maxime fieri oportebit, ait: quare hoc tuus comes nolit laeere Faciet prosecto, inquit Liborius, si

186쪽

aliter fieri nequit obediens per omnia. Sed si non necessarium oret, idem esset. Ad haec Atrebatensis: Hoc fecit dux Udalaicus a Wirtenberget multi maximi viri, nec ducat comes tuus hoe illi vel dedecori vel oneri esse est. His igitus addidit Certe futurum est, ut omnes comites Waldeccenses coram caesarea majestate in propria persona veniam deprecari porteat.

Domine Jesu, cui jussu aeterni patris tui omne genu celestium, terrestrium et inferorum merito ac juste ectitur, da ut ita summae in terris potestati obediam, ne tuus tamen honor laedatur. Pingingerus nihil adhuc effecit. Α prandio in hortis Jacobi Adelerdeambulamus. Supervenit autem doctor Calamann Fritalariensis, qui episcopo ab Hildesheim a secretis et eonsiliis est. Inter Dutlebeii episcopum Hildeshoimensem et Henricum Seniorein ducem a Brau chWicita sere conventum est, ut episcopus duas partes castrorum et pagoruin acciperet et tertiam partem ejus ditionis, quam jure pignoratili possideret, donec episcopus commode eam pro Pecuniis summa, quam caesar pro aequo et justo duceret, redimere posset. Nota vicies centena millia nummum a subditis Hildesheiniensibus Henricus dux ab eo tempore, quo primum hanc episcopatus partem occupavit, corrasisse dicitur. Haec summa et expensae lilium simul et redditus annui hactenus reeeptimenrico duci permanere debebant. Ac Henricus dux quaesita opportunitate Augusta discessit antequam hi processu contractus perfici possent. Idem dux dicitur Gostarienses postliminio duriter affligere. Dux Ericus a Braunschwi proximis his diebus e balneis iesbaden huc cum sua amilia totus holosericus rediit. Eadem Henricus Crassi Augustanus, qui hactenus Justo Colbecheroin socium additus erat, per litteras petiit, ut singuli Waldecia, comites quinque vel sex thaleros, quo equum comparare posset, illi mutuo darent, redditurus eam pecuniam ad proximas nundinas rancosordianas. Donatus est igitur a Philippo et Eubul sex thaleris ac servitio liberatus. Verebamur enim, ne ex nundinis rancosurdianis calenda graeca

fierent.

Eadem Liborius ad igitum et Seldum missus est, ut quibus tandem caeremoniis prosternatio ante caesarem facienda esset et quibus verbis deprecatio fieret, item quo tempore, peteret quoque ut litterae remissoriar nam et nostri Germani quod illis bene sit Remissbi leve dicere

addiscunt conseriborentur et prius nil niundum ut loquuntur. Aeriho-

187쪽

rentur, nobis eas legendi copia daretur. Seldus de tempore se cogitaturum promisit, et si qua fieri posset, se procuraturum, ut paucissimi adessent, dum ad pedes caesaris procumberem. Da domine deus, nos sub potenti manu tua humiliari, hominem autem non aliter ac mortalem revereri. Rediit, proh dolor, rediit Aegyptiorum adoratio. Eadem Galaete et Lindi cum hospite de censu hebdomadali agere in unctum est. At hospes consultationem in crastinum petiit. xx Junii Musculus hora et loco consuetis eadem, quae heri proconcione legerat, repetiit. Addidit autem iis, quae hesterno die de persecutione dixerat Judaei, ut audistis, Christum persecuti sunt, quod non esset verus essias Gentes vero nihil morantes verum illum Christum aut Pseudochristum apostoli et mae res confiterentur, sed absque omni differentia quicunque Christo nomina dederint, persequentes suppliciis afficerent. Inter pseudochristianos vero et etiam inter nos quidam sunt, qui bona animi intentione et ex toto corde christianos persequuntur, non ob aliud quam quod a nonnullis persuasi sint, eos vivere et docere contra receptam doctrinam et eam, in qua ipsi educati et instituti sunt, ac sic eos, qui vel purissime docent, quod videantur, dum idolatriam et

abusus corripiunt ac sinceram doctrinam restitutam cupiunt, ecclesiam perturbare summe persequuntur, Zelo quidem, quemadmodum testatur Paulus de Judaeis, sed non secundum scientiam. Est autem et adhuc aliud praeter hoc persecutorum genus, nimirum eorum, qui se sanctos haberi volunt, eteris longe eruditiores et in magnis honoribus degunt et qui lucro inhiantes verbo cauponantur, et tametsi probe perspectum habeunt, doctrinam, que praedicatur, sanam et veram esse, tamen quia ventrem pro deo habent et metuunt ne quid vel honoribus suis vel laudibus abcedat nihil enim aliud sub praetextu religionis quaerunt hi pertinacissimo odio Christum et suos persequuntur, quales fuerunt pontifices ac pharisaei et scribae apud Judaeos, ad quos Christus ait: Vae vobis scribae ac pharisaei, qui sub praetextu longae orationis et precum domos viduarum et pupillorum devoratis etc. t hi semper pietati nocu-runt etiam apud ethnicos. Tales enim et erant aurifabri, qui labricabant arculas et delubra Dianae illi Ephesiae, Actor. 19 etc. ales et hodie nostri sunt adversarii, omnina sanctitati suae tribuentes et suo ventri metuentes. Secundum vero hoc persecutorum genus est, qui destinato animo scientes et sui lucri ac honoris gratia agnito veritati contradicunt et ejus assertores clausis, ut dicitur, oculis persequuntur. Horum salus desperanda est et jam nunc in laqueo diaboli et damnatione er-

188쪽

petua sunt. Deinde digressus Musculus ad hanc sententiam enucleandam: Quia non noverunt me neque eum qui misit nae etc. Hic disputabat qui fieret, ut Christus diceret: Non cognoverunt eum qui misit nae, num Judaei non agnovissent 3 Imo agnoverunt Deum. Nam et teste Paulo ethnici dei notitiam habuerunt. His adde, quod Judaei legem habuerunt et prophetas. Hic autem tiriplicem esse cognitionem dei docuit. rimam agnoscere deum, quod creator coeli et terrae sit omnia agens et fovens, et talis cognitio gentibus quoque quodammodo inerat, maxime autem Judaeis. Quod vero deo creatori suo bedire et credere in Christum illis a deo patre missum voluerint ac hoc instituto longissime aberant, sicut Paulus ait Ore quidem confitentur, sed actis negant. Exempli gratia, si paterfamilias servum quendam habeat, qui herum suum praetereuntem agnosceret dicens: Iste est herus meus. Ubi autem paterfamilias quippiam faciendum injungeret, et is contempto hero jussa abnuit et praeceptum ejus susque deque secerit, nonne huic herus dicturus est: Vis quidem videri famulus

meus, at ea quae jubeo facere renuis, prosecto nec me herum tuum esse agnoscis. alis quidem res prima dei agnitio est. Altera est quod deus quidem agnoscitur esse omnipotens, bonus, misericors et justus et Christum quidem missum a deo, verum quod Verus deus et homo nobis venerit in mundum et quod nobis nasci, vivere, pati, mori denique et resurgere voluerit, quo nos per mortem ejus solius vitam aeternam consequamur, non credere et alios opitulatores et bona opera quaerere. Nec haec quoque recta dei agnitio est. Sic enim Judaei, Mahometani et specietenus Christiani quaerentes deum et agnoscentes, non credentes in Christum missum, et illis ipsum in salvatorem ac propitiatorem unicum datum ii ustra gloriantur, se deum et nosse et amare. Et quicunque Christum a patre, sicut dictum est, missum, non agnoscunt, hi nec deum patrem etiam ipso Christo teste agnoscunt. Tertia autem et vera dei cognitio haec est, scire deum patrem ex immensa sua charitate Jesum Christum filiuin suum unicum in hunc mundum misisse, ut per ipsum et in suo sacrosancto sanguine liberemur a morte diabolo et inferno, ac ut omnis, qui redit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. eundem patrem dixisse praecepisseque, ut hunc ipsum

Christum audiremus. Et hoc est, quod Christus ait: Quia non cognoverunt eum, qui misit me. Haec autem cognitio ex largition spiritus sancti et e supernis venit. Sicut Christus ad patrem ipsum confitentem filium dei ait Beatus es Simon Ba Jona, quia caro et Sanguis non re-

189쪽

velavit tibi eae. Licet enim quotidie audiamus de Christo, spiritus autem sanctus intra penetralia cordis nostri non cooperetur, vanus est omnis noster labor. Verendum quoque, quod inter nos sint qui subis deuntem evangelii doctrinam et coruscante ejus luce novum testame tum legerunt et audierunt, qui psalmos decantarunt, sed nondum haec corde perceperunt, hi instante, ut nunc fit, persecutione mox a fide desciscunt. Nam in vere confitentibus Christum non est spiritus dissensi nis, sed hi potius amore veritatis contemnunt facultates, uxorem, liberos et vitam. Donet nobis Deus constantiam, ut haec in corde mundo servare, quo Ductum in nobis erant multiplicem, in Christ Jesu queamus.

Amen.

Redeuntibus nobis e templo lixae nobis obviam fiunt, cives duos catenis constrictos secum ducentes Fama erat esse textores, qui nescio quid sinistre in urbalia sesta caesaris, quae in circumlatione eucharistiae conviciati erant. Cum autem hi duo non solum mihi viderentur esse ex Augustanis, qui eam idolatriam abominarentur, mecum cogitabam:

Dat veniam corvis, vexat censura columbas, et saepenumero catellam caedi in terrorem leoniS.

Comes ilhelmus equos viginti corpora septuaginta quotidie alit,

cujus sumptus per omne tempus, quod Augustae commorari coactus est, cum ea pecunia, quae δωρ ραγοις istis danda venit ad summam triginta millia aureorum computatur. Gerardus HeddWi legatus regis Ferdinandi semel atque iterum apud Sotimanum urearum imperatorem ruit, vir vafri ingenii, qui mira arte et novis strophis imperatoris turci vafriciem et saevitiam non semel delusisse dicitur, ut recte Aeginita cum Cretense commissus dicacatur. Quare et sua fraus eum episcopale culmen conscendere fecit. Non indignum posterorum memoria puto ad id miseris ditissima totius Europa Pannonia regna devenisse, ut rex, qui non solum his regnis, sed et sortissimo Bohemorum rem praeest, adde qui et Roman rum regis titulo gaudet, si qua ureae scribat, ponit vel ut dicam convenientius eum hoc epitheto dignatur: lustrissimo et potentissimo principi ac domino Solimano urcarum Asiae et Graecorum imperatori.

Ungarus quidam magni nominis, quem primo Petri dicunt, qui quod perfidiae in christianum sanguinem aecusatus ad Turcam desecisse dicitur, licet fama sit, ipsum magni rursus Ferdinandi gratiam iniisse.

Induciae quinquennales inter caesarem, regem Romanorum et ur- carum regem, item regem Franciae, ducem Venetum quoque concernunt

190쪽

In litteris induciarum quibusvis liber accessus ex Ferdinandi regnis in Turcarum imperio negociationum vel aliarum rerum ergo conceditur et e contra, exceptis tamen gentibus, quas udelosen, Mariolosen, Vis-kuken nominant. Provisum est et in his litteris, ut Rixaspides ab utraque parte dominis remittantur. Heydelosen, Mariolosen, Vis ken gentes sunt ad terminos annoniarum Constantinopolim Versus, hominum genus sere sylvestre instar si sabulis fides habenda satyris cavernas petrarum et abrupta montium inhabitantes, ex praeda et latrociniis victitantes, qui Christianos in urciam proficiscentes vel a negociatione redeuntes dolo aggrediuntur ac furto abducunt, eos et pendentes, vel saevitatibus mulctantes. Dicuntur autem esse homines inermes, apud quos nullus armorum usus sit, praeter sustes ligneos vel pertica praeacuminatas urcis aeque ac Christianis invis etc. Tributum, quod a Ferdinando urcarum imperatori datur, ad portam sanctam per ministros regios quotannis mittitur. Turcarum imperator in contractibus hoc exordium servat Auxilio de omnipotentis et apostoli nostri sancti Mahomet. Undecim ducatuum barones et nobiles ungaricia carum imperatori tributa pendere stipulati sunt. Zameri, Begeboiarii, anetegen Zeugma, Glissa receptaculamei-

doctiorum.

Datum, ut vocant, litterarum induciarum sic habet Anno nati apostoli nostri nongentesimo quinquagesimo nono, ultima Octobris; anni vero induciarum jam tres praneriere. Liborius, ut ipse Hebat, ante meridiem Viglium convenire non potuit. Eadem hortulum aiunito a Georgio quodam Norinbergens ab ipso filiabus suis inscriptam et consolationem christifidelium in persecutione per magistrum itum Theodorum conscriptam pro domina socru Sexbalais comparaVi. Eadem dum ab hospitio illlelui comitis recta per dominicum transeuntes hospitium nostrum petimus, vidimus ante casas cujusdam bibliopolae in gratiam apistarum imaginem imperatoris turcici ad Vivum depictam una cum charta quadam, in qua et effigies optimi principia Joannis riderici ducis Saxoniae etc. electoris deliniata erat, ita Prostare, ut uterque alterum, ut ita loquar, intueretur. Volebat autem bibliopola liac pictura ostendere, hos duos et ejusdem cerae homines esse et christianae reipublicae atrocissimos hostes. Verum ne perpetuo optimus princeps derideretur, pro sex balgis utramque picturam emi.

SEARCH

MENU NAVIGATION