Des Grafen Wolrad von Waldeck Tagebuch während des Reichstages zu Augsburg 1548

발행: 1861년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

audisset ab angelo: Gratia Spiritus s. Ob ibrabit te, et quod nascetur ex te sanctum filius Dei vocabitur etc. Non mox ipsa superbior reddita est, sed se submittens ait: Ecce ancilla domini etc., cum tamen nihil dubitaverit se suturam matrem Jesu Christi. Item exemplum Ah, gail se non extollentis cum mortuo suo marito Nabal a David in consortem regni accerseretur, sed humiliata stit: Ecce sit ancilla tuari mula ut lavet pedes servorum domini mei etc. 1 Samuelis 25. Liborium ante meridiem non vidimus. Quaestio de tequalitate computationis. Eadem hora tertia pomeridiana dominus Joannes Henricus in templo Mauriti ex cap. 14 epistolae ad Romanos de delectu ciborum concionatus est, ostendens ecclesiam Bonianam ex Judaeis et gentibus collactam in articulo de justis tione concordem suisse, ita ut unam fidem, unum baptisma et unum Deum patrem domini nostri Jesu Christi haberent, in adlaphoris autem inter ipsas coortam contentionem est quam d. aulus ita composuit, ut supra ejusmodi non concertandum doceret. Docuit itaque quam noxia res sit de iis rebus disceptare, quae fidem vel parum vel nihil concernant. Cum domino, cuju omnes Servi sumus, et ante cujus tribunal omnes statuemur, haec dijudicanda sunt. Nec obtieuit, quomodo ii, qui libertatem evangelii hoc aevo non aspernantur, ab adversariis et contemnantur et tractentur. Item quod hi, qui evangelio sua nomina dedisse videri volunt, nocte diuque comessationbbus inhiant, nihil donorum Dei cum gratiarunt actione sumentes, adducens exemplum divitis evangelici, qui quotidie splendide epulabatur. Item jubens orare Deum, ut dona sua cum gratiarum actione suscipere et iis seu ad nostram necessitatem et nominis ejus gloriam largiri disegnetur, idque per Christum dominum nostrum. Amen. Liborius cum Ηoxeriani pransus est. Comes Wilhelmus rursus Velbergam abierat. Hoc die in causa nostra desidendum erat. Reddidi Liborio notulam capitulationis, ut cum ea Seldum repeteret. Eadem coenatus est nobiscum Helvicus Mois et Joachimus Hack Inter coenandum Henricus ab Etraor a socru et sorore missus litteras quoque ab eisdem deferens. Eladormum Joannes frater noster in o chemio invenerat, qui et per hunc nobis rescripsit. Conradus a Schοustad juxta artingam Henrico obviaverat. M Junii d. Joannes Henricus ex cap. 14 ad Roman0s hunc textum

legit: Nullus enim nostrum sibi ipsi vivit et nullus Sibi ipsi moritur.

162쪽

Xam sive vivimus, domino vivimus, sive morimur, domino morimur Sive igitur vivamus, sive moriamur, domini sumus. In hoc enim Christus et mortuus est et resurrexit et revixit, ut mortuis ac viventib- dominetur etc. Repetiit primo, quae hesterno die docuerat. Deinde ait: Utinam probe haec apostoli verba perpenderem et verum ac unicum dominum nostrum Jesum Christum agnosceremus, recogitantes, quod is, cui obedientiam praestare tenemur, et non ita iuvicem nos de rebus frivolis judicaremus. Perpaucissimi ex nobis sunt, qui causam passionis et resurrectionis Christi, quam hic Paulus ponit, considerant, nimirum qno Christus in hunc mundum venit, quod nos redimens vivorum et mortuorum dominaretur. aceo inquam, quid nobis non de secundo fidei articulo obveniat. Et in Jesum Christum filium dominum nostrum, qui no tam care comparavit, non Sanguine vitulorum et hircorum, sed suo ipsius precioso sanguine, ut ex Paulo ad Corinthios et ex epistola d. Petri prima liquet. Sic quoque baptigati sumus in nomine patris et filii et spiritus s. Hic dominus Jesus datus est nobis pro advocato, Joann. 2, et unico mediatore. Hunc ob reverentiam suam orantem pro nobis p ter exaudiit et quotidie exaudit, nec sunt praeter hunc alii vel mediatores vel opitulatores. Ipsum igitur jure optimo nostrum esse agnoscamus, huic serviamus, non solliciti de cibo et potu, qualis is sit, sed demus operam, ut Sobrie cum gratiarum actione praeterque proximi offendiculum sumamus, hujus enim domini sumus, sive vivimus, sive morimur. De hoc autem solliciti simus, quo ita vitam instituamus, ut coram hujus summi ju-

dicis tribunali consistere queamus. Dixit et plura in hanc sententiam est. Eadem archidux Maximilianus, Ferdinandi Romanorum regis filius, primum inter tertiam et quartam horas autemeridianas hinc ab Augusta Landi urgum in Hispanias profecturus abiit, quod Deus opi max et optimae spei adolescenti et Germaniae bene fortunare dignetur. Est enim principe dignis moribus homo, qui et pietati non adversari videtur. Sed, pro dolor, periculosam prosectionem invitus ipse subire dicitur. Sic serunt sata deorum, ne quid boni habeat Germania. Deducat et reducat eum dominus et ab Iberorum fraude et incredulitate conserVet. De pecunia, pro qua comes nitelinus de Hennebem scripsit No-ribergam, nihil actum et Eladorylitteras remisit. Eadem Liborium misimus ad comitem ab Anaxon ob litteras ad

marchionem Albertum et causam cum Coloniense. Coloniensis sub vesperam in urbem reversurus dicitur, et rediit quoque eadem.

163쪽

Intra portam urbis, quam rubeam appellant, et pomoeria in propugnaculis quibusdam super insigniis caesareae majestatis et urbis Α gustae in saxo hoc epigramma incisum legimus:

Aurea libertas hae propugnacula fecit, Hosti ne fiat praeda omenta sero. Si tamen ut nomen domini sortissima turris Rideat insul tua, tormina, tela, faces. Nam nisi si dominus nester sabricator et urbis

Qui struit et vigilat nil nisi vana faciti

Nunc libertas Augustae sere straminea est, si ut coeptum est pringrederetur.

Eadem Dido a Uephause nobiscum cenare voluit, sed nescio qua de causa domi remansit. Eadem libros octo precationum sacrarum pro aures uno comparavimus in chronicon item caesareum Appiani pro quinque florenis aureis, testamentum novum pro septem bauis De Lelen Bibellum quatuor balais. Per Joannem Milchlingum comiti a Nasinu litteras ad marchionem Albertum transmittendas in causa Daisiis delam curavimus. Eadem Henricus Crassi adduxit Matthiam Zolner e famulitio mercatorum der emer. Is mecum collocutus de invisendis mineris in Ism- bergiaco monte non procul a Corbachio sito. Convenimus ut nos idem Matthias in comitatum nostrum tempore opportuno subsequatur. Coenati sunt nobiscum m. Sebastianus Glaserus et Ioannes Rauen-berge archiepiscopo Trevirensi a poculis. l Halle ab Hallentei in inseriori Germania ex civitatibus Saxoniae nunc caesari eam, quam adhuc ex pecunia desensionis ut v cant debebant, pro subsidio contra Tuream collegit. Idem Hall. ait civitates saxonicas et eas, quas Hansae vocant, oceano Germanico Pr rimas ob Interim illud tumultuari. Exurge. domine, et eum quem dedisti legislatorem, cui omnia in manus contradidisti Jesum christum dominum nostrum lac dominari in medio inimicorum suorum, ut sciant tandem reges et principes, quod

homines Sunt.

Eadem nobis indicatum est per homines non minus pios quam do. tos, quomodo se ipsum Joannes Isiebius titularit et quam sibimet homo

164쪽

bellus visus sit, desciscens a veritate in interitum trahens secum omnes servos ejus Interim. Dicuntur adhuc centum nobiles ex Cattis et aliis nationibus accersiti, qui pecunia mulctabuntur, quod propugnatoribus veritatis militaverint.

Quidam Italus, qui hactenus primas post ducem de Alba in exe citu caesarem dicitur tenuisse, captivus adductus est. Qui cum ab Italis affando et consolando reverenter ni habitus sit, jam jussu imperatoris prorsus omnibus prohibitus est ad ipsum accessus raritali hujus pedes catenis constricti dicuntur. Nota de Ioanne Unmaden equite ungarie dicebatur quamvis non infimus consiliariorum Ferdinandi regis sit, tamen conciones ecclesiastarum evangelicae professionis frequentare ac palam apud semideos avi, eos veritatem defendere, propter quod et brevi missionem habiturus audiet. Procul abhinc, qui vult esse pius. Eadem doctorem Udatricum rediesse convenimus ab eo edocti ducem,auritium nihil consiliariis suis Augustae post se relictis de nostra causa commisisse eosdemque paucos dies post hinc abituros. coena Marschalcus Luderit nobis retulit marchionem electorem pollicitum se et nostri mentionem apud caesarem fieri procurasse et adhuc ut idem fiat ubere velle. Fratres nostri apud comitem de Nassa et doctorem Carolum Harsi

parum consilii reperere. Eadem apud conradum Fabrum in usum socrus horologiolum fabricari curavimus. Constabit quinque florenos communis monetae. Chu adus Foss, Joannes Midebur, Franciscus Lennic de summa pecuniae cum eaesareanis harpiis convenere, tam lucrosa res est imperatoriis bonis inserviisse.

xij tanti in aede auritii m angus Musculus haec verba ex cap. 15 Joannis legit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et constitui vos ut eatis et Ductum afferatis, et fructus vester maneat, ut, quidquid petieritis patrem in nomine meo, det vobis. Deinde eadem verba pec dari quodam spiritus s. dono explanavit, dicens Ue animadverti debere, quo animo Christus et praecedentia et haec dixerit, nimirum ut discipulos in mutuam dilectionem attraheret exemplo et exhibitione charitatis suae erga ipsos etc. Ait quoque d. Augustinum hunc locum quidem de universali electione omnium christindelium et electorum Dei ad vitam

beatam intelligere, sicut et d. Paulus dicit: Quos prae definierat, hos et

165쪽

voeavit eos et justificavit etc. Sed ait Musculus, qui locum nunc et ρητῶ respicit, facile intelligit, hic Christum de peculiari vocatione et electione apostolorum loqui, quos in hoc elegit et constituit, ut evangelium annunciarent, quod et indicatur verbo eatis Apostolus enim legatus sive nuncius dicitur. Et hic rursus consideranda est bonitas summi et maximi Dei, qui apostolos nihil tale affectantes, nihil quierentes de gratuita sua misericordia ad hoc muneris et tantam dignitatem elegiti

Ulterius autem Musculus dominam hic loqui de electione eorum, de quibus Paulus dicit Quosdam autem apostolos, quosdam evangelistaS etc., qui vocante et urgente deo ipsis invitis evangelium annunciare voca tur Non, inquit, qui accepta pecunia accurrunt ac manus unguento unguntur, ut bene sit ventri etc. de quibus propheta ait Currebant et non mittebant eos. Ait item hanc eleetionem etiam ad nos ceteros applicari posse, cum deus nos antequam etiam expetierimus, antequam de hoc cogitaverimus, de mera sua bonitate et etiam anteaquam nati essemus in Christo elegerit. Justum igitur et aequum esse, ut ipsi in omni loco dominationis suae gratias de tantis beneficiis agamus, ut consensum nostrum in dilectionem et observantiam Christi seceptorum demus, adducens huc ex deuteronomio Mosen contestantem populum Testes vos ipsi hodie estis, quod elegeritis dominum etc. Sic et nos monemur meminisse, nos consensum in dilectionem domini dedisse neque unquam a domino deo nostro nos repedare debere etc. ut seratis fructum est. Hoc est munus apostolicum ut verbo populum ad Christum alliciant et D tus operum charitatis in observantia praeceptorum Christi asserant, ne laborent in vanum etc. Hic multis ostendit, quomodo fructus apostolicae doetrinae a tempore praedicationis Christi usque in hodiernum diem sub tot persecutionibus, inter tot tyrannides, tribulationes ac haeretic Hrum errore permanserint. Nam licet, inquit, ecclesiae, quibus apostoli verbum armunciaverunt, ad quos Paulus, Petrus, Jacobus et Ioannes etc. epistolas scripserunt, ubi sunt, nunquid non sub mahometico regno, et tamen inter tot rerum vicissitudines lauctus apostolicus adhuc super est. Et apostoli quod in ecclesia Israel agro domini patriarchae et pro phetae seminarunt in verbo domini, cet populus Judaicus prophetas persecuti sint, occiderint et eorum nomina delere conati sint, messem fecerunt et in horreum domini reportarunt. Tulerunt quoque apostoli

domino Ductum ex gentibus, de quibus sumus nos, inquit, etiamsi hic per patriarchas et prophetas non fuerit seminatum in verbo domini, apostoli quoque e mundo sublati sunt, et tamen hodie apostolica doc-

166쪽

trina viget et fructus eorum in climata orbis terrarum universa germinant. t ut Eliae tempore deus sibi adhuc reservavit septem millia in Israel, qui genua coram Baal non flexerant, ita et hac aetate bona nos spes manet aliquos adhuc superesse christianos. Necesse est enim ut cum Christus venerit, aliquam adhuc fidem reliquam futurum. Qui enim fieret Paulum dicere: Nos qui reliqui erimus, non praeveniemus eos qui dormiunt, sed mortui suscitabuntur, nos vero immutabimur et cum domino rapiemur in aera etc. Item Christus dicit: Ubi duo erunt in agro una, unus assumetur et alter relinquetur etc. Locutus est autem de his rebus et hoc fructu apostolico et quomodo utcunque saevientibus tyrannis deleri non queant. a spiritus gratia ut piis corda pro laetitia gestire visa sint, de eo autem quod Christus ait: Quicquid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobisα, ait se proximis concionibus satis A perque docuisse. Huc autem nobis respiciendum, ut in observantia et consensu electionis Christi perseverantes animos nostros in promissiones Christi figamus et oremus juxta voluntatem Christi tum enim nos a patre exauditos iri, ne opus esse hic sollicitum esse de invocatione aliorum patronorum, aut de hac re disputare ac eorum oratione per Christum nobis praescripta luce clarius liqueat, ad quem orare et quid petere debeamus. Idem dominus, rex et liberator noster Iesus Christus menset imago patris ejusdemque filius unicus et dilectus, qui, cum ipsamet sit veritas, et vere dixit fructum apostolorum mansurum et hactenus fructum apostolicum permanentem conservavit, is nobis et auxilio et praesidio esse velit, ut hunc purae doctrinae fructum inconcussa fide et charitate usque ad extremum vitae halitum persentiamus, nil conterriti tot tyrannorum minis et persecutionibus ac ne priorum doctorum traditionibus nec quoque haereticorum erroribus seducamur, quo adveniente ipso domino cum ceteris electis ipsi obviam rapiamur in aera, cui nunc et in perpetuum eum deo patre et s. spiritu omnis sit honor, laus et gloria. Amen. Eadem comparavimus nobis libros duos senigmatum, quos Hadamarius et collegerat et carmine reddiderat, pro duobus balais. Unum Eladormo, alterum Samuel nepoti dono dedimus. Liborium ad Seldum, Milchlingum ad Luderitium misimus, sed ambo domo abfuerant Samuel nepos apud Anaxonem cum quibusdam

electoribus coenatus est.

Liborius luxuriet suos illicita heteroclytum quoque caput addidit.

167쪽

is Innii in templo auritii invocato nomine divino Musculus haec verba legit Joannis 15: Haec praecipio vobis, ut diligatis vos in tuo, si mundus vos odit, scitis quod me prius quam vos odio habuerit, si de mundo fuissetis, mundus quod suum est diligeret, quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus etc. Hic docens Christum dominum iis verbis discipulis idem voluisse indicare, quod prius eos monuerat, jam tertio illis praecipiens, ut mutuo se diligerent, deinde ut recogitarent, quod eos absque eorum vel petitione vel merito elegerit. Ne igitur ob Christum dominum a mundo persequi detrectarent, cum scirent ab initio mundi semper pios ab adultero hoc mundo pessime et acceptos et habitos, ut exemplo sunt tot prophetarum mortes et clades piorum. Dicit itaque, si mundus vos odit, et vocula odium, inquit Musculus est opposita dilectioni et res quaedam serventissima qui alium non aeque amat, is tamen nihil mali in eum molitur aut cogitat. At qui odit, is omnes animi nervos in hoc intendit, si qua quem velit periisse, malo afficere possit. Ne autem ob Christum odio haberi discipuli acerbius quid ducerent, dominus addit, scitis quod- me prius adio habuerit mundus α, sicut et Christus alias dixit Joann. 7:

Non potest mundus odisse vos, me autem odit, qui testimonium sero do illo, quod opera ejus mala sunt. Vocarunt quoque eum Samaritanum et qui daemonia diceret in digito Beelgebub principis daemoniorum clamant etc. Et quanam de causa ita odio fuerit mundo, videlicet ob veritatem, quae prosecto illi acerba est. Nam quod Christus leprosos mundaret, aegrotos innaret, aquam in vinum mutaret, et ejusmodi omnia miracula serre potuerunt, sovero corripi et cicatrices ulcerum refricari et annunciari veritatem, sustinere non poterant, perinde ac hodie evenire videmus, omnes caerimonias, quoscunque cultus divinos mundus suffert, quod autem ex verbo domini veritatem illis loquimur, hoc concoquere crudus mundi stomachus nequit Sententiam quoque s Cypriani adduxit, qua demonstravit, quam lacile homines veritas offendat sed eam capere non potui ob strepitum tympanorum, nam sub concionis horam semper fere ejusmodi quid fitere. . Sed dicas sorte, durum autem est a mundo prosequi, praesertim eum nihil mali meritus sis, sed certe nimis delicati esse velimus, si odio haberi nolimus, posteaquam dominus ipse et salvator noster tam parricidiali odio a mundo prosecutus suerit. Dum autem mundum dicit, non hos vel illos homines non hunc ordinem aut istum statum, sed omnes in universum homines comprehendit, quicunque non ob Christum mundo

et concupiscentiis ejus renunciant. Vult enim Christus, quia nos elegit,

168쪽

p. se mundo a nobis non posthaberi Videndum autem nobis est, ne hic jaria d. Petri monitionem haec a mundo ob nequitiam nostram justo dio digni patiamur. Tunc enim vana et frustranea nostra gloriatiolaret. Sed quaerere quispiam posset, cum Christus dicit, mundus vos dit-, an hoc dicto etiam velit pontifices et optimates mundi sub nomines mundi concludi. Respondeo, meretricibus et publicanis quodammodo lius cum Christo convenisse, eo quod hoc hominum genus et peccata sua et medicum animarum suarum Christum citius agnoverit, Pharisaeivem et procere judaici apertissimo odio hunc prosecuti sunt, ut etiam evangelista Joannes de Pilato ethnico dixerit, sciens quod propter invidiam tradidissent eum. Ope igitur scientes, ait Musculus, animos nostros obfirmemus, cum haec apostolis, patriarchis, prophetis et domino ipsi Christo acciderint, si aliquando et in nostrum sinum influant, ne aegre hoc seramus, sed eum, qui nos prius elegit et quem mundus prius odio habuit, imitemur, obedientiam illi praestemus et a consessa semel Veritate non recidamus, quod nobis faveat deus pater per filium suum

Jesum. Amen.

Eadem ilhelmum comitem a Nassa in hospitio archiepiscopi Coloniensis allocuti sumus, qui ait se archiepiscopum nostri ergo convenisse, et illi non praeter rem videri, si ad prandium adessem, nam ipsum quoque eo futurum. Prandio igitur coloniensis praecipue ejus mensae assidebant abbas a Weingarten, ervicus Wilhelmus, comes a sinu, Eubulus, Otto comes a Schamberg, Chunradus a Beuneburali eques, baro a Sehonberg, qui marachalcus caesaris dicitur, Vitus a Velberg. prandio de utibillicli Bile provincialis Carmelitarum ad nos venit, interrogans, nunquid me Ratisbonae vidisset. Primo respondi me nescire, Posteaquam autem eum urgere audivi, anno colloquio interfuissem, respondi: Si tu es ille iniquus equus allusi enim ad cognomen ejus fui istic et te quoque vidi, nec abnego me ibidem suisse, nec poenitet. Bilchium autem interrogavi, qui seret, quod modo macer esset, cum Halisbonae obesus fuerit, et nunc totus ater, cum tune nigrae cuculis candidam chlamidem superinduxerit Respondit se nunc in peregrinatione esse et non solere candido vestiri, nisi in gravioribus versaretur. Sed antequam sermo inter nos longius progrederetur, mature comes memus missionem ab episcopo petiit, quem ocius subsequuti sumus. Hunc honorem, cum me ad prunas pontificias calefacerem, tum re

169쪽

archiepiscopi, Henricum comitem a Leucingen e mlhelmum juniorema migenstein ut coenae nostrae interesse dignarentur rogavi. Liborium fritillo ludentem interrogavi, dum opportune in alea tres notas stare diceret, num his contentus esset, nam heri gloriatus fuit de tribus equis. Eadem hospes noster a nundinis Nortingensibus reversus est. Comes amassa ait archiepiscopum bona adhuc polliceri, verum sollicitando obruendum non eSSe. Eadem quinque insignia peditum ut more germanico loquari, quae eaesari jam per duos integros annos stipendio meruerant, rursus in menses sex jurarunt. Α prandio Eladorifium in hortos amoenissimos Viti multa duxi. Landuravia noctes tres apud principem maritum commorata est. De Iandigravia detractores et nugivendi rumorem Sparserunt, eam Augustae comessationes, repotia nec non et choreas agere; sed novit in- Spector cordium et non pauci, quam luctus delicias prohibeat. Perpauci Germaniciam considerant quam apistae animo gestiant, urbem Augustam, ex qua primum consessio ut vocant protestantium prodiit, sub dominatione nefandissima tyrannorum Romanorum nunc palpitantem agere. demitti nem et Ernestum Datres germanos archiepiscopi Coloniensis, Wilhelmum comitem a Witgenstein Martinum baronem de Bothelm, baronem de Schvariaenburg, Didonem deaese insen, Dannem comitem a Rethberg, Chunradum os de Devoldia Liborium a Muinctiliausen et . Massoel, N. on de Horat, magistrum Sebastianum Glaserum, dominum Philippum vom de Bructen et secretarium quendam marchionis electoris Eubulus, Philippus et Samuel Waldeciae

comites convivio exceperunt.

xiiij Iunii Joannes Henricus in templo Mauriti ex cap. 4 epistolae ad Romanos sequentem d. Pauli sententiam exposuit: Tu vero cur judicas fratrem tuum Aut etiam tu cur despicis fratrem tuum FOmnes enim statuemur apud tribunal Christi, scriptum est enim vivo ego, dicit dominus, mihi sese flectet omne genu et omnis lingua confit bitur Deo. Igitur unus quisque nostrum de se ipso rationem reddet Deo. ne posthac igitur alius alium judicemus. Igitur principio dixit, quo pacto Paulus hanc disceptationem in celesia Romana ex Judaeis et gentibus, ut jam saepius dictum est, collectam, non de articulis fidei, sed de iis quae sine peccato vel omitti vel fieri poterant, tollere voluerit. Primo Judaeum corripiens ait: Tu vero ne judices Datrem quasi dicat si libertas coiiscien tibi suadet comedere ea quae in lege communia V Ru

170쪽

tur, quare non comedis Si autem non potes adhuc prae infirmitata fidei, oleribus vescere et ne indices eum qui Christo vivens quibuslibet vescitur. Nihil enim haec ad salutem laciunt. Deinde et gentilem coarguens inquit: Tu cur despicis fratrem quasi dicat), num oblitus es, te esse laurem Judaei confitentis Christum Cum et is aeque ac tu in numerum electorum ascitus sit, nunquid non tibi ater est in domino pNunquid uterque vestrum solummodo morte Christi salvabitur' an magni aliquid te secisse putas si carnibus et cibis vetitis vesci noveris Parvi domino interest, quos cibos manduces aut non manduces, sed Derequirit a te, ut donis et datis cum gratiarum actione fruaris ac iisdem non abutaris etc. Ac potius animo tecum recolito, quod pro temet ipso Deo rationem redditum et coram tribunali Christi sistendus sis, ubi eum steterimus in die illa judicii, is verus scrutator renum, cui patent abscondita cordium, acile omnia dijudicabit, proserens qua fide singuli singula secerint, tum dico, cum agnos ab haedis dividet. His dicet, venite, illis, ite. Istis scilicet, qui nunc omnia dijudicant ac velut hirci cornupeta passim obvios quosque petunt eis. Et debemus prosecto fratrum infirmitatem gustinere in iis, quae contra fidem non fiunt. Non enim poriculum est his vel illis cibis vesci, sed cum lurconibus, helluonibus, moechis commisceri, hoc peccatum est. Adduxit et locum Pauli ex Corinth. 1. Qilstola cap. 8. Ait autem, si in adlaphoris religio consisteret, prosecto frustra mortuus est Christus. Missa igitur faciamus ista indicia et demus operam ut fide et puritate cordis instructi supremo illi

judici rationem reddere queamus. De reliqua textus parte ad diem sabbati se dicturum recepit. concione Samuelem nepotem nostrum entaculum in hospitio sumentem reperi et mox sub horam nonam eundem ad Lyci usque fluenta prosecturum in patriam deduximus, prosperum iter et omnia fausta ipsi preruntes, in ungentes quas patri Philippo nostri nomine diceret ac eidem, quod nuncius, quem ante discessum suum amandaverat, nondum reversus fuerat, aureos viginti mutuo dedimus Waldecipe recepturi, quod et bona fide sacrum est. Rogavimus quoque eundem ut uxoris nostrae et filiolae Castarinae, cujus baptismatis susceptor fuit, curam cum tota dinastia nostra sibi commendatam esse velit obtulit praeterea tam per Joannem Bacum illi a secretis, quam per semet ipsum, si summa pecuniaria, quam caesar a nobis exigeret, minui non posset, nee patrem ne se mihi defuturum, quo levius ea summa corraderetur. Praeter hae petiit ut omnibus viribus in hoc incumbere velim, ne qua comita-

SEARCH

MENU NAVIGATION