장음표시 사용
171쪽
tus noster durius premeretur aut in capitulatione ut voeant quid me lacturum reciperem, unde liberta nostrae vel privilegiis aliquid perieti
esse posset Rogavit quoque cognatus noster, ut comiti a Nassa pecuniam, quam huc missurus esset, taleros, si recte memini, ducentos asser- rem eidemque ejus nomine gratias agerem. Haec omnia libentissime factarum me recepi, modo quid precibus obtineri posset. Respondit, pro virili agerem, sin minus illi certo persuasum esse, patrem suum aeque in omnia, quibus me astricturus essem, consensurum quoque obnixo et fratrem nostrum Philippum non minus ac me deprecans, ne quam vel ejus vel patris mentionem faceremus. Respondi, quae res serebat, Christum rogans, ut sospitem ipsum ad nostros deduceret, Augustamque repetii. Astronomicum Caesareum Appianirae anno Nellio tradendum nepos noster secum asportavit, quos secum ex paterna familia Augustam
adduxerat, omnes, Christo gratia, incolumes secum abduxit, licet γυmarns ab equo calcitratus fuerit, Helvetium vero illi a pedibus ante dies auquot liberaliter dimiserat. Deducat illum Samuelem angelus Jacob et beatum illum laciat dominus, ut suis sit in patria pater et in virum juxta eo domini evadat. Amen. Eadem Liborium igitum rursus convenire iussimus et ut doctori Seldo notulam illam reportaret. ac die primum ex Eudormo audivi caballum meum, quo ipse vehi solebam, visum amisisse et alium Heren-Meiunge pene a surcisero quodam furatum fuisse. Qui cum in equo erraret, miselli cudusdam aurigae equum cum meo lupato freno et ephippi phalerisque abduxit
Conradus os caesari duo milia et quingentos aureos moneti
Eadem quendam olim imi fugatum episcopum in constantianrbe et Lunden, qui a septima antemeridiana ad duodecimam tantum ejus diei aegrotans expiravit, cui beatam resurrectionem et propitium
deum precamur, in dominicum Augustae deportarunt, nescio quas eastremonias funebres super ejus exuvias celeb rantes. Quibus peractis funus in locum secretiorem cum sarcophago seponentes ac poStea sarcophagum currui imponentes illud juxta Constantiam tumulandum deportarunt. Fuit hic episcopus nomine tantum nec unquam episcopatuum suorum compos suit, verum aliunde gratia caesaris redditus aliquot habuit, aulam caesaris secutus, cui olim gratissimus fuit. nisi Grandevelae, ne suam autoritatem amitterent, eum aula amovissent.
Eadem Florus V lium, Seldum et omnes fere consiliarios imperia
172쪽
les allocutus est, quorum sero eadem et una erat sententia, metuere se, imperatorem de imposita mihi summa nihil minuiturum. Quin et doctor Has Atrebatensi me non nisi quartam partem comitatus et eam per veream egregie oppignoratam mihi solam reliquam esse indicaverat. Dixerunt quoque consiliarii, summam, quam ipsi nobis imposuerint, multo tolerabiliorem esse Verum illos clam esse quo vel instigatore aut
quamnam ob causam caesar per Se summam tam iniquam a me exigeret,
nam quicquid ageretur, id caesarem in propria persona statuisse. Adde quod Viglius prae ceteris mentionem mei laciebat et me prae ceteris in militia infestiorem caesari ostendisse. Coloniensis eadem caesarem adiit pollicitus se nostri apud eundem
mentionem lacturum, quod etiam credo. Dum Samuelem deducerem, comes amassa per puerum suum nos accersiri jusserat.
xv Junii d. Wol angus Musculus haec verba legit ex cap. 15 Joannis: Si de mundo fuissetis, mundus quod suum est diligeret, quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea vos odit mundus etc. Hic ait quomodo Christus priori argumento discipulos monuerit, ut respicientes dominum, quomodo ipse a mundo exceptus sit,
ne mox animo consternarentur, si forte odia mundi in se senserint. Nec enim mundum acceptores vel assertores veritatis aliter vel suscepisse vel posthac suscepturum esse. Magnae autem consolationi nobis est, si sciamus dominum ipsum apostolos et prophetas non solum persecutionem passos, sed et occisos a mundo et hanc persecutionem nobis cum
talibus esse communem. Est enim quiddam, si quispiam singularis pietatis et summae eruditionis vir ad civitatem aliquam a rege quopiam, principe vel republica mittatur, optime consulat et is quoque huic civitati ex animo consultum vellet et hic tamen legatus pro sua recta voluntate et tantis beneficiis convicia et plagas accipiat, si sciat antehac ab eadem civitate et aliis bonis viris eandem mercedem pro sua probitate redditam est. Addit et Christus alterum argumentum: Si de mundo fuissetis etc. Hic autem Musculus varias quaestiones movit, quomodo Christus dicat, si de mundo fuissetis, cum apostoli in mundo nati et ex mundanis parentibus geniti et in ipso, donec viri robustio aetatis forent, educati et praeterea passim in mundo conversati sint etc. Verum has quaestiones ita dissolvit, ut Mee de spiritu mundi dicta esse ostenderet. Nam spiritui mundi cum spiritu apostolorum nihil convenit. Quemadmodum et apostolus ait: Non
enim accepistis spiritum mundi hujus etc. Spiritus enim mundi semper
173쪽
quae apparent appetit, ut sunt opum cupido, splendor divitiarum, auri et argenti ostentatio, astus, luxus, avaritia et superbia. Item in religione amat caeremonias, ornamenta auro et argento colorata, cum spiritus Christi et apostolorum deum in veritate quaeritet, juxta dictum Christi: Mulier, dico tibi, neque in monte hoc neque Hierosolymis asorabitis patrem, sed veri adoratores adorabunt eum in spiritu et veritate etc., etiamsi, inquit Musculus, si nihil vel deargentatum, vel deauratum adsit. Mundum autem restitisse spiritui sancto ex actis cap. 7 ex verbis protomartyris Stephani probavit Vos semper spiritui s. restissistis, sicut patres vestri, ita et vos etc. Quod autem ait, mundum suos diligere est. Hic multis docuit, quamobrem mundus eos, qui Christo adhaerent, nihil prorsus reputet et in quam multis mundus et filii dei per disdiapason discrepent. Quod autem nos de mundo non sumus, id non est nostri meriti, sed ex electione christi, qui suos ex mera sua bonitate elegit Christus igitur causam odii expressit. Nec enim Satan calcaneo mulieris et semini ejus adhaerentes non inquietare non potest est. Postequam ad nos et nostra tempora haec applicasset, Musculus hoc epiphonemate concionem suam clausit: Quia ergo electionis filii nos sumus et non mundus, electori per omnia grati esse studeamus. Quod velit Christus ipso filius dei et homo. Amen. Liborium ad comitem a Nassa misimus, verum is dixerat, se responsum a coloniense nondum accepisse. concione licentiatum Nicolaum Mater, ulnangum Musculum et Joannem Henricum allocuti sumus. Mater nobiscum prandere statuit, ast Christophorus dux a Wir- lacter nobis factus obviam ipsum per secretarium suum vocari jussit, ni interim taceam quod illi et alia negocia cum duce erant. Injunctum est Floro ut cum hospite ageret, si census, qui illiae, domatim dabatur, minui posset, praesertim quod Joannes frater et S muel nepos ultra non adessent.
Eadem in horologio ad parietem Mausolei in horto Georgii Joannis Fugyeri hos versus ascriptos legi:
Non ecus a flumen, neque enim consistere flumen
Neo brevia hora potest, sed ut unda impellitur unda Urgeturque assem veniens urgetque priorem: Tempora aio agiunt pariter pariterque sequuntur.
Eadem nobis pileola duo Moserica comparavimus udor sumnno honorantes. adem licentiatum Mater ad ducem Udatricum prosectum esse comperimus.
174쪽
Eadem magister Sebastianus Glaserus nobis epistolam domini Philippi Melanthonis ad Christophorum Carlevit exhibuit ac nobiscum
oblata est nobis ecclesiastica reformatio, quae cum interimente interim prognata est. Tunc edocti sumus quam non pauci sint, qui amicitiam non fide sed successu metiantur. Ηοxeriensis civitas quinque millia florenorum caesari pendet et centum aureos pro litteris absolutionis et nonaginta in popina cancellariae. Legimus eadem die transactiones caesaris hujus Carolis eum electoribus et statibus imperii super suis hereditariis. adem in plateis Augustio potissimum ante lares apistarum ignes fiebant et choreae ducebantur in honorem, ut adebant, d. Viti, arbitror ejus, quem Galli Vi appellant. xvj Junii in templo Mauritii d. Joannes Henricus reliquum lectionis, quam die Jovis proxime elapsa exp0nere aggressus est, explanavit, ostendens quomodo d. Paulus in hoc capite 1 non uno argumento contentionem illam utilem ex animis tam dudaeorum quam gentium radicitus eximere conatus sit, potissimum judicio Christi illos deterrens. Hoc autem Ioco idem Joannes Henricus multis potestatem Christi scripturarum testimoniis palam ammavit, indicans quomodo hie dominus judex vinorum et mortuorum constitutus et quam nullius personae respectorsit. Item quod ventura sit hora illa et dies in qua Christus rex pro tribunali sedens ab omnibus mortalibus vitae vel perperam vel probe peractae et dictorum rationem accepturus sit. Et quam benevolus et misericors in eos futurus, qui ex recta voluntate et omni mentis conamine Christo fidentes verbo ejus et mandatis in hac vita obedientiam praestare cupiunt. Rursus quam austerus in eos, qui mundi elementa eligentes omni idolatria, superbia, luxuria et id genus vitiorum contempto eomam salvatore seipsos conspurcarunt. Obiter quoque docens, quale judicium is, qui se aequum judicem praestare dici velit, serre debeat. Locum autem hunc: Vivo ego dicit dominus, non delector morte impii, quin magis cum revertetur impius in via sua et vixerit. Convertimini de viis vestris malis, cur enim moriemini domus Israelis ex cap. 33 Erechiel luculenter exposuit. Nos commonefaciens, quia res se sic haberent, ut quisque pro se ipso rationem redditurus sit, caute in hoc seculo ambularemus, unum Jesum Christum redemptorem et salvatorem agnoscentes, quem, si extra ipsum vitam instituerimus, judicem severissimum expertur innus, caventes interim ne invicem nos lacile judicaremus.
eoncione hospitium Wilhelmi comitis, quo jam tum Florus abie-
175쪽
rat, petimus, comitem in horto deambulantem reperientes, cui posteaquam diem illam illi faustam precati sumus, ipsum interrogavimus, si quid boni, quod ad negocium nostrum saceret, accepisset. Respondit, prorsus adhuc nihil. Rogavi igitur ut a Coloniense expiscari, si quid sacrum sit, dignaretur. Quod se promptissime facturum ait, ac mox comsurgens archiepiscopum adiit, nobis autem ipsum comitantibus dixit: Ego recta ad Coloniensem ibo et quiequid ex eo cognovero, ocius te rescire saeiam. Igitur post horulae spatium puerum, qui nos ad se venire juberet, misit, quem subsecuti rursus comitem in horto invenimus. Dbxit itaque se negocium in utranque partem perpendisse et ut tandem non ita naso, juxta proverbium, suspenderentur, consultum illi videri, quoniam edoctus esset, ea die Coloniensem, quanquam se clam esse deberet, apud dominum de Grandevela pransurum. Darem operam ut per puerum aliquem cum postremus missus mensae imponeretur, vocare et tum perlateata fronte Coloniensem in praesentia Grandevelae accederem rogans, ut apud dominum de Grandevela instaret, ut is apud caesaream majestatem pro me intercedere velit ac Maecenatem agere, ne ex omni parte ad restim et summam paupertatem redigerer, et tum ipse audirem, quid responsi Grandevela daret. Si pro me intercedere reciperet, spem adhuc aliquam superesse, sin autem id abnueret, me aeque cogniturum, quid pro re sacere oporteat. Et si hic animus maxime abhorreret, tamen optimi viri consilium sequi volui. Sub horam igitur undecimam hospitium Grandevela adeuntes ibidem in interiore atrio praestolabamur, doneo archiepiscopus ex superiori ambulacro, ubi pransi erant, de8cenderet. Ac ut primum atrium illud, in quo illos expectaram, introierunt, confestim Coloniensem accessi rogans, ut apud illustrem dominum sic enim vocari amathde Grandevela intercedere velit, ut pro me apud caesaream majestatem Maecenatem, ut superius dictum ast agere vellet. Bespondit Coloniensis: Faciam. Putans autem sorte me de Atrebatense loqui, mox lacinias vestium Atrebatensis comprehendens ipsum ad fenestram seduxit, instans, ut mihi videbatur, sedulo. st Atrebatensis omnia blande moliebatur, quid autem responderit, me latet Deinde mloniensis Grandevela patri et filiis valedicens equo conscens Moguntini aedes accessit, ad cujus usque hospitium dominus de Lyra et alter filiorum Grandevelas unus a dextris alter a sinistris obequitantes ipsum deduxerunt. Quia autem in via Coloniensis nutu nec verbo significabat se mihi responsurum, ad tempus aliquod in hospitio Moguntini moram laci, ac interim Philippus a Stein Augustanus, Bambergentis et MOg
176쪽
liaci dominici praepositus nobiseum noticiam iniit ac vina 'libavit. Deinde hospitium Wilhelmi repetentes, ut res evenerant illi reserebamus, orantes ut ipse ab archiepiscopo sciscitaretur, quidnam Atrebatensis respondisset, quod et se laeturum promisit. Apud hunc inter ceteros pransus erat Christophorus princeps a Wirtenberiet comes Monti el-lieardi, Petrus a Kunritet, Joannis riderie electoris marschalcus, Frideriens ab Oettingen, Ottho a Schaumberg, et Wilhelmus a migenstein
' adem emi jussimus pugionem deauratum bilibaldicum inissum Uilhelmi comitis ab Henneberg, quem cum magni emi putaremus, mullo thalero compara imus.
Haeccine dies docuit, quam verum sit, ita a natura comparatum esse. ut potentioribus blandimur, etiamsi eorum animos probe erga nos experti simus, ne de illatis injuriis dicam. Adest et hic Augustae Joannes Kesseler Kalde Frittiariensis. Domine deus, in cujus manu omnes fines terra sunt nec non eteorda regum et principum, qui nosti etiam tuis ex inimicis salutem dare, ne sinas exugi pauperiem eorum, quibus me praeesse voluisti, ne calumnietur inter eos nomen tuum et pupilli ac viduae lugeant, mementotaserationum tuarum antiquarum et aliquando eonversus nos in Christo domino respice, qui tecum et eum s. spiritu vivit et regnat in perpetuum. Amen.
Qui ad Rhenum commorantes huc venerunt, vineas et segetes bonam spem fertilioris anni portendere dicunt. Eadem nobiscum coenavit N a SchWarigenstein adolescens nobilis ex aulicis landuravit m nobis retulit, quod domina princeps usque in hunc diem Milprunna apud maritum fuerit, et qua humanitate et honor illam Iberi milites acceperint, torneamenta, ut vocant, et ludos militares instituerint ac zonam sericam choreas ducendo inflexerint. Item quod pedissequa principis virgo de Breidenbach ex fumo pulveris tormentarii pene et exanimata et extincta fuerit et quod adhuc in lectica circumvehatur. Item quod Adrianus a Zerrae consueto suo morbo podagra laborat. Georgius a Moisper ventris torminibus dirissime cruciatus sit. Doctor Georgius a Bemelberctibiae inflammatione vexetur. Item quod equorum incommoda domina princeps passa sit Philippum autem principem stingam ducendum est.
Nota de misceo in uerda ad Danubium principe, vigilibus.
177쪽
Doctor Medebachius medicus et Paulus tonsor et puer nobilis, quem denBreme cognominant, et Sebastianus a migenhause adhuc eum principe morantur.
Domine deus, illi commissa sua remitte et libera eum propter eum, qui nos sanguine suo precioso liberavit de diabolo, mundo et carne nostra, conserva et protege ipsum spiritu tuo sancis, ne tantis tribui tionibus animo labatur, sed fide erectus de nominis tui magnitudine gloriari cum laetitia in longaevum possit. Memento et riderici servi tui ac Eubuli juxta tuam ipsissimam bonitatem, tui enim sumus et oves
pascuae tuae, sive vivamus, sive moriamur. O causam defende tuam, tua gloria vincat, non unus instat Pharao, facultates adimunt, serrum minitantur et undas.
Mena Philippus frater et ego ad hortos Viti illic deambula. bamus, qua pompa ab Hamone Gualtero ab Himem equite aurato duees
Bavaris et irrenbere nec non a Braumcisi et nescio quot comites, barones, proceres nec non et chomas nymphas in iisdem hortis convivio exciperentur, visuri. Reversi inde post solis occasum amnis decursu oculos refrigebamus. Supervenit igitur et cognatus noster comes ilhelmus a Witgenstein junior, inquiens, sibi nuncium a comite Uilhelino amassanad eos habere, nimirum ut hoc nomine ipsius nobis diceret, archiepiscopum Coloniensem sedulo quidem sicut et ipsemet in domo Grande-lae vidissem, institisse, verum Atrebatensem eadem sere Coloniensi, quae mihi antea responderat, dixisse. Haec igitur, cum nulla melior spes arrideret, comitem a Nassa per hunc me rescire voluisse. Utrisque igitur gratias agens, quoniam noctescebat semel atque iterum libato prius vino ilhelmum cum fausta imprecatione ejus noctis dimisimus, dormitium euntes ac domino curam nostri nostrorumque committentes. Et
hic est eventus vanae exspectationis et aulicet pollicitationis splendidae mihi nec ab heri nec ab hodie primum notis in qui solus conterere nosti brachium excelsi est mihi praesidio, tibi enim domino deo patri cum Jes filio tu benedicto domino nostro et sacro pneumate omnis debetur honos, potestas et imperium. Cogimur igitur sententiam serre, quae qualis sit, ille, qui cuncta dijudicat, judicet, nostris quidem commissis probe commeruimus haec dominus antem sibi beneplacito tempore nec veritatem nec honorem suum minui sinet, per semetipsum enim juravit: Mihi fleetetur omne
178쪽
genu et omnis lingua Deo confitebitur. Videbunt, sentient, et centuplum eis in sinum eorum retribuetur Domine, ignosce et nobis et illis. Cum duum optio detur, non quod optem, Jesu Christe, ignoro, sed qui optem haesito, non enim quod petitur profertur. Faxit vero dominus nobiscum et nominis sui sacrosancti gloriam plebis meae fidei commissae prosectum et uxorculae ac nostrae salutem. Haec autem 4 dies est, quam Augustae trivimus, addito tamen tempore quod a Waldecliusque ad Augustam in itinere peregimus. xvij Junii. In sede auriti sacra is qui in hoc ibidem ordinatus ut posthaec ecclesiastae munus obeat, caput 19 Matthaei legit, ac solito
more ecclesiam ad consessionem et obsecrationem hortatus est. Deinded. Musculus ex cap. 15 Joannis super haec verba: Mementote sermonis, quem ego dixi vobis, non est servus majqr domino suo. Si me persecuti
sunt, et vos persequentur, Si servaverunt sermonem meum, et vestrum
servabunt. Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia non noverunt eum qui misit me, concionatus es . Hic primo ait, quomodo Christus suos praemuniri voluit hisce et similibus sermonibus comtra instantem persecutionem. Mementote, inquit Christus, sermonis quem ego dixi vobis scilicet ejus, quem post lotion0m pedum illis db xerat et hoc loco repetiit discipulus non est supra magistrum. Fecit enim dominus idem apud Matthaeum capite 10. Delicatus autem servus sit oportet, qui ea sufferre nolit, quae videt domino accidere. Sed Musculus adeo pie ac docte ad eruditionem nostri omnia accommodavit, ut meum non sit omnia perscribere. Si me persecuti fuerint eis. Hic ait persecutionem ex odio proficisci nec esse rem, quae modum Servare sciat. Nam quid non contumeliae in Christum contulerunt Numquid non in Deum blasphemarunt, eum dicentes samaritanum daemonium habentem γetc. Ac denique turpissima crucis morte eum interimunt, et id quanam de causa nisi odio Sed cujus Nimirum veritatis. Si igitur Christum dominum persecuti sunt, num discipulis parcerent Quod et sactum videmus nec novum est idem piis in hoc mundo accidere. Dicit autem et vos persequentur , non dicit post multa tempora, sed per accelerationem persequentur ait, . d. Jam nunc incipient. At dices praedicabo quidem evangelium ita ut a nemine comprehendi possit et inculpate vivam
nec ulla erit illis occasio me persequendi. Quid autem audio Numillo aliquis sanctior vitae innocentia Christo major aut dicendo lenior,
179쪽
mitior ae magis benignior Sed nonne pati eoactus est, et aliter fieri nequit, quam ut d Paulus ait. Omnes qui pie vivere in Christo volunt
persecutionem pati oporteat. Qui autem animo secum persecutionem sacere destinavit, hic semper aliud et aliud meditatur ac molitur, donee eum, quem persecutum velit, perditum noverit. Nec hoc, inquit m culus, observat indignum est, quod Christus Jesus apostolos jam fere per annos quatuor ipsum audientes, ut memores sint sermonis, quem in his et aliis aliquot locis dixerat, admonuit. Voluit autem apostolus hic admonere, ut ingruente persecutioue cogitationes cohiberent horumque verborum memores essent, scilicet quod Christus et praedixerit haec et ille prius perpessus sit. Debemus et nos sermonibus iis animos obfi mare, ut si qua Seeus ac sperabamus res acciderint, non statim animos abjiciamus querulantes et murmurantes contra dominum, sed patienter perduremus. Patiens enim terit omnia virtus et perseverantes usque ad finem salvos fieri dixit Christus. Durum autem erat apostolis audire, se persecutionem passuros ab iis hominibus, qui populus Dei dicebantur, qui doctrinam legis tenebant et praeterea quod ab his pro haereticis et seductoribus haberentur, sicut et ipsum dominum seductorem nominabant etc. Concionatus est autem de his multa, quae hic ascribenda forent. Sed adeo subinde perturbati modo ab aliis sumus, ut pene nobis exciderint. Domine Jesu, qui veritatis contestandae et nostrae salutis gratia omnia in hoc mundo pertulisti, da nobis eam mentem, ut et nos cuncta adversa propter nominis tui gloriam patienter perferamus, scientes quod nobis dederis exemplum crucem nostram tollendi et sequendi te, ac ut in amictionibus cogitationes nostras obfirmemus, iis quos discipulis tuis dixisti sermonibus, scilicet Servus non est major domino suo. Da inquam, patientiam, qua adversa omnia superemus, quo de bonitate tua magna in finem usque perseverare queamus, utque tecum compatientes post hac quoque tecum regneinus, qui vivis et regnas cum patre et .
Eadem Liborium ad doctorem Seldum misimns, audituri quid de provolutione ad caesaris pedes et de hujusmodi rebus fieret. Qui ro- spondit, imo se putare id quam maxime futurum, tamen pollicitus se ab aliis vel id expiscaturum ac Liborio indicaturum. Remisit quoque Seldas capitulationis exemplar, ut per nostros describeretur ac mea syngrapha subscriberetur. Pransus est nobiscum Glaser . AEadem electores et principes
180쪽
regiis missis interfuere oris ut postremum servitutis missalicae honorem haberent, eum fama esset paucos post dies et regem et alios hinc abituros. Eadem laserus ipse transactionem repetiit. Eadem Hans von Rulluingen, qui diu carceribus detentus est, quod Henrico Francorum regi peditatum Germanum conducere voluerit, in-eusabatur, ruptis vinculis non absque Theseo evasit. Quam ob rem urbis portae ad meridiem fere occlusae erant. xviij Iunii. D. Joannes Henricus mane inis quartam et quintam horas ex epistola apostoli Joannis cap. 2 haec verba legit: Charissimi, non praeceptum novum scribo vobis, sed praeceptum vetus quod habuistis ab initio. Praeceptum vetus est sermo, quem audistis ab initio. Rursus praeceptum novum scribo vobis, quod verum est in ipso idem verum est et in vobis quia tenebrae praetereunt et verum lumen jam lucet. Qui diei se in luco esse et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. etc. Primo itaque ait d. Joannem mediatorem unum esse et patronum nostrum Jesum Christum ostendisse, et quod non sint nisi duae viae, una ad Christum et vitam aeternam, altera ad ignem aeternum. Deinde qu0d Joannes Christum imitatus omnia praecepta Dei in unum quasi fascic tum collegerit, fasciculum scilicet charitatis Movit autem hic quaestionem, quomodo . Joannes hic dicat: Non novum praeceptum do vobis, cum tamen mox subdat, praeceptum novum scribo vobis Charitatis autem praeceptum non novum esse arguit, quod etiam Moises Datrem diligere jusserit. Item ex eo, quod idem Moises bovem vicini errantem reducere praecipiat. Item quod propheta dicat, carnem tuam ne despexeris. Item ubi praeceperit, ut peregrinis bene laciamus. Novum autem dicit dupliciter. Primo eo modo, ut nunc posteaquam evangelium clarius praedicari coepit, dictum est novam doctrinam exurgere, cum tamen haec doctrina vetustissima sit eademque merat ab initio, sed quia ad tempus aliquod intermissa est, et modo homines ab iis, quae interea temporis excreverunt, ut sunt adorationes sanctorum, peregrinationes ad loca sancta etc., revocantur ad salutem evangelii, doctrina nova voeatur, sicut et Pauli doctrina nova vocata est, Actor. 17. Alias mandatum novum dicit, quod Christus hoc praeceptum discipulis dedit, dicens: Do vobis mandatum novum, ut diligatis vos invicem etc. Et ipse quoque Christus primus suit, qui opere implevit, cum nemo habuerit majorem charitatem, quam qui dat animam pro amicis. Quod autem dicit: Tenebrae praeterierunt et novum lumen jam lucet, denotat, quod jam pateat per solum Christum aditus ad vitam aeternam, et faciendum est