Des Grafen Wolrad von Waldeck Tagebuch während des Reichstages zu Augsburg 1548

발행: 1861년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Εadem is, qui ante paucos dies eum sodalitio concameratum Mauritii Uectoris injussus reserarat, furca Suspensus est, quem quia Bu gundio erat, dominus de Grandevela aut non puniri aut suga elapsum voluisset, sed Mauritius elector institit, ut loco publico ante curiam senatorum Augustae suspenderetur. Qui sub supplicium psalmos aliquot oravit, Deo animam latine perorans commendavit, qui eum ob filii sui mortem, ut speramus, Suscepit. Frater noster Philippus et endetinus doctorem Caroluminarat adiere et apud Atrebatensem sollicitaverunt. Eadem frater noster Joannes nobis mortem insantis Gotthil in Maresula indicavit, cui dubi procul, juxta nomen, quod prius sortitus est, Deus perpetuo adjutorio erit. Martinus Bucerus contra intoniensem antiquissimi raraeorum eos qui ultra idoneam matrimonii aetatem coelibes manent, idque non causa discendi legem Dei pronunciant obnoxios esse criminis fusi sanguinis imminutaeque gloriae et majestis Dei in populo Israel et indignos proinde, qui in populo Dei tolerentur. Tanti secerunt officium procreandi liberos in populo Dei. Cum his consentientes sapientes Graecorum censuerunt eosque, qui usque ad annum tricesimum quartum coelibes essent, et multarentur pecunia et assicerentur ignominia, et nominatim ea, ut nemo illis eum honorem exhiberet, qui solet a minoribus exhiberi senioribus. Meae ludi fructus hinc apparet, quod nudiustertius in aula a ritii puer aulicus adolescentem nobilem cum ipso alea certantem, nullam ob causam, quam quod verbis ab eo corrigeretur, ilia transfodit, qui et heri terrae fidae matri reconditus est. Fuingehenhunderi Barche acher, die vorraeister Machte προ-denn olin Was si fur nectite habenn sein g. ypum Moncta tig. Et hi sunt textores, qui christiana utentes libertate contra με seriptum Moisi telam et vestes ex lana et lino conficere didicerunt. Eadem mola aliquot, in quibus papyrus, quae regalis vocatur, ex crustatis et peplis lineis conficitur, vidimus et unus liber ejus papyri decem crucigeris veniit Vidimus et hortos latissimos cum mansiunculis aliquot et scopum non unum, in quibus Hispani nec non et elves urbis Augustae balistis, arcu ut vocant anglico, catapultis et quidquid ita est instrumentorum ad torquendas sagittas et glandesci

62쪽

Εadem duo nescio cujus conditionis homines hoc certamine debrario contendentes, ut unus ova ducenta recentia non cocta, ita in ordine disposita, ut singula cubitos duos ab invicem seposita essent, ac alter certantium ovum post ovum a primo ad ultimum recurrens sportulae imponeret, cavens ne ullum laederetur. Nam si alicujus putamen confractum suisset, jam actum erat de bravio. Alter vero intra lioram et quartam horae partem urbem extra moenia circumitaret. Mihi autem

incertum, uter eorum vicerit.

Eadem Hispani et Burgundiones, qui ante meridiem, ut dictum est, suspensus erat, ipsime de patibulo depositum feretro holoserico contecto imponunt, monachis et sacrificulis ad utrumque laneris latus ardentes cereas portantibus, uno vespillonum pertica longa crucis signum super lucernam gestante et praeeunte, suo more terrae condunt. Nam apud ipsos surari piaculo non ducitur. Domine Deus, magne, sapiens, miserator et juste, tui et coeli et orbis terrarum sunt, tuisque omne solum patria est. Et praeter preetiam orbem terrarum per homines sapientes in climata, regna, dynastias et dominia tuae divinae sapientis disponere placuit. Quoniam igitur mihi indigno et misello tui orbis terreni portiunculam aliquam deliberalitate tua gubernandam impartiri dignatus es, te per eum, quem pro nobis victimam fieri voluisti quemque unicum mediatorem et testem venia ante te patrem aeternum Jesum Christim dedisti, deprecor, ut apud principatus hujus seculi gratiam citra tamen nominis tui dedecus et animulae meae periculum, inveniam in terramque nostram revertens vocationem, qua me vocasti, tibi servire queam. Fiat autem voluntas tua bona et sancta, veniat regnum tuum persectum, contra quod nunc cinis et terra tam superbe insurgit Panem verbi da et corporis, patres bonos largire et subditos serva. Sit tibi cura uxorculae et filiolae. Et quoniam omnia, quae iuste premunt, ob multitudinem peccatorum nostrorum patimur, dimitte nobis debita nostra, si quidem et nos id te donante remittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, hoc est, o pater, ne nos nobis relinque, ne postliminio mundus, caro et veterator ille serpens Sathan a filio tuo devicti, nobis dominentur. Sed libera nos a malo, ause tristitiam outilem et da contritionem veram, spemque fidelem, et quia de die in diem tempora in pejus vergunt, largire, o domine, quo te vocante prompte et avidis

63쪽

animis ad coelestem patriam redire cupiamus, ut tandem vere a malo liberemur. Interim carnes meas timore tui confige, mihi refugium sis et virtus. Nam non nisi in misericordia tua virtus mea consistit. Concede mihi, et populo tuo et domui meae ita praeesse, ut omnes actus nostri gloriae tuae serviant. Tibi cum filio tuo dilectissimo una et s. spiritu sempiterna sit gloria et honos in cuncta secula seculorum. Amen. iij vij d. Leonardum ex cap. 28 Matthaei concionantem audivimus super haec verba Quae cum abiissent, ecce quidam e custodibus venerunt in civitatem ac nunciaverunt principibus sacerdotum omnia quae acciderant, et congregati cum senioribus, consilio habito, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite quod discipuli ejus nocte venerint et furati sint eum vobis dormientibus. Et si hoc aud, tum fuerit sub praeside, nos persuadebimus ei et securo vos faciemus. At illi accepta pecunia secerunt sicut erant edocti, et divulgatus est hic sermo apud Judaeos usque in hodiernum diem. Primo, inquit, audistis, ut scribae et Pharisaei et seniores excaecati ac rabie et invidia perciti Christo domino non solum restiterunt, sed etiam ipsum traditum Pilato cruci affigi curarunt. Nec hoc eorum odio et invidiae Sat erat quin etiam jam mortuum mendaciis onerant et commento conficto sepulchrum Obsignantes custodes eidem adhibuere Benignissimus autem Deus noster esu Christus per omnia eorum salutem quaerens glorio-8am resurrectionem suam non per discipulos, non per mulierculas aut per homines, quos ullam ob causam suspectos habere possent, sed per eos, quos ipsi suo sere ad sepulchri custodiam conduxerant, ipsis a nunciari voluit. Verum nec hoc beneficio eos quoque, ut salutis suae rationem habere voluerint, adducere potuit , quin insuper ipsam veritatem mendaciis et largitionibus obruere eonati sunt. Ad hoc et prioribus malis excusationes in peccatis addentes, militibus polliciti, o illis pacem apud praesulem vel potius socordis et mendacii impunitatem procuraturos. Ostendit autem hic ecclesiastes per aliquot argumenta, quam non udaeis in mentem venerit veteris proverbii mendacem oportere esse memorem, et hanc unicani mendacii mercedem, ut quicquid mali inde contingat, tu ipsius mentientis caput resiliat, ut vere illis acciderit juxta Davidem prophetam Mentita est iniquitas sibi. Itaque mentiendo effecerunt, ut omnis perditionis eorum culpa non in innoxium dominum Jesum, sed in ipsosmet redundet eis. Similiter, inquit, et Deus erga uos longanimis est, non statim delicta nostra punit Ast nemo hoc semeiat aut impoenitens permaneat. Si enim sic periremus, non Deo, qui nos

64쪽

per omnes modos in Christo ad salutem vocat, sed inobedientiae, ineredulitati et ingratitudini nostrae hoc acceptum feramus, et summopere ememus, ne si sorte dominus per suggestionem spiritus sancti aurem nobis vellicet, ne hoc aut illud piaculum committeremus, illi contra coim scientiam nostram resistamus. De spiritu, inquiens, bono loquor, quem dominus se suis Murum promisit, non de suggestore illo malo, qui spiritus mendacii est et omnis nequitiae ac perversitatis author. Item Deum suos interdum sub crucem mittere, hoc est, ipsis tristitiam, a flictiones, morbos, paupertatem et id genus rerum, ne caro serociat, sed virgam paternam homo agnoscat. Postremo eum nobis verbi sui praecones dedisse, qui passim populo paenitentiam et vitae emendationem inculcent, quos si audire renuerimus, nostram pervicaciam, non Dei benignitatem ream dici debere. Mebat et hoc nostro sevo non paucis studio esse largitionibus et mendaciis veritatem obruere et eam excidere, verum laustraneos in hoc esse impiorum conatus. Nam scribae, inquit, et Pharisaei cum suis senioribus jam dudum cum corporibus et animabus suis in barathrum inferni absorpti sunt. Veritas autem adhuc regnat et Christus cum gloriosa sua resurrectione triumphat. Huic fidamus et illi in omnibus adhaereamus, impartiente hoc nobis Deo patre per eundem dominum nostrum Jesum Christum et illuminant spiritu suo bono. Amen.

Eadem d. visculo libro Buceri de disputatis si colloquio Ratis-bonensi et contra intoniensem per carolum hospiti nostri filium remisimus.

Nota, Augustas singulis diebus sub nonam horam pomeridianam campana signum datur, quod fit ad refricandum tempus memoriae proditionis Christi per Judam saetas, quod hoc sere sub id diei temporis

aeciderit. Nota de epitomate Bullingeri, sive historia expositionis rerum ab origine mundi usque ad nativitatem Christi, potissimum ex novo testamento est an in nundinis Francolardianis comparari posset. Joannes et Philippus fratres dominum Joannem Henricum in templo d. Mauriti haec verba Pauli ad Romanos 12 explanantem audiverunt: Gaudete in spe, patientes in tribulatione, instat orationi eis. Narraverat hic, quos potissimum hostes in hac vita haberemus et praecipue hos domesticos, carnem et mundum et Sathanam, jubens hos fide et patientia superare conaremur, et orationibus si alias unquam hoc

tempore maxime necessariis instaremu8.

65쪽

Melehior heri comiti a Nassa compromissi scriptum eum nostra petitione obtulit. Nota de querela comitis. Eadem conspectu Atrebatensis nos exhibere volebamus, verum per Adrianum a Zertien, qui legationem a Coloniense, comite de Nassa et domina principe adserebat ut ipse adebat impediti sumus. Cujus legationem posteaquam audivissemus, trebatensis a nobis quaeritur. Sed ubi Atrebatensis ad aedes venimus, praesul jam tum ad patrem Grandevelam transierat Subsequuti igitur eum in paterna hospitia serea horam exitum ejus praestolabamur, ex puero autem quodam didicimus eum post nonam missationi interfuturum et ibidem cum patre pransurum. Dum igitur ibidem astamus, nanus oblonga undulata veste et mitra ornatus cubiculum Grantaeis intrat Mox supervenit Petrus a Malvenda hispanus, octonicus theologus, sacellanus Caesaris, quem accusationis meae licet hic mendax reperiri velim cori seum duco. Cujus inauspicatas avis cubiculi introitum et exitum malum augurium nobis attulisse puto. Hospitium Grandevelae aedes sunt umerorum, quas vel regiis sumptibus extructas putes. Vidimus ibidem par Aethiopum et masculum et seminam pigmeorum ut credo de gente. Ad hospitium redeuntibus obvius fit nobis Pintinger, Atrebatensia secretis. Hunc interrogavimus sciretne causam nostram imperatori relatam, an secus. Respondit, herum suum dixisse, res revisere oportere. Ipsum autem latere, num Caesari quid relatum sit vel non. Coloniensis scriptum compromissi tertio jam describi curavit, et quanquam nos Landigravis dixeramus disertis verbis, ut caveret de appendendo sigillo etc., tamen Adriani sententia vicit. Nanus, quem hodie vidimus, inter ubicularios caesaris agit, ab eo ad Grandevelam, ut morbi sui levamen aliquod esset, missus. Huieto vestes sericas, quot anni cursus dies continet, esse Munt. Ad primam pomeridianam rursus Atrebatensis quaeritur, quem adhuc in hospitio paterno invenimus. Prodiens itaque domo stipatus est undique a sollicitantibus. Cum itaque et nos illi appropinquaremus, ait Eubulo Domino comes, adhuc resolutionem a Caesare expecto, sicut tibi dixi hanc ubi nactus uero, vos accersiri curabo. Sicque illi honorem exhibens cum sodalibus meis abii. Eademiatres nobis ostenderunt Aeliatium filium nothum Alberti quondam Moguntini archiepiscopi et eleetoris.

Eadem Philippus frater et ego eum enolino et Floro urbem

66쪽

obequitavimus, ubi ad Lyci littora in arena pueros caesareos equos Ne politanos asturcones et equos celeres, quos genetos vocant, orare et ad utrumque latus in orbes vertere, ut peritum est equitandi hoc genus hominum, vidimus Major autem horum pars principum et co

mitum filii. Et dum in urbem reverti upimus, sere in ipsis portis Adolphus Coloniensis archiepiscopus cum equitibus plus minus triginta nobis fit obvius. Erat in iis campis, in quo pueri certabant, auceps, qui nis ex ligno affabre sculpto cassitas aucuparetur. Nepos et Joannes iste noster apud dominum principem in hortis Herbroti, quo ad levandum taedium se devehi secerat, erant. D. de Grandevela in aedibus Hieronymi Fuggeri hospitium habet, qui, dum viveret, sua sorte contentus, negociationes nullas egit. Fuggeri, qui hodie supersunt, monopolia exercent et dominita, tionum aliquot sunt, scilicet Antonius, cujus uxor desuncta est Ioannes Iacobus et Joannes Georgius in cujus sedibus Maximilianus archid balnea verna habiturus dicitur. Haec eadem dies mensem complevit, quod a Waldecet prosecti

sumus.

Eadem in dominico Augustan apparantur exequiae regis Polonorum. Extruitur ex asseribus abietinis instar tecti acuminati pulpitum in terram vergens latius coopertum panno holoserico nigro, in quatuor angulis insignia regia depicta habens, ab imo usque ad verticem cereis adornatum. Hic autem rex die paschatos, dum ob senium in sella se ad templo gestari voluit, subito apoplexi periit, cui Deum propitium deprecamur. Hujus autem oloniae regis marchio Joachimus elector gener est, cujus uxor jam quoque Augustae est. Protractae tamen sunt hae exequiae in diem dominicam. Ante paucos dies legatus Angliae regis advenit. Joannes iste apud Treverensem, nepos apud Coloniensem pransus est. Attulit eodem amanuensis ille scriptum aliquod. Domine Deus, qui corda et renes omnium mortalium cognita habes, tu corda nostra purifica et lumbos nostros accinge, quo pie, juste et sobrie hujus vitae curriculum perficere valeamus, dignique, te largiente, promissionibus filii tui Jesu Christi efficiamur, per eundem dominum nostrum etc.

iiij vij d. Musculus prosecutus est textum capitis 15 Joannis: quia pater major me est, et reliqua usque ad finem capitis. Etsi inquit, omnes, qui hunc locum ex doctis et patribus adhuc exposuerunt,

67쪽

hanc voluerint horum verborum esse sententiam, Pater major me est. Quia coeleste regnum et gloria his inferioribus gauderetis utique quod in majorem transeam. Haec expositio autem nec mala nec quidem improbanda est inhi autem videor, si verba Christi diligentius excutiantur, horum genuinam hanc videri sententiam. Quia pater major me est, gauderetis utique, quod obedientiam patri praestem, sicut ab ipso praeordinatum est, et pus, quod ipse mihi injunxit, perficiam et in tam excellentem gloriam concessurus ad dexteram Dei patris revertar est. Monuit et hoc, discipulos quidem dominum summo amore prosequutos fuisse, Iumirum in primo gradu, hoc est, ita Christum amabant, ut praesentia et consuetudine sua diutius frui cuperent. Quare et ob id, quod abitus sui mentionem fecisset, tristiores redditi sunt innus autem secundo amoris gradu satisfecerint, scilicet, quia obedientiam domini erga patrem, et eam, in quam Christus introiturus erat gloriam non suis affectibus et corporali Christi praesentia praetulerint. Dixit enim Christus Gauderetis utique, quia pater major me est- , quasi dicat, Non ob id abiturus sum, quod nolim diutius vobiscum in terris degere, aut quod vestri pertaesus sim; sed quia pater major me vocat me obedientia patri praestanda, ut opus redemptionis compleatur et ad priorem claritatem et paratam mihi gloriam concedam. Haec, inquam, si probe pedi penderetis, gauderetis potius quam contristaremini. Docens dominus hoc exemplo, quod obedientia et id, in quod missus erat, amori erga discipulos et carnis affectibus praetulit. Nam sciebat sic Deum dilexisse mundum, ut hunc filium suum dederit, quo omnis, qui credit in eum, non pereat, sed vitam aeternam habeat nos deo plus obedire debere, et quam unicuique vocationem ipse injunxerit, privato amore et assectibus majorem ducere debere. Nam, inquit Musculus, amor intra nodimam justitiae permaneat. Exempli gratia Pater es, liberos chara conjugii pignora tenere diligis justa est et aequa haec storgia Attamen ita eos amato, ne ipsos Deo praeseras et illis contra Dei mandata et justitiae normam cave conniveas Amicus tibi aliquis est, tibi unice cordi, cui in omnibus morem gerere cupias. At eum ita amato, ne amici causa Dei iram, animae tuae periculum, aut turpe quid vel subeas vel committas. Filius familia es, sic patrem reveritor, ne tamen coelestis illius patris honorem imminuas. Item, si qua ad Dei gloriam aut rebpublicae prosectum vocemur, quanquam uxorem et liberos amemus et nostris, ut equum est, bene praeesse cupiamus, tamen his posthabitis domino honorem demus et pareamus vocanti. Similiter, si crux pers

68쪽

renda est. Pluribus de his Musculus sincerissime docuit. De iis autem, quae sequuntur, dixit se in expositione 12 capitis luculenter disseruisse, ubi sere eadem verba ponerentur, nimirum haec: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum laetum fuerit, credatis. Obiter tamen monuithle nos discere debere, ut verbis Christi firmiter credamus, certi, omnia, quae praedixerit, eventura esse. Quoniam, inquit, juxta Paulum fides est

earum rerum quae sperantur substantia in argumentum autem eorum, quae non videntur, vel ut vetus lectio habet, argumentum rerum sperandarum non apparentium, nihil magni seceris, si credas ea, quae jam lacta sunt, quae Vel videre, vel manibus palpare etiam queas. Sed adeo tibi persuasum habeas, certo ea, quae Christus praedixit, eventura esse, ut quasi jam acta de his nihil dubites. Inde tibi uberrimus fructus conseientiam confirmans elicietur. Si videas hisce temporibus multorum charitatem relaiguisse, cogita Dominus sic futurum praedixit. Similiter in afflictionibus tibi solatio erit, si in mentem veniat, dominum quod suis talia eventura sunt praedixisse et eundem pollicitum esse, se suos non derelicturum. Item faciet ut ne desperes, sed in patientia animam tuam possideas etc. Post haec Non multum loquor vobiseum α, dixit dominum haec dixisse ob vicinitatem instantium periculorum etc. Nam venit princeps inundi hujus etc. Multa de Sathana principe mundi hujus et suis conjuratis disseruit, et quod sathanici assectae nunc acclament, omnia mala et dedecora ob novam ut ipsi vocant evangelii doctrinam in mundo enata, cum tamen nemo unquam modo verus evangelii praedicator extiterit vel unicum malum facinus docuerit, et caecus mundus, inquit, non considerat Satanam esse principem mundi hujus, qui hisce extremis temporibus magis ferocia per organa sua regnans et operationem suam in filiis diffidentis exercens, callidissimus enim spiritus est, novit tempus adventus Christi quod haud longe abest instaro. Nam conatus est spiritus ille nequam cum Christo etiam domino scripturiseertare huic spiritu immundo, non innoxiae doctrinae evangelicae cuncta enormia accepta feramus. Insuper Musculus docuit, quam cunctis fidelibus sit solatio Christum dixisse: Sed in me non habet quicquam. Per Christum enim hic princeps devictus est, nec quicquam in eum juris habet. Sicut, inquit, nec in omnes, qui Christo et ejus verbo fidunt, nisi quantum illi et quando ex divina permissione ipsi contra nos conceditur, n0 quantum illi libuit, ut apparet ex historia Job. Nihil ergo

69쪽

de eo metuamus, sed constanti fide in Christo diabolo resistamus. Item, de eo, quod Christus dixerat: Sed ut mundus cognoscat, quod ego diligam patrem - jussit et nos similiter animatos esse. Si ita domino placitum fuerit, ut crucem seramus, demus operam, ne animo OnSternemur, sed fide erecti nos tales praebeamus, qui omnia et facere et serre cupiamus, quo mundo testatum fiat, nos et hunc dominum amare et ejus gratia omnia, quae illius gloriam concernunt, perpeti paratissimos. Nam, inquit, si is, qui imperatori fidus videri vult, omnia, in quibus imperatori morem se gerere posse arbitratur, et suffert et lacit, et ejus se amicum vel clientem latetur, quanto magis id nos praestare debemus, qui habemus dominum Jesum multis imperatoribus majorem, maxime cum impii potestatem super sortem justorum non habeant. Etsi nos in exilium ire cogant, ab uxore et liberis avellant est denique vel vitam eripiant, nihil tamen in animam vel salutem nostram Possunt est. De horum verborum explanatione, scilicet Sicut mandavit mihi pater, sic laciam. Et se in cap. 8 hujus evangelisue plura dixisse, jubens tamen, ut, si Deum diligere velimus, quae deus praeceperit, et faciamus. Sciens, inquit, dominus, quam princeps hujus mundi in Judae suae sortis hominibus fureret, ait Surgite, eamus hinc. IIa die nihil sollicitatum est, ne onerosi aut taedio aulicis semideis essemus.

Eadem in palatio Caesaris rex Ferdinandus et advocati ducis Udal-rici coram imperialibus consiliariis praesidente archiepiscopo Colonienso

causas agebant.

Domine Jesu, qui es ipsissima veritas, tu vere dixisti, nos sine te nihil posse. Quam ob rem humiliter te deprecamur, ut dones tibi in omnibus bedire et tibi soli inniti. Causam defenderi in tua gloria, Christe, vineat. Maj in templo observantum d Leonardus familiae concionatus est ex cap. 28 Matth. nimirum de his verbis: Et exiit sermo apud Judaeos, usque in hodiernum diem eis. Audistis, inquit, nudiustertius et perendie de pervicacia Judaeorum et militum quoque perfida avaritia, qui accepta pecunia, ut a scribis et Pharisaeis edocti erant, hunc sermonem Syarserunt, quem, inquam, sermonem nimirum talem, discipulos suffuratos esse noctu corpus domini Jesu. Qui sermo et quam verisimilis sit, audistis etiam, et tamen Dic sermo apud Judaeos obstinatos, non apud Christianos permansit. Quod autem haec Matthaeus evangelista tam disertis verbis indicare voluerit, ideo tactum est, ut

70쪽

nos justum Dei judicium in hoc cognosceremus. Quia enim Judaei contra conscientiam veritatem de salvifica resurrectione Christi domini recipere abnuebant, permissi sunt sibi, ut iis, qui ob pecuniolam mendacium ho de furto ablato Christi corpore finxerunt, fidem haberent, idque Sathan et instigante et cooperante. Sunt, inquit, hoc nostro aevo, qui accepta pecunia mentiuntur, qui mendaci potius quam agnitae veritati credere malunt. Sed unde nisi ex peccato, quod obviam veritatem respuunt Allegans in hoc locum Pauli ad M. 1. Et quemadmodum non probaverunt, ut Deum agnoscerent, ita tradidit eos Deus in reprobam mentem, ut sacerent quae non veniebant. Sic et nunc dicitur, a multis annis hoc duravit, sed ab iis tantum, qui malunt inducto errori ac evangelicae veritati credere. Quare accidet et his, quod Judaeis incredulis evenit Satan enim, pater mendaciorum ipsos eo induxit, ut papam et suos et quicquid excogitaverint avide, contempto evangelio, arripiant. Intulit et hic inter alia insignia et enormia lacinora Papistarum nocentissimum illud commentum praedicatorum monachorum in Verona perpetratum, quod in omnibus pistrinis popinisque notius est, quam ut hic ascribi mereatur. Item de Franciscanis et fie-ticio personatoque eorum Christo put stigmaticum Franciscum et quomodo homines a Christo ad propria opera avocaverint, cum tamen nulli unquam nisi ex gratuita Dei misericordia per meritum Christi fide apprehensum salus contigerit etc. Postremo monens, ne et nos quoque spiritibus erroris praeterita veritate Christi crederemus, ne nobis idem quod Judaeis et Antichristo, qui, inquat, non unus est, sed quicunque papae et suis adhaerent, quod a nobis piissimus dominus noster Jesus Christus per suam gloriosam resurrectionem avertat. Amen. Eadem erat nobis animus diminutionem sanguinis sacere, sed quia et heri et hodie aer suspectus erat, a nobis intermissum est. Eadem curia Atrebatensis repetitur, ubi ad sollicitationes aderant constantienses, diarici ducis consiliarii et amicti remenses. Venit et Franciscus Conradus a Sichingen afferens supplicationem ut vocant)Nicola ab Hatistet cognatorum ejus. Item Joannes comes ara brugket asinu, item Carolus aratochem praesectus in eilburg nobiscum eodem Iuto haerens, qui ait se a quodam accepisse et comitis sui et nostram causam Caesari relatam esse. Dum autem ibidem integram horam desedissemus, Eubulus Leonardum cubicularium praesulis rogat, ni velit ad herum suum intrare ac nostri nomine deprecari, ut vel tandem comitum a Waldec mentionem habere vellet. Qui gallice respon-

SEARCH

MENU NAVIGATION