Des Grafen Wolrad von Waldeck Tagebuch während des Reichstages zu Augsburg 1548

발행: 1861년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

s fi

dit bien, quasi diceret bene est, laciam eorum mentionem, quod Deus sinit. Atque hic suit hujus dici actus Cubicularium autem argenteonum honoravimus, ut nostri ergo diligentius apud praesulem instaret. Dum hospitium Coloniensis praeterivimus, episcopus aput e sonestra porrigit, cui declis capitibus honorem habuimus, licet is nos torve

intueretur.

Eadem a quodam accepimus, attorum principi injunctum, ut eapsellam aut aream potius, in qua d. ligabethae reliquiae asservatae essent, domui eutonicae in Marpurgo reddi curaret. Aderat et Augustae Joannes a Reidese archimarachalcus Hassiae, eui eum abbate Hersseldensi ob oppidulum aliquod res erat. Eadem Joannessater, Liborius, endetinus et Lindius cum scripto compromissi ad dominam principem missi sunt, non tam ad eum in agendum, quo sigillum appendat, quam ne a nobis contempta videretur, ut multa fiunt ab hominibus, quae etiamsi intermissa vellent, tamen facienda veniunt Attamen sigillum appensum est. Eadem Ferdinandus rex proceres aliquot ad dominam principem mittit, per eos rogans, ut crastino ad horam secundam pomeridianam exequiis regis Polonis interesse velit Optimam principem a dextris regis coelestis timor et reluctans conscientia angit, a sinistris potentia terreni regis sanguinisque propinquitas. Nam et mater Landinaria ex regio Polonorum sanguine erat, et mariti insuper captivitas divexat. Dominus scrutator renum et moestorum cordium consolator et ipsi sapientiam et consilium, quo periculum evadere possit. Filius regis Poloniae regis Ferdinandi filiam in uxorem habuit, quae ante annos abhinc tres vita excessit. Eadem Ottho comes a Rethbem per ministrum suum Waldecios in crastinum ad prandium vocavit, cui morem gerere non unam ob causam utile nobis videbatur. Eadem Fridericum quoque a Furstenbem adesse comperti sumus. Wilhelmus comes nostros interrogat, quinam se res nostrae haberent. Et posteaquam edoctus suit, quibus sycophantiis nobiscum uderetur, profecto, inquit, dolendum est, quod unus homo omnia exequatur, Gallica Italica, Anglica Germanica et negocia et legationes, nec fieri potest, ut in tanta negociorum mole, sine longissima mora, quicquam ad finem probe perduci queat. Quare dominis vestris cunctatione opus est, ut quotidie instent. Et dum nostri dicerent, nos et saepius et importune instare, respondit, Nihil refert. Nam etiamsi vos ipsos impodi

72쪽

tunis sollicitationibus pulsetis, et ipsi Omnia promittant, nihil tamen

celerius fiet. Nam quemadmodum asellus licet sumuletur et vapulet ab agasone, tamen eodem cui assuetus est incessu incedit et eundem servat, ita et hi, obturati ad clamores, suo cursu res peragunt. Nam

ipse ego, inquit, quatuor septimanis minus annum hic transigo, sere

adeo gnarus, ut cum huc venerim.

Domine Deus, quoniam tempore tentationis multi juxta filii tui

verbum respicientes ad potentias et elementa mundi hujus recedunt, adeo ut, qui aliquid inter tuos esse videbantur, nunc propalam seculum amplexi sunt et eum corvis crocitant et cum ranis coaxant, te ex imo pectore per eundem liberatorem filium tuum benedictum, dominum nostrum Jesum Christum deprecor, fidem meam adauge et suscita, ut tibi cum timore sancto servire et tibi ubilare queam, utque animo fidenti et laeto cum servo tuo Davide canere possim: Si te habeo, nihil moror vel coelum vel terram, sicque mortuos sepelire suos mortuos sinam, qui vivis et regnas cum eodem filio et s. spiritu in secula Deus. in templo Mauritii post unum aut alterum psalmum decantatum lector ambonem conscendens ecclesiae 13 caput Matth legit, consessionem publicam praescripsit, et quoniam, inquit, salutare est et domino Deo nostr placitum et acceptum, obsecrationes pro omnibus fieri, sieut et apostoli docuerunt. Oremus igitur pro Caesare, inquit,

etc., et more consueto caetera prosecutus est. Deinde canit eclesia canticum de invocatione spiritus s. et d. Musculus invocato Dei nomine explanationem capitis decini quinti Joannis evangelistae incepit, haec verba recitans: Ego sui vitis vera et pater meus agricola est, omnem palmitem in me non serentem fructum amputabit, et omnem serentem fructum purgabit, ut uberiorem fructum gerat. His perlectis per mo-dam epilogi quae in eapito 12, 13 et 14 doeuerat repetiit et tunc tantum eam sententiam, Ego sum vitis vera et pater meus agricola est α, explanandum suscepit, disserens multa de hac pulcherrima similitudine et comparatione Christi ad vitem. Item, quare Christus per similitudines loqui maluerit, hanc reddens ejus rei rationem, nimirum grandia esse, de quibus Christus per parabolas locutus sit, propterea quod hae facilius a simplicibus capiantur, et magis animo haereant. Innuens Christum subinde assimilationibus usum, ut cum se ovium pastori comparat, Seminanti, fonti aquae vitae, pani coelesti etc., dilucide annotans in quibus capitibus et locis Evangelistarum singulae comparationes haberentur, pie pariter a docte eas curiam elucidans, praecipue eam,

73쪽

quae de vinea loquitur etc. Nam, inquit, hi sermones parabolici imagines sunt et simulacra. Quamobrem si imaginibus delectaris, quare non cum oves videas tibi in mentem Venit: Nos oves sumus, Christus ille verus pastor, qui ovibus dat pabulum, pro eis animam suam posuit et adhuc hodie pro ipsis sollicitus est. Item, cum ostium domus tuae ingrederis, cur non cogitas, Christus verum est ostium, per illud te intrare oportet est. Item, cum vitem conspicis, quin mentem tuam subit: in christus vera est vitis Faxit Deus, ut ipsi sim palmes fructum in eo serens et in vite permanens. Sic et similiter de aliis. Si enim aut scrimus, aut sculptis vel penicillo exaratis simulacris animo gaudes, lac haec loquacia simulacra, quae tibi salutaria et vera repraesentant, consideres. Post haec jucundissimam reddidit rationem, cur Christus se ipsum non cedro, quercui, abieti, sago aut id genus arborum compararit, sed potius viti, ligno non magna aestimationis, si surculos, palmites vel arborem intuearis. st, ait, hoc genus ligni Christo aptissime quadrat. Nam ut vitis lignum et frondes, ni fructum aestimes, contemptibile, ut in speciem videtur, est, ita Christus dominus dum in terra versaretur, contemptui habitus est, et nullius numeri juxta carnem Judaeis fiebat, et

ex humili matre virgine Maria licet stirpe regia nasci voluit, ut Esaias dicit, sicut virgultum de terra arida excrescens, utique qui dicerent: Numquid labri filius est iste Nonne nos patrem et matrem ejus novimus Unde hic scit literas etc. Num a Galilaea quid boni etc. Et Christus ipse, inquit, gratias ago tibi, pater, quod abscondisti haec a

sapientibus et prudentibus et ea parvulis revelasti. Et Paulus: Non multi potentes, non multi sapientes secundum carnem etc. Sin vero probe et ad amussim rem animadvertas, Christus vera illa vitis est, quae dulcissimum seri fructum, fructum spiritus, fructum omnis boni, lauetum fidei, spei charitatis ac demum fructum vitae ac salutis aeternae. Patrem autem miro schemate vinitorem sive agricolam vocat, illi in nem honorem tribuens. Et quando, inquit, pater hanc vitem plantavit Tum, cum verbum caro factum est, in fine temporum. Vitis vero similitudinem scripturis sacris familiarem esse, ex prophetis sata et Jeremia ostendit, item ex salmo 80 per sex integros versus item ex verbis christi de filio regis et vinea et iniquis agricolis. Item esse praeter hane vitem Christum aliud vitis genus, quod labruscam die iideWeinreben vocamus. Rusmodi sunt ultus excogitatili et traditiones humanae ex viti vera non deductae Patrem autem palmites, qui in hac vita lauetum non serunt, sed degenerant, amputare. Interim eos etiam,

74쪽

qui ructum afferunt, purgare, quo magis serant lanctum vite dignnm etc. t post luculentissimam harum rerum declarationem jussit, Deum patrem domini et liberatoris nostri Jesu Christi oraremus, ut benigniter nobis largiretur, huic verae viti nos inseri, ne quo alias degeneraremur, utque in hac vite fructum seramus dignum, consecuturi per eam vitam aeternam. Quod fiat. Amen. Vocabamur a comite Rethbergio, ut hanc concionem postea Gmscribere post perturbatam memoriam non possemus. Apud Rethbedigium Ottonem quoque de Berclienses reperimus. Eadem maxima adornata lanebrium pompa nec digna hujus narratione papyrum foedare. Sed pro tempora, hui hominum exeminatas mentes accidit huic actioni omnes novitios electores interfuisse, et imis hos etiam Christinam principem ciconiam inter grues intuitu regis Ferdinandi agrum domini vastare visam esse. Huc, huc, inquam, bsera Germania recidit. At qui olim se proceres religionis nostrae gloriabantur, nunc super ollas carnium Aegypti aecubant, ne mutientes quidem contra omne, quod Antichristo et suis placet, brevi omnes litus ventris sui juxta Lutherum, pro suaveolente amaracino adorantes. Memento, domine, vineae, quam ex Aegypt adduxisti, et extirpa omnem palmitem non serentem fructum in te, daque nobis in agnitiono filii tui dilectissimi fima fide persistere et ejus verbo fideliter adhaerere. In hodierna sua concione Musculus nos orationem pro imperatore, rege et omnibus magistratibus intendere jussit, quo in Iesu Christo vitivera permanerent, et ne quid statuerent, quod labruscas saperet. Alioquin et patrem agricolam hos quoque amputaturum. Quod ipsemet Deus misericorditer avertat. Amen. Ericus Brunsvigia dux ante triduum ad balnea in ius ibi uxorem expectaturus hinc abiit. ann von Ruthinge des ciuestasten

Sub ipsis vigiliis tanta aeris intemperies erat, modo mugientibus, nunc tantibus euris, nunc rursum Cecia vento turbines et pluvias movente ad id in dominico Augustano excitatus tumultus, ut credere posses ipsa elementa testari, has pompas domino abominationes esse. Eadem in causa nostra tam quod ad coloniensem, quam quod ad Caesarem attinet, nihil effectum est. vij Hi ad d. Mauritium d Joannes Henricus concionatus est ex his vel bis Pauli ex capite xu epistolae ad Romanos Benedicite et nolite maledicere. Ut autem luec verba esse praeceptum expressum domini, non com

75쪽

gilium inter opera supererogationis annumeratum et omnibus universaliter praeceptum esse, non solis iis, qui se claustrales voeant. Adducens test, monium ex cap. 5 Matthaei: Quisquis autem occiderit, obnoxius erit iudicio est. Item Deum patrem assimilavit patri familiae, qui habens filium vel filiam, qui velintue a patre praecepta acceperit, et tamen praeceptis hisce non obedierit, hic patrem, etiamsi tenere liberos amaverit, non tamen statim eum illis abblanditurum esse, sed sorte dicturum: En hae tibi praecepi, sed tu pervicaci cervice repugnas Vide igitur ut alium te geras. Quod ni fiat, haud te filii loco habiturus sum. Insuper etiam, nisi resipueris, exhereditaturus sum. Sin vero te gesseris, ut morigerum patri filium decet, ego quoque affectu paterno te ut dilectum filium vel filiam prosequar etc. Si hic vel illa vitam in melius mutaverit et patri debitam obedientiam praestiterit, benignissimum patrem experie tur. Ita et nobis, inquit, accidet. Si quotidie verbum benignissimi coFlestis patris nostri audiverimus et tamen quotidio nobis ipsis pejores reddimur et patris iram et exhaeredationem incurremus. Sin vero ex toto corde mandata ejus exsequuti erimus, ipse quoque iram in re caturus es etc. Item ostendit quoque ex cap. 5 Matthaei, quam nullam laudem mereamur, si tantum amicis et nobis benefacientibus bene pretamur aut iacimus. Nam, inquit, naturam et mutuam amicitiam exbgere, et a sapientibus ethnicis probatum quoque iri et germanicum proverbium Freundi uber in Zam, laeundi vidderum heruber, testatur. Sed hosti et persequenti nos benevolos esse et de iisdem bona optari, idque ex animo praestare, hunc laborem, hoc opus esse. Proferens exemplum domini salvatoris nostri Jesu Christi, qui in cruce distentis membris pendens pro crucifigentibus orans dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid saciunt. Item Stephani protomartyris, qui jam lapidibus quoque petitus oraverit: Domine Jesu, ne illis statues hoe in peccatum, quia nesciunt, quid faciunt. Sed sorte dicere posses Ab adversario sine

omni causa, praeter jus et aequum non solum damno et magnis opprobriis affectus sum, sed insuper mihi nec unquam eum honorem detulit, ut apud me noxam suam deprecaretur. Donemus, inquit, sic rese.

Verum eum noveris innocentium domini et quibus probris, blasphemiis eonviciisque is ab impiis affectus fuerit si modo christianus nominari velis respectu Christi adversario tuo omnia inrogatus etiam gratis com donare, potissimum quod et probra et vibices, quos tulit Christus, tu pati debueras, teneris etc. Nee enim magni ducendum est, proprio aere altaria aedificare, templi parietes adornare, vel his majora quoque la-

76쪽

eero. Sed inimico ex animo ob Christum ignovisse, M opus est et vere bonum et Deo quoque acceptum. Non est enita cultus Dei solum in templo esse, ibidem orare ac mox a sacris, quicquid in mentem venerit, perpetrare, quasi jam pens persoluto, quaecunque libeat, lacero liceat, sicut Judaei clamabant Templum domini, templum domini, templum domini, cum Deus ista non exigeret, minitans et terrens exemplo dirutas Siloes etc. Adduxit quoque . Jacobi apostoli locum Jacobi I: Religio pura et immaculata apud Deum et patrem haec est, invisere orphanos et viduas in afflictione sua, immaculatum se ipsum servare de mundo. Non is, ait, cultus Deo placens est, quotidie adire templa, quotidie saerae contioni interesse, et mox finita concione auditi verbi nec habuisse rationem, nec meminisse. Sed vera religio in fide in Christum, in innocentia vitae et caritate in proximum consistit. Dixit autem, Paulum non solum dixisse benedicite . sed insuper prohibuisse maledicere. Quam id sevo nostro moris sit, rem ipsam testari. Nam ocius in nobis rebellantem execrationes et maledictiones nos torqueri, inquit. Si nil tempore haec Christ doctrina locum habuit, nunc quam maxime apud nos locum habere debet. Nam cum nos in haec incidisse tempora animadvertimus, cogitemus Deum nobis haec immisisse, ut nos probet, sicut argentum igne probatur. Jam infit longo tempore verbum diu, num audivimus et ut ita loquar in scholis litteras addidicimus, nunc praeceptori reddenda erit lectio, ut palam fiat, quid memoris haeserit etc. Certe ex natura nostra nihil possumus, nec egomet ipse quicquam valeo. Sed licet hactenus nihil secerimus, emendemus modo vitam et hodie mature adhuc satis est ere. Orantes dominum, ut nobis largiri dignetur, quo discamus benedicere maledicentibus nobis et benedicere persequentibus nos, idque ob Christum. Amen. concione nos Atrebatensi exhibuimus. Qui cum cubiculo prodiret, conspecto Eubulo ait: Nihil adhuc allegatum est. Hae aulica ossa nos saturos abire oportuit. Deinde salutavimus comitem ilhelmum, eumquo et jentaculum sumpsimus. Is ait Cunctatione hac opus est et exemplo viduae illius evangelicae improbum judicem importunitate obrui oportet. Cepimus quidem consilium de supplicatione, sed res eventum sortita non est, licet Liborius quippiam conscripserit. Interim illud per veredarium Romam cursitavit. Duas sessiones in consistorio habuit. Interea temporis nobis adsit dominus. Eadem Caesar et Ferdinandus animulam cognati regis per missalicos sacrificulos e purgatorio ad elysios campos transfretare secerunt.

77쪽

Εadem eomes Wilhelmus mutuo nobis dedit quindecim illa conciones Michaelis suffraganei Moguntinensis de sanctissima missa, scilicet Quidam principis alicujus non omnino pessimi noxios consiliarios Michaelem Judaeum et Joannem Istebium theologum esse dixit. Proh dolor, rem ac tetigit. Libra aromatica una pro denariis duobus in molendino aromatico

contunditur.

Eadem comes amassa scriptum compromissi landuravis et suo sigillo corroboratum suis syngraphis subscriptum nobis remisit. Verum Coloniensis ceram et papyrum, sed non sigillatum apposuerat. Petitum igitur consilium, sed tamen mutato consilio cum sigillo comitis amassanfideremus omnes et sigillo et manuum subscriptione licet animo invito scriptum hoc confirmavimus. Doctor carolusinant, Joachimus Hara et N. Doctor ac iste, mus Kettele canonicua, qui jam in pontificem monasteriensem electus est) Cliviae ducis consiliarii fratres nostros ad coenam vocarunt. Eadem endetinus et Florus archiducem Maximilianum adiere, qui eos clementer audivit. Respondens illi probe obvenire, quod affinis suus dux Clivia cum ipso de comitibus in Waldec locutus sit Paratus etiam omnia, quae ad causam commoda sunt, facere, ibique constare, de causa nostra adhuc nihil ad imperatorem relatum esse Verum sedaturum operam, si vel ipso hoc die quid essicere posset miradus rogatu fratrum una cum nepote Samuele fratres ad Clivenses consiliarios pro umbra concomitatus est. Apud quos mensa erat opipare instructa, ubi et disputationes variae inciderunt, et reperti sunt multi, qui nec apistis palmam nec nostris victoriam tribuerent. Ac nemo miretur. Sapientibus mundi ab antiquo res divina ridiculo fuerunt. Aderat inter caeteros filius Gothardi equitis aurati arae,

teler etc. Doctorem Carolum rogabamus ut, si locus concederetur, nostrimentionem apud Atrebatensem saceret. Huic consultum videbatur, si

quispiam subordinaretur , qui apud harpigias istas multa de paupe iste nostra diceret ac redditus nostros extenuaret. Dum nescio quo abeuntes, hospitio abessemus, venit quidam e familia omitum demanderscheid de alte Tyderita nomine, qui ait, dominos suos, quod Augustae sim, latuisse, alias sorte ipsos ad me do-

78쪽

disse literas. Si igitur quid ad amnem aut sororem scribere velim, se libentissime ipsis literas allaturum. Quoniam benignissime pater, hodie per praeconem verbi tui juxta praescriptum ejus, quem solum nos audire jussisti, benefacere etiam persequentibus nos edocti sumus, te suppliciter deprecamur figmentum

enim nostrum nosti), da nobis spiritum tuum bonum et eam mentem, ut sperantes in te proximos amemus et odientes nos benefaciendo superemus, per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

viij cli in coenobio minorum quidam, cujus nomen mihi ignotum; ex cap. ii Lucae Evangelistae paragraphum hunc legit: Et ait illis, quis vestrum habebit amicum, ad quem ea media nocte et dicat illi, amice, da mihi mutuo tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod apponam illi, et ille intus respondeat etc. et proximum huic adhaerenti em 33 paragraphum: Et dico vobis, petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur. Disseruit igitur de meticulositate natura veteris nostri Adam in orando. Item

quomodo idem dominus naevos corruptae nostrae natura considerans medius actus inter Deum et hominem, hac similitudine audaciores codidatioresque ad orandum nos reddere voluerit. Item quis ille amicus dormiens, quem media noete, hoc est ipso tenebroso tempore an-mstae afflictionis et ingruente necessitate expergefacere studeamus, di-eentes cum propheta: Exurge, domine, quare obdormis γα Quantum enim nobis et timidae nostrae ad omne bonum naturae, Deum dormire, preces nostras non exaudire et nos negligere videatur, tamen si tanta importunitate eum pulsemus, clementer nos exauditurus sit, praebens nobis panem et necessaria. Quod exemplo cananitidis mulieris pateat, et reliqua ordine is ecclesiastes prosequebatur. Quia autem antehac ipsum non audivimus, difficile erat, omnia ejus verba assequi Christum vero ostium esse unicum, hoc sine intermissione esse pulsandum dixit Malleus, quo pulsetur Christus, fides est, sine qua impossibile, teste Paulo, nos a Deo exaudiri. Vetuit autem ne de alio intercessore mortuo cogitaremus, nec haec verba nobis exiguae consolationi esse debere, quod Christus dixerit: Dico vobis, quod ob importunitatem ejus exurget et dabit illi, quicquid opus habet, cohortans nos, ut remota omni socordia et negligentia, his maxime tempori

hschri ad quem

79쪽

bus, Deum et ostium Christum assidue pulsemus sine intermissione orantes, nihil dubitantes nos per Christum exaudiri. Eadem apud Atrebatensem sollicitatum est, qui quanquam de via declinare vellet, tamen a nobis praeventus. Nondum audivit Caesarea majestas, inquit. Haec sibyllina sollicula nos apprehendere et abire oportuit. Eadem factus est nobis obviam Julius nug, Numburgae ad Sadam et Zitis episcopus, Amstorso jam seeundo surrogatus. Opportune quoque doctor Philippus Sel Obviam nobis fit, quem obnixe rogabamus, ut apud Atrebatensem instaret, si qua causa nostra ad imperatorem deserri posset. Qui respondit, se sperasse jam dudum hoc factum esse, posteaquam nos jam obedientes erga caesaream majestatem praestitissemus. Verum id moris est, inquit, hujus aulae, homines mora enecari. Si autem ipse in hac re quid facere queam, spondeo gratiae vestrae meam operam. Polliciti sumus igitur, et nos relaturos

gratiam.

Hae die archidux balnea sua peregit et rursus in curiam suam migraturus dicitur, speraturque rursus audientiam ut vocant dare. Libo. rio et Wendetino in unctum est, ut a prandio Seldum iterum adeant. Augustanorum turgidi loculi rursus emulgendi dicuntur. Nam episcopus pro sua jurisdictione hactenus intercepta magnam pecuniae summam petit. Hic erat vicesimus dies quod apud concilium imperiale auditi submus, nec interea temporis eo intromissi. Eadem famulus dominorum de Manderscheidi ad nos reversus est, qui Theodoricum patrem Theodorici amnis nostri in Cronenburg rimis podagra decumbere uit Amnem vero et sororem nostram Ericam nunc in Manderscheid degere. Annam neptim nostram ex sorore esse Pudoatrem nostrum uterinum Arnoldum comitem in Stensurdi et Bentheim. dominum in Revellioven Margaretham matri inseruire Theodoricum nepotem nostrum in Manderscheid sub paedagogo literis incumbers Huic famulo mandata ad sororem nostram et comites suos dedimus. Eadem inter octavam et nonam pomeridianam rex Thunis, quem alii Carthaginis potius regem putant, lectica vectus eum alter ejus mici-rum exiguo satellitio comitatus Augustam venit. Gens semiaethiovio. cujus vestitus Turcam redolet. Redeuntes ad hospitium vidimus Ambrosium Amma judicem mis iis nae, ex quo sciscitati sumus de statu Pergeri hospitis nostri et ei.

80쪽

vium ratis nensium. adem per hospitem nostrum . Musculus nos donavit libro Martini Buceri de disputatis in colloquio alisbonae et ejusdem scripto contra intoniensem Secretarius Ηoiensis eum apud Atrebatensem pro responso instaret, Antonius ille Perenotus illi respondit: Urgeas V lium. Ex quo dicto facile intelligere est, quam sibi connivent aulici polypi. Eclimbergiana domus, quae nunc archiepiscopo revirens hospitium praebet, pendit omnibus amonio annuatim patinum integrum rubeum et anseres duos candidos et nescio quid amplius, insuper combtibus mansionem in hac domo et octo equorum stabulum, ubi comitibus libitum fuerit, praebere tenetur. Rex huius a proprio filio exoculatus est hac arte, ut, cum argentum habeat vim adtractivam laminam ignitam perpetuo intuitu inspicere coactus sit, sicque acum visus amiserit, idque jussu filii senioris, qui

et regnum occupavit.

Eadem licentiatus Mater nobis et imperatores et consules Romanos Joannis uspiniani mutuo dedit. Eadem duo Germani milites hodie in hae urbe ab Hispanis occisi dicuntur. Faxit Deus ne diuturnioris odii inter utramque gentem lamentum sit. Ιω gina urbe clarissima

Quo vadam nescio, invitus morior, valoto posthumi M. Osthumius eques.

Hoc mundi et christum ignorantium ingenium l

Inscelix satum. Prior debui mori. Mater.

Domine Deus, qui nos per filium tuum sine intermissione orare jussisti, spiritum illum precum et gratiae exsuscitare in nobis digneris, ut vigili fiducia ostium illud verum pulsemus, per quod nobis ad te imtroitus datur in vitam aeternam, videlicet Iesum Christum dominum nostrum Benigne pater, si est voluntas tua, da revisere uxorem et quam mihi commisisti spartam.

ix Mi in templo Minorum praelocior ut mihi videor repetiit haec

verba Christi apud Lucam: Et ego dico vobis, orate et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Nam qui Ora accipit qui qui quaerit inveniet et pulsanti aperietur. Primo ea, quae heri dixerat, rursus ad populi memoriam revocavit, deinde ostendit, quam amica, quam dulcis et salutaris haec promissio Christi sit, quod ait: Qui petit, accipit eis. Nam inquit, nec locuples nec inops, nec sacerdos, nec laicus, nee miles, nec civis, nec caecus quoque aut claudus hic excluditur,

SEARCH

MENU NAVIGATION