Des Grafen Wolrad von Waldeck Tagebuch während des Reichstages zu Augsburg 1548

발행: 1861년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

solummodo ut oret in fide Christi. Duabus autem rebus est stabilienda oratio, una ut orans meminerit, se a Deo per meritum Christi exaudiri, in quo pater se nos exauditurum repromisit, altera quod Christus nos orare jusserit et huic innitetur promissioni, quod dominus Jesus dixerit: -Quicquid petieritis a patre nomine meo, credentes, dabit vobis. Orantem igitur non debere dubitare, sicut nunc nonnulli doeent etc. Item nec nos nostrae justitiae, probitati aut devotioni sive intentioni bonae inhaerere oportere, aut alium praeter Christum opitulatorem vel intercessorem quaerere. Sed, inquies, quid petendum aut quomodo orandum est 2 orandum est, inquit, tibi juxta praeseriptum Christi et voluntatem patris, sic enim exaudieris nec ullus unquam melior magister fuerit praescribendi modum orationis, a Christus ipse. Nam in oratione dominica, quaecunque Dei patris honorem et voluntatem et tuas necessitates coim cernunt, habes. Si interroges: Quid autem quaeram in calamitato et aerumnis Quaere Christum aeque ac in prosperis, et pulsa hoc ostium. Ipse enim est ostium, per quod qui non introierit, Deum videbit nunquam. Ipse via, veritas et vita. Quod quoque rursus dominus verba sua repetit dicens: Qui petit, accipiet etc., est ex ineffabili salvatoris nostri Jesu Christi erga nos charitate prosectum, quo nos tam divitibus promissionibus ad instanter orandum alliceret. Ostendens quod pater coelestis nullum rejecturus sit, cujuscunque conditionis sit, modo ex fide meritum et promissionem Christi oraverit. Orate igitur in omnibus prosperis et adversis et unicam gloriam Christi et salutem vestram quaerite et ardentibus votis ostium unicum ad vitam pulsate. Hoc nobis donet benignissimus pater coelestis per Jesum filium suum dominum nostrum. Amen. Ostende mihi, domine, viam tuam, ut ambulem in veritate tua, confirma cor meum unico verbo tuo, ut semper et ubique nomen tuum venerer. Et domine Deus magne, bone et misericors, si beneplacitum tibi fuit, servos tuos in Babylone per Jeremiam admonere orare Pro salute regis illius, nunc quoque et tuae paternae voluntati non displicero confidimus te et pro domesticis nostris orare. Igitur ob meritum filii tui dilectissimi domini nostri Jesu Christi et promissionem et jussa tua, qui mentiri non potes, ex imis animi votis deprecamur, imperatoris, regum et magistratuum nostrorum, sub quorum potestatem nos redigere voluisti, miserere secundum misericordias tuas antiquas principum, suorum captivorum, recordare et nostri et domi derelictorum quia omnes populus tuus et oves pascuae tuae sumus paternam curam habe. Idque iterum atque iterum per tatissimam filii tui triumphalem ascensio-

82쪽

nem in coelos ad te Deum patrem et Deum vivum deprecamur, qui tecum vivit et regnat cum sancto spiritu in perpetuum. Amen. Non statues, domine, domesticis nostris in peccatum ingnorantias

juventutis suae et averte ab eis, o domine, a te non immissum pavorem et contemptum, et conserva tibi quos redemit et pro quibus oravit filius tuus, ut persistant in timore et veritate tua. Da ne retrospiciant, ne moveantur multitudine repedantium in Aegyptum et venerantium, te derelicto, potentiorum auram. Qui pater es tuis provide, quia Deus es, eis bonitatem tuam ostende, quia potens es, inimicos converte et nos dohiantibus saucibus eorum potenter eripe. men. Ad septimam antemeridianam curiam archiducis Maximiliani intrantes, licet archidux adhuc lecto decumberet. Progrediens in superius atrium ascendit, missam ut dicunt aulico more audiens. Qua finita redeuntem ad cubiculum frater noster Joannes cum paucis convenit, O-gans ut sua majestas et nos et causam nostram sibi commendatos habere dignaretur. Idem quoque Eubulus precatus, tacente interim Philippo. Archido singulos nutu capitis salutans respondit: Faciam, imo laciam libentissime. Est Maximilianus archidis adolescens forma non illiberali, proceritate corporis justa, in effando humanitatem principem decentem prae se ferens. Dicitur erga pietatem et Germaniam non male affectus. Qui corda regum in manu sua habet, illi concedere dignetur, ut optima, quae non pauca naturae dona habet, ad Dei gloriam, subditorum suorum prosectum et animae suae salutem, abactis susurronibus et adulatoribus,ntatur.

Fridericus quoque comes a steliber ibidem aderat, sed n0s arridens sere sardonico risu nihil praeterea salutationis vel amicitiae nobis exhibens, non cogitans esse rerum vices. Eadem vidimus Joannem Rudelium Lubecae civitatis syndicum. Posteaquam ab archiduce secessum est, Atrebatensem quoque convenire statueramus. Verum consiliarii imperiales fere omnes apud hunc erant. Allocuti sumus secretarium, at is anteambulonum aulicorum more nobis sumum vendidit. Egimus tamen cum Leonardo episcopo a cubiculis, ut is apud herum suum nostri mentionem haberet. Vidimus ibi Acaldam CaesariS. Ostiarius camerae concilii imperialis nobiscum pransus est. Hunc instituere habet praeses concilii, qui modo archido erat. prandio Adrianus a Zertren venit secum adducens praesectum

de Fillich juxta Bonnam, qui et ipse filiam habet satrapae de Midburg

83쪽

cognatam Ellaabeth et Joannis de Bruech eumque,endesino amni suo diutius confabulatus est praesectus. Gloriatus quoque est Adrianus Minguntinum in crastinum sacra missarum solennia in praesentia Caesaris et regis Romanorum celebraturum magno papisticorum missaticorum solatio. Eadem doctorem Henricum Hasen in platea convenimus, qui ait se sperare brevi quid de causa nostra suturum. In sedibus S. Marci: Omnis aetas de suo tempore conquesta est . In alio lapide: Felix nimium prior aetas. In ingressu secundae Portae Capitolii leonis emgies catulum sibi subjectum miti vultu intuentis cum his versibus:

Iratus reuolo quod nobilis ira leonia

In sibi prostratos se negat esse serum.

Eadem dominus Musculus prosecutus est textum de amputatione palmitum et maxime de obstinatis. Eadem, quae erat vigilia ascensionis domini Dilmarus Helle Consul per literas nomine etiam Corbachianorum civium de salute et rerum nostrarum statu sciscitatus est. Nuncius fuit Franciscus Sisinruch. υtulit idem literas a domina matre uxore et sororibus. Item a Joanne Galaete et Hermanno Nellen. Eadem M. ilhelmus secretarius Wilhelmi comitis scriptum compromissi inter Coloniensem et nos, ut ipsis placuerat, dolatum et confirmatum nobis tradidit Soerus et noverca Εilhusi una fuerunt. Indicta est dieta in Wimariam in causa dotis ad diem lunae post Trinitatis anni hujus 1548. Habitum et super hoe consilium est eum Liborio. x Maji, quae erat vigilia ascensionis dominicae sacra, in templo Mauritii praelegit lector reliquum capitis 13 Matthaei. Deinde d. Musculus historiam ascensionis dominicae ex capite ultimo Marci evangelistae, scilicet ex paragrapho ultimo contexuit Verba autem hae sunt: Itaque dominus quidem, postquam locutus suisset eis, receptus est in Flum et consedit ad dexteram Dei. Illi vero egressi praedicaverunt domino cooperant ubique et sermonem confirmante per signa su equentia etc. Praefatus igitur Musculus, quam dives sit hic textus, duo tamen potissimum in eo observabilia esse dixit. Historiam videlicet ascensionis dominicae et usum ejus cum Ductu De prima parte disserens, alteram in concionem vespertinam reservans. In historia vero haec observari jussit. Veritatem ascensionis domini, ubi dominus ascenderit, quando, quomodo, quo sublatus et quae nobis inde utilitas evenerae istoriae

84쪽

veritatem ex Luca et apostolicis literis elieulti it autem dominum non statim a gloriosa sua resurrectione ad coelos ascendisse, sed per quadraginta integros dies se ipsum ostendisse discipulis, eos confirmasse in fide, cum illis manducasse ac se manibus eorum contrectandum ac palpandum praebuisse. Sicut autem dominus palam pati et intuentibus omnibus crucis supplicium subire voluit, ita resurrectionem suam illis tantum, qui ad hoc a Deo praeordinati fuerant, testibus manifestavit. Levatus est autem dominus a suis in monte oliveti, qui est inter merusalem et Bethaniam, ubi laequenter Jesus alias orabat, ad cujus declive etiam guttas sanguinis in horto Gelaemani sudavit, sublatus ex hoc monte eum corpore suo videntibus discipulis etc. consedens ad dexteram patris me multa dixit Musculus ex epistolis Paulinis et Augustini de honore carnis nostrae, sedentis in Christo ad dexteram patris. Sublatus est, inquit, superimnes caelos. Hos autem celos non reputari debere coelum hoc volubilo et aereum, quod nobis visibile est, sed majestatem illam et gloriam coelestem, qua per eum glorificaturus erat, sicut dominus noster Jesus Christus ait Et nunc glorifica me, o pater, apud temetipsum gloria, quam habui priusquam hic mundus esset eis. Sublatus est quoque in coelum, ut nos eum eo sequamur. Utinam, ait M culus, eum nostrae carnis honorem agnosceremus, quod Christus verus Deus et homo in carne nostra ad dextram Dei sedeat. Addit esse figurate dictum, caro nostra sedet in coelo, sicut dicimus Domus Austrica aut Burgundiea sedet super solium imperii, cum id in una persona, Caesare nimirum vel rege, compleatur Si, inquit, hoc consideraremus nihilque majus duceremus, nihil minus quam humilia hujus mundi amplecteremur. Quis imperator vel princeps non pro hoc honore omnes Suas Pompas, quae ne vitiosa quidem nuce ad hunc honorem comparatae aestimandae sunt, contemnat, quin omnes sollicitudines ac labores hujus honoris respectu postponat Sine dubio, si haec revocaverunus ad cor, mundum pro nihilo duceremus, non quod mundum relicturi simus, nam in mundo nos vitam degere oportet, quamdiu id coelesti patri nostro placitum est, sed ne tanto conatu hujus mundi divitiis inhiemus, non quod divitiae damnentur, sed quod juxta Davidem cor non apponeremus. Nam Paulus eos, qui volunt ditescere, dicit in tentationes incidere etc. Verum victu et amictu contenti meminerimus conversationem nostram in coelis esse debere undaeben nichis vralle dies,Wegeldinge. Isthac

85쪽

enim salvatorem nostrum sequi debemus, Nos, inquam, qui Christo adhaeremus, non mundus, qui habet, quo recipiatur, qui ne optat quidem etiam esse eum Christo, quin et si Deus adhuc in terris ageret, eum majore quam crueis supplicio afficeret, tam iniquo animo in Christum et

suam veritatem sunt, qui mansionem et conversationem suam cum principe hujus mundi Sathana habent. Item explanavit, ni sibi haec sententia: Ascendit dominus in altum et captivam duxit captivitatem, velit. Nimirum captivitatem suisse, qua a principe hujus mundi et tenebrarum ac morte ac inferno miserum genus humanum ob Adami protoplasti l sum tenebatur hanc Christus secum duxit, ab hac nos liberavit. Item dona dedit hominibus, quid est ut id aptissime exta Paulo edocuit, et quam haec dona Christi munusculis regiis etc. praestarent. Docuit quoque, qui ascensionem Domini juste veneraremur, nimirium ut hic pie vitam instituamus, Christo et verbo ejus obediamus ac optemus Christum, qui nos praecessit, sedens in gloria Dei patris, subsequi. Puerile enim spectaculum, quod papistae idolum aliquod in altum trahunt, volentes hoc significare ascensionem Christi est. Hujusmodi ludicris, inquit, intenti sunt et opera Christi instar simiae imitari volunt. Quando vel tandem, ait, de reditu ejus et nos secum assumente sestos dies celebr turi sumus. Profecto, ait, rideat mundus, apistae licet obganniant, i me in propinquo est adventus domini. Hic adduxit tempora Nohaa et Loth etc. Restigeratu est enim charitas multorum et abundat malitia, ut in propatulo est. Rogemus ergo, inquit, dominum et liberatorem nostrum Jesum Christum, sedentem ad dextram Dei patris, ut ipsam eo sequi valeamus. Sed quis assequetur spiritum d Musculi 3 Eadem litora domina matris duci Ernesto a BrunschWig obtulimus, a quo humaniter accepti et cum eo apud principem electorem J annem ridericam pransi sumus, ubi et aderant regii proceres, Der Danheuserit alii Apud mlhelmum comitem coenati sumus. Rumore divulgatum est, pontificios apud Caesarem intercessisse, ut conciones sacras intermitterentur. In sigillo Platonis seriptum erat F cuius est movere quietum, quam quietare motum in sigillo Aristotelis: Sapientior est, qui quod novit abscondit, quam qui propalat, quod nescit. In sigillo Socratis: Inimicus hominis insipientia ejus amicus h minis sapientia ejus in sigillo Senecae Secretum meum mihi. In die ascensionis domini, qui erat 10 dies vidi sub noctem Maritinus coquus episcopi Monasteriensis, qui consitariis Augustae additus erat, ab adolescente quopiam Didonis D te ause samulo interfectus

86쪽

est, cujus animae propitius sit dominus. A coqui landigraviae, Coloniensium et comitis amassa lanebri pompa sepultus est. Eadem et tres alii ipsa hac nocte intersecti sunt et Martini coci sepulchro impositi. xij Hi in templo Mauritii d. Musculus de amputatione vitis ex

cap. xv Joannis concionatus est, multa d bonitate patris coelestis dicens, qui non statim palmites amputet, sed ad annos aliquot poenitendi et emendandi spatium misericorditer concedat etc. Item de improvida et praecipiti amputatione, qua hi utuntur, qui se ecclesiae gubernatores et capita gloriantur et haberi volunt, et maxime illud urgebat: Omnem palmitem serentem fructum in me, pater purgabit, multis evidentissimis argumentis demonstrans, quam non sit ullus mortalium vel etiam sanctissimus quisque omni ex parte mundus, juxta illud: Quis potest dicere, castum est cor meum γ obiter hos taxans, qui sanctos mortuos invocare imaginesque eorum colere docuerunt, obticentes ipsos quoque aliquando peccatores suisse, exemplum Davidis adducens, qui extra vitem palmes peccavit in adulterio cum Bethsaba et in occidendo Uria per literas ad Joab etc. Sed pater benignus eum purgavit, ut rursus largiter fructum in vite serret. Interdum electos ne in donis superbirent vel recalcitrarent, sicut Paulo datus est stimulus in carne et Sathan eum colophisans etc. Ait quoque, sicut putredinem corporis, ita et animae similiter duplicem esse, eam, quae Venit oras ad corpus et eam quae ex corpore procedit. Primi generis sunt sueto vel stercus calceis adhaerens et his similia Secundae putredinis species sunt pituita, sudores, graviolentia halitus et si quid talium sordium sit, a quibus foris animus coinquinetur, qualis est morbus a pravis colloquiis et impio sodalitio contractus, a, intus vero malae cogitationes et conscientis maculae. Et prosecto, inquit, diversi sunt modi sordium, nam aliae aliis et foris et intus tenacius haerent. Nam si quis calceos maculaverit, in domum iptimatis cujusdam intrare volens modo honestus vir sit pulverem extergere jubet. Aliae vero sordes aliam purgationem requirunt. Nam in putredine vulnerum fit sectio. Ita vinitor, qui omnia novit, alium hac alterum illa purgare novit via is durius, hic mitius ab eo tractatur, semper tamen in bonum sui. Et certe, ait, haud eum christiano nomine dignum duxerim, qui calceos abstergere novit, et non secum recogitaverit, si quam maculam conscientiae accepisset, ut eam aliquando purgare satagat Putredo autem illa non venit ex stipite nec ex radice aut nobili e succo vitis, sed ex degeneratione palmitum. Praeterea meminerimus, si qua a benignissimo patre crux nobis imponatur, id fieri in purgationem veteris Adae

87쪽

nostri et nobis in bonum. Manum igitur patris patienter et obedienter seramus. Interim hoc addens exemplum Paterfamilias si surculum mali arboris stipiti inserit et hoc virgultum in arbusculum evadat et unum et alterum pomulum hero suo producat, pergratum quidem est hero. Si autem tandem in justo proceritatis arborem excrescat et tum non nisi unum aut alterum pomum patrifamilia tulerit, tandem subirascetur paterfamilias et arborem hane succidere jubebit. Sic quoque est patris ecclesiis erga nos animus, si semper erimus discentes et nunquam ad frugem pervenire conemur, non quotidie nobis ipsis meliores evaserimusae in vite illa Christo uberes fructus seramus. Sed haec omnia, inquit, dicta sint de christianis et qui Christo nomina sua dederunt, illi servire ex animo cupientes. Nam reliquos palmites, qui sponte degenerant, P ter amputabit et collectos igni injicere jubebit. Dixit et alia multa praeclara in hanc sententiam. Faxit Deus ut simus palmites fidei, portantes botros in viti vera. Amen. Hac die Franciscum nuncium rursus Corbachium multis literari lasciculis oneratum remisimus. Remisimus et doctori Mater libros suos per Melchiorem Lindium. Ante meridiem fratres sollieitatum ibant, sed Atrebatensis patrem adierat. A prandio vero per cubicularium ejus hoc responsi accepimus, heri a missa Caesari de hac re se nonnihil dixisse, sed imperatorem se nondum resolvisse. Hic erat hujus diei actus. Invisimus doctorem Carolum et perexiguum erat ejus consilium nisi quod patientiam suasit. Venit amanuensis ille et heri et hodie scripta adserens. afferne, ait, fio venio. Sic germanicum idioma addiscunt

Iberi.

Domine Deus, quousque ira tua desaeviet En pertulit Germania pestem, samem panis et gladium hostium exterorum et intestina bella. nec tamen finis est Minatur ereptio verbi tui. Caetera omnia juste venerunt super nos propter scelera nostra. O domine, et hoc postremum quoque probe meremur. Verum misericordissime deus, ut nos indignos peccatores confusio faciei et omnia mala decent, ita thronum tuum so titudo, magnificentia et misericordia decet. Propterea ex imo te rogamus pectore, ause a nobis malum hoc et ne des fame verbi tui, in quo Eolo vivimus, nos enecari. Ne respicias nostram erga tuam pietatem, deus, ingratitudinem, sed misericordiae tuae antiqua reeordare nosque diutius verbo tuo pascere digneris. Mitte pater, mitte operarios fideles in messem tuam et conserva et consor in eos, quos dedisti nobis, ne in

88쪽

tempore tentationis hoc recedant. Id te rogamus per Christum dominum

nostrum. Amen.

xu Maj in templo minorum audivimus quendam a nobis antehac non visum, qui et doctrina et oratione non indoctus videbatur. Praelegit autem ecclesia ex primae Joannis epistolis capite 2 haec verba: Ε nobis profecti sunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum, sed ut manifesti fierent, quod non sint omnes ex nobis. Deinde ait Charissimi, ni monemur, mirum nobis videri non debere, si nonnulli et hoc tempore a nobis recedunt, qui nobiscum Evangelium amplexi fuerant, dum idipsum tempore Christi et apostolorum accidisse videamus. Magna autem consolationi nobis sit, quod dicit: sed ex nobis non sunt, verum ut manifestentur, qui ex nobis non sunt. Nunquam enimex corde veritatem evangelii susceperunt, et scismus ejusmodi laturos et dominum et apostolos praedixisse Potissimum vero hisce ultimis temporibus sic manifestari oportuit odium Cain in fratrem innoxium Abelem. Sic inhonestatem Cham in deridendo turpitudinem patris Mah, sic quoque animus perversus Saulis innotuit in persequendo optimum Davidem, et cor Judae proditoris in innocentem Christum. Et quanquam dominiis diem statuerit, qui nec procul abest, in qua cunctorum erit judicium, tamen prius nequitiam malorum decoopertam vult, ut agnoscamus veritatem dictorum Christi: Nihil est absconditum, quod non reveletur domino deo nostro scrutatori cordium et probatori renum, ne cogitatus quidem nostros clam esse. Sicut in Saphira et Anania actorum Mapparuit, qui subitanea in correptione per Petrum perierunt. Discamus, inquit, cautius mereari, et actorum nostrorum rationem habeamus. Sed quia id ex nobis ipsis non possumus, Deum ardentissimis votis pulsemus, quo spiritum suum bonum nobis donet, ut in agnitione et consessione Christi constanti fide permaneamus. Nec os-fendamur exemplo recidentium ad seculum et in tentatione nobiscum PereiStere nolentium. Rogemus item, ut verbum suum nobis diutius et relinquere et impartiri dignetur. Attende, o prudens christisequa, hanc clausulam non ab re a concionatoribus Augustanis concionibus et obsecrationibus populi adjici, si animum vertas et retrospicias ad pontificium et Epicureorum subdolos conatus, potentum vewrdiam et vulgi christianorum de iis loquor, qui vulgi ingenium sequuntur, etiamsi uisreges sint vel principes ad Antichristi opes respicientis, et id apud eos, qui potiores inter nos videri volunt. Hoc Catti illi et diligentes verbi Dei

dispensatores lyncaeis oculis prospiciunt. Ideo oviculis acclamant et eas .

89쪽

sub pedum pastorale revocant, illis patrem pastorum Christum digito demonstrantes, ne Argo multo oculatior et nequam spiritus nos inter filios diffidentis in devia abducat et discerpat, et ne quod Deus ave tathlonganiinitatem benigni patris occipendentes pereamus amo, non quidem panis, sed verbi, quae omnium seriarum et puppis et prora est et omnium rerum eversio. Quod itaque omnes pii orandum ducunt, id rogemus Dominum ut largiatur per Christum Jesum. Eadem hospiti injunximus, ut singulis liberis domini Musculi pii

ola nostri nomine in xenia daret. D. Joannes enricus apud s. Mauritium ex cap. 12 ad Romanos nimirum: Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus i. expla

Eadem summo mane ridericus alatinus elector, avaris dux, Novomarchiam abiit. Vidimus magnificas structuras coenobii . Utatrici inter moenia Augustae, quod non pauci castrum Caesaris vel civitatulam iuturam exbstimant. Fuit autem d. Udalaicus ejusdem urbis primul ex stirpe combium de illingen. Vidimus item aedes Joannis Georgii Fuggeri, ubi sorte fortuna ostium domus apertum reperientes intramus, hortum, ambulaera concamerata, caveas item volucrum undiquo filo ferreo obtectas et receptacula fontium perlustravimus. Et quod mireris ad aedificioli cujusdam solare horologium parieti depictum cum lineamentis horoscopis ac umbris suis assabre exornatum, praeter quod in medi sere pariete Augusta urbs et ejus situs probe delineata erant et omnes in confinio urbes cum fluminibus et amnium quoque decursibus, quibus singulae adjacent per notas quasdam et signa indicabatur, ad quod terrae clima quaeque urbs situ suo vergeret et quot miliaribus ab Augusta distaret. Opus prosecto vel Apelle vel Zeuxide dignum. In his aedibus archid Maximilianus verna balnea habuerat, a medicis antidoto contra longae profectionis hispanicae incommoda et contra inconsuetum aera pra

munitus.

Ηοiensis scriba nihil hic proficere potest. Fiant tamen omnia suo

tempore.

Vidimus et eadem in suburbiis Augustanis versus portas d. Jacobi viculum et muro et tribus portis clausum aedificiis oblongis quatuor in mansiones centum et sex divisas, et in superliminari portarum haec saxo insculpta erant

90쪽

Quidam autem ex hujus vici incolis caeteris praeest ac ex unaquaque domo florenum tantum Augustans monetae recipit, non quidem in Fuggerorum proventus, sed ut, si sorte Fuggeri non supersint, donius, si qua opus, refici ex hac pecunia queant. Eadem nuncius pontificius advenisse dicebatur adserens a Christi vicario sorte a Christo domino nunquam vel cogitata vel jussa. D. Joannes Cocleus canonicus Uchstatensis et vindicta, infeliciori tamen successu quam ut proverbio dicitur scarabeus aquilam incitatus librum conscripsit contra nostra religionis aut si mavis Augustans confessionis auditores et collocutores in colloqui Ratisbonae germantee Denn actua titulum indidit. Sic ad sordidos pontificios scar ei et cocleae cum lubricis limacibus arreptant, dum homines pietate et doctrina probati celeri cursu vel terga vertere, Vel latebras quaerere coguntur. Quae tamen latuit diu et tandem emergit veritas postlimini auspice Christo triumphabit. Est et Augusta juxta ponticulum quendam Usticum in suburbia exeuntibus murus, in quo in saxum aliquod sex imagines puerorum insculptas videre est. Hoc monumentum hospes noster in memoriam positum esse ait, quod tot numero pueri ibidem choreas ducentes in Lyco, cujus brachiolum subter ponticulum transiluit, submersi sunt. Vix nobis ad hospitium reversis secretarius quidam episcopi Monasteriensis, patrui nostri, venit, sciscitans, num literas episcopi nomine receperimus an secus. Cui respondi, nihil literarum ab episcopo mihi hic obvenisse Exhibuit igitur mihi legendas epistolas, in quibus ipsi ab episcopo injunctum erat, ut super aliquo negocio in absentia Francisci De mihi scripta episcopi offerret , ut de hac re apud consiliarios Caesaris praesu- Iem excusarem Exhibens praeterea scripta duo Lagarum de SchKendi con- cernentia Literas vero ad me datas secretarius et ego ab ipso Lazaro et intercepta et lectas suspicabamur, verum id aliter postea compertum est. Petierat autem Schwendi a patruo nostro jussu ut ipse Lazarus scripsit Caesareae majestatis, ut in supplementum exercitus obsidentium e

SEARCH

MENU NAVIGATION