장음표시 사용
91쪽
denam equites circiter mille et aliquot tormenta sene cum pulvere armentario est. et praeterea ut ad dietam in Hannove mitteret. Ipse autem ego quia me nullam vel pro me ipso gratiam apud caesarianos proceres invenire sperarem causam hanc a me rejeci. Eadem ostiarius camerae concilii imperialis jussu consiliariorum ad hospitium nostrum veniens scripta redintegrationis querelarum ader-bornensis praesulis contra comites a Waldec Eubulo, quem solum ibidem reperit, tradidit Philippus et Joannes fratres nostri cum domina principe assi pransi sunt, Samuel et Eubulus in hospitio permanserunt. Est rumor de solvendis comitiis. Dominus de Lyra ex cive princeps Caesari a consiliis et exercitus dux ad attorum principem missus est. Fuimus eodem in ossicina cujusdam, qui in caelando aurichalco et in arte lasoria haud facile parem in Germania habere dicitur, apud quem ecclesiastes quidam in Memmingen Joannes Hummel dictus in usum caesaris horologii thecam ex aurichalco deargentato et desuper inaurato cum signis coelestibus, cursu siderum, digestione planetarum, revolutione coeli et nescio quibus non notis undique foras caelatum fieri procurat, cujus operis partem aliquam vidimus. Dicitur autem Hummelius ille adeo gnarus rei astronomicae et mathesis, ut ipso Apiano cedere non videatur. Eadem Milchlingium ad ducem Mnestum, si sorte rescripsisset, misimus. Sed is nihil responsi id temporis retulit. Quoniam, summe et sempiterne deus oculis tuis nihil est absconditum et millies melius a nobis ipsis cunctas necessitates nostras nosti, tu omnia misericorditer juxta beneplacitum divinae voluntatis tuae dispone, tibi enim soli cum ecclesia, ab antiquo fidentes merito et promissionibus filii tui dilectissimi, domini servatoris nostri Jesu Christi, canimus. Exaudi nos deus salutaris noster et propitius esto peccatis nostris propter nomen Sanctum tuum. Exaudi nos, inquam, in justitia tua, ut uni nomini tuo sit gloria. Rege nos spiritu sancto tuo, ne proruamus ad dexteram neque ad sinistram dilabamur, sed ad normam tuae voluntatis omnia nostra instituamus, per eundem dominum nostrum Jesum Christum, cum quo tibi et s. spiritu sit benedictio laus et sempiterna gratiarum actio. Amen.
xiij vii quam Christianorum vulgus dominicam Exaudi vocat, in aede Mauritio saera lector pro ambone caput 14 Matthaei evangelistae legit, et caetera, quae scripto pronunciare is solet. ullgangus vero Musculus ex cap. 15 Joannis hare verba proposuit: Vos jam mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis, manete in me et ego in vobis.
92쪽
Musculus itaque recapitulationem eorum, quae die dominica Lunae Medi eurii et Veneris elapsis ad praecedentem textum elucidandum docuerat, fecit. Dehinc quare Christus discipulos mundos esse dixerit, ostendit, nimirum ob verbum quod audierant. Item movit quaestionem, quae eorum mundities esse potuerit, cum apostoli ambitione laborarent, quare et a domino correpti sunt ipsis dicente Principes gentium dominantur eis etc. vos autem non sic. Et cum iterat de eadem re disputarent, puellum in in medium statuerit etc. in igitur liquet apostolos, et non solum apostolos, sed et nos omnes jam tum mundos esse per meritum Christi et verbum ejus fide receptum. Item quod Deus ex mera et gratuita sua misericordia, etiamsi non persecta in nobis puritas sit, ob fili. um per imputationem pro mundis nos habeat, et quod nemo sanctorum unquam adeo perfectus fuerit, quo hanc munditiem omni ex parte in hoc mundo assecutus sit, nec Vera quoque ecclesia, nam necessitas eam urget quotidie orare: Remitte nobis debita nostra. Et hoc loco multa seria de adversa celesia dixit. Quod autem ait dominus: O verbum, quod i quutus sum vobis, notandum hinc est, quod puritas non a nobis, qui intus et in cute vitiis amuimus, sed a viti illa vera nobis contingat. Et propter verbum inquit, quod audistis, scilicet a me, non ob quodlibet inquit, verbum domini, idque unicum, non judaicas traditiones, non mahometicas sanctiones, non udaeorum almul, tureicum Alcoranum vel pontificia decreta etc. Docens quam nihil extra et praeter verbum dei in religione vim habeat, ob oculos ponens harum rerum antithesint Item de usu sacramentorum et de iis, quae sine verbo per papista fiunt, sicut unctio extrema et his similia opus operatum et papicolarum missas rejiciens Multa ex Augustini scriptis adducens, ex quibus confirmabat verbum non mortuum sonum illum in aures penetrantem et tinnientem, sed verbum fide apprehensum et puro corde conservatum nos ad Christum perducere. Movit item quaestionem, quod non omnes Verbi auditores mundi redderentur, et exemplo Judae Icariotis hanc rationem reddens, quod Judas nunquam ex animo verbis Christi adhaesisset. Perstringens quoque ejus sarinas auditores, allegans dictum Augustini: Non vox transiens, sed veritas remanens etc. Quod non verbum auditum sed verbum creditum ejus quam dixerat energiae sit, inter reliqua graphico emphasin voculae vobis hic appositae explicuit. Non enim quod angelis vel seris, sed quod vobis praedicatur, vobis in prosectum cedit Monens hic, quam non conducibile sit in peregrina lingua cum ignorantibus loqui, praesertim quod juxta Paulum omnia in proximi aedificationem fieri
93쪽
debeant Liberum, inquit, tibi est, Deo hebraice, graece, gallic etc. Io- qui, is enim omne idioma intelligit Longe autem aliud est, cum homine peregrinae linguae ignaro loqui et hunc instituere, exempli gratia, si scholasticus non ex omni sermone praeceptoris sui eruditior evadit. Nam si praeceptor cum uxore propria aut familia confabuletur, id nihil ad discipuli institntionem lacit, sed discipulus ex eo Sermone, quem -- ceptor ad ejus captum accommodat et proprie ad id instituit, peritior fit. Indicans insuper quomodo genuinum scriptum verbum hactenus profligatum fuerit, et hujus loco Scotus, Thomas, seraphici doctores, et si quid hujus albi homines suggestum occuparunt. Sibi autem videri Germaniam prae ceteris nationibus hac in re inlaeliciorem. Nam posteaquam primo Christi fides praedicari coepit, apostoli et qui ex Hebraeis
fidem annunciarunt, hebraea, utpote sua lingua in sermocinando et loquendo usi sunt, ave, qua illis erat nativa. Ubi Graeci receperunt Evangelium, graeco suo idiomate, quod illis nativum erat, usi sunt. Dum Romae praedicari coeptum est, in latio sermone cantabatur et praedicabatur. Omnibus enim constat vulgarem sermonem id temporis in Italia latium sive latinum fuisse. Et duravit id quoque a prima ecclesia ad pauca abhinc usque tempora. Miseris vero Germanis psalmos canere et sacra celebrare in nostra lingua non permittitur, cum tamen Tertullianus et Augustinus in Hippone Sua in Erico idiomate psalmos cantarint, quod vel ex eo patet, quod vicibus aliquot populum, cum floruit in quodam psalmo caneret, ut florebit cantarent monuit ere. His opposuit papistarum inania murmura et non intellectas voces, de quibus luculenter disseruit etc. Superius autem, ubi de munditia apostolorum dicebat Christum et per figuram locutionis eos appellasse mundos, qui secum animo recolerent, quae illis Christus hactenus dixisset, quanta accepissent et quae adlluc a cepturi essent, si verba ejus audierint et si eo se dignos gerant. Ait enim hunc morem etiam apostolo miliarem esse, ut cum admonere suos suae vocationis vellet, diceret Sancti estis, abluti estis, sicut et s. Petrus dicit vos estis gens sancta, regale sacerdotium etc. his innuens ut memores nostrae in Christo conditionis essemus nec ignobilibus hujus seculi nos immisceamus est. Veluti si quis rite ad virginem dieat Sancta et pudica es, quasi diceret, non te ejusmodi moribus esse, ut turpes istae laniae aut lupae sunt, convenit. Item ut alicui ex nobili stemmatenato ejusmodi verbis calcar ad virtutem addere possemus: Ex illustrinatus e prosapia, decet te generis tui decus illustrare, modo nobilibus ortus sis natalibus. Et prosecto maximopere id temporis necessarium
94쪽
suerit, nobiles, nobilitatis et stemmatum ut rationem habeant, admoneri, ne, ut modo fit, in omne vitium praecipites ruant. Hoc modo posse putabat vel concionatorem vel parentes vel patremfamilias alloqui suos, minime ver permissum iri aliquem talia de se ipso dicere, addens hic, quod κάθαρος graece, latine mundus, cataros haereticos, quod se mundos esse gloriarentur, dictos esse. ostremo jussit Deum nos orare, ut verbum suum nobis diutius audire et praedicari largiretur quo in Jesu Christo in viti illa vera palmites laugiferi neremus. Melchio amomini et Hermannus Reidese nobis obvii thunt. Sub prandio ulphilas Brabantinus a noverca ad ratres nostros literas deserens venit, salutem quoque uxorculae nomine dicens. Detulit et a Sehonstadio et Hermaimo Nellio una nobis literas, saeta abbatis Breide-lariensis, Flechlarmi et Volinariensium etc. continentes Joannem Milch- lingum ad Ernestum ducem miseramus, sed nec modo convenire eum erat. Eadem in templo Mauriti loco vespertinarum precum ecclesia psalmum aliquem cecinit. Deinde lector caput . epistolae ad Galatas legit. Rursus ecclesia cant s. spiritum invoeabat, et mox dominus Joannes Henricus ex cap. I epistolae d. Pauli ad Romanos haec verba: αGaudete cum gaudentibus et fleto cum flentibus, eodem animo alii in alios affecti, non arroganter de vobis ipsis sentientes, sed humilibuS vos accommodantes. Ne sitis arrogantes apud vosmet ipsos, neque cuiquam malum pro malo reddatis, exposuit populo, indicans quam noxiussit ambitionis morbus, quod et ipsum scripturarum testimonio et exemplis adeo perspicue docuit, ut vel manibus palpare posses, quam animis omnium ex corrupta natura is morbus haereat. Et sic singula in suas classes christiana diligentia digessit, jubens ut dominicum illum, qui nostri causa nullam non injuriam perpessus est, imploremus, quo concedat nobis animum inimicis benevolentem et spiritum ad instar ipsius domini, posteaquam idem dominus nos humiles spiritu esse imperavit. Adduxit et locum Pauli ex Philippensibus 2 cap. nunc scilicet: Si qua igitur consolatio in Christo, si quod solatium dilectionis, si quae communio spiritus, si qua viscera et miserationes complete meum gaudium, ut similiter affecti sius, eandem charitatem habentes, unanimes, idem sentientes, vide latius caput Tep. ad Philipp.). Post concionem domino gratias egit ecclesia ac sic cum benedictione in pace ab ecclesiaste dimissi sumus. Eadem ilhelmus comes a Nassa majorem electorum et principum partem convivio excepit. Magistro Libori injunctum est, ut comiti a Nassa injuriam
95쪽
nobis a Breidetariens monaeho actam recenseret ejusque consilium super hac re peteret. xi Maj in templo Minorum d Leonardus ex cap. Marci ultimo historiam ascensionis dominicae perpulchre concinnavit, ac inquit, Et dominus postquam locutus est illis. Quid, inquit, locutus est eis Nimbrum eos in omnem terram abire et evangelium omni creaturae praedicare jussit etc. Sublatus est in caelos, et id non adjuvantibus angelis, ut nonnulli haeretici somniarunt. Sed sicut Christus passus est et resurrexit pro nobis virtute propria, ita quoque gloriose ascendit ad coelos. Et quid rerum ibi agit Sedet ad dexteram patris in majestate ejusdem verus deus et homo pro nobis interpellans, gratia autem sua et divina praesentia nobiscum futurus usque ad consummationem seculi. Ipsi autem exeuntes praedicabant in omnibus locis etc. me videmus, inquit, quam domino curae uerit, praedicari evangelium et id ipsum, ut supra dictum est, omni creaturae. Hic autem nec vir nec semina, nec servus, nec
pauper, nec dives, aut Graecus aut Judaeus, Scytha, Germanus aut barbarus excipitur. Quia non est personarum acceptio apud Deum, sed ex omni gente et terra recipit nos, si modo Christo quis haereat et verbo ejus audiens fuerit. Et tanto bono nemo excluditur, nisi qui incredulus est. Jubet autem praedicari Evangelium et hoc unicum. Sicut enim unus est Deus et unus mediato Jesus Christus, ita nec est nec erit nisi una vera et perpetua religi et unicus verus Dei cultus, credere scilicet in Deum patrem et quem misit filium in nostra carne ad dexteram ejus sedentem Jesum dominum. Hunc laudemus cum patre et s. spiritu in sempiterna secula. Grati igitur simus domino de gloriosa sua ascensione et satagamus eum eo, quo ascendit, sequi. Recitavit et praescriptam orationem, qua orabamus, ut Christus ad dextram Dei patris sedens animos omnium nostrum eo, ubi ipse est, dirigere dignaretur, et interim nobis in terra suo numine propitius adesse velit. Fama sertur Caesaris veredarium, qui inter Romain et Mechliniam cursitare consuevit, non procul a Spira Vangionum et literarum fasciculis et nummis, nescio a quibus exutum esse. Cum dies duos intermisissemus odio rursus apud Atrebatensem sollicitatum ibamus. Verum is ante adventum nostrum ad patrem transierat. Itaque in sedibus Fuggeri, si sorte exiret, praestolabamur. Sed ubi didicimus eum ibidem pransurum esse, re insecta hospitium petimus. Ne tamen omne oleum et operam perderemus Wolradus eum cubiculario episcopi egit, ut apud praesulem suum nostri mentionem saceret, ro-
96쪽
gans ut vel aliquo nos responso dignaretur, si sorte antequam ipsi reverteremur episcopus ad mansionem suam veniret. Aderat et inauspicatus Malvenda. endetinus assumptis fratribus nostris tentare voluit, an possit illis saevitas archiducem alloquendi obtingere, at nihil evenit. prandio hospitium Atrebatensis repetivimus, qui in horto cum nymphis deambulabat. Post pusillum temporis germanus ejus ratervenit et ipse hortum intrans, statimque reversus, quem mox subsecutus est Dater episcopus. Cujus conspectui cum nos exhiberemus ait Certe adhuc nihil potui Caesareae majestati reserre. Rogatus igitii est, ut quaesita tandem opportunitate nos commendatos habere velit. Quod se facturum recepit, sed fide ut mihi videor aulica. Et haec hujus diei
eatastrophe erat. Interim autem cognovimus ante dies complures causam Philippi eomitis amassa et nostram imperatori expositam esse. Sed haec materia non lacile resolvitur nisi patrono nummo, nec bularia haec
Frater Atrebatensis nomine fratrum nostrorum, quibuscum illi Normatiae noticia contigit, ut nostram causam apud Atrebatensem juvaret, per Eubulum rogatus est. ollicitus et hic est montes aureos et nos omnes data dextera salutavit. Eadem in nocte lixa quidam consularis Augustae elandestine interemptus est. Dominus de Emmersei Caesaris aulam subsecutus, Brabantinus, Augustae moritur.
Dido de meph en quo igitum in suo negotio vigilantiorem
redderet, ipsi patera deaurata octuaginta florenorum libavit. Mnestus dux renunciavit, se hactenus apud electorem in causa nostra nihil effecisse. Eadem ad Balthasarum Gultlingum perscripsi. comes Antonius ab Elaenburg nondum in gratiam Caesaris receptus est. xv Maj in templo Minorum d Leonardus ex evangelistis rursus de commodo et ruet ascensionis dominicae disseruit et potissimum de aniculo fidei nostrae: scendit ad coelos, sedet ad dextram Dei patris omnipotentis etc. Has autem duas sententias, Dedit dona hominibus et praecepit eis ne ab Hierosolymis discederent, donec virtute induerentur ex alto, potissimum urgebat, indicans quam nihil boni ex nobis ipsis proveniat Proserens exemplum Petri, qui adeo timidus uerit, ut sub passione domini voce etiam muliercula territus Christum abnegaverit, et econtra, quantus fuerit hujus apostoli ardor in Christo, cum artute ex alto indutus esset, ita ut non solum negationem suam deploraverit, sed
97쪽
dominum constanti animo consessus sit, quin et crucifigi voluit, facie ad terram versa est. Quodque absque his donis, quae Christus hominibus dedit, nihil possemus, allegans psalmum 68, multa ejusmodi docta et christiana simplicitate docens. Nam praeter raro huic concioni intersuid cives domus familias. Cum Liborio nihil de equis remittendis agi potuit. Eadem sollicitatio apud Atrebatensem intermissa, nec Nassarius ante meridiem conveniri potuit, eo quod archiepiscopus Colamiensis et ipse de resarcienda concordia liorum Otilionis de Rethbem agerent. Otthoni autem duo supersunt filii, natu major Ottho et ipse nomine, natus matre e stirpe comitum de Seyn, et Joannes filius sororis dominorum Frisiorum, quo Juncker metiens scene Casparum Balthasarum et Simonem nominant. Petrus amensis Joanni riderico duci elector etc. ni serumnarum suarum socius et a dapibus serendis est. Lanius, a quo nostri carnes esculentas comparabant, scripto ut vocabant supplicationis comites a Waldec rogavit, ut pro fratre ipsius, nescio ob quod commissum apud consules Augustae intercederent negotium hoc Joannimalio et Asto Colmachero injunctum est. Dominus de Brabanteton heri ex Brabantia advenisse dicitur, qui intra quinque dies a Brusella Brabantiae Augustam adequitasse creditur. Eadem Caresus a Stochen nobiscum pransus est. domine Jesu, quia immotus sermo veritatis tuae permanet, quem discipulis tuis locutus es, dicens: Sine me nihil potestis sacere, quare jam tum in monte oliveti coelos ascensurus ex divina tua praescientia eos cavere jussisti, ne ab Hierosolymis discederent, antequam virtute ex alto induerentur, agnoscimus cogitationes nostras sutiles et evanidas, emarcida quoque et quae stultitia humanae vanitatis nobis somniamus opera. erigitur, mitissime rex et salvator, jam post assumptam hum nitatem deum verum et hominem ad dexteram Dei patris sedentem et regnantem deprecamur, ut spiritu tuo bono nobis adesse, qui nusquam non es, velis et corda nostra virtute ex alto induere, ut te digna et facere et cogitare valeamus, idque per tuammetipsam bonitatem, qui vivis
et regnas cum Deo patre et sacro neumate deus trinus est unus.
Quoniam vana spes ab homine, sortissime Christe Schilo tu nostram
Eadem inter tertiam et quartam pomeridianam horas Caesar per
98쪽
eaduceatores suos electores, cardinales, archiepiscopos, principes et quicquid statim imperii Augustae aderat, in palatio ipsius adesse debere edixit. Adsuere eodem tempore et milites armati pro stationestantes. Fuit autem fama interimens illud interim publicitus ibidem legi debere. Sed videamus, postera quid portet lux. Eubulus apud dominam nostram principem cenavit, ubi principis consiliari Georgius a Beumelburg, i doctor, Melchio a orstat praefectus alcidis, Georgius a Moisburg satrapas in Lycitum se mavis Vulmagen Hassiae quoque aderant. A coena domina Christina in sa- miliari colloquio Volaad retulit, dominam Catharinam socrum Eubuli et ipsam Christinam sanguine unctas esse, excidit autem modo quo in gradu Certum est autem ex brandenburgens domo hanc sanguinis
Eadem logiarius quidam advectus est, qui quosdam mercatores in ditione marchionis Alberti spoliarat, licet Norici cives in suo territorio id sacrum dicerent ac praedonem comprehendissent Mature autem Caesar interveniens hominem huc Augustam ad plectendum advehi jussit. Domine Jesu, dum labricatores inpii fabricant interim, tu veni intere, et nos serva ab intricato interim nosque verbo tuo pasce. Catechismi frequentatio hic per menses aliquot ob improbitatem vulgi Iberorum intermissa est. Eadem a nonnullis nobis dictum est, Coloniensem se obtulisse, si eomites Waldeciani ipsum affatu dignarentur, apud Caesarem pro iis intercedere se velle. Chunradus a Beumelburg eques sex millia peditum ad merenda stipendia jussu Caesaris conduxit Argentoralepsis ager pedetentis absteris peti dicitur. xvj vij ante quintam mercator quidam venit, volens gradarium
meum emere, verum nihil inter nos conventum est.
Quod interim fit, fere praeter ordinem fit. Igitur et heri nihil de interim illo factum est. Haec autem accepimus a Carolo a Sistaeis, heri apud electores et status imperii Caesarem in praesentia atris sui Ferdinandi Romanorum, ungaris et Bohemiae regis, per archiducem Maximilianum exposuisse, quomodo et quas ob causas et quod concordis gratia et paterno in patriam Germaniam affectu interim hoc conscribi jusserit, maxime vero cum id sic fieri unanimi consensu ab ele toribus, principibus et statibus imperii petitum sit. Exigere igitur se saream majestatem ab electoribus ecclesiaaticis et secularibus principi-
99쪽
bus et caeteris statibus imperii, ut eo animo hoc, quo Caesar illud conscribi statuerit, suscipiant et juxta interim illius praescripta, quae religionem concerenni, observent et ad hujus nomiam suos vivere procurent usque ad futurum concilium proxime indicandum Hectores habito consilio gratias imperatori pro sua clementia egerunt, laudantes amorem ipsius in communem patriam, et ni communibus ordinibus imperii hoc impartiretur rogarunt. Erit autem hujus historis actus alibi describendus. Eadem olfgangus Musculus loco et tempore consueto concionatus est ex cap. 15 Ioannis evangelistae, nimirum de his verbis domini: -Manete in me et ego in vobis. Sicut palmes nou potest erre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic ne vos, nisi in me manseritis.
Ego sum vitis, vos palmites Qui manet in me et ego in eo, ni fert fructum multum, quia sine me nihil potestis sacere etc. Duplex est, inquit, adunio sive conjunctio, una est, qua conglutinantur magistratus et subditi Magistratus potest dicere subdito Mane sub me magister discipulo Mane sub me maritus ad uxorem, mane penes me vel apud me. Prior autem conglutinatio non est perpetua, quia discipulus non habet opus semper apud magistrum permanere, sed saltem donec literas addidicerit. Item mechanicam addiscens artem non semper eodem opifici adhaerere ogitur, sed potest et aliquando ipse artis suae experimentum facere. Altera autem admi spiritualis est et interna, et de hac Christus hic loquitur Manete in me, et ego in vobis. Sic non loquitur papa, sed Manete sub me est. Et sic pontificiam tyrannidem nonnihil detegens ejusmodi sermoni aliquamdiu immoratus est. Mebat autem, praeter hanc uniqam nulla est concordia via, scilicet ut maneamus in Christo et ille in nobis. Et profecto supervacaneus est labor, ut in caeremoniis et adlaphoris conventamus, causam justificationis interim floccipendentes. aec, inquam, oret ad concordiam via, si ecclesiastae idonei constituerentur, qui populum docerent, quomodo in Christo miremur, et tum cogitaretur de hominibus ad id aptis, qui nos invicem reconciliarent ete. Quod Christus dixit: Manete in me, e hortationis sermo erat, quo illis in mentem veniret, quae prius ad eos dixerat. Quod autem ait: t ego in vobis, promissio erat. Allegavit vero Musculus aliquot Augustini locos de libero arbitrio ad hunc gemsum laetentes. Opportune autem palmites in vite manere, alias, si extra vitem luxuriarint, eos amputari, colligi et concremandos in ignem projici. In me, inquit, Christus, scilicet uno me, nam divisus non est,
100쪽
adducens Pauluin corripientem Corinthios, quod se alius Pauli, alius Cephae, alius Apollinis discipuli gloriarentur esse. Nec interim negligens apistas et monachos diversi ordinis et similes, qui non in Christo sed sub suis patronis sunt. Item taxans ex nostris, qui verbo tantum et retenus Christiani sunt. Nec enim sussicere ait, vitis succum attraxisse, sed oportere ut uvas et botros seramus. Sed dices sorte: Qui scire possum, quando in Christo maneam Respondit: Cum spiritus, qui est in nomine, sciat, quid sit in nomine, facile resciveris, num ex corde bene erga Christum affectus sis, an secus. Quia autem palmes non sertfructum extra vitem, manendum tibi in Christo est et hic rogandus est, ut juxta promissionem suam in te maneat. Et propterea multas salutares paraeneses ex hoe textura Musculus produxit. De Christus dominus, ut in eo permaneamus, et ipse in nobis inanere velit, juxta ipsiusmet, qui ipsa est veritas, promissionem. In obsecrationibus inter caetera orare pro imperatore, rege, electoribus et omnibus magistratibus, s deus illorum animos instillare dignaretur agnoscere qua sit differentia inter magistratum inrcicum et christianum, jussit. Eadem quidam certe affirmabat intra duos menses comitia absoluta sore. Sed vanus hic extitit augur. Postquam Atrebatensis a septima ad octavam a nobis expectatus esset, tandem hoc dedit responsi se nondum nostri potuisse apud imperatorem mentionem facere. Rogatus ut vel adhuc laceret, faciam, ait, sed oportet vos expectare tempus ad id commodum. Aderat et Malvenda. Marchio elector brandenburgensis et uxor ejus, comes Joannes a Waldech et Schombergius protospatarius Caesaris apud dominam principem Hassiae pransi sunt. A prandio elector uxorem suam et lanct- graviam in hortos Herbroti vernatum duxit ubi dominam landigr viam et ipsi allocuti sumus, eam ad hospitium ducentes. Allata est fama, in Noviomarchia urbe Palatini electoris interdiuelaro jam sole templum facibus ardentibus undique completum, ita ut hominibus in foro deambulantibus proximo visum sit intus conflagrare, et nescio qui tumultus intra templum auditi sint. me haud dubie; quid autem portendat, novit dominus, qui propitius cuncta mala avertat. Relatu Adriani a Zeriae et Elchstatensis episcopi. Marchi elector brandenburgensis apud caesaream majestatem se pro Waldecianis comitibus intercessurum pollicitus est. Adrianus a Zeriae cum Coloniense Eubuli ergo egisse gloriaba-