Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

441쪽

D o G Μ Α Τ A. 1 I omnem herbam. igitur perfecti sunticoeli &terra cum omni attinentia I tota supellectili eorum, ut sunt quatuor elementa: quae tenebrae dicuntur primo nominatae sp ritus Domini , aquae sub firmamento , &arida . Sequuntur pariter & caetera mi ta, quae vulgo elementata vocant, ut auesct volatilia, bestiae ac reptilia, pisces & cetae grandia r & eorum omnium dominator homo, cui ex uniuersis corporeis uni concellum est liberum arbitrium , quove male uteretur finguntur ei leges , promulgantur constitutiones, comminantur transgre

sonis poenae e & quam plura alia dicuntur a Thalmudistis , quae breuitatis causa dimitto.

Quod dicitur a Cabalistis, quod linea viridis

1irat νniuersum onuenientissim/ dicitur ad conclusionem ultimam , quam diximus ex mem-

re Porphirij. F. A.' Haec positio valde est difficilis tri-tellectu, quapropter longo indiget discursu. nam quidam dicunt, hanc lineam viriadem , Mundi animam significaret ponunt enim isti Mundum esse animatum , ac pora cςlestia. Et hoc ad fidem nostram n hil refert orthodoxam. Vnde Augustinus in Encheridion xliii. ait. nec certum illud habeo: utrum ad ciuitatem supernam pertineat

442쪽

Sol ,& Luna,& animata sydera: quamuis Non. nulla corpora lucentia, non tamen intelligentia videntur et Si sunt animata coelestia Corpora , pertinςnt ad societatem Angelorum illorum animae. Idem luper Gene. 2. Rursus retractationum II. Sed animal inquit γ esse illum mundii sicut Plato sentit, &alij philosophi plurimi. nec ratione certa indagare potui, nec diurnarum scripta rarum auctoritate persuaderi posse cognoui: unde

tale aliquid a me dictum, quo id acripi pocsit, etiam in libro de immortalitate animae temere dictum notavi: non quia hoc falsum cile confirmo, sed quia nec verum esse comprehendo,quod syt animal Mundus . Haec ille. Sic & Diuus Thomas contra Gentiles,ait.

Hoc autem quod dictum est de anima coeli: non diximus quasi asserendo secundum fidei doctrinam, ad quam nihil pertinet , siue sic, siue aliter dicatur. Similiter Scotus Theologorum facile princeps in a. .sen. ait: QNantum ad animationem scilicet corpori coel sis videtur cile dubium: s coeli lunt anim ti , hoc est creditum di non rasione conclusum , q uia nulla est conditio in corpore illo, ita perfecte, manifeste apparens repugnare animationi corpdris. Haec ille. Sanctus Ber- nardus in canticis, ait. Caeterum Angelica corpora,virum vere ipsis spiritibus naturalia

443쪽

sint: sicut hominibus sua,&sint animalia sicut homines , immortalia tamen nolo via me inquiratis: videntur enim patres diuersa sentire , nec mihi perspicuum est, qud alterutrum doceam , & me nescire fateor : sed nostris profectibus non multum conserre arbitror harum rerum noriatiam . H c ille . patet igitur quod pro nullo

habet inconuenienti Angelos naturaliter uniri corporibus, eisq; insistere. Si ergo intellectualis substantia apra nata est corporis consortium expetere e magis prona erit ad corpus sublime, & sempiternum, quam ad terrenum, & corruptioni obnoxium: m

gis enim adli res simile simili , quam diasconuenienti . Quibus palam accipimus, quod in parte nulla, nec rationi, Kec credulitati repugnat c lum animatum admittere Amplius dico, si inanimatum esset corpus coeleste , propheta id silentio dedi tat causam idolatrandi . nam nautς absentia est causa submersionis, cuius prςsentia est causa salutis r Sic in proposito : nam silendo Propheta huiusmodi inanimationem, causam dedisset supradiclam , quod minime a tribui debetur talis desectus . Quod tamen illud: siluerit propheta patet scrutanta loca scripturς , qui; huius rei expresilonem deposcunt, scilicet ubi enixius stel-

444쪽

larum coelorumq; incusat & prohibet cultu rnusquam enim audies prophetam suae increpationis rationem dicere, quod non vi deant , non audiant, nec intelligant coelestia sedera : quemadmodum redarguit st tuarum cultum rvt Deu . q. Seruietis dijs. qui hominum manu fabricati sunt ligno& lapide , qui non vident , nec audiunt, nec comedunt , nec odorant. Et illud p I- mi. Os habent & non loquuntur , &c. Haec & multa id genus in simulachrorum , statuarumque exprobratione Prophetam exclamauisIe legimus. De Sole autem & Luna , caeterisque coeli syderibus minime . Sed quando Propheta astrorum cultum redarguit , causam assignat non

quod non audiant, &c. sed quod populus Israel non est illis attributus , ut caeteri gentium , cum sit populus in haereditatem clectus altissimi: Vnde De ut. q. dicitur . ne forte eleuatis oculis ad coelum, vitias Solem & Lunam , & omnia astra coeli , S aucrsus adores ea, & colas et quibus attributi sunt omnes populi: qui sub uni-ἀ Tioc lo sim vos autem tulit & eduxit de fornace ferrea AEgypti , ut haberet pompulum haereditarium . H ec ibi. Et quibus attributi sunt et Ialma aeditio habet, quae creaveris in ministerium : Hebraica tamen

445쪽

men veritas habet eadem quae interpret tua sum, enunciat. Redarguit igitur Propheta Israel potiori causa , de cultu siderum: quia scilicet populus Dci electus, non est attributus seu obnoxius ut sunt quoquo modo caeterae gentes alicui cςlesti numini: sed Regi dumtaxat saeculorum, inuisibili & immortali Deo. Quod si essent inanimata sydera. propheta tunc dixisset, cum ad hunc cultum

reuocandum et nullum argumentum magis

efficax fuisset. Cuius silentium, causam dedisset huic cultui permanendi: quod absu dum est hoc Prophetae attribuere . Prophe ta tamen plane aut secundum verisimile. caelestia corpora enunciant. Vnde Ecclesiastes , animae naturam explicat e Lustrans inquit uniuersa in circuitu pergit spiritus:ubi nil aliud spiritum vocare potuit, quam aut

ipsum cςli corpus, aut eam virtutem, qua assidue inleste corpus circunuoluitur. Hic non

loquitur Salomon de motu locali corporis. sed de spirituali animae cursu loquitur: quo anima lustrat uniuersa exemplaria quae Di uinet menti insunt. Spiritualem autem circumlationem animae, cum celesti corpore , si quitur Iocalis latio cςli. nam sicut in no bis xx ips0 animae nostia, cum organico co Pore ligamine animae passiones sensibilem Promunt effectum in corpore, tristitia cxem

446쪽

pli causa & vehemens animae solicitudo igna

uiam, & ferine immobile r gaudium vero agile, ad motumq; promptissimum corpus suum aptant: sic & animae coeli conceptus, iri ipsum coeleste' corpus perpetuo redundant . Lustrat igitur uniuersa motu sub spirituali. Ideo per praesen rem conclusionem: dicitur. linea viridis, quae circundat totumaelificium t Ideo coelum est animatum . Ho darius probatur, per modum sequelae . natae Propheta ponit corpora coelestia, esse homine nobiliora,ergo erunt animata. Vnde Iob. as. ait. nunquid iustificari potest homo com Paratus Deo,aut apparere mundus natus de

muliere/ Ecce luna etiam non splendein stet' non sunt mundae in conspectu eius: quantato magis homo putredo , & filius hominis vermis. sic est nuncius salutis David:quando video inquit coeloy tuos, opera manuus tuarum, Lunam & stellas quae tu fundasti. Quid est homo v memor es eius,& filius hominis quoniam visitas eum. praestantius igia tur cu sit coelum homine, nihil vero inanimatum homine praestantius esse potuit. Coelum ergo animatum firmitet censendum videtur. Dari coeli animam Ieremias apertFinianuit,cap.7. dicens. Filaj colligunt ligna.& patres succedunt ignem mulieres consperiagunt adipem, yt faciant placentas Reginael

447쪽

D O G N A T A. δ xi Ogi. Et hanc appellationem saepius idem

propheta repetit cap. 4.Si enim iis Hebraico exemplari , haec Ieremiae verba attendas :inuenies quod dictio Regina uno modo'ia contextu literae scribitur, alio modo in postilla marginea quam vocant massara legitur: scribitur enim malcha , quod Regina sonat . in margine autem legitur MelacnalinzR,n, o opificiu seu attendit, ostendi r. At quoties huiusmodi distonantia textus a margine in sacro canone reperitur , certum cst

secundum Hebraeos P quod ibi aliquid

archani latitat . memadmodum Zachariae Prophetae , magnum 'illud passionis innuens sacramentum r & aspicient cinquit ad me quem confixerunt . ibi e nim in exemplari contextu scribitur Elat. id est , ad me r in margine autem

legitur Elau v,κ quod sonat ad ipsum et

quo Propheta insinuare voluit . quod licet Deus qui Prophetae ore loquitur , se

confixum enuntiet: non tamen iecundum

quod Deus , sed quatenus hom6 i idcirco in margine legitur , ad ipsum scilicet hominem ut homo . Eadem lege iudicandum est hic: licet enim corpora opificiaq: coelestia adorent, non tamen'secundum quod corpora , sed quatenus eis inhqreat anima ccesique regina alara . ncc huius tegi-

448쪽

CABALISTARUM reginae cultus prohibetur duliae, sed latrimtantum et at duliae quoque euitanda est adoratio , ne longo temporis progrestu, in latriam transeat dulia. Aliorum autem sanctorum sapientumque permulta constant testimonia r in primis Diui Hieronymi Ecclesiastis primo dicentis . Girans girando vadit spiritus, & in circulos suos reuertitur, liue ipsum solem spiritum nominauit , quod animal sit & spirat , & vigeat ,& annuos orbes suos curtu cxplet et qui palam designat coelestia sydera animata existere , quemadmodum Albertus, Thomas, Hieriq; horum assectae hanc Hieronymo sententiana adscribendam non dubitant. Thomas de spiritualibus creaturis loquens et Animam ccli affirmat orbi coniunctam , & reipsa distinctam ab intelligcntiis non coniunctis

mouentibus ut finem et inquit Enim . sic igiatur erit duplex ordo substantiarum spiritualium , quaedam unitae corporibus. Iestibus , ut motores , quaedam vero Crunt finςs horum motuum omnino abstractae.

haec illς . nec propterea quod dixerit ani

maς orbi esse coniunctas, ut motores tollit,

quin a aquam dent cinio porsectionem inhaerente tu per mod*m Dru)ς: quemadmodum ip:ceo in locosesse cxplanat. Corporaceti citia tat' cn non sunt anuuata, eo modo,

449쪽

quo plantet & animalia , sed squi uoce scili

cet tali aequi uocatione, quali corpus praedi catur de cςlestibus atque terrenis, tantum enim distat condi io insor mandi ipsius anim cςlestis, a conditione informandi animς caducorum , quantum 6c anima superna &cqlum ipsum ab anima terrestri S corporibus terrenis . Idem confirmat Petrus Aure ius theologus doctissimus . E cclesia etiam huic opinioni fauere videtur, dum cantat. per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant dominationes , tremunt potestates , cxli cstorumque virtutes, &c. Vbi per virtutes cς lorum animas voluisse videtur. Thoma teste, & quoli. teste. Hoc idem multis aliis rationibus probari posmi et . primo. Coelum exerceractum, seu vitae operationem , ergo cst animatum simpliciter . Secundo sic. Anima est coelestis corporis primum vivendi principium a ergo anima est cςlestis corporis forma, vel actus. Tertio sic. persectius corpus est ritum : ideo&cius 'perfectior est forma, scilicet anima. Quarto sic. Animatum est denominatiua pigdicatio r praedicatio denominatiua est

re inhaerente per modum formae et ergo ani ma inhaeret coelesti corpori , ut serma. Quinto , dari oportet medium nectens

exticina , scilicet i mellectum di corpus rMedium

450쪽

CABALISTARUM Medium dicitur, quod particeps est extremorum, tale est anima coeli. Ideo dicitur in conclusione ista, anima linea viridis, maxime anima primi mobilis , cuius ecclipticagirat uniuersum et cum secundum philosophos , sit ultimum coelum cuncta ambiens. supradusta quinque argumenta n lui declarare ad euitandam nimiam prolixitatem . Sicut ergo admittuntur corpora coelestia animata : ita admitti potest Mundum esse animatum seu animal . Vnum

enim potest elle multiplex aut plura . Est nanque sol unicus in se, multiplex in radijs:

unicus in ellentia , virtute tamen omni

genus. Est etiam anima unica in se, sed in operatione multiplex : Audit enim in auribus: videt in oculis, &c. Ex quibus facile dignoscetur, quomodo vita illa unica multiplex esset in membris : si admitteretur Mundum esse animal , ut multi sapientes conueniunt: sciit Augustinus, & Origenes qui hanc opinionem , testimonio sacrae scriptu rae probare nititur, in suo de principijs. maxime per illud Ieremiae . nonne coelum di terram ego impleo,dicit Dominus. Et per Esaiam. Coelum mihi sedes est, & terra sic bellum pedum meorum. Quod saluator confirmat dum ait . nolite iurare , neque per

coelum, quia sedes Dei est, & terra scabeia

SEARCH

MENU NAVIGATION