Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

421쪽

CABA L I ST ARVM Iahacob haberet sedem & radicem in loco rquem Hebraei vocant Regnum,C balistς v ro Malchut, Christus vero Regnum coelorum : quod etiam alio nomine dicitur mare, vel pistina ubi congregantur aquq supram undanae: Ioseph vero habuit in suppriori loco radicem qui dicitur lesos: Ubi est fons vivus, a quo primo emanant huiusmodi aquς. sicut igitur diuςrsorum riuulorum. aquae insonte, velut in capite uniuntur, sic Iahacob iussit uniri fratres in Ioseph sente capite,

ideo Ioseph elegit sichem locum influxuum, accipientem ab ipso sonte I sed . Dicit ergo conclusio ideo Ioseph ossibu santum sepultus est,& non corpore scilicet in schem :quia dissoluta erat forma corpori . humani, ossibus semanentibus, quando deportarunt

illum de AEgypto in sichem quia eius ossa

erant virtutes tot enjm sunt ossa magistra lia& praecipua in humano corpore, qsot sunt praecepta affirmativa, videlicet ducenta quadraginta octo , quae representant tot virtutes melioris hominis , per illa praecepta perficiendas. Voaquaeque enim virtus per praeceptum sibi correspondens perficitur. , v*in secretiori theologia docetur.Quibus etiam corporis viribus illa praecepta seruantur .

Hinc Abrahq postquam datum suit ei a D

nomen continens per numeros,ducenta qu draginta

422쪽

DOGM AT A. r draginta octo dictum fuit. Ambusa coram me, &esto perfectus, quia scilicet dedi tibi

vires , quibus omnia praecepta affirmativa adimplere poteris. Quemadmodum eu feci. Vnde dixit Deus y Custodiuit Abraham praecepta & mandata j mea, di statuta mear, o tamque. legem seruauit. Tradidit etiam Deus trecenta sexaginta quinque praec pia negativa et quot sunt nerui ct ligaturae in corpore humano et sicut a peritio, ribus Anatomicis comprobatum iest . Ex hoc, ut quot. ligaturis isgata sunt ossa cor poris humani, totidem ligaturis vire me lioris hominis colligarenturh, de loca suλexirent & turbaretur totus homo /impediretur spi ritu Dei, qui non intrat nisi in corpus, in quo accesseriniussa ad Pila. 'nundi quodque ad iuncturam suam et sicut ab Er chielis oraculo edocemur. Vt ergo pniscae s Deus totum hominem, tam in viribus qua in in ligaturis, dedis praeceptum illiis coaequatis numeris. Quod prosequens saluator stiri Totum hominem sanum fecit, nihil enim prςceptum fuit in lege vel in Evangelio, nisi in beneficium nostrum . Hςc omnia concesta sunt Ioseph. Et denotatur quod ipse loseph pbseruauerit supra dicta prorceptat affirma-riua dc se cauerit a transgressione negati

423쪽

, DOGMATA. raptus sit terminus motus violenti , vid tur quod in violento non possit esse se licitas. Dicendum, quod hoc non est violentum contra naturam et quemadmodum

si lapis ascenderet, sed ultra naturam, ut si ignis impulsus ascenderet, nondum a titione solutus. Vadit enim ad locum proprium, sed ante tempus. Sic mens rapta in Deum ,

ad suum vadit locum, sed ante tempus, quia quandiu sumus in hoc corpore ut ait Apostolus ) a Domino peregrinamur . Ideo magno habendi sunt honore Prophetς. nam hi sunt tanquam Dij latentes in corpore humano. De quibus Propheta canit. Dii

fortes terrae vehementer eleuati sunt . Et

plus, minusve honorandi sunt, pro spiritus gradu & prophetiae, quo repleti sunt. Ipsi quiem Dei participes effecti cauere debent ab omni maculante sorde & errore: ne si prolapsi fuerint, sentiant secundum Apostolum impostibilitatem releuationis,abscondereque debent ut docet propheta in corde eloquia Dei, ne peccent propalan do, nisi ubi & quando opus fuerit. ideo

ipsi studuerunt loqui aenigmatice . 'occultantes , quae dixerunt , ne arcana.indi

gnis publicarentur . Etiam quia Diuina ea sunt, quae verbis humanis explicari nequeunt: nec vocabula habemus, quibus ipsi C c explicare

424쪽

lus,quod arcana Dei non licet homini loqui. Etiam per aenigmata loquentes demonstra-Ient harmonicum concentum e qui est inter visibilia , per quae loquuntur, & diuina, de quibus loqui intendebant. Vnde non pro libito , sed cum magna periria concordiae re rum inferiorum cum sublimibus oracula interpretanda sunt. nam veri vates procedere debent: non quidem humana cogitatione, sed expurgata mente, & mundo corde e pectare debent, quae Deus suggerit. nam ut inquit Baruch non est qui possit scire viam Dei, neq; qui excogitet semitas eius, sed qui scit uniuersa, nouit eam . cui Petrus adstipulat ut, dicens . non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Consentit etiam Esaias dum ait. Annuntiate, quae ventura sunt)dc dicemus: quia Dij estis . nec discrepat Ptolomeus, qui est. Soli numine amati praedicunt particularia. prophetarum . n. monumenta dicuntur visiones mam videbant visione intuitiua in speculis aeternis, rerum veritates referentibus . quae quidem specula videri solent ab ijs : qui ad tertium rapiuntur coelum ubi ubera illa degunt excelsa, quae sapientiae lac praebent r& dicuntur neZach, & hod. a quia

425쪽

DOGNATA.bus uberibus omnes lactarunt prophetae, de lactant quotquot in voluptatis hortu binali intrant. Hinc scriptum est. Ucni in hortum meu,& dabo tibi ubera mea. quibus uberibus multiplex prophetiae gradus hauritur. primus gradus est somnium: quod a Mose,&Iob tardem ah n π n vocatur: pro quo nostra traductio habet, sic porem: tardemali enim est medium inter somnum, & vigiliam r sic enim admonitus fuit Ioseph ab Angelo, ut iret in Aegyptum, & rediret. Iacob etiam scalam vidit: & Ioseph alius somnium, quod fratribus narrauit. Et hoc modo Deus agit cum non bene initiatis. Somnium autem bonum comprobamus,quando

sequitur essectus quem expectauit Iahacob in veri somnij sui comprobatione: ut in Genesi dicitur. Quemadmodum etiam in Deuteronomio a Deo docemur . somniii autem fallax ab hoste imprimitur antiquo , ut decipiat . Alia vero somnia , quς veniunt, aut ex forti imaginatione, aut ex mera illusione, aut ex crapula, aut ex/visantastica ludente. spernenda sunt. sicut cato. Secundus gradus est visio in spiritu quando scilicet sopi' iis sensibus exterioribus homo vacat Soli Deo: a quo spiritus eius illuminatur,& edocetur . & tunc habet homo ille spiritum cum Diuino coniunctum, a quo docetur. quodi

426쪽

Diuini v rbi virtus , animam separauerit animalem a spiritu r adeo , ut nihil nisi Deum concupiscat, iram abstulerit, aut cl Ieriori reliquerit: solidatusque persecta charitate nihil timeat , & caeteras fecerit pu gationes e quod docet Plotinus . Tunc enim coniunctum habet' homo spiritum cum diuino , a quo docetur . Iuxta illud . Qui adhaeret Deo, unus spiritus efficitur cum eo.

Et tunc dicitur repletus spiritu sancto r &loquitur in spiritu. Tertius gradus est viso imaginaria. Quet etiam dicitur filia vocis r & est visio per imagines. Qualis fuit illa Zachariae, & Ioannis, & huiusmodi: qui viderunt animalia, aedes Templi, aut ciuita tis, &ihis similia. Sub quibus imaginibus vel imaginationibus latent sacramenta inde discutienda: quod est facile per mediu Cabalae. Quod oraculum,Echo, aut filia vocis dicitur: quia sicut Echo est vocis reuerberatio prolatet ab homine: sic imagines istet sunt quetiam reuerberationes ex creaturis a Deo productis, veluti verbum ab homine prolatum: iuxta illud . ipse dixit,&iacta sunt . Idq; etia, cum quis scit intelligere, inuisibilia Dei pereas,quae facte sunt,creaturas,cu quς libet creatura aliquam gerat imaginem, vel saltem opificis vestigium. Quartus aradus dicitur in-ῖ turtiua

427쪽

DOGMATA. ho3tuitiua visio, in speculo non creato, sed in opificis speculo : in quo cuncta resplendenti

Cuius intuitum Augustinus vocat visionem matutinam . Hebraei vero bespecalaridi. i.in

speculis: quia vident ne etach , & hod : quae sunt duo specula r vel sunt Tipheret Sol, &Malchut Luna. In lumine Tipheret Solis Moses dedit lege. qui locus ab lisia dicitur Sion, ubi ait., De Sion exibit lex: licet quoad locum materiale, data sit in monte Sina. Quintus gradus est vocis plen e estq;, qn Deus loquitur alicui voce dearticulata : tuncq; vox semper geminatur.& sic locutus est Abrahae, dicens Abraha, Abraham: sic et Mosi,Samueli, N Paulo. Geminatur aut vox cu mysterio, ut iudicaretur gradus,ad que assumitur,& in quo carus erat. Sic. n.vocavit Mosen in Sinardi ex pastore secit ipsum Regem,ac ducem populi sui. Samuelem , ex ministro , fecit eum sacerdotem summum. pari modo Paulum rex persecutore, fecit ipsum Apostolum . ideo ad altiorem gradum deducere volens Abraham vocem geminauit. Et hic gradus oraculo rua sapientibus censetur supra prophetia.

Hinc de Ioanne, qui dixit se elle voce, Christus perhibuit, quod erat plus qua propheta.

Sextus gradus dicitur, visio faciei ad facie. de qua Apostolus. Tunc videbimus eum a facie ad facie, sicuti est. Et hanc David petebat vi-

428쪽

erimus. Ad hanc peruenit Moses rios .n.ad os loquor ei: ut patet in numeris . nec mirum .

cum Angelum haberet sibi a Deo assignatu rqui ut secretiores theologi docent) dicitur 'asn l nud: Mittatron sar hapanim. id est , princeps facierum . illius. n.cura est introducendi ad faciem Dei eos, quos ipse Deus iubet . Septimus gradus , est visio imaginaeria, quae etiam dicitur oraculum per speculum in enigmate . Hoc est enim quasi uisio imaginaria. de qua supra. Vnde aliqui non distingunt hunc prophetiae gradum ab illor si vero distinguatur. Sicut quando alia cui datur lumen tale, ut sciat secundu Apostolum) intelligere inuisibilia Dei , per ea

quae fusta su nt, creaturas . Cum quaelibet creatura, imaginem gerat aliquam , vel saltem opificis vestigium, non tantii in essendo, aut actibus primis ut aiunt sed etiam in operando . Cuiusmodi fuit illud Eliae, quando cognouit Dominum . non in spiri

tu conterente petras, nec in commotione,

nec in igne, sed in sibilo aurae tenuis r aut quando in septimo aspectu vidit puer eius nubeculam ascendentem e mari. Vnde Achab pluviam denuntiauit. Octauus gradus dicitur Echo , siue filia vocis, 1 sup riori distinctus , causata a creaturis, ex eo

429쪽

DOGMATA. 2 qrum imaginibus. Et est cognitio, quae vocatur Geomantia, Hydromantia, Aerimantia, Pyromantia, & Cyromantia: Nomantia,sane Hydromantia in extis animalium consistit abluendis , inspiciendisque fibrijs. Et Pyromantia in figura ignis quo consumitur holocaustum , proculdubio idolatriae

speciem non excludunt. In Geomantia vero nihil tale inuenitur, sed confidit in Saturno & Domino horae: qui ei pro radice ponuntur. gaudentque numeri ratione sulciri : & multi sunt qui ei testimonium perhibent . non sic autem de Erimantia: friu la est: licet de ratione numeri iactare pra sumat. De Cyromantia vero non vult d terminationem sacere praecipitem Albertus

magnus et quia ut ipse ait serte pars est physonomiae, quae collecta videtur ex significationibus magisterij astrorum super

corpus & super animam, dum mores aniami cernuntur exteriori figura corporis , non quia sit unum causa alterius: sed quia ambo inueniuntur ab eodem causata. I dari ergo nostri temporis postquam supradictos modos prophetandi amiserunt, per spiritum sanctum , & reuelationem diauinam, Ventura praenuntiant per artes supradictas , humanitus acquisitas , sed sequentes veram Cabalam, multa secreta Di-

430쪽

CABALIS TARVM uina in lege contextu percipiunt . Qilod

confirmans Paulus, ait. lnvisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Et haec cognitio dicitur filia vocis . nam, si cm vox quae dicitur Echo , causatur a vocerita ista cognitio Cabalae causatur a lege scripta . Similiter sequentes artes supradietas,eoru cognitio causatur ab imagine seu ab liniamentis corporis,&c. Vnde restat videre propter qua causam fiunt somnii ad &qui sit eorum & finis. & cui parti animae conuenit

somnium . & quam difficile sit aliquid tradere de diuinatione. Dedistinctione visionis S prophetiae & somnii. De causis somniorum . De somnijs diuinationem habentibus. Quae omnia super Apocalypsim exaraui, si cundum opinionem Aristotelis, Platonis, Socratis, Avicenae, Auero is, Alpha rabij , is

hac , secretiorum theologorum, ac recentio.

rum : quare vide ibi. on ponitur Rex terrae in terra, quin prius humilietur militia coelestis in coelo. F. A. Angelos cultodes nos habere certissmum es custodierunt enim Angeli Abraham, is aliae, Iacob, & Ioseph. presunt etiam irrationabilibus, a sertiori rationabilibus. immo multi eorum familiares Q erunt pluribus hominibus . nosq; instruunt, regunt, di impellunt, ct semper nobis fauent, interia a sedis.

SEARCH

MENU NAVIGATION