Petri Fontidonij Segouiensis, ... Pro sacro et oecumenico Concilio Tridentino aduersus Ioannem Fabricium Montanum ad Germanos oratio. ..

발행: 1563년

분량: 109페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Petri Fontid.

nemo concilia, ne respondeatur, Errare possunt: suun qui que tantummodo sensum testem appellauit quia uidelicet ille lus errare non potest hic peierabit illam esse germanam interpretationem , quam adhibet alius suam contendet esse legitiniam . cumque nullus alius iudex adhibeatur praeter Diam scripturam , de illa taceat, licet misere ab illis torqueatur& dilaceretur quid aliud ex hac pertinaci contentione sperari poterit, quam ut stadescentibus ira minflammatis animis, mutuis conuiciis eorum ora uerberenturi quanta tunc, Deum immortalem, conflictati, quantus clamori subselliorum fragori quantus animorum aestus & furor; quales contumeliae, opprobriaco sequenturo Hic erit extremus actus huius furio sae tra cediae hic enim esse solet discordiarum exitus . quod si ulla catastrophe erit exspectanda, duobus, meo iudicio, consectis decretis, hac Babylonica synodus terminabitur alterum erit, ut ecclesia Romana anathemate iugulctur; alterum, ut sint tot sensus, quot capita . quod enim aliud monstrum a discordia, atque fitrore gigni potest Nunquid pesperam uaticinari uideor, Fabrici neminem ego esse arbitror, qui immensum illum haeresum uestrarum Oceanum, qui errorum procellas, quibus iactamini, perspexerit, qui non me uera praedicere fateatur a cum ita sint, Montane, cum intelligas nullum aliuni exitum huius fabulae quam tu concilium appellas hese posi prater hunc qua fronte ausuSes Cermanos principes ad cogendam synodum inducere, ios ab hoc sanctifim, cecumenico concilio ad furiosam istam conspirationem traduceres Cum igitur ostensum iam sit grauissimas Minaxime necessarias causas celebrandi sacrum istud concilium extitisse, illasque ad uos potissimum quorum gratia c0actum est, pertinere; cum aperte fuerit a nobis commonstratum, illas, quas tu non ueniendi rationes adduxisti, diuerticula quaedam de latebras esse, quibus clarissimae luci tenebrasis noctem stulatare Germanis imponere. deplorata uestrae causae praetextum aliquem adhibere uoluisti; qua

in palastra si pudor uiolatus, si modestia laesa aliqua in parte a nobis est, tua id accidit culpa; qui tam petulanter Mimmodeste sacrum istud concilium in Pontificem Max fueris insectatuS, ut non potueris , nec debueris, moderatius responsum

92쪽

Oratio. 43

nectari: quid, inquam, aliud iam restat, nisi ut te per Chri sti crucenis sanguinem obsecrem, obtesterque, Fabrici ut

memineris te sacro baptismate initiatiim, auctoratum Christi militem in eius de ecclesia uerba, legesq; iurasib memineris, te cxilla aqua emergentem piissimae matris ecclesia manibus exceptum, stola innocentia candidissima exomatum, ueluti purissimam hostiam, eoque gratissimam, consepultu Chri stiliorti, inius sanguine perfusum oblatuni intor Dei filios, haeredes regni caelestis cohaeredes Christi cooptatum fuisse ;memineris te non post Emum, patrem agnoscere, nisi ecclesiam illius sponsam matrem agnoueris recordare, quanto studii caritate maiorna, te infantem primo in eius gremio ludentem aluerit recordare, te sanctissimis illius, ceptis institutum, niaximis ab illa beneficiis ast cistum fuisse: memineris nunc eam a te desertam incredibili dolore confectam, te a se diuulsum a caelesti haereditate deturbatum, ex carissi mo filio acerrimum hostem redditum ingemiscere. Quod in te illa unquam tantum scelus admisit, ut, relictis eius castris, atque uexillis, in sesta, atque in elicia suorum hostium signa

arma sequereris cur fidem potius perfidis transfugis, quam matri adhibcndam cense, cur tibi potius salute tuam, quam illi credis peritissimi medicorum cum aliquo graui morbo corripiuntur, sibi uitanari salutem suam credere non audent, sed alios medicos accersunt qui licet non ita docti sint, sicuti ipse est; quia tamen sani sunt, sana eorum consilia sequantur: tu cum aegritudine animi, omnium perniciossissima labores, te solum consules itissimaeis sapientissima matris medicam

manum a tuis uulneribus repellos nullus clementior, sapientior, oculatior nullus tui amantior medicus ea reperiri potest naaiori te, quam tu te ipsum, amore complactitur: non

tanto studio tu ipse, quam illa tuae saluti prospicit non tu quidem maior dolores, neque acerbioribuS lacrymis tua uulnera, quam illa prosequitur si pietatem requiris, mater est: si caritatem, sponsa Christi: si sapientiam, Spiritus sancti distipula quid amplius in medico requiri. tuamne salute xkelicitatem, aut miseriam sempiternam tibi potius quam ecclesia catholica committes qui si nihil aliud haberes, quam quod perturbatori saucio animo sis, licet esses omnium nio

93쪽

c Petri Fontid.

talium sapientissiniim tibi nunc suspectus esse Malios consil-lere dcbuisses. Sed dices, te sanum uidena te, desecclesiam non modo aegram, sed insanam . O summam caecitatem, nullum est, Fabrici lethalius an ina uulnus, quam uulnus non agnoscere; desperata salute cum sis, te fanum Mincolumen putare nullum est inte diuina supplicia grauius Macer bius, quam cum patitur homines in hanc persuasitonem incidere longe est ab spe salutis, cui ipse morbus salus es uidetur. Sed praetermittamus iam ecclesiam, concilia, traditiones Apostolorum; non iam Fabrici, causam istam ad scriptura sacrae, sed ad Christi I cc supremi iudicis tribunal deferamus diem illum formidabilem, quem estugere non possumus, di breui conspecturi sumus, mic nobis ante oculos proponamus tangamus ante illius nos astare conspectum in ut ipse confidentius accedas, fingamu etiam ecclesiam Romanam, cuius ego auctoritatem suspicio Idem amplector, hactenus errasse, te uero, qui ab ea ad illius hostes defecisti, uera sensisse illumque iudicem a nobis huius nostri facti, at que instituti rationem exigere: ego sane hanc illi ess)m redditurus, quam non ingratam, immo gratissimam sperarena, confiderem esse futuram; Tu domine, nos ecclesiae tuae sanctae obtemperare iussisti, cum aliquando tuos Apostolos futuros, ecclesiae principes alloquereris, is inii uos audit, dic ibas, me audit;& qui uos spernit, me spernit tu sponsam tuam dulcissimam, parentemque nostram ecclesiam pastori rhus, euangelistis, doctoribus, prophetis .rectoribus exo

nasi iis me parere praecipisti, parui horum doctrinam amplecti, amplexus sum iis credere, credidi; horum sequi uestigia, secutus sum: quid ergo quia tuis parui mandatis ministris, si ipsi falsi sunt, ego poenas luam nunquid me debui illis opponere , quos tu mihi praesecisti qui obedire debui, de tuis legibus Millorum praeceptis insolenter iudicarem quis

mihi ueritatem explicaret, si concilia fefellerunt cui meam salutem crederem, si mater ecclesia meam perniciem meditabaturo quis mihi lumen praeserret, erranti, uiam scelicitatis

indicaret; si Apostolia ecclesia pastores sanctissimi metu-mub. i. fissimi, quos tu lumina appellasti, mihi tenebras omiderunte

nunquid ego illis sapientior, aut sanctior esse potui, aut debui, .

94쪽

ut tuae uoluntatis, tuarumque legum me potius quam illos, interpretem adhiberem nullam tu aliam gratiorem Deo ui GR. goctimam esse dixisti quam obedientiam: idque tu domine obediens patri usque ad mortem crucis acerbissimam, tuo exemplo confirmasti recordabar etiam, quantis eos beneficiis, fiscis es , qui diuinis praeceptis , qui parentibus , qui pastoribus, ministrisque tuis paruissent contra uero grauissimis suppliciis in rebelles S contumaces a te suisse animam duersum memineram te poena capitali illum plectendum decre inut. cI. uisse, qui Dei sacerdoti non obtemperasset memineram Sati t. Reg. r.

lem®no,&uita spoliatum quod Samueli non paruisset Dau. 3. noueram te Danieli inter summa Israelitici populi flagitia illud commemorasse, quod prophetis, qui diuinam uoluntatem regibus, populo interpretantur, credere noluiss)t. iis ergo commotus' exemplis, legibus tuis, malui cu in apostolis, cum pastoribus, cum conciliis cum ecclesia tua fancta errare si modo obedientia error appellanda est quam mecum, aut cum alii uera sentire quid enim aliud facere deabui hillis ne fidem non adhiberem, quorum tu me fidei credidisti; mihi soli crederem, Missos contemnerem λ qui etiam si

uera, caeteris deceptis, sentirem, arrogantia tamen atque

superbiae crimen, quo nullum est detestabilius, effugere non possem si ecclesiae tua sancta obtemperasse, si illi credidisse flagitium est me reum huius criminis agnosco . si qui credunt

ecclesiae, daninantur qui non credunt, praemiis afficiuntur: cur nos illi parere iussisti cur eos, quos crudelissimo mortis genere, effuso innocentissimo tuo sanguine, aeterno patri conciliasti, in tantas angustias coniecisti ut si obedierint ecclesiae, condemnentur; si non obteniperauerint, tibi insensi, inimici reddantur' cur pateris eos in tanto discrimine aerrore uersari quod me supplicem, obsequentem ecclesiae, sanctisque conciliis praebuerim, dignum arterno supplicio iudicabis qui obedientiae praemium amplissimum sperabam, acerbissimam poenam sustinebo qua spes salutis miseris&calamitosis illis hominibus reliqua esse potest, qui nihil aliud unquam audierunt, neque didicerunt, nisi quod ecclesia iussisset; si qui illi crediit, poenis sempiternis adiudicantur; quod si eam ob causam, quod obediens ecclesiae fuerim, censes esse

95쪽

Petri Fontid.

damnandum non inuitus supplicium istud sustinebo, ne tibi

unquam inobediens fuisse uidear. Non arbitror, Fabrici, honestam hanc meam defensionem, etiani si errantem ecclesiam, concilia secutus fuissem , iudicem illum aequissimum, cui nullum est sacrificium obedientia iucundius, repudiaturum esse Tu uero iis, meo iudicio, uerbis tuam causam ages: quae quidem ego ex hac tua oratione colligam, ne illa a me M.- ah conficta fuisse queri postri. Ego, domine, cum lumen euan- quibus M' gelij tui papistarum improbitate extinctum esse animaduertet reni cum uiderem concilia saepe turpiter errasse; mutuis se

decretis confecisse; in Satanae notantiquam synagogas cecidisse tuam ecclesiam a ueteri tua disciplina foede degenerasse; istosque Pontifices in biricium nempe, CeIasium, Leonem, Innocentium , Gregorium, alios digitum intendenso frequentissime fuisse deceptos; eaque praecepisse , quae tuis legibus erant aduersa; reliquos uero Romanos Antichristos, iuratos ecclesia hostes, religionisque proditores nihil unquam boni fecissh, neque deinde facturos misse; istosque doctores, Hieronymum, At gustinum, Basilium, Chrysostomum Malio utpote omines in scripturarum interpretatione lapissime

hallucinatos cum per tanta ecclesia conciliorum, 'ontificum doctorumque tenebras, lucem ipsam euangelicam Heselias ille secundus, Lutherus, quem miror hic non adesse curiosis oculis inspexisset, ne te desererem, qui uerita es,

ut Deum potius, quam homines audiendos esse dixisti, illius

octrinam, qui mihi Deus quidam esse uidebatur, complexus sum: cum pati potius debeamus scandalum nasci, quam ut ueritas deseratur, ego, cui in tam supina, tanaque diutina tot saeculorum ignoratione lux ista euangelica ueritatis astulsit, non modo passus sum oriri scandali; sed conciliari Pontifices, tanquam ueritatis hostes, contumeliis, opprobriis, ut par erat, exagitaui; traditiones illas, aut potius nugas tu rum Apostolorum neglexi humana onmia decreta repudiaui, deceptam ab illis imperitam multitudinem , solis euangeli secis uerbis erudiui; ecclesiam scindi, Nicruentari antiquam potius religionem, quam euangelicam ueritatem interire passus sum ecclesiae nos parere iussisti, sed non eius erroribus;

conciliis, sed non falsa docentibus; Apostolis, doctoribus,

96쪽

sed non a tuis uerbis declinantibus . quorum errores cum ego nianifeste deprehendissem mihi soli potius uera sentient i, quam illis omnibus mentientibus credendum putaui qui ergo me pro ueritate illorum erroribus constanter opposui, eamque ab illorum iniuriis uindicaui, in libertatem asserui, immortalitatis praemiu illis cultoribus promissum,& mihi iure debitum non obtinebo Putas ne, Fabrici, hanc illi defensionem gratam esse futuram, cui nihil est invisius insolentia, nihil humilitate gratius λ Redi igitur ad te Montane 'diei huius acerbissimi, maxime pertimescendis frequens subeat tuum animum cogitatio: resipisce tandem .piissimam matrem ecclesiam, ueritatis columnam, firmamentum agnosce: discute hanc odij nebulam Turoris tua mentis oculis offusam ;&ueritatis splendidissimam lucem in aecclesita, atque conciliis potissimum splendentem intuere contumacem omnem arrogalitiam Deo invisam ueritati infestam depone &Christi in cruce pendentis humilitatem Mobedientiam aspice imitarer considera tecum ipse,in expende in tantis tempestatibus seditionum, haeresum procellis, quibus fluctuant uestra gyninasia, in illis errorum fluctibus, in illo discordiarum' uertiginis Spiritu, quo uobis auctoribus, Germania iactatur, neque Deum, neque ueritatem posse Cperiri. α I. ineque enim in commotione dominus , ut dicebat Angelus Eliae, sed in Spiritu aurat tenuis, neque in illo uento doctrinae, quo leues inconstantes homines circumferuntur , ueritas unquam euangelica reperta est. Quod si ubi duo Christi nomine congregantur , ibi Christus est . dic mihi, obsecro, qua ratione ubi duo ministri non modo Christi nomine non conum niunt, sed neque Satanae nomine in eandem haeresim conspirant, Christus aderit Z ubi uero ille non est ueritas est e non potest . nam clim ueritas inimica discordiarum , amica pacis, moti sit, necesse est, uos, qui iucundissimam pacem tota

Germania expulistis, simul etiam ciim illa exterminalse ueritatem i ut merito ueritatis de pacis hostes iudicemini memineris perturbatores pacis Christi discipulos non esse, qui pacem, morti proximus, Apostolis suis testamento legauerit: qui eam omnibus, qui uere Christiani sunt, appellantur, haereditario iure reliquerit qui illam in ore semper gessit,

97쪽

Militens moriens, atque resurgens imperisc nobis commendauit a ueni in concilium, quod unicus esse potest auctor recuperanda pacis, Murus firmissimus tuens publicae tranquil-jitatis: rcuertere ad ecclesiae sinum, unde cum ingenti illius dolore, Nisagrio tuo malo diuulliis es credi in illius gratiam quam de te optime meritam ingratissitate deseruisti: miserere si non afflictae&calamitosae matris, quae lugubrisis laciγma hunda, filiorum suorum a uobis trucidatorum sataguine perfusa, supplices ad sponsum dulcissimum tendit quotidie manus,

ab illo suorum simulatque uestiorum uulnerum medelam efflagitat; miserere si non eius, clitae suorum maloriun oblita, uestroriim dolore confecta pro salute uestra preces lacryna a fundit: miserere si non ruentis& properam eueris reli gionis, si non tot animorum a ternamiorte, uestra culpa, pCreuntium, si non tot Christianorum, qui passim crudelissime trucidantur, quorurn effusu sanguis diuinas aures crebris puI-

at clamoribus; tui saltem ipsius, Fabrici, miserere, quem pro deserta religione, pro pace uiolata, pro scissa atque dilacerata tunica Christi, pro hoc denique extremo, maximoque sagitio, quod hac impia oratione tua in sacrum istud oecumenicum concilium admisissi, horrendum Dei iudicium , indignatio diuina, Macerbissimum, idemque sempiternum supplicium exspectat. Sed uos ego iam ad extremum appello focri Romani imperii electores, principesque Gernianiae clarissimi, qui in tuenda Christiana religione principem semper Io- cum is uictoritatem tenuistis: qui ab ec si Romana magnis, immortalibus beneficiis exomati pro tantis in uos illius meritis, nunc illius & disciplinam,in patrocinium deserereri uesanis quibusdam, atque tragico ilici Oreste dentenatioribuSministris potius, quam sanctissimae, sapientissimaeniatri,& de uobis optime meritae credere uoluistis. JHulta quidem ego nunc ad eleuandam istorum ministrorum auctoritatem, quam magnam apud uos adepti sunt, asterre potuissem: quibus si patientes aures adhiberetis, non dubito quin illorum doctrina .auctoritas suspecta uobis, inuisa redderetur postem uobis sectas innumerabiles proferre,quibus scis. sa est dissipata Germania quae apertissime testanturis ci malu Moculatis liominibus palamis aperte uidentur india

98쪽

care, ubi tot sint dissiclia, ueritatem ttangesica nI, S ueram Christi religionem esse non posse possem iliorum libros ianaedium producere, in tu is, qui se euangelicos profitem tur, tanto stomacho , tanta rabieis furore loquuntur, ut nodaemonesinaidem ne dum Christiani ita unquam locuti fuisse uideantiu possem ostenderoe, quam sit indignum Germa inica sapientia innobilitate perpeti uos tot tyrannides quod haereses, tot tyrannos quot mittistros uestris animis dominario qua quidem ego indignitate sodeo mirari uehementer exces sam illam, uerequeTegiam uirtutem uestram ista ruin Syrenum cantibus iam diu consopitam, excitatam aliquando non fuisse,in turpissim istud tot haeresum, haereticorum dominatum a uestris ceruicibus non repulisse possem illorum frauiades, atque fallacias detegere, quibus efficere conati sunt, ueuenenum istud mortiferum blandius in uestros animos irreperet libertatem etenim camis, ueluti su catam quairdam peta ilantemque meretricem, mandam conciliatricem , uestris oculisvi sensibus obiecerunt, quae suis lenociniis uestrae assei taretur imbecillitati,in persuaderet post Christi mortem li-eere quidem uobis esse Sardanapalos: quae totum illud mole mimicelaartim N aerumnarum pondus a uestris delicatis hilameris in Christi seruatoris nostri humero transscrrct: quae seuerioris illius disciplinae, quam a maiori bitas accepimus, nera uos omnes elideret: irae, neglecta illa aspera ς accliui uirgul--xtribulis impedita uirtutis semita, per amplamin sipaci iam uoluptatum 1 deliciarun, uiam liberum Diucundum ex cursum polliceretur: quae ieiunia, nuditatem , abstinentiain, uerbera, omnem illam calligationem, qua petulantis carnis impetus Denantur, condemnaret quae lacrymas illas dolore peccatorum expressas, quibus ira Dei placari solet, impias este doceret quae denique omnia pietatis opera sacrilegam siunu Iationem esse diceret. O caecam improbitatem, o inη-let tem Mnefariam hona inum peruersitatem Christus innocentissimus, ut illam corporis gloriana consequeretur, acerbissima subiit tormentorum genera haec enim inquit Lucas

oportuit Christum pati, atque ita intrare in gloriam suam in 'ego peccatis & sceleribus coopertus aeterna corporis animi beatitudine fruara ille uerberibus caesus, clauis tranSfixus, u-

99쪽

Petri Fontid.

xatis membris, spinis, serrori opprobriis icerbissim Suulneratiis , tinctus suo innocentissimo sanguine ad patrem ascendit: Mego illitus tersu sus uoluptatum turpissimo coeno in consori tum Angelorum euola a quod ille tantis laboribus est adeptus, ego nullo cosequar negotio pilamat Christus inii

ης- uult uenire post me, abneget semetipsum, tollat crucem sumi, de sequatur ni e quibus uerbis nos rebus fluxis, atq; caducis, deliciis, uolui itatibus4 nostrae uoluntati renuntiare praecipit, de sublata cruce, hoc est, laboribus Miniuriis patienter exemplo suo toleratis illius uitam uoluit imitaris nos illorum improbissimis consiliis acquiescemus, qui nos a tam apertis Christi uerbis ad deliciosam uitam Minanem quandam considentiam traducere conantur DChristus L. , , , digito nobis uiam commonstrat, quana ille tinctam suo sanguine reliquit, per quam ingredi deberent illi, qui eius uestigia sequerentur ti. a. Christucetenim ut inquit princcps Apostolorum Petrus iassus est pro nobis, nobis relinquens exemplum , ut sequamini uestigia eius & ego istorum hominum uestigiis inhaerebo, qui nos mollissimis gressibus blandae libertatis praecipites agunt in uitia, Min aeterna miseria barathru deuoluunt; Possem istorum, qui se euangelicos iactant, immanem crudelitate reser-re; qui si uere essent euangelici, ueri euangelistae Christi mansuetissima praecepta sequerentur, qui euangelium non armis obtrudi repugnantibus, sed obedicivibus4 pacificis modeste uoluit promulgari illi uero non tam depromulgando isto suo euangelio, quana de conciliandis sibi principum animis, de

obtinendis illorum armis soliciti sunt sitibus hanc nouam tyrannidem tueantur, de nostrorum sanguine saturentur . o conditionc nostrorum temporum miseram, S calamitosam Christus iniurias accipiendo atque ferendo, suas hominibus leges promulgauit ij uero inserendo non iniurias modo, sed caedes atrocissimas , suos errores Christianorum animis cupiunt inserere ille acerbissima morte Minnocentissimo suo sanguine euangelium consignabat: ij uero suum euangestum alieno m- teritu di cruore consignare cupiunt hoccine est esse assertores Christiana religionis, mon potius hostes capitale. Possem obiicere uestris oculis hanc miseram ecclesiae faciem istorum D;inistrorum erroribus,ri crudeIitate deformatam, atque de-

100쪽

honestatam, possem Germania ruinas, Angliam Christianorum sanguine redundantem recentia nunc Flandria uulnera incendia, Galliae intestina di crudelissima belli, reliquarum prouinciarum acerbissimas plagas explicare et quae quide cum a uestris ministris inflidi a sint, apertissime testantur, quam sit eorum euangelium Christi euangelio consentaneum cum hoc pacem, uitam, modestiam, mansuetudinem; illud uero bellii, mortem, furias, caedes A fama in orbem Christianum intulerit post em uobis antiquos illos sanctissimos uiros principes Germaniae clarissimos commemorare, quorum alij sapientiari sanctitate uitae ecclesiam Romanam illustrarunt, alij incredibili animi uirtute, potentia de uictricibus armis abhostium illam iniuriis uindicauerunt: qui si modo reuiuiscerent,

iis uos plane uerbis increparent Maid agitis filii quo ruitis

quis uos ab ecclesia, cuius nos praecepta secuti sumus, abduxit quis a nostris institutis is praeceptis abstraxit pan ideo haec a nobis arma: principatum accepistis, ut quibus nos a

mis ecclesiam defendimus, uos eam oppugnaretii ideo templa nos ereximus, ut a uobis euerterentur illa exornauimus,

ut uos expoliaretis Dideo pacatam tranquillam religionem itobis reliquimus, ut uos illam a perditis hominibus turbari, sursum atque deorsum serii patereminit nos ecclesiam sacrosanctant Romanam religionis nostrae parentem, de Germania benemeritam, nostrae fidei commistam, coluimus, honoraui mus, tutati sumus, uos illam patriae Dauita uirtutis obliti iniuriis& armis insequeminia nunquid nobis aut mens, aut consilium, aut pietas defuit , ut a nobis degenerare gloriosum iudicetis Sic illos maiores uestros ciarissimos iuros uobisca agerein loqui credite, quorum uos nec auctoritate frangi, nec pietate moueri, nec oratione leniri indignum est. Sed illud est longe indignius quorundam uos potius ministrorum impro- his persuasionibus, quam domesticisis gloriosissimis mai rum uestrorum exeptis comoueri quod quam aequum, quam honorificum uobis sit, uos ipsi iudicate nec enim ego illuni arbitror uere esse Germanum, qui sic a pristina illa di robusta uirtute antiquorum Germanorum desciverit, ut se blandis Epicureorum quorundam assentationibus flecti, de uincique patiatur; illorum auctoritatem, totius ecclesiae catholicae

SEARCH

MENU NAVIGATION