장음표시 사용
81쪽
num primum sanctissimum Mantiquissimum hanc suis decretis auctoritatem Romano Pontifici deferebat,is tu auseres testis est Attianassius epist ad Fadicem Papam,in Galla Theo dolij Augusti mater scribens alio , qui memoriae prodiderunt
concilium Nicaenum decreuisse, sine Romano Pont neque cogi debete, neque celebrari synodum, eiusque legatos principe in in ea locum obtinere testes sunt Osius, Vincentius,
Victor, qui illi concilio nomine Sylvestri Pontificis Romani praefuerunt,in primi illius decretis subscripserunt testis est
Marcellus MDamasus testes etiam sunt Valentinianus, Mariacianus augusti, qui a Leone Pont Romano, ut concilium cogeret, missis legatis, precibus adhibitis impetrarunt. Cum crgo ij maximi imperatores hoc e summo Pontifice postula uerint, quod ad eum hoc ius cogendi concilium pertinere arbitrabentur: cur tu hanc facultatem, quam a se relegarunt cla-
Lissimi religiosissimi principes in Roman Pont sua spon a te detulci unt, per uim ab illo auferes, vilis repugnantibus etiam , atque reluctantibus tribues Antiquis illis temporibus in maximis haereticorum insidiis, quibus Christiani homines praemebantur , quod secunda Ephesina synodus declarauit, cum ecclesia antistites sine praesidio imperatorum, ut religioni
subuenirent, tuto conuenire non posscnt, Pontifices Maximi iut securitatiis libellati patrum consulerent, indictioni con clcili imperatoris nomenin auctoritatem addiderunt; ut cum imperatoris potentia septum , atque munitum concilium ecclesia hostes animaduerterent, sibi ab aperta ui atque uiolentia temporarent ut hac ratione illorum , quos neque religio, neque pudor poterat cohibere, improbo conatus, imperatorum auctoritas, armaque reprimerent Hinc uester eranror, qui scripta omnia deprauatis, in uestram causam persas, aut nefas detorquere bletis, promanauit quanquam non hunc ego errorem, sed improbitatem interpretor neque estis tam caci, qui haec non uideatis; sed, ut principibus assentemini, quorum patrocinio magnopere indigetis, haec Malia iis similia excogitatis Illud praeterea magno uobis impedimento esse dicis, tuo minus hoc iter ueniendi ad concilium ingrediamini quod uidelicet praesentia uestra principes Christianos , qui etiam ad concilium uocantur,in uenire recusant,
82쪽
iniuria afficeretis, in pontificem Romanum qitantii in uobis est, contra illos armaretis reliquos uero Christianos, qui sibi ab hoc congressu graues ob causas temperarunt , praeiudicio uestro longe iniquissimo grauaretis uobis praetcrea infensos,& pontifici magis inuisos redderetis idque exeni-plo principum Germanorum confirmas qui in conuentu e burgens, putida pontificis pollulata satis animose reptile runt, mirari se dicentes , quae illius esset impudentia , qui illis
quoque praescribere non uerecundaretur, a quibus proculcatae religionis accusaretur ipse. reliqua maledicta praetermitto, quae ab illo conuentu in summum Pontificem iactata refers: qua quidem ego a te conficta, illi falso tributa esse arbitror, ut tanti coetus auctoritate tuam impudentiam tegeres, ut maledicentiae comitem principum conuentum habere uidereris.
neque enim est credibile ordinem principuni, amplissimuna& grauissimum,qui soleat etiam suis hostibiis capitalibus in deste ut par est,ri ut illum decet respondere, eorumque legatos benigne atque humaniter excipere, qui denique eos, quos intestino prosequitur odio, quorum sanguinem ex solbere cupiat, moderatis uerbis appellare consueuerit, tam acerbo miniquo animo in Romanum Pontificem sanctissimum Christi uicarium, fuisse, ut eum tam apertis minsignibus iniuriis, quas tu illi affingis fuerit prosecutus Magnam tu igitur iniuriam illis principibus intulisti, quos tui similes facere
conatus es quorum dum grauitatem , atque constantiam studes commendare , hoc illis responsu ni tribuens, indignum Germanica nobilitate, pietate Christiana, infamia dedecus sempiternum influxisti. Sed quid mirum , si qui sumniam laudem in malediccntiam collocauit, eam clarissimis Cerna norum principibus tribuat quid mirum, si de conseruanda principum gratia tam estis soliciti, sine quorum praesidio, non modo impudentes esse, ut estis , sed neque usura huius lucis frui, nec communem hunc Spiritum uobis duce te licui set non itaque miror, si eos, quorum armis indigetis sum mos Pontifices faciatis. summa reuerentia , atque obseruantia prosequamini sed illud dignum est summa admiratione, tantum fuisse tuum stuporem, ut tantis principibus illa tribueris maledicta , quae sibi tribui latrones erubuissent.
83쪽
4.uranu . Illud uero iam extremum minime dicis esse piaetermittem diani, quod, quia omnium erat maximum S grauissim uniam pedimentum , quod uos remorari poterat, quo minus I ridentum ueniretis, in extremam orationis partem reseruasti, ut altius infixum Germanorum mentibus permaneret, quod, quoties in memoriam reuocarent, uos merito ab hac prosesione abstinuisse censerent quo quidem uno MChristi gloriam obstiirandam, in ecclesiae dignitatem prorsus dicis fuisse infringondam. Sed cupio iterum ex te audire, Montane, quod sit illud tam atrox Miam inauditum scelus, quod uester aduentus in Christum N in ecclesiam esset admissurus. Cogar, inquit, cum in arenam descendero , cum illud tenuero suggestum , ex quo mihi sententia dicenda est, in ipso uestibulo disputationis, cogar, inquam, quid hoc est, Fabrici nunquid cogeris ueritatem deserere Zatqui nihil est, quod crimen istud uerearis, qui non modo eam deseruisti, sed indignis modis uexasti nunquid cogeris in Christi leges, in euangelium, in Deum S sanctos esse columeliosus at uero nihil est, quod timeas, qui proditor Christiana religionis Christi signa deseruisti euangelium profanasti; leges diuinas & scripturam sacram corrupisti sanctissimam uirginem Mariam Dei matrem, sanctos illos omnes supernos spiritus, non modo honore nudasti teneratione, sed conuiciis, maledictis affecisti. Longe maius, inquit, est flagitium , quod exhorresco cogar etenim ex illa pergula, Patres concilij I ridentini Reuerendissimos appellare. O scelus incredibile, o facinus inauditum merito montane, Germaniam potius infinitis erroribus scatere, distrahi atque dilacerari Christi tunicam, uniuersam remp. Christianam bellis intestinis ardere pateriS, quam ut tantum inte&tam inexpiabile seclus admittas, ut concilii Patres honoris gratia Reuerendissimo appestes. Ite nunc oviri Germani, Se iis ministris, tam piis, tam religiosis, tam
modestis, tam circumspectis obtempcrate: quam cara uestra
salus est iis hominibus, qui illam periclitari desecclesiam uniuersam pessim dari facilius se pasi uros essh profitentur, quam
ut modesti sint: lanien hunc tam barbarum, tam impotentem , mamo tam impudentem dominatum, fertis uos aequo
animo; hanc miseram Quoluntariam seruitutem alioqui
84쪽
liberi tenerosi sustinetis. Sed ut ad te reuertar, Montane, quae est ista tua tam immoderata emestrenata maledicendi libido, quae ista est plus quam Thrasonica impudentia, ut nec in tanto conspectu a te modestiam impetrare posse confidas tam eris Montanus lagrestis, imna tam stupidus & plumbeus, ut tuam modestiam in Christi ecclesia dedecus redundare credas' Dic mihi, obsecro, cum illud suggestum teneres, qua tibi praefatione utendum putabas Z si non Reuerendissi-naos , nunquid latrones eras appellaturust cur si eos Reuerendissimos diceres, honori Christi S ccclesia detrahi existim sti' nunquid Christum aut ecclesiam Reuerendissimam unquam appellari audisti, ut si in alios haec honorifica coinpellatio trafferretur, summa illis iniuria illata fuisse uideatur Quae ista est deinctia, quae stultitia, quae impudentia 4 tamen cum iis, atque aliis similibus argumentis fueris usus, ad probandum concilium Trideiatinum a uestris line scelere frequentari non post e, ouanti similis aut debacchanti potius triumphum ante uictoriam canens dicere audes; Euici adhuc ut arbitror, prosectionis nostrae idoneas causas reperiri nullas, quamplurima uero, easque grauissimas aduersari penitus ideoque hoc concilium sine scelere a nostris frequentari nullo modo posse. O praeclaram uictoriam, egregiuna triumphum, dignulaudibus Macclamationibus tuorum militu quod si testillio furore audacia omnes ecclesiae hostes uicisse diceres, merito sane hunc tibi triumphum deposcere,in tuu istud sacrilegum caput lauri uirentibus foliis exornatum, domum reserre potuisses. si reliquis tui similibus furiosis ministris, qui oratione tua, ne Tridentum uenirent, non indigebant, te id persuasisse contenderes, non utique repugnarem sed hominibus sana mentis tantum abest, ut id probaueris, ut isto tuo famoso libello apud illos causam nostram iustiorem, tuam iniustiorem, reddidetis, tuis maiorem inuidiam, tibi maius omnium bonorum odium conciliaueris . nam quae a te, remotis contumeliis, adducta sunt, si ulla tamen supersunt latebrae quaedam sunt, ut ostendimus; quibus occilitares tegerere
ditamin deploratam causam uoluisti; in quibus improbitas uestra Germanorum oculis subducta, delitesceret, ne si recusaretis reddere rationem huic tanto concilio eius, quae in
85쪽
uobis est, perfidiae, psallani conscientia uicti 5 silentio uestio
damnati uideremini. Haec tua caeca pertinacia, Fabrici, quae tuum animum odio Ronianae ecclesiae inflammatuna, Muariis
erroribus aestuantem nihil boni uidere nihil moderati ger resinit, quae te cogit conceptas semel opiniones mordicus tenere, Queritatem iam ipsam lanista sinceris oculis cernere non patitur, magno tibi est impedimento, quo minus , quaroninibus sancta, necesiaria, preterquam tibi uni, uidentur, solus ipse non uideas . nam si hoc tantisper deposito, aut compress furore rem hanc, ut erat aequum, pie, Christiane,inprudenter expendere uoluisses; non utique in tantis miscriis afflictae religionis dicere ausus fuisses mos nullas causas frequentandi concili uni reperire . Maando, obsecro, plures &grauiores, non dici naodo, sed neque excogitari, aut fingi
potuerunt quando tanta de tam urgens necessitas quando
turbulentior in Christiana re perturbatio conspecta quando
tantus haereticorum furor seruentior errorum astus quando tot dissidia, tumultus, odia , caedes cimmanis crudelitas inter ipsas Christianorum aras uersata esto quando matris ecclesia totum corpus saucium ita, & crudeliter uulneratum uia. quam fuit e cuius uiseribus tela a uobis infixa, aegre iam a catholicis reuellantur λ quando concilium opportunius cogi de celibrari potuit quando maior in eo patrum frequentia, doctissimoru theologorum multitudo, ardentius studium componendae pacis, communius uotum auditum uando aduersarij tam amice, tam benevole tanta cuni securitate uocati pquando locum, tempus occasio conuenientior oblata est pCarolusis imperator tinnior talitate, aeternisque laudibus ob
singularem pietatem S res clarissime gestas dignissimus, Franciscus Ciallorum rex clarissimus Christianissimus, in illo scedere sanctissimo , quod aliquando conciliandae pacis studio certis conditionibus pepegerunt, nullam aliam uiam, eam stabiliendi & confirmandi m toto orbe Christiano reperiri posse putarunt, quam sit hoc, quod nunc celebratur, concilium cogeretur: tu uero Montane id in quo illi clarissinii principes unicam componendae pacis spem sitam esse existimarunt, sine scelere frequentari non posse impudenter dicere
dcbis Ex ultinii Assyriae finibus Abdysus , Assyriorum pa-i
86쪽
triarcha, cum esibi a clero eius prouinciae creatus supremus illarum prouinciarum antistes, accedente consensu illorum populorum, qui regionem Tigri lumini proximam incolunt, cum se Romam contulisset, ut Pontificem Max Petri successorem, Clarim uicarium agnosceret ueneraretur,4 ut illi muneri, ad quod a sacerdotum ordine plebis consensu fuerat assumptus, ab eo consecraretur, eiusque iudicio, tanquam ec-ciesiae principis, auctoritate confirmaretur, cum audisset, tanta patrum frequentia concilium celebrari, tanto exarsit studio ueniendi Tridentum, ut illico iter arripere decreuerit, nisi illum desertae oves ad se uocassent,in nisi Pontifex Max maiori illa obiecta neccssitate illum ab ea qua tenebatur magna cupiditate ueniendi depulisset quia nihil antiquius, nihil sibi iucundius accidere posse dicebat, quam si
huic coetu sanctissimo stibi interesse contigisset: neque antea Roma discessit, quam sua sponte, adhibito iureiurando, polliceretur se decreta cecumenici concili Tridentini excepturum summa uenerationes, eaque populis illis Assyriorum cum aliorum conciliorum decretis obseruanda traditurum cuius ego iusiurandum & reliqua, quae cum illo gesta sunt, libenter
hic subiecissem obsignata publica fide, nisi accepissem illa iani
praelo commissa ad uos esse delata, ut intelligeretis, quam sintilla disciplina, sacramenta, ritus, caeremoniae, qua a Thoma Thadaeo, sanetissimis Apostolis, traditas Assyri acceperunt conservarunt, Romana ecclesiae disciplina consentaneae, ut ille uir, ueluti sincerus, incorruptusque testis, e roribus uestris obiiceretur: ut cum eiu religionem cum ea quam uos damnatis, consentire uideretis non iam uos Romanos Pontifices, sed Apostolos non Romanam, sed aposto licam ecclesiam insectari intueremini qui plane Abdysus diuino mihi consilio Romam missus fuisse uidetur utin Pontificem Romanum, xsecrum istud concilium illa tanta uenera tione prosecutus, hanc uobis perfidiam uestram, improbitatem exprobraret inuidergo ignoti homines in ultimis Asiae recessibus positi, non alia ratione, quam maiestate illa successoris Petri commoti illius pedibus prouoluuntur, uos tot ab ecclesia Romana beneficiis a flecti, ingrati in illam&contumeliosi reperiemini λ illi concilium Tridentinum ueneran-
87쪽
tur,&uos iniuriis afficietis ecclesiam Romanam, ta quanta nati ein , atque a agistram, amplectuntur δε uos in illius gremio educati, diuinis illius legibus instituti, non solum odio inaledictis piosequentini, sed armis iam minaudita crudelitate uexabitii omnes totius orbis Christiani nationes N prouinciae conciliuni istud opportunumin necessarium iudicarunt,in uos illud negligetis non modo nullas ad il- Iud ueniendi causas uos reperire dicetis, sed Mucstra praesentia indignum putabitis Sed illud est longe maius flagitium
tuum , fabrici, quod, hoc tanto, tam frequenti cocumenico concilio neglecto cermaniae principes ad cogendum aliud incerniania non concilium, sed impiam coniurationem adhortaris quod quantum sit scelus non dixisse modo, sed cogitasse, miror te, Montane, non uidisse . nam coaeta iam: nerali synodo, in qua Caesaris,& principum omnium Christianorum legati, in qua tot ecclesiarum pastores reperiantur , ut pauci ex toto Christiani sino desiderentur, uelle aliud conci lium cogere, quod ex faece illari colluuione traffugarum col-ἰ lectum, illi opponatur, quid aliud, obsecro, est, quam studere, nouos tumultuSin Christiana rep. concitare nouum inferre schisma nouas furias immittere, omnia sursum, deorsumque iactare uelle denique amictam, corruenteni reli-lpionem penitus extinguere, atque funditus delere; quanquam illud abs te quaero, Fabrici, quorsum istud concilium cogere exoptas , qui concilium controuersiarum iudicem esse non posse contenderis' qui concilia non modo errare posse, sed sapius errase,in se in uiuis uulneribus consecisse iam dixeris pCogetur, dices, ut scriptura iudex sit, ut uideatur, quid ex uerbo Dei habeamusci quia Christianum, inquis esse nequid concilium, quod actiones suas ad Chiisti postolorun re- .gu atra sacris literis comprehensam non exigit nonne uides hunc sibi etiam scopum sacrum istud concilium praefixisse, cuni scripturam prinuina atque praecipuum iudicem esse uoluit, ueliquos illi quatuor iudices, ueluti interpretes, adhibuit Dia uod si hoc tantu in concilium, tanta frequentia doctrina auctoritate iudex cile nequit, quonam niodo manipulus ille male cohaerentium, immo dissidentium .digladiantium ministrorum iudex esse poterit Z O'egregium concilium
88쪽
eilium, si modo cogereturum praeclaram illam cohortem pra toriam ministrorum, si aliquando conuenirct . Operae pretium esset uidere, quo conssilio, qua pictato, atque modestia
res ageretur quae synodus, qualis esset futura, quando quod
Deus auertat he Montani uoto cogeretur Dum uobis expono, uir c ermani, quaeso, diligenter attendites, ut me non prorsus amentem, aut mendacem fuisse uatem intelligatis.
Ab aliquo igitur ex iis principibus, quos summos sibi Pontifices fecerunt, indicetur concilium & promulgabitur uocabuntur ex omnibus sectis acerrimi patrona . conuolabunt illuc ex omnibus locis ex omnibus scholis sordidi &furiosi ministri: quamuis nullum ego esse arbitror tam amplum, aut tam spaciosum theatrum in Germania, quod ex singulis sectis singulos ministros capere possit aderunt Lutherani, Anabaptistae, Adamitae, Sabbatarij, Clancular ij, Arrabona rij, Ener-gici in diaphoristae, Daemoniaci, Stancariani 'Antinomi, Inferiani, 'caetera infinita monstra ex uariis, repugnantibusque naturis conflata omitto rixas illas . quae principio excitabuntur , cum de loco certabitur Lutheranis primunt sibi deberi clamantibus, tanquam primis auctoribus innabapti stis uero Sacramentariis, ut magis iuriosis lamentibus, illum sibi postulantibus uidere uideor illam turbam primum argumentis contenderes, ira post excandescere, omnia deinde clamoribus replere, conuiciis subinde, demum pugnis digladiari. Sod si evenerit, ut haec prima uelitatio pugna componatur quod minime de illorum furore arbitror sperandum .placato hoc primo tumultu, cum indignabundi,
admurmurantesque consederint, cum fuerit silentium indictum, dogna illis aliquod proponetur, sententias rogabuntur cum ex tanta multitudine neque duo quidem fuerinti perti, qui idem sentiant, quanta tunc , obsecro , sequetur altercatio quantus tumultus Θ quantus amor miod si quispiam forte dixerit Hoc in primis ecclesia Romana probat, quantumuis pium, catholicum , religiosum , euangclicum uel hoc uno nomine audito ecclesiae Romanae, furore correpta uniuersa subsellia clamabunt; Anathena ecclesiae Romanae,
Anathema ecclesiae Romanae . Sod si quispiam alius subiecerit,hoc ab cecumenico concilio Tridentino definitum &d
89쪽
cretum cst, idem illum clamor, idem maledictum consequetur, Anathema concilio Tridentivo quanquam timendum illi erit, qui uel concilium Tridentinum, uel ecclesiam
Romanam nominauerit, ne non solum conti icia, sed sanguinarias illorum manus experiatur. tqui dicet aliquis, hoc ex prositim si in epistola Pauli ad Hebraeos, sed subiiciet alius, iam pater ille sanctissimur, Municus Aristarchus, scripturarum Luther, arrepta uirgula censoria, illam epistolam utpote hareticam, .falso titulo Paulo tributam, ab ordine diuinarum scripturarum remouit. Sed id legimus in epistola Iacobi illam etiam stramineam idem ille Esdras diuinorum Iibrorum censor appellauit. Id nobis Machabaeorum libri tradiderunt: non sunt Canonici. Locus est expressus in euangelio Ioannis:non est accipiendus in hunc sensum: longe diuersus est sensus, uisis energia uerborum non legitur in uetustis codicibus additum est ab interprete non sic habent Graeca exemplaria in quibusdam antiquissimis exemplaribus aliter legebatur. At uero sic uniuersa ecclesia Christiana ha ctenus est interpretata' lapsa est. Sic concilia definierunt: sed dicet Montanus, illa non solum errare, sed quantumuis Cecumenica sint, in Satanae synagogam cadere possisnt. Sic
sanctissimi, doctissimi uetustissimi patres, Cyprianus,
Irenaeus, Augustinus, Hieronymus exponunt homines sunt, falli possunt Sic nobis apostolicae traditiones testantur: nugae sunt mi id ergo prodeant in medium illa quinti euangelij clarissima lumina, Lutherus, Zuinglius, Carolostadius, Bu- cerus, Oecolampadius squi ubi nominabuntur, assurgent omnes in aperto capite, uenerabundi illorum sacrosanctam auctoritatem suspicient,in reiectis conciliis, conteinptis patribus, exclusis apostolicis traditionibus, ecclesia consensu&consuetudine neglecta, toti ecclesia catholicaris apostolicae τὸ ἐφη unicam , inquam, Lutheri auctoritatem opponent. Itaque cum aduersus ecclesiam Romanam illis erit pugnandum, unicula omnium uotum , una mens, unicus animusvicommunis erit illius furiosae turbae conspiratio at uero ubi Lutheruscum Zuinglio, Caluinus cum Melanchthone congredietur ictim agetur de Libero arbitrio; quidam cum Lutherori Caluino dixerint nullum esse liberum arbitrium, Se
90쪽
proditionem Iudae Dauidis ad calterium ita opus esse Dei, sicuti Pauli colauersionem' contra uero Melanchthonici id horiaribile mendacium Manichaeorum furorem esse clamauerint cum prodierint sententiae diuelsa Minnumerabiles de Iusti tia Christiana, de Sacramentorum numero, de Constitutionibus ecclesiasticis, de Caeremoniis ecclesiae, de Iudicio, de Praeiam iis bonorum, malorumque suppliciis; cum Davidici nullum esse futurum iudicium uniuersale, Anabaptistae futurum quidem, sed animas corporis uinculis solutas, ad illud usque tepus dormire, δε daemones simul cum illis e suppliciis extrahendos, sempiterna Delicitate donandos contenderint; cum Seruet ianio Libertini, carnis resurrectionem minime futuram cum adducaeis, Menandro, atque Simoneaftirmauerint; cum non modo diuersorum auctorum, sed et iisdem uarias,
repugnantesque sciatentias ali protulerint, ut de Numero sacramentorum, de Communione utriusque speciei, quam quidam necessariam, in Christo institutam dicent, idque Lutherum sensiisse, alij repugnabunt: agetur res obsignatis tabel lis proserent illi consessionem Saxonicam de uitembergensem . si uero sermonem de Eucharistia, .librum de Captiuitate Babylonica, licet omnia illius scripta sint Babylonica quot tunc furiales uoces excitabuntur vii praeterea de Sacra mento ordinis, de Matrimonio, de Poenitentia, de Sacrificiis, de Veneratione, cultuque sanctorum inciderit sermo, similis exorietur conflictatio ubi uero scripturae locus aliquis prose
retur explicandus , atque exponendus, quibus clamoribuς quo tumultu, Tremitu certabitur undiques omnes sciripturam sacram apertissimam esse cominu ni uoce clamabunt interim tamen eam , quam uniuersi facilem claram di cuiuis perviam confitebuntur, singulis suis commentis, ueluti Cim-naeriis tenebris, inuoluent nam cum hic suum sensum affixerit, alius repugnauerit: cum hic dixerit, se sincerum animum& mediocrem diligentiam, quod satis est , ad inuestigandam
ueram illius intelligentiam attulisse alius uero melioribus se literis, acriori ingenio, maiori industria, sincerioribus oculis ad inspiciendam diuinam mentem accessisse contenderit r& nemo interim ausus fuerit Augustinum aut Hieronymum nominare, ne risu excipiatur, ne audiat, Homines fuerunt;