Petri Fontidonij Segouiensis, ... Pro sacro et oecumenico Concilio Tridentino aduersus Ioannem Fabricium Montanum ad Germanos oratio. ..

발행: 1563년

분량: 109페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

et Petri Fontissi

dare ecclesiam penitus uoluiste, quod quidani leges diuinas in priuatos usus, quaeitumque conuerterines nunquid optime ecclesia saluti consultum bre putastis, si uos illi acerbiora uulnera inlligeretis e nunquid abusuS haeresibus , tanquam medicaminibus, sanari posse existimatis nunquid morbis, interitu mederi uoluistic quid mali meruit ipsa religio Christiana, quod in uos scelus admisit ecclesia, ut propter quorundam hominu peccata tota uobis illatas calanaitates in ace

bissimas plagas , ueluti alicuius magni flagitij rea, tanquan supplicia quaedam , sustinere cogatum Haec omnia uos scelera admisistis, qui propter quosdam abusus ecclesiae ab illa defectile conlitemini inferre igitur huius rei mentionem nulla ratione, Fabrici, debuisses ne maiora uestia uulnera detegeres: etenim quo nos telo grauissime uulnerari putabas, O tuae causae lethalem mortiferam plagam intulisti antiquas haereses excitastis mouas quasdam estis commenti pacem ec-ςlesiae turbastis; populos , atque prouincias ab ecclesiae com plexibus abduxistis; inauditae crudelitatis exempla in nostros edidistis; ea admisistis scelera , qua neque cogitatione comprehendi, neque cuiusquam oratione explicari possunt sed nullum nia ius excogitari potest, nullum fingi impudentiu , quam quod hoc argumento uestra scelera tueamini, iacratione iustum bellum ecclesiae uos indicere Ministre posse arbitremini. Vtinam eam de uobis spem ecclesia concipere posset, Fabrici, ut quemadmodum propter quasda in eius ac las illam uos deseruisse causa mini, ita nunc illis expurgatis ad eius gremium rei retis, cum lius iiij. Pontifex max tanto studio istud reformationis negotium fuerit aggressus;

cum lustrata Romana curia, quae Christianorum animosi terant ostendere, remouerit; de cum hoc etiam sacrum consecilium in eam unam curam cogitationem incumbat ferisortasse potuisset, ut uos sanos Mecclesia restitutos uideremu .

sed eo iam progressi estis, ut etiam si nihil esset in ecclesiasorruptum . nihil deprauatum; de reditu ante uestro non GVt si erandum cillud est enim haeresis ingenium, quae natui δihi solens, atque superba est, ut facilius flammas, crucem sustineat, quam ut ab errore suo diuelli patiatur uinceret

Gipit: combuti potest, conuinci non potest pertinacia obstat,

62쪽

Oratio. a. s

se uictam agnoscere erubescit itaque quos arrogantia abstra xit ab ecclesia, quo minus ad eam reuertamini, uel unicus hic nefarius iam pudor prohibebit illius etenim magistri u stigia sequimini, qui cum se apertissime conuietiim uideret. ne a suo ueteri instituto depelli turpiter uideretur, maluit luperbus pertinax DIJeo , hominibus ecclesia hostis iudia cari, quam ab haeressibus modeste discedere sed tamen ut ipsa ueritatis coactus, cum a magnis Meccellenti ingenio uiris oppressus teneretur, latentem animi morbum tandem indica uit,' in illam uocem, indicem incredibilis pertinaciae os perbiaeque prorupit; Res haec nec propter Deum coepta, nee propter Ieum finienda est. Vereor sane, ne ista potius haere ditaria pertinacia, quam abusus ecclesia redeundi uobis adi tum intercludat. Sed quid illud ad causam, Iabrici, pertinebat, quod uitam clericorum , tot dicis uitiis esse contamin tam, ut honeste nominari non possinto uetus est ista querela, non istorum solummodo temporum squod quidem antiquorum patriim aduersus corruptos sacerdotum mores scripta testantur interitur Augustinus, eos ab antiqua uitae puritate,' propriarum rerum abdicatione degenerasse: dolent alij patres innumerabiles, quos recensere esset operis infiniti. sacerdotum ordinem coruptelarum illecebris deprauatum eia

se itaque horum libiri4 acerbae reprehensiones, quibus eos in osticio continere conabantur, declarant, non defuisse, quam in eorum uita, quod merito possit reprehendi. eo acerbius sancti illi patres eorum improbos mores accusabant, quod in populi summam peccandi licentiam redundarent: qui cum curiosis oculis sacerdotum uitam observet, quod iulos facere uidet, sibi licere arbitratur etenim illorum uitia maxin te conspicua, &jemiciosa sunt, quorum uita, tanquam uirtutis exemplum, caeteris est ad imitandum exposita saepe nanque quod in aliis leue uidetur, in sacerdotibus scelus ine piabile iudicatur hinc eflectum est, ut qui eorum mali sint, in aprobissimi, 'caeteris nequiores habeantur 4 ut antiqui illi patres tam acriter in eos inueherentur neque desunt nunc, Fabrici, apud nos, qui doleant disibi utiorem esse uitam clericorum, qui reprehendant, qui haec lugeant, qui corrigit emendari cupiant, qui medelam studeant adhibere neq; in

63쪽

diocris curari hoc sacro concilio corrigendis sacerdotumnioribus impenditur. Sed non oportuit te tam stultum esse, qui existimares, illos homines esse desitisse, qui clerici effecti iunt, ita ut nulla prorsus in re peccare possint nunquid eos

cum sacerdotio omnem naturae imbecillitatem exuisse putas ΘSed intelligo quid uelis caelibatum ferre non potes sed nihil nitrum , cui hanc ab illo hauseris sententiam, qui se non marigis a libidine, quam a caeteris naturae excrementis cohibere posse profiteretur. Sed sint haec in uestris sordibus. Omitto reliquas contumelias, quae in sacerdotum ordinem, de ecclesiain Romanam improbissime coniecisti; cur in concili promit Ingatione continuationisvi non integrae actionis meiationem is

liam esse dixisti longe tu quidem aliud sentires, si cum, qua primum Tridentum uentum fuit, quorundam patrum iustam indignationem uidistbs qui cum grauiteris iniquo animo

ferrent, non aperte continuationis factam fuisse mentionem obnixe postulabant Minstabant, ut eius fieret aperta comme moratio prius, quam reliqua, quae erant pertractanda, agri grederentur; ut quemadmodum re futura erat , sic etiam uerbis continuatio exprimeretur . qua ergo ratione illi tam moleste tulissent, continuationis factam mentionem non es e, si uera sunt, quae a te nobis obiiciuntur tu uero uel eo solum nomine continuationis uerbum reprehendis, quod eo stignimcetur, ex qua iam desinita sunt, pro ratis iudicatis, atque conclusis habenda sicish, ut de integro in quaestionem uoc ri neque possint, neque debeant. Atqui pleraque eorum eius generis esse dicis, quibus Christiana fides e fundamentis euer latur. Primo quidem iis uerbis, Fabrici, prodis singularem tuam arrogantiam, impudentiam , qui ea, quae a sanctissimo tot patrum concilio, post longam de exactam disputati nem, ad ecclesia salutem mincolumitatem decreta sunt, statuta, ea tu solus ad conuellendam 'abefactandam ecci fiam de excogitata, lapposita fuisse, audeas dicere atque ut illud, quod iam a me paulo ante dictum est, omittam non

possis uidelicet, quae semel sunt iudicio synodi decreta, sine illius grauissima iniuria in quaestionem iterum uocari; quis tandem, obsecro, Fabrici, suturus finis esset controuersiae si hic aditus uestris calumniis pateret quid essetfirnuina in ecclesii,

64쪽

ch sia, si quae sunt a lanctis conciliis definita, nouis quotidie disputationibus subiiciaturos ae sunt illa concilii Tridentim decreta , quibus Christiana fides e fundamentis euertitur. cur non illa nobis indicasti; cur non unum, aut'alterum protulisti an re tam graui, tibi de tanto concilio, tam sceleratum, tam arrogans impudens iudicium ferenti, nulla adducta ratione credendum est putabas Sed fruere nunc hac improbissima licentia, Fabrici; debacchare in hoc sacrum coiicilium Leius statuta sanctissima irride, subsanna, exagita, ut lubet: spero equidem futurum, idque mihi de diuina misericordia polliceor, ut ii decretis, quae a uobis nunc irridentur, haeresi iuvestra iugulatam extinctam uos uictos atque prostratos, ecclesiam saluamis incolumen simus conspecturi. Qiiodsi haec tempora miserrima turbulentissima lianc nobis uoluptatem abstulerint, posteris non auserent dister haec spes potest, auferri non potest. nu quam suis promissis, neque ec-ciesia precibus deerit clementia summi Dei: eundemque exitum hoc concilium, quem Nicaenum , habiturum existimo. magna tunc contentione ab haereticis res agebatur nullum non illi lapidem mouebant i principes, sicuti nunc uos facitis, lolicitabano episcopos catholicos accirime insectabantur;

summa solicitudine curabant, ut in exilium mitterentur: regum' imperatorum gratiam in primis sibi conciliabant; bel- .laaceibistima ecclesiae, illorum armis, atq; potentia adiuti, inserebant: nihil magis efficere studebant, quam , ut si fieri post ut decreta Nicani concilij delerent Mad id efficiendii in conciliabula ab illis Ephesi Arimini, Mediolani cogebantur: sed cum illa essent oracula Spiritus diuini, qui non patitur suas

leges ulla naprobitate conuelli, tanta uis illorum fuit, ut ipsa omni patrocinio destituta omnium ferme regum praesidio armatam haeresim superauerint, euerterint. Vides nunc in ecclesia, Fabrici, hos tumultus a uobis excitatos uide inultorum principum potentiam, contra ecclesiam furore uestro concitatam; vides eorum gladios catholicorum sanguine stillantes uides huius sacri concili decrcta a uestris ni inistris conuelli, despici, irrideri, non dubites quin illis Questrarum haeresum pernicies, ecclesia salus Christi gloria contineatur. Iam vero'ubi in sanctissimum Pontificem, in sa-

65쪽

Petri Fontid.

erum concilium uirus illud conuiciorum euomuisti, ad rq,rs hendendam formam illam, qua se patres usuros pollicentur in diiudicandis, definiendisq; controuersiis, gradum facis quod ut intelligamus, quo iure, aut, ut rectius dicam, qua potius iniuria facias, libuit eam subiiceres, quae sic habet Causae controuersa secundum sacram scripturam, inpostolorum traditiones, probata concilia, .catholicae ecclesiae consensum, Tanctorum patrum auctoritates, in praedicto concilio Trideiuino tractentur . quinque igitur iudices honorarios conlponendis controuersiis hoc sacrum concilium prates.se decernit prinio loco scripturam supi cmum iudicem st tuit; apostolicas deinde traditiones; tertio probata concilia; lquarto ecclesia consensem; postrenio uero patrum non disse tientes sententias quis istorum iudicum a temerito repudiari potest quis eorum est suspectus; quis corruptus nam ima inulta sint, ut statim os en dein iis, ecclesiae administrationi ne-ccssalia, qua diuinis literis non sunt aperte comprehensa, nonne erit opus ad aliquem cx quatuor cliquis iudicibus coii fugeret Scd quoniam tu, Fabrici, multa hic inuoluis, quaecum falsa sint, mineptissima, in nostris iam profligata; quae tu nunc uolutioracula quaedam, etiam si nude dicerentur, fir-naa satis csse credidisti; quae si ego explicare nunc, & refellere uoluissem , praeter institutum agerem in nullum esset hic liberfnem habiturus, praesertim cum illa sic iam fuerint nostrorum libris conuicta, atque resutata, ut uel ipsi uestrarum partium duces, lantesignani herbam ut aiunt nostris porrigere dc uinctas manus pra bere coacti sunt: non est quod ego nune tecum in hoc pulticie desudem amplius, in quo tuos duces uictos, sub iugum iam misib suissesconspiciam . illa tantum

ego breuiter complectar, quae ad te ex hoc iam stadio depellenduia pertinere uidebuntur . Principio quereris, uos ab scripturis ad traditiones, a certo uidelicet ad incertum traduci: non uideo, qua id fronte dicere sis ausus, clim scripturam a sacro concilio in primo loco, tanquam supremum iudicem, uideas esse collocatam, ut significaret, illa omnia, quae in diuinis literis aperte continentur, quae nullas calumnias, nullam hareticolum tergiversationem patiuntur, summa, ut par est, ueneratione esse complectenda; ita ut scriptura sacra se

66쪽

Onitio. 3ο

tentiam serente, indicendum esset reliquis iudicibus sidentili. quod sit tu omnia, quae in quaestionena uenire possunt, Orac lis diuinis expresia fuisse probasses; sit ostendisses omnibus rebus, saluti necessariis, aperta in sacris literis testimonia reperiri, quae trahi in uarios sensus, atque detorqueri non possent, quod a uobis passim fieri videmus si monstrasses, nos, auctoritate diuini uerbi neglecta, ad solas traditiones confugere; merito uos a certo ad id, quod non ita certum est, retici dicereti nunc uero cum sacrum concilium scripturam in primo loco posuerit; non ne illam in primis censuit consulendam quod si eius rei,de qua quaereretur, aut nullam , aut suboscuram illam mentionem inferret, quatuor reliquos iu dices, tanquam illius,in diuina uoluntatis interpretes con

sultissime adhibendos esse putauit. Si ergo hoc sanctissimum concilium iure potest reprehendere, nisi qui tam caecus inapudens fuerit, ut cerdonis potitis, lanii, sutoris , cera-rij, Waliorum id genus hominum priuato sensui quam omnium conciliorum .ecclesiae iudicio, quam uetustistina rum patrum sanctissimo choro credendum arbitretur; atqui, inquis, scripturam sacram ipsissimum uidelicet Dei uerbum, literis comprehensum, perfecte, abundeque in se continere salutis capita uniuersa: ideoque certamin unicam illam, in fallibilemque examinandorum dogmatum regulam esse . hoc ecclesia negat Fabrici, tu asscris cur tibi potius, quam ecci . siae fidem adhibendam existimas cur tuana quam ecclesiae auctoritatem maiorem esie uti Pythagorae discipuli unius hominis auctoritatem omnibus philosophorum rationibus4 a

gumentis anteponebanta Cicero Platonis unius auctoritate.,

nulla adiecta ratione, frangebatur, milli potius, quam omni - bus scholis, gymnasiisque philosophorum ci edendum putabat: tu sanctissimae, sapientissima matris ecclesiae niai state non commoueberis p tu illi dicenti multa fuisse a Christo eius Apostoli tradita, quae non sunt euangelicis literis com- missa, non crede. Miror te, Fabrici, cum haec diceres, quid hic obiici tibi posset, non cogitasse . nam ut interia patrumlinnumera testimonia praetermittam , cum quibus te hac in parte apertissime pugnare conuincerena ut illud etiam omi tam, quod si omnia salutis capita diuinis essent literis con

67쪽

Petri Fotii Id.

prehensa aio at lius magisterio Spiritus sancti, quem Chri ous ecclesia doctorem promisit, indigeremus 'uid, obsecro Fabrici, naagis est saluti necessariti, immo quod est aliud no rae religionis& salutis caput fundamentum, quam credereciaec euangulia, hanc sacram scripturam esse diuinum illud Christi ucrbiun, quod ab illius ore sanctissimo processita quis hoc docuit homines Christianosa nunquid ipsa sola scriptura diuinaana linime. quid ergo si nunc Anabaptista quispiam te

cum in arenam descenderet, nisi tu etiam ex illorum esst ge, qui sibi potius, quam scripturae sacrae credendum arbitrantur si ille, inquam, a te postularet, quis tibi persuaserit, ut Matthaei, Marci, Lucae, atque Ioannis euangelio fidem potius adhiberes, quam Thomae, Philippi, Matthiae, Bartho iomaei, quid esses dicturus aliud, quam te sic ab ipsis exordiis nascentis ecclesiae ab Apostolis traditum accepistes quo alio ar gumento patres concilij Nicaeni ad asserendum illud uerbum Urον, quod in sacris literis minime reperiri Arriani clama bant, usi sunt quo item alio concilium illud magmina Chalceia donense, ad probandas duas in Christo uoluntates, ubi apertum scripturae testimonitina non suppetebat Quid, si peteret cur fidem illis tribus symbolis Apostolico, Nicaeno,in Athanasisadhiberesa ex quo Dei expres uerbo descensum Christi ad inferos, duas in Christo naturas in unica diuina persona

copulatas, sacra triadis unitatem deprehenderes inde per petuam Maria Dei matris uirgiuitatem, unde uerbum illud 2Drοκον, tinde baptietatos ab haereticis non esse iterum baptizandoso quid si instaret Murgeret, ut illi expressum Dei uer ibum proferres, quo baptismum infantibus necessarium, se llutarem esse probares quid ageres quo te uerterem non dubito, qui cum Lutherois Philippo Melanchthone ad arcem traditionum confugeres, nisi malles cum Bucero scripturam naisere uexare, atque torquere, aut cum Caluino nescio quas nugas,in meras imposturas meditari. Sod si uobis, cum apertum Dei uerbum non potestis reperire, integrum est,

aliqua scripturae testimonia, quae in multiplices sensus flecti

possimi, adhibita aliqua interpretatione, uestrae causae accommodare, desillud Dei uerbum expressiim dicere; cur id antiquis patribus, cur ecclesiae, cur id cecumenicis conciliis li-

68쪽

eere hon uultis e nihil est enim , quod ecclesia sancta docuerit

saluti necessarium, quod non ex aliquo fonte sanctaruna ser plurarum diduxerit; sed maluit, cum id obscurum delitesce bat in scriptura, ad apertissima Apostolorum4 antiquas e clesia traditiones confiigere, quam ad ea testimonia, quae limreticorum uersutia cauillari . si in alios sensus torquere potuisset itaque nos, Fabrici, diuinam scripturam non uoc mus in iudicium, neque illi traditionem, tanquam aduersarium, quenaadmodum ipse criminaris, obiicimus, quae cumscriptura de auctoritate contendat nos quidem sanctam striapturam, qua diuina sapientia, qua lumen clarisiimum tenebris nostris, qua spes omnes Christianorum qua prauis aste-ctibus antidotus, qua diuina uoluntas ta nostra salus continetur, amplaetimur, suspicimus, ueneramur scholam Spiritus sancti, uita magistram, fontem nostrae stelicitatis agnoscimus:

sed illud credimusis confitemur, diuinum illud uerbum, quod est ipsa aeterna sapientia, quod ex ore Christi, qui est splendor

patris, processit, a quo uoluit Deus spem omnem pendere mortalem, quod in corda potius nostra, quam lapideas tab las uoluit incidi, non omne fuisse iis monumentis scripturarum , quas nunc habemus, comprehensum credinaus Apost

lis Euangelistis, ecclesiue antiquis patribus Graecis, atque Ira tinis id asserentibus credimus Christum Dei filium nihil sertipsisse, sed Mutua uoce et exemplo innocentissimae uitae, diu na sapientiae arcana beneuiuendi formam mortalibus tra didisse credimus eius legatis, quos in uniuersum orbem misit, sicut ille missus erat a patre quos audiendos; quibus eam, quam sibi fidem adhibendam esse dixit; qui multa nobis, quae

scripta non sunt, quasi per manus posterorum tradiderunt a quibus leges, coacto concilio, latas, ad conciliandami cena, qua legi, quam euangelio consentanea potius uideba tur; sacramentorum formas immutatas; diaconos , quorum

nulla fuisset Christo facta commemoratio, institutos fuisse videmus, eamque auctoritatem ecclesiae sua sanctae Christum reliquisse credimus Ioanni discipulo carissimo Christo dicenti, multa Christum docuisse, quae consignata literis non fuerunt, sed tradita uiua uocis oraculo credimus Paulo Ap

stolo qui uerbum istud diuinum, non literis sollim, sed tra-

69쪽

Petri Fontid.

ditionibus definitiit dicimus illud uerbu , quod nobis diuini

scriptores literis expressunt tradiderunt, multis in locis arduum csse, atque difficile, abditos plerunque in eo sensus reconditos delitescere; ad quos aditus omnibus patere non possit dicimus tantani bisse illius uerbi non scripti, sed in mentibus Apostolorum a magistro impressi uim auctoritatem, ut uerbum illud literis comprehensum, ad illud tanquam aes Lydium lapidem exigeretur: quod nobis princeps

inpostolorum Petrus declarauit, qui, quemadmodum mem

ria proditum est, Marci euangelium, ad illud uerbum, quod audierat a Christo, Manimo suo alte infixum retinebat, exe- gelut dicimus ecclesiam sanctam diu sine scripto uixisse, floruisse, di in dignoscendisiscripturis, morem illum iconsuetudinem Apostolorum fuisse secutam ut quemadmodum Apostoli in examinandis scriptis eorum, qui Christi doctrianam literis consecrabant utebantur illo uerbo non scripto sie ipsa apostolicas traditiones adibat, .consulebat, atque illis iudicibus uera euangelia ab spuriis & nothis superabat

hanc rationem secutus Serapion, si Eusebio creditur, eua gelium illud, quod diuisciri nomine circumstrabatur, rei cit, quod non esssit apostolicis traditionibus consentaneum. licimus tanto habitas in pretio fuisse traditiones, ut Irenaeus sine scripturis ecclesiam consistere, sine traditionibus ueroclon posse iudicauerit kSylvanus episcopus ut reser Theodoretus, cum Constantium tyrannum ad fidei sanioris defectionem hortantem , sibi mortem etiam minitantem audiret, . Potestatem quidem habes, inquit, nos puniendi; nos autem patrum statuta, non ideo destruenius quibus uerbis indica uit, quanti faceret traditiones, quarum conseruandarum gratia , uel mortem diceret esse contemneadam Longum esset commemorare, quae ab Epiphanio, Basilio, Dionysio , Ign tio Polycarpo, Clemente Alexandrino, caeteris ecclesia sancta luminibus in hanc sententiam de traditionibus dicta sunt: quae si animati uertisses, non esses in eas tam impudenter debacchatus Concilium etiani Ephesinum cotra Nestorium c ac tam , quia corruperant ac deprauarant scripturas haeretici, ad traditiones, tanquam ad integros Lincorruptos iudices,

confugisse, reliqua magna: antiqua concilia hunc morem

70쪽

semper tenuisse legimus neque uero solum catholici iis armis aduersus ecclesii hostes pugnabant; sed haeretici etiam ipsi suos errores, illis potissimum tuebantur . testes sunt Eusebius

Nicomediensis, Artemon , Basilides, Carpocrates, Marcion, Valentinus, qui haereses suas, quas uel aliquo sanctarum striapturarum praetextu, sicuti uos nunc facitis, confirmaret tuissent, solis eas traditionibus asserere conabantur, se ita ab

ipsis postolor uni discipulis accepisse dicebant, quod illud

unicum,in firmissimum ecclesiae fundamentu esse arbitrarentur . o nefaria haereticorum calliditas, atque uersutia illi scriptura testimoniis destituti, traditionum se praesidio tuebantur uos uero apertissimis Apostoloruni traditionibus doctorum antiquorum auctoritate, communi ecclesia co sensu omnium iam praeteritorum saeculorum iudicio dam in nati, nos ad unicum scriptura tribunal ueteratorie prouoc tisci omnia externa adiumenta illius interpretationi neces saria remouetis proprium cuiusque sensum, mediocrem tantummodo diligentiam cum pio, sincero anina coniunctam adhibendam esse dicitis Meam, quam uestris tur pissimis erroribus, uel repugnantem, atque reluctantem ser uir cogitis , quam ream iacitis iiudicem nunc unicum controuersiarum esse uultis illam facilem, apertam , expeditam, omnibus etiam rudibus, agrestibus hominibus, patere dicitis nos uero, Fabrici, nouimus confitemur iratam multis in locis arduam, atque difficillimam esse idque nobis ipsorum sanctorum Apostolorum testimonia immensi labores patrum odiistina oruin in eius interpretatione collocati rerum ipsarum caelestium, atque diuinarum, quibus disserit, magnitudo abditissima mysteria quae in ea delitescunt; stylus ipse, caracter,in forma dicendi, inuod

est apertius, argumentum, id quidem ueterum haereticorum, uestra nunc potissimum in eius interpretatione discidia i

stantur . scimus Christum id apertissime significasses, qui

prophetas in ecclesia interpretes diuinorum oraculorum Te liquerit nouimus scripturam, non semper sui interpreremes

se quod ipsi contenditis, cum saepe incidant loci, qui primo aspectu secum pugnare,& se inuicem iugulare uideantur. scimus priuatum cuiusque spiritum quamlibet innocentia de

SEARCH

MENU NAVIGATION