Johannis Saresberiensis Entheticus de dogmate philosophorum nunc primum editus et commentariis instructus a Christiano Petersen

발행: 1843년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

qui scribebant et loquestantur, non ut verum quaererent, sed Vanam acuminis vel subtilitatis laudem captarent vel sua commoda defenderent, omnes denique pravi et levioris animi homines. Verbum eaehethes v. 1501 o Juvenale fiat. VII, v. b2 depromptum est, ubi hodie quoque multi eodices manuscripti exhibenteaehethes, quod a Johanne acceptum esse metri ratio docet, quamquam vera lectio est cacoethes: is tenet insanabile multos Scribendi cacoethes. Intelligit auctor, sibi veritatis asseriori decedendum esse ab Bula, quamquam cancellario fruatur amico, v. 1503 - 1514. Sed veretur, ne ipse cancellarius aulicis cedendo et jure humano obse vando legem divinam negligat, quare et ipsum monendum ducit, ut hanc servare studeat. Verba versus 1515 rursus Juvenali debentur

apud quem Sat. IV, 122 leguntur: . Nam quum facilem stillavit in aurem. Aversu 1523 usque ad v. 1530 cum persequitur juris humani et divini discrimen, Anacharsis querelam repetit de humani juris in aequalitate. Eandem sententiam eadem ratione expressit Polior. VII, 20: -Nullas leges credunt civilibus praeserendas. Has Anacharsis Scytha telis araneae comparavit, quae muscas et cutiees detinent, sed volatilia transmittunt grandiora. Sic et jura ei vilia humiliorum reprimunt voluntates. sed prosecto potentioribus cedunt.' Anacharsis dictum servavit

Valerius Maximus, VII, 2, 9.

Locus, qui sequitur a v. 1531 usque ad v. 1636 de hospitiis, ita me vexatum tenuit, ut quo studiosius in eum inquirerem, eo intricatior et impeditior videretur. Cum patronum valere jubeat ad Dissili Cooste

142쪽

iter suscipiendunt se accinge , quisque primum de diversoriis et cauponibus cogitaverit; sed ubi tanta cauponum in divertentes esse potest potestas' quid seelao v. 1583 certis moribus distinetae ad cauponas eiusmodi et diverticula pertinent' Cogitavi de claustris sive monasteriis, ad quae ab aula relegatus se recepisset; sed quae monachorum secla v. 156b) vel Ordo elericos aspernari poterat ' Minus etiam do amicorum et divitum liberalitate loeus intelligi poterat; hospitibus enim domicilium et vietum liberaliter praebentibus avaritia et nescio quae perfidia objici non potest. Frustra etiam reconditam quandam voeabuli hospitium significatiouem quaesivi. Itaque quod saepius legendo in mentem venerat, arripui et quamvis me non omnes dimouitales et dubia solvisse gloriar, tamen hoc tenui, hospitia esse intelligenda universitatis Oxoniensis, ad quae diverterent, qui ibi litteris navare vellent. Subit quidem mirari, hoo loco studiorum nullam fieri mentionem; at huic poematis parti propositum erat de morum pravitale queri, de litteris vero Oxoniae male eultis initio jam conquestus erat. At, opponat aliquis, cur consilio prosciscendi capto potius de moribus studiosorum et hospitum, apud quos deverterat, quam de itineris periculis agit 7 Sed naturalis rerum vel cogitalionum nexus hac carminis parte auctorem ad rerum conditionem tum Oxoniae obii uentem dueiti cancellario patrono suo consilium largitus postquam valedixerat, meminit eius gratia ubique se lare tutum. Hoc medi- talus, neque se usquam minus tutum esse quam Oxoniae, ubi nunc

versatur, consilium capit proseiscendi cantiam, quo a Theobaldo invitatus erat. Quo in consilio ut se firmaret a v. 1b33 usque ad v. 1596, quae ineommoda Oxoniae sibi patienda sint et, praeeeptis quibusdam insertis, quo modo hospitibus sit utendum, 1597 1624, quibus rebus ad iter instituendum sibi opus sit, perpendit v. 1625 1634. Deinde consilio repelito cantuariam redeundi, quibus eOmmodis, quorum virorum doctrina et comitato insignium consuetudine ibi fructurus sit, adumbratur v. 1635 - 1682. Sed neque taeet, ibi quoque pravos esse homines, a quibus cavendum v. 1683 - 1752. Si quis nihilominus dubitat, an universitatis Oxoniensis ho-rspitia intelligenda sint, etiam haee velim perpendat. Diverticula Diuiligoo by Corale

143쪽

peregrinantibus instituta sive hominum privatorivia sive publica intelligi omnino non possunt; de certis enim personis et institutionibus, quarum nccuratam habet nolitiam antequam ingressus est viam, sermo est, quae in eadem regione vel urbe fuerint oportet, siquidem auctori licuisse videtur quamlibet eorum eligere, v. lb8b sqq. Oxoniae vero hunc libellum esse eompositum, cum demonstraverim, etiam haec hospitia, quorum uno ipse exceptus viveret ante iter susceptum, non alibi fuisse sequitur. Ita si recte dispulavi, universitatis Oxoniensis historia non minimum lueis inde accipiet, si contigerit singula recte interpretari, id quod saeillimum non est, quia cetera quae de hac aetate memoriae prodita sunt, inde potius lucem exspe-elant, quam huic loco praebent. uospitia sunt magna illa aedificia Oxoniae antiquissimo fortasse Alsredi lempore in magistrorum et scholarium usum aedificata, quae, Anglia a Danis et a Normannis saepius expugnata, deinde Gulielmo Angliam occupante, in privatorum hominum dominium pervenerunt, ub iisque postea magistris et scholaribus locabantur. Buber die Engi. Univers. Vol. I, 64. 73. . 85. Ita apud dolianuem

de danus s. h. v. huospilium vero scolarium es ι, sed domus est

burgensis, qui eam locat.' Qui eos locabant domini, nuncupabantur hospites, ut monumenta ex illa aetate servata docent, V. II. Iluber

V. I p. 224. et principales vel praesides hospitii s. aulao ood

p. 48 et p. 108 . Locabant vero aut ipsis juvenibus litterarum studiosis aut magistris, qui rursus studiosos hospitio rpcipiebant, ideoque et ipsi hospites appellati sunt. Hospites vero vocantur etiam litterarum studiosi et magistri, qui habitalionem conducebant; et hospites quidem peregrini, qui non diu morantur, qui bus v. 1535 illi hospites insidiari dicuntur, sunt, Opinor, Scho lares et magistri, qui domicilia in breve temporis spatium conduxerant. Quae hoc loco notatur hospitum perfidia et avaritia, de iis quidem aliud etiam documentum memoriae proditum est; regiis enim decretis prohibiti sunt, ne majora prelia exigerent, Huber I. p. 224. Prava illa avaritia dueli hospites domicilia locantes , ut studiosos rebus et mantica i. e. supellectile privsrent eos lurpitudinis insimulabant testesque adhibebant salsos. Testes

144쪽

salsos nominibus signi fleat Bavit, qui v. 1581 redit, apud Serv. ad Virgil. Georg. I, 210. et Ecl. III, 90, mali poetae fama insignis, et Dolonis, speculatoris illius Trojani ah Ursse et Diomede superati, quem Virgilius Aen. XII, 347 celebrat ubi Servius eius historiam

sustus persequitur , Ovidius vero ut inihellem ab Mace notarisacit, Metam. XIII, 98. Cf. uom. II. X.374. sqq. Neque tamen omnes hospites his vitiis laborarunt, sed erant etiam, qui honeste et liberaliter se gererent erga hospites domicilia condueentes v. 1543-46 . Videmus, hospitibus fuisse disciplinam quandam vel omelum, ut mores scholarium observarent. CL Huber I. p. 224. A v. 1547 usque ad 1558 singulare hospitiorum genus pers

quitur, quod domus venerandae titulum prae se serebat, quamquam non quaeque domus, quae hunc titulum praetendat, meritis suis etiam vere veneranda sit. Venerandae domns singularem et definitam esse significationem, etiam v. 1553 docet. Rusdem vocabuli venerandus exemplum non reperi, sed cognata vox venerabilis de piis et ecclesiasti eis institutis saepius legitur, inprimis de monachis, e. g. vita venera ilis est monastica professio, et ipso monachus vocatur renerabiIis. Domus venerabilis ipsum est hospitium liberum sev xenodochium in Ch. Henrici IV imp. a. 1118ap. Murat. Ant. Ital. t. III. p. 579; vide Glossarium manuale ad . script. med. et in . Lat. s. h. v. De hospitio vero libero pietati conseerato etiam hic cogitandum esse v. 1554 et 1593 ostendunt, quo sensu etiam voeabulum hospitii tum vuIgare suit. CL Dusresne s. h. v. Ηοspilium vero Academicorum OxOniae etiam Domus nominabatur.

Wood I, p. 108. Itaque hospitium est intelligendum, quod, si non

solos, certe prae ceteris clericos vel eos, qui ecclesiae ministeriose dare constituerant, recipiebat. Quod deinde huius generis sequi tur exemplum. hospitium, cui praeest Carinus, opinor, illud ipsum est,uhi refugium invenerat Iohannes, ut v. 1588 docet. Carinus vel larinus in Terentii Andria adolescentis honestum amorem persequentis, in Plauti Pseudolo liberalis amici partes agit. Carinus vero apud Martialem VIII, 6s, ubi certe neque orthographia diruersa est, homo est, qui livore rumpitur, quibus moribus hospitem suum esse hoc nomine suctor indieat. Qui deinde mores

145쪽

nestos simulare, sed Meleratissime vivere dicuntur, caelus vel Calius et Coridon et ipsi hospitiorum sunt magistri, sed eorum, quae mundanos lautum recipiebant vel, quia omnes scholares clericorum nomine utebantur, eos, qui quasi clerici nuncupabantur, Iluber I, p. 96. Hospitiorum vero incolas non clericos vel mundanos, qui hoc loco superbire et clericis se meliores haberi voluisse dicuntur, ante ordines Domini-eanorum et Franciscanorum institutos saepius cum elericis inisse eertamen vel eos aspernatos esse, Wood tradidit ad a. 1111, Vol l, p. 48 his verbis: ἡGarmundus Ecclesiae Sanctae Frides Stae patronus exturhalis secularibus conjugulis ccelibes ex Academicorum praecipue numero in eorum Iocum cooptaviti' Ad a 1129: .Caelerum ejectio illa, quam praediximus, secularium controversiae videtur imputanda, inter seculares monachosque seu regulares OxOuiae Lutetiaeque coortae de sodalilii nimirum utriusque dignitate collisos.

A elericis secularibus f qui hic elericis opponunturi Theobaldus Sinnipeusis Magister uxonielisis et aulae L i. e. hospitii l alicuius

praeses. qui libellum edidit contra regulares. Vita communis, cuius ipsa nomina seculares illi v. Ib65 abhorrere dieuntur, est regularis monachorum. Superbiam eorum, quae non nisi vestibus et gantioribus et epulis, quibus glorientur, lautioribus nitatur, et vanam et inanem esse docet, quod iidem opisces utrisque parent vietum et vestem, eadem ovis materiam, qua vestis fabricetur. Sed non luxuriosius tantum hosco seculares vivere refert, sed etiam liberius vel adeo libidinose. 0uod Venerem illicitam exercerent seliolares saepius viros gravissimos queri nudimus. Neque seculares in tum, sed citam clericos et monachos vel magistros saltem libidini

se dedisse auctor noster queritur v. 1594 - 1596. Videmus mores quos Buberus seculo decimo tertio pravos suisse ostendit, jam feeivio duodecimo non meliores fuisse. CL Buber I, p. 226. Fallio rursus et Catoni, ut viris antiquae fidei et simplicitatis Juv. Vll. 9b, II, 403, Opponuntur eiusmodi aularum magistri, catii et Corγdonis nomine insigniti, quorum Coraedonem etiam Ep. 82nominat. Catius erat Epicureus, qui Cic. ad Fam. XV, 16. ειδωλα

illa Epicuri spectra nominabat. quare hoc nomine speciem et simulationem indicari suspicor, simul autem astutiam, quia Vocis radiee

146쪽

catus mentis acumen si ineatur. Coradonis nomine non simpli-em hominem, ut apud Juv. IX, 102, sed Virgilii Eclog. II exemplo hominem amore dementem indicari opinor. Qui deinde adumbrantur . hospitiorum primides Bavius et Maevius, inducuntur ipsis nominibus ut male docti, vani et arrogantes, ad reprehendendum propensiores. Ad vers. 9s Eel. III Virgilii: ἡ0ui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi', Servius adnotat: . Pro poena ei continget, ut diligat Maevium peiorem poetam. Nam Maevius et Bavius pessimi fuerunt poetis inimici iam Horatii, quam Virgilii.' Cf. Serv. ad Georg. I, 210. Horat. Ep. X Maevii nomine malum poetam ceterum hominem innocentem significal:

Martialis X, 76.

Auctor si Oxoniae inter universitatis foetos aliquamdiu vixit, quaerendum, utrum magistri an setiolaris partes egerit, quod quidem non parvi est momenti ad earminis nostri locum recte intelligendum. Parisiis quidem quatuor sunis post velut scholaris vixit. Ipse enim

ergo discessi instructus a vobis, ut Parisiis sedem figerem et mo studerem omnino scholaribus conformare.' Primo quidem credidi, e nostro loco apparere, eum etiam Oxoniae scholarium ratione vixissct inter pauperes Iortasse scholares receptum, quos quidem in

collegio Seti Georgii ad castellum. vixisse scimus; Wood ad a. 1 120; Huber I, p. 73 et 85. Sed si scholaris suisset, quid aemulationis ei intercessisset eum magistris et hospitiorum praesidibus I Ne quid nomini tribuere videar magistri sipse enim magister ab aliis appellaturet eo ominatur Ep. 19. 149. Bouq. XVI, p. 50M, ad Metalogicum provoco, cuius Prologus nos docet auctorem Oxoniae cum prosessor bus et magistris disputasse et hisce disputationi hus eorum simultatem excitasse, idque eo minus dubitandum, siquidem ex aliis Metalogiei locis constat, eum jam, cum primo Oxoniae moraretur, non modo in litteras ineubuisse aliosque audisse, sed magistri et honorem esse asseeulum et omelis esse functum. Ipse enim refert, se in patriam redisse, ut omelum docentis aggrederetur, Met. II. 10. Johannes noster Oxoniae a collegio quodam magistrorum, qui praeside et di pensante carino eommunem vitam agebant, qualis a IIubero I,

147쪽

p. 139 describitur, hospitio est exeeplus, ita quident, ut non omni quidem gratis acciperet, beneficiis lamen assectus gratias deberet eum ceteris foetis, tum p sidi. Magistri omnes ibi sunt clerici aut monachi, sta vitam agunt dissolutam heque ea sunt liberalitate, qua

exspectaverat. Mores eius illi cum severiores reperiant ipsumque in disputando sibi omnino adversarium, eum odisse coeperunt, inprimis praeses hospitii, qui fortasse minus lucri inde lacerat. quam speraverat, Praesertim cum Johannes fortasse non largiore pecunia esset instruetus, ut multa non nisi sua fide emeret. aes alienum contrahere coactus, quo quidem semper eum exsulem laborare videmus. Εp. I7 Bouq. XVI. p. 50b. Videmus igitur non parvum numerum Oxoniae fuisse aviarum seu hospitiorum, eorumque duo inprimis suisse genera, altera in quibus non nisi clerici viverent, altera, quibus seculares vel quasi clerici juri sortasse et medicinae operam navantes, qui liberiore vita, la tiore victu vestituque distineti, elerieis se praestantiores vel nobiliores haheri volebant. v. 1565 sqq. cuiusque vero hospitii socii, ut communem hospitem et praesidem habebant, discis linae, fortasse etiam doctrinae communione, clerici praeterea eadem x ictus et vestitus ratione sectam quandamellitiebant, v. 1560 et 1583. Magistri, qui hospitio recepti erant,

si contra societatis leges peccassent, praesidi ac sapdi jus vel os eium erat, et illi supellectile auo mulctari poterant, v 1535 sqq. Praeses hospitii .etiam dispensator est, qui pro penu administranda certa emolumenta habebat. Utroque jure, si pravus erat . qualestum plures fuisse dicuntur, lacile abuli potuit. Non modo socii quo ditiores, eo gratiotes erant, quamvis non suam. sed publicam pecuniam sibi commissam consumerent, V. 1592, sed pauperes omnino contemnebantur v. 1538. a sociis, quippe qui non probe

viventes judicium eorum verebantur severius et aegre larebant eos minus ad eommunem victum conserentes eodem frui. Praesides vero peregrinis magistris etiam insidiabantur, eorumque sermones observabant, ut quasi i Muriae convicti rebus suis privati diso dere cogerentur, quo in eonatu a sociorum vanis testimoniis

adjuvabantur. 0uae quidem vitia v. 1623 - 24 comprehendit, ubi mendaces, bibulos, helluones, quibus venter est deus, lares, qui Disitir Cooste

148쪽

Lavernam colunt, Acron ad uor. Ep. I, 16, 60 fugiendos monet. Itaque pauperibus et peregrinis magistris suadet, ut quam modestissime se gerant et moderate nee luxuriosius vivant et omnino optimos

servent mores.

Stultus dum vituperatur, quod in proprio parcus sit, ex alieno prodigus, cum Chaerea comparatur, quod liberalitatis laude careat, quam captati Chaerea vero Terentianus ille est, qui servo gloriatur

.sum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum. cum aularum et magistrorum, qui eas habebant, et certaminum quae inter eos erant, mentio fiat, mirandum fortasse, quod nationum, in quas discedebant litterarum studiosi, diserimen et simultates non memoravit. Sed cisi Parisiis Jam Henrieo II regnante magistrorum factiones nationum nominibus suisse distinctas constat Meiners Gesch. der Univ. I, p. 3I , Oxoniae similem universi talis conditionem suisse, testimonium antiquissimum seculo fere post reperitur apud Wood a. 1282. I, et apud nuber I, 141, quamquam sectae illae, quae hic v. 1584 saepius alia aliam videre dicuntur, arctiore

quodam vinculo conjunctae eiusmodi societatem esseere potuerunt. Iure etiam aliquis quaerat, quomodo lactum sit, ut, si sectam recte de magistris interpretatus sim, scholarium nulla ratis habeatur. Sed si perpenderis, quae jam , disputavimus, dubium esse non potest, sectis etiam scholares contineri, cum, ut Parisiis, non primas partes agerent, sed magistrorum ordines sequerentur. 0uod

denique ad elientes attinet, famuli sunt intelligendi, quorum qui v. 1546 memoratur, communis hospitii famulus, qui v. 1604 ei 1627, auctori proprius videtur fuisse. CL Huber I, p. 110. 225. 233. Non me sugit, quot quantaeque supersint difficultates etiam

solvendae, cum praesertim inde a versu 1625 aperte de itinere sit sermo. Itaque celare nolo, IIerbstium interpretationi meae esse ad versalum lotam hanc carminis partem do itinere suscipiendo intelli gentem. Diversa enim statuit respici hospitia sive deversoria et hospitum publicorum et privatorum et piae hospitalitati consecratas Xenodochia , nominibus vero propriis non cerias significari perso nas, sed hospitum genera, quae etiam sectae nuncupηrentur, in

149쪽

nominum denique interpretatione non tam veterum seriptorum locos

quam et mologiam esse consulendam, e. p. cacium a κ eost esso malevolum, Carinum a earphe vel earinare conviciantem. Quae uv.

1535 - 42 de hospitum surtis et calumniis proseruntur, hanc inte Pretalionem non magis firmant, quam meam. Versus autem 156, et M , etiamsi cum Herbstio ritae communia nomina non de vita monastica, sed de vitae quotidianae consuetudiue accipiam, non minus de scholaribus et magistris secularibus valent, quam do hospitum quorundam privatorum eorumque nobilium moribus. Neque negaverim o. 1553 et 1588 seeundum verbi personam tam de quocunque, ut amicus adversarius flagitat, peregrinatore, quam de auctore posse accipi; minus tamen concedam, v. l593 novum deseribi genus hospitum Carino euntrarium eorum, qui divites et formosos per minatores aspernentur et meretrices peregrinas exeipere malint. Tum saltem hie de hospitibus prius lis esset cogitandum, carinus vero, qui peculatus reos excipere dicatur, pro caulyone habendus De peculatu enim intelligit v. 1592 uerbslius. Ego vero cogitaverim de litterarum studiosis, qui beu ficia vel praebendarum reditus, fortasse etiam monasterii vel civitatis pecuniam ipsis commissam cupiditatibus abrepti diffundant. Eosdem agnosco v. 1593 sqq. in Carini hospitio cum Johanne nostro commorantes, qui et sumptus metuere dicuntur i. e. impensam pauperi Bmito peregrinanti praestandam, et faciem eius i. e. adspectum vereri, ne ille dissolutam 1 sorum unimadverteret vitam. Peregrina illis magis placet meretrix, opinor, quia aliis minus cognita ideoque et fidelior erit et dissicilius prodet morum pravitatem. Nihilominus circumspectis rebus omnibus rationibusque subdullis dubius sere haereo. utram interpretationem

praelaram: argumentum. quo lis dirimatur, firmum non reperi.

150쪽

V. 1637 1752. MORES EORUM. 0UIBUS CLII CANTUARIAE VIVENDUM EST.

Cantiam redeundi consilio eapto, eorum, quibuscum ibi vivet, mores depingit. In Haustro domicilium habiturus diversos monachorum mores adumbrat v. 1644 66, ubi nihil interprete eget, nisi si quid veterum seriptorum locum respicit. Scriptoriim veterum contemptores v. 1647-48 adumbrat non quidem verbis, sed sententiis Persit, qui Satiram quintam his versibus elandit 189 19lt. Dixeris haeo inter varieosos centuriones, Continuo crassum ridet Vulsenius ingens Et centum Graecos curto centusse licetur.

Accedit auctor quodammodo ad dictionem sere proverbialem, quam uerbstius suppeditavit, apud Ciceronem qua exstat ad Fam. V. 10: - Simius, non semissis homo, contra me arma tulit; Sed o codicis Londinensis iretione v. 1648 feemssem 2 si restituimus centussem, auctor etiam aceuralius expressit Persium.

Avari imagine depicta eum praedieat ceteris nequiorcm, qui 'maximae liberalitalis, qualis fuit in Gillia Aerigentino apud Valerium Maximum, lV. 8. 2, speciem simulat, sed sordidissimus est, ut Demea in Terentii Adelphis. Sed ut hominis salsi, qui aliud clausum in pectore, aliud promtum in litigna habet, Inores accuratius adumbret, exemplum etiam addit hominis. qni etsi omni caret religione, ut Flaminius ille, tui rerum suturarum signa cum magna reipublicae clade neglexiti Cie. Div. I, 35. , tamen Numae regis religionem et pietatem simulat. Quos jam reconset smicos, ii nobis ex eius epistolis sunt noti, Brito et Odo. Guillelmus Brito, ad quem plures exstant nu- toris epistolae, elaustri, quod, ut Lappenbergius docuit, Cantuariae Sciae Trinitali sacrarum erat, suit subprior; Max. Bihi. Patr. XXIII.

Ep. l96. 210. 238. Brito si v. 1682 probare dieitur, quod

auctor luserat, hoc exemplo umrmatum invenimus in Ep. 81, in qua Petro Blesensi jocose nuntiat, Se invito Policraticum descriptum

esse a Britone. Eum si non amare dieuntur Balathro et Davus i. e. homines levioris animi. Pamphilus i. e. amore captus, agnosecn-

SEARCH

MENU NAVIGATION