Johannis Saresberiensis Entheticus de dogmate philosophorum nunc primum editus et commentariis instructus a Christiano Petersen

발행: 1843년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

componunt. Ad singulos quod attinet, imprimis quaerendunt,utrum Johanni nostro Varronis fuerint libri nobis non superstites. Thoriacius p. 107eredidit ei iretos esse libros Antiquitatum Divinarum et Humanarum, quod negat L. H. Krahi erus in Coinnient. de M. Ter. Varronis antiqv. rer. hum. et div. libris p. 30. Sed ubi in libris vel fragmentis alibi servatis Varro Musaei doctrinam retulerit, ille adhuc fugit, quamqusm Plu rima, quae de Varrone et ex Varrone assert, Augustino debere

potest, cui de Civ. Dei VI, 2 etiam de seribendi genere, quo utebatur Varro, judicium v. 1180 se debere ipse Johannes prosiletur Pulicr. VII, 9, p. 376. Eliam Morseu Musaeo natu majorem praedicat Augustinus de Civ. Dei XVIII, 37. Neque tamen novi,

ubi de Musaei numiue MoSses nomen traxisse creditus sit, contra' rium contendisse audaeos conflat, sive ipsum MoSsen a Graecis Musaeum esse appellatum sive Musaeum vel Orpheum Morsis fuisse

discipulum urguebant, Εus. Praep. Ev. IX, e. 6 - 8 et 27 . quare uerbstium sequor monentem v. 1191 nihil aliud.sienisseari nisi Mobseu etiam Musaeum esse appellatum. De allegorica librorum Mosaicorum interpretatione non est, quod addemiis, quae ad v. Ub disputavi. Ciceronis, de quo post Varronemaeit, inprimis de Natura Deorum et de Fato libros respici apparet. 0uod de moribus eius profertur judicium, rursus Augustini est, qui consess. III, 7. ἡInter hos, inquit, causidicos imbeeilla tuno aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam, et usitalo jam

distendi ordine perveneram in librum qiiendam cuiusdam Ciceronis. cuius linguam sere omnes mirantur, pectus non tia.' Quem locum

nasii civis Maass in apographo a vitiis purgando mecum Oezupatus. Illud Quintiliani denique de Seneca judicium, quod Inst. orat. X, 125 sqq. legitur, magis est nolum, quam quod hic repetatur. Versu vero I 26l non ad 0uin lilianum, sed ad Caligulae die tum apud Suet. Calig. c. b3 respici reperit Bernarsius. Omnes scriptores, quos hic nomiuat, nobis superstites etiam Johanni lectos esse, Thoriacius videtur effecisse p. 94 - I00. Diuilir Ooste

132쪽

Genlilium scriptorum sententiis reeensilis ad fidem Christianam se revocat lactis probandam. Eiusmodi fidei et moribus opponit aulae pravitatem, cuius memor, ne carmen ab aulica juventute ludussiat, veretur. Sed sibi sufficere addit gravium virorum judicia et se Thomae cancellarii praesidio et favore eontentum lare latetur v. 1283 - 1290. Hisco sententiis transilum sibi parat ad alteram carminiis partem, qua patriae sortem et morum pravitatem deplorans sibi et fautori philosophiae fructum promittit in malitia comprimenda, virtute fovenda et rebus adversis sortiter tolerandis.

V. 1291 - 1360. DE PRAVIS ILLIUS AETΛTIA MORIBUS ET CANCELLARll 'IRTUTIBUS.

Tulum eum se praedicasset favore Thomae lum cancellarii, euius jussu ad scribendum animum appulisset, quem Tlieohaldus archiepiscopus sibi successurum speraret, ut ille de Λnglia meritus sit, quas difficultates superare debuerit, quo latius paleat, pravos regis

Stephani mores v. 1301 - 1314 et malam juris dicendi conditionem v. 1315 - 1 330 adumbrat. Ibi si v. 1311 et 1312 legimus:

ἡ Ponitur exemplar legum populumque regendi Et bene vivendi sormula certa datur. rogandum, utrum post v. 1310 signum commatis, quod dicimus, poni debeat, ut rex ipse ponatur exemplar legum, regendi vivendique Drmuls, an cum apographo IIamburgensi ante hos versus inter-

133쪽

pungendum i. e. puncti signum ponendum. Hoc, quod etiam posterior Versus suadet, cum praeseramus, quia rex non certa formula diei potest, quaerendum, quod legum exemplar, quae sormula certa vivendi regnante Stephano data sit. Λmpliores eiusmodi leges Stephanus non dedit, quare ab auctore respici oportet aut promissa, quae dederat, eum regnum susciperet, aut ea, quae Oxoniae cum principibus

regni pacta erant. Lappenherg Gesch. v. Εngi. II, p. 299 et 300. Ceterum conserendi sunt versus 133l -34 dejure per uir num condito. Nomina seminarum, quae in moribns illustrandis exempli gratia asseruntur, ex variis scriptoribus sunt collecta. Lailronia vel Laronia apud Juvenalem contra viros, qui, quamquam ipsi multo impudentiores, seminas tamen a te usant, sexum suum defendit II. 36:. Non tulit ex illis torvum Laronia quendam Clamantem toties: Ubi nune lex Iulia' dormis 'μ0uo ex loco auctor noster etiam legis illius ab Augusto contra adulteria latae mentionem deprompsit. Florae nomen in Laroniae sermone v. 49 apud eundem poetam exstat. Quartilla apud Peu nium in Satyrico meretricis impudicae partes agit. Unde Silviae et Syllae nomina deprompta sint, pro certo non dixerim. Silia quaedam Tacito auctore Annal. XVI, 20 Neroni se dabat. Sabina saepius castae mulieris exemplar e. g. apud Juvenalem VI, 164

et apud Martialem IX, 41, 5:-Quam casiae quoque diligunt Sabinae. Quatuor, quae V. 1337 nominantur, seminae mihi videbantur pro impudicis habendae omnes, quae alia post aliam regiis amori servissent. Herbstius Vero agnovit Rheam Sylviam, virginem vestalem, quae, ut Laronia, exemplum esset pudicitiae et innocentiae ab aula fugatae regnante Stephano, qui v. 1338 lateret sub nomine Syllae, dictatoris Romani et irranni libidino infamis. In tanto scelerum cumulo solus reflat cancellarius, ad quem fugiat virtus, libertatis ille vindex et sortis reclesiae defensor v. l 355 - 1360. Transit enim poeta a Stephani aetate ad suum tempus ita, ut dubius haereas, id quod consilio lacuim arbitror. quid ad illum, quid ad Henricum II, pertineat. disili oste

134쪽

Jam ministros aggreditur regis Ilenrici Il malevolos et violentos, quibuscum cancellario dimicandum erat, sed sciis significaluominibus, ut, pro manea illorum temporum notitia, dissicile sit pro certo silirmare, quos ubique notaverit. Tres prae ceteris insignivi tur viri summis honoribus ornali, quos Mandrogerum, Antipatrum et Sporum appellat. Iandrogeri nomen e comoedia depromptum est, quae duerolus inscripta cs. Polier. II, 2b , nuper Aulularia nuncupata et ab Osa uno edita, Plauti nomine jam eo tempore venditabatur, quamquam non multum antiquior est ipsius Johannis nostri aetate. Qua in comoedia cum Mandrogerus astrologi dolosi pietatem simulantis partes agat, iidem mores huic Mandrogeri personae sunt tribuendi. Nomen, quod apud veteres non legitur, composilum videtur ex mandra mulorum grex, duven. III, 237 et γερων vel gerere ut asinarium significet vel mulionem, nisi praeseras vocem corruptam putare ex mandragora, herba, quam Columella X, 19 semihominem appellat. Antipatrum clero insensum hac ipse de causa, quod contra patres i. e. clericos ageret, appellatum esse poeta ipsa profitetur. Sporus denique, quem pecunia se lacile corrumpi pati arguit, cognomen illius adolescentuli, qui apud Neronem magna fruebntur gratia, propter simile, opinor, impudicitiae opprobrium nomen accepit. Sueton. Ner. 28. Tempus, quod hoc loco respici potest, finibus anni 1154, quo uenricus in regno sueeessit, et 1160, quo Johannes carmen nostrum composuit, circumscriptum est. Itaque, Lappenbergio consulto, mihi res tunc gestas memoria repeteuli visum est, Mandrogeri et Antipatri nominibus non alios latere nisi Robertum de Bello monte Legeeestriae eomitem et Richardum de Luei, qui antholum imprimis regis gratia fruebantur et in clero persequendo saltem

135쪽

1 14

postea regi servierunt. Utriimque tamen jam Stepliani in negotiis suisse versatum et Ilenriei II etiam ante a. 1160, quo carmen compositum esse docuimus, non est, quod dubitemus. Henricum vero jam prius non celasse, quid contra ecclesiam in animo haberet, atque simul lates inter regem et ecclesiam jam ante hoc tempus esse coeptas, et carmen nostrum hoc loco confirmat, neque

alia iudicia desunt. Nihil enim aliud, nisi regis jam erumpens inimicitia Johannem nostrum de aula repulit, nihil aliud Theobaldum commovit, ut moribundus regem pacis servandae moneret, Ep. 64, Max. Bibl. Patr. XXIII. Ep. 64. p. 427, Bouq. XVI, p. 503 et Thoinam, ut regi archiepiscopi dignitatem offeretili vel obtrudenti iam acriter resisteret.

Ut ad Ilithardum et Bobertum redeamus, uterque suit regis justitiarius, quamquam non eodem tempore, sed unus post alterum Richardus enim plerumque Angliae praesectus appellatur superstite Roberto, post eius mortem justitiarius, quo munere antea Robertus erat iunctus. Mandrogeri nomine iudicem significari cum appareat, vix alius esse potest atque Roberius de Bellomon te

Legecestriae eomes. Hic filius Roberii de Mellent, qui a. 1118 mo tuus erat Bouq. XIV, p. 4, a. et 268 , a. 1138, teste Orderico Vitali, in Gallia pro rege Stephano pugnavit Bouq. XIII, p. 559,

n. qi iocum etiam, teste carminis nostri auctore v. 153 , aretissime eo unctus erat. Sed postea ad Henricum, qui, ut bella contra Stephanum moliretur, ad Angliam appulerat, transiit Bouq. XIII. p. 91, b. et ab eius parte sortiter pugnavit fp. 43. a. . Nο-bili loco ortus maximisque opibus instrueliis inter primos Ilenriei partes est amplexus, quare summis praemiis a rege eum esse assectum et suspicandum est et testimonia amrmant lutulenta. Cf. v 1363. Ita instrumentum paeis, do qua a. 1160 inter Ludovicum et Henricum convenerat, Roberti agros a Ludovico in Henrici ditionem vindieat. Rouquet. Vol. XVI, p. 2s . Quando summi ius liliarii osseium ad eum sit delatum, alibi non traditur; id ante annum 1160 laetum esse carmini nostro credendum. Eum praefuisse judicio, quo Thomas a. 1164 est condemnatus, eum Alans Historia tripartita tradit, tum et ipsius regis mandatum confirmat, quo Ludovicum Galliae regem

136쪽

mouet, ne condemnatum reciperet, et Thomae ad ipsum epistola, qua, ut eum huius facti poeniteret, adhortatur. Bouq. XVI, p. 107, e. et 233. Quod in rebus IIenrici narrandis apud chronographos rarius Roberti mentio sit, ex vi et natura negotiorum, quae administrabat, intelligitur. Iudicia enim plerumque minoris videbantur momenti, quam quae compendiaria illa narrandi ratione referrentur, ad res vero a judiciis alienas rarius Robertus videtur esse adhibitus, ut in Benigaldo archiepiscopo coloniensi minus solemniter salutando. Bouq. XV, p. 238, n. Quantum nihilominus auctoritatis ei sit tribulum, inde cognoscimus, quod mortem eius plurimi quidem

memoriae prodiderunt. Bonq. XIII, p. 208 b, 312 d, 748 a

XVI, 500 e. De moribus eius nihil traditur, quod cum Johannis nostri judicio conserri possit, praeterquam quod ab Henrico Hundinetonensi Ep. ad Walterum de contem tu mundi Bouq. XIV, p. 268ὶ ἡ laude parvus ' dicitur. Plura et adeuratiora traduntur de Richardo de Luci vel Lueeio. Quem quae Antipatri nomine significari vix dubium relinquunt, eadem

affirmant, Mandrogerum non alium esse atque Robertum. Pace inter Stephanum regem et Henricum ea aetate Normanniae ducem a. 1154 composita Biehardus lurrem Londinensem et motam i. e. eastellum Wyndesores custodiendas necepit archiepiscopo juratus, se post stephani mortem haec castella duci in regno succedenti esse traditurum Bouq. XIlI, p. 10 l, n. Idem in decretis Claringdonianis, quae elerum privilegiis privarunt, exsequendis studiosissimus erat

Bouq. XVI, p. 215 b, 216 a et litteras subscripsit regias, qitibus

Angliae episeopis interdietum est, ne Thomam eiusque comites de redi lilius suis quidquam percipere paterentur. Bouq. XVI, p. 233. Anno 1 165 in Angliam missus est, qui prohiberet, quominus clerici

papam appellarent Bouq. XIII, p. 129 b. et sequenti anno Romam, ut papam regi reconciliaret, XVI, p. 25 b, 2b8, 262. Quantum

auctoritatis et considentiae habuerit, inde apparet, quod odium rogis in Thomam concitasse et ne pax restitueretur, impedisse dicitur sin. non. cpist. Bouq. XVI, p. 236 d. et a. 1166 a Thoma praeceleris cum Joscelino de Buillot, episcopo Sarisberiensi, excommunientus est. ut inraritatum illarum avetor et fabricator. Bouq. XVI.

137쪽

1lii

248. e. ceterum ut Angliae praesectus a. il67 iii Anglis defendenda occupatus erat, a. 1168 regis nomine cum rege Galliae de pace egit, a. 1l72 litteras, quibus Tliomas restitutus est, pro teste subscripsit eodem anno contra eos arma gessit, qui cum filiis a rege defecerant. Anno 1176 pro tot tantisque meritis regi suspectus et ingrate tractatus. a. denique 1 179 castello suo privatus muneri et negotiis renuntiavit. CL Bouq. Ind. Vol. XVI. Quem Spori nomine significet Johannes, dissicilius est extricatu. Duo prae ceteris regis ossicialibus nobis se offerunt in clericis persc- quendis studiosissimi, quorum alterum hic intelligendum putaverim, nichardus de Humeg constabularius et Gulielmus lIamonis filius

senescallus. Utrumque in decretis claringdouianis Pictavii exsequendis occupatum videmus Bouq. XVI, p. 215 e, 216 a, 217 a. Richardus de IIumer jam a. 1160 pacem eum rege Gallorum compositam testis subscripsit VI, p. 21 a , postea excommunicationem a Thoma adversariis intentam impedire studuit p. 520 , a. li 73 paeis cum Thoma restitutae instrumentum testis subseripsit p. 487, d). In bello etiam regi contra filios gerendo a patris

stetit partibus XIII, p. 154 a. 162 c atque, etsi non semper

nonorifico tractatus a rege iracundo XVI, p. 256 e , tamen usque ad mortem constabularii munere est lanetus XIII, p. 324 a . Etiam Guilelmus eo jam tempore, quo Johannes hoc carmen composuit. regis minister erat tam nobilis, ut documenta publica subscriberet. Anno enim libS et 1159 eius nomen in edictis regiis inter lestes reperitur, quorum in altero dapiser Nanneiensis vocatur Bonq. XVI.

p. 636 b, 637 b . In epistola quadam ad Ludovicum Galliae regem a. 1164 vocatur senescallus regis Anglorum Bouq. XVI, p. 96 b et a Boberto de Monte in Chronico a. 1172 senescallus Britanniae Bouq. XIII, 315 h . Significari potissimum Gulielmum suspicamur

nullo alio argumento commoti, nisi quod hic a Ludovico regeaceusatur magistrum quendam omnibus praepositurae reditibus spo

liasse

Quae a v. 142 7 inde sequuntur ficta auli eorum nomina ex Ηο- ratio, Persio, Juvenali, Martiali sunt deprompta, quorum Versus sunt consulendi. ut mores nominibus significali agnoscantur. Di-

138쪽

nomaches vel Dinomachae filius est Alcibiades, adolescentis arrogan lis et vani exemplum apud Persium Sal. IV, v. 20:. Dinomaches ego sum l .sulsa. - Sum candidusi' - Εsto'. ubi genitivi sormam Graecam Dinomaehes Johannes noster Pronominativo videtur accepisse. Viri mollis et effeminati exemplum

apud eundem I, 4 18 est Polydamas:

ἡ Ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem Praetulerintl calo et Curius, quos in aula nihil valero queritur, pro sortibus probis et integerrimis viris saepius apud poetas veteres nominRntur,e. g. Juven, II, 3. . Qui Curios simulant et Baechanalia vivunt.

ei II, 40.

- Tertius e coelo cecidit Calo.

cf. II. 153, VIII 4, XI, 78, 90. Hor. Ep. I, 1, 64, II, 2, 117.

Photinus perfidus ille Pompeii interfector ex historia cs Lucan. VIII, 483 et Joli. Polier. VIII, 173, ut e Martiali Epigr. III, 66, V, 70, notus a nostro pro ignavo proditore appellatur. Cui ut Labeonem adjungeret, Persii versu I, 4, quem attuli, commotum suspicor poetam. Thrasonis militis gloriosi et meretricis personas e Terentii Eunucho depromptas non defuisse tu aula, non est, quod miremur. Thaidos nomen eodem sensu etiam apud alios

poetas legitur, e . g. Juven. III, 93; Mart. III, 8; V, 44. Sabinus denique, qui hic vocatur gratus, eliam apud Martialem Ep. IX, 59

pietatis est exemplum: - Nympha sacri regina lacus, cui grata Sabinus Et mansura pio munere templa dedit.' L VIl, 96 et Juv. X. 299. Juvenis igitur innocens etiam in aula gratus est, sed non diutius, quam aulici eius adolescentia gaudent i. e. Opinor eius innocentia et simplicitate, quae iis non nocet, simulac vero barba lauticans severitatem et sortitudinem promittit, eum asPerna u-tur, nisi sorte de paederastiae ab usu eogitaveris, cuius suspicionem Verba movent, quae apud Juvenalem de pathico leguntur Sat. lx, ib. . Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura 'Diuitiaco by Corale

139쪽

qui inquani pictas. quae si incauit, hanc suspicionem respuit. Vocabula risu straris equidem intellexeram de gravitatis specie quam Sabino tribuerelit, ut Thraso ironioe appellaretur vir gravis. Sed, id quod IIerbs lius monuit, interpunctione sublata vir grnvis vadit honestus a Thrasone et a Sabino diversus, qui hic visu est gravis i. e. cuius adspectus in aula est molestus. Ilisce nominibus utrum certos regis ministros significari, nu mores eorum in universum indicari voluerit, dici vix potest; nam et mores hic non satis accurate sunt descripti et regis amici et ministri no his non satis noli. Suffcit igitur enumerare regis officiales et elericos ei deditos. Innotuerunt nobis ex simultatibus, quas ille proximis annis

eum Thoma habuit: Richardus Ely thesaurarius Bouq. XVI. 636 ,

livgo de Cleers, qui fortasse non diversus est ab IIugone eomile

Cestriae XVI, 2l7 , Randolphus de Broc, Reginaldus de Warenne. rvasius visceomes Cantiae p. 464), IIugo sto Sancto Claro, Thomas filius Bernardi s p. 248 , Richardas frater Guilelmi de uaslings, Wimarus vel Gulielmus Gissari, Adam de Cheringis p. 34bet 354 . Ex clericorum numero a partibus regis stahaut: Rog rius archiepiscopus Eboracensis, Gilbertus episcopus Londinensis, docet inus de Balliot episcopus Sarisberiensis, Arnulphus Lexoviensis episeopus, Botrodus episcopus Ebroicensis, Gaulaidus Ridet arehidiaconus Cantuariae, Nigellus de Saccavilla eius clerieus, Richardus de Welchestro archidiaconus Pictaviensis, Roberius clerieus de Broc. l.elardus clericus de Norflece Bouq. ibid. .

V. 1435 - 1530. DE MORUM PB ITATE ET CANCELLABII IN EOS EMENDANDOS MERITIS.

Hanc morum pravitatem cernens ean cellarius aulicorum moresimilatur, ut ipsos sibi devinciat et ad melius convertat, quum fraudem piam exemplis auctor defendit v. 143b- 1462. Ad hane pravitalem describendam revolutus v. 1463 justitiarium rursus tangit. Duiligos by Corale

140쪽

eiusque officium i. e. ministrorum foetetatem v. 1466 et mali originem repetit a funambulo quodam v. 147I: Hos aulae mores lanambulus intulit ille, Qui, quod praesumit, lege tuetur avi. Ego quidem lanambuli nomen intellexeram de homine sordido et Scurrili, qualis a Juvenali deseribitur II, 77:is Augur, Schoenobates, medicus, magus: Omnia nuxit.'

et XIV, 266:- quique solet rectum descendere funem.

Sed Lapi Rubergius monuit, do militibus illis, qui Antiochia subito impugnata lanis Ope muris delabentes effugerant, hoc vocabulum illo tempore suisse in usu, imprimis de Gulielmo illo, qui laber tignarius est cognominatus, ignavia insanii. CL Lappen rg Gesch. v. Εngi. II, p. 223. duaerendum igitur, utrum ex Gulielmi vel aliorum militum, qui tum ignave fugerant, posteris aliquis, an alius quidam eodem vilio insignis soriasse, qui ecclesiae partes reliquerat, indieetur. Lex a i , qua lueri dicitur, quod praesumsit, cum de jure intelligendum, ad jura ab Ilenrieo I data pertinere si mihi recte videtur lanambulus ipse rex est Benricus II, quippe qui semper ad avi leges

et consuetudines provocaret et quamvis prius rem etelesiae contra

Stephanum defendisset, postea rex.sactus proderet. Sed etiam Stephanus intelligi potest, qui antea pravitatum auctor est appellatus, eum Gulielmi nepos, ut ille, vi regnum occupavisset. Cancellarii simulatione denuo laudata v. 1475 - 1484 veretur, ne frustretur hic labor, majorem enim esse corruptionem, quam quae satile eorrigatur, 1485 - 1494. Dissiciliora vel audaciora sunt verba ersust 495, quo auctor ad semet ipsum convertitur. Libertate dicendi, qua utitur, perpensa veretur, ne garrulitate sua sibi pericula paret. Plurimi enim, inquit v. 1499, sunt inimiei, iique nugatores i. e. qui inscitiam suam nugis celare student, tyranni i. e. rex regisque ministri, salsi philosophi, i. e. magistri illi' seholastici, quos et Policratico et hoc ipso carmine impugnaverat, ganeones et helluones, qui epulas lautiores nimium sectantes studia et ossicia negligebant, seu 3 quos cachelhes i. e. mala eupido seribendi et loquendi sitabat i. e.

SEARCH

MENU NAVIGATION