F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

321쪽

non dedecet oratorem. Ea fit verbis nunc praepostero ordine collocatis, ut Magna eum laude tua dixisti. Nunc in partem aliam trajectis, ut Non veni ad te ob eum, quem ex patris morte cepi dolorem. Diminutio est, quum rem quampiam oratione attenuamus, vel e itandae arr gantiae caussa , ut Dedi operam , ut artem dicendi non in postremis tenerem. Vel invidiae fugiendae caussa, ut Habeo patrimonium non tenuissimum. Superius vitavi mus , ne diceremus, Optime tenerem , quod arrogans esset: hic, ne amplissimum patrimonium appellaremus, quod invidi sum fuisset. Superlatio, sive οπιεβιλὴ, est oratio superans veritatem , augendi, minuendive gratia, ut Si cou cordiam retinebimuS, magnitudinem imperii solis ortu , & occasu metiemur : fit & per similitudinem , ut Igneum aspectu ardorem aequabat: & per comparationem, ut Dulcior melle ab ore ejus fluebat oratio. Intellectus , qui dicitur, est, quum vel a toto pars intelligitur, ut Si preciosas vestes ostentanti dicam, Ostendas mihi divitias tuas: vel a parte totum , Non te illa sanctissima lumina , illae arae sacratissimae

commovebant, quae partes templum uni-Versum repraesentant. Item quum plura ab

322쪽

α86 DE RATIONE gcR13. uno intelliguntur, ut Miles Romanorum victor extitit, id est, milites Romanorum evel unum a pluribus, ut turbasti mea pectora , quum pectus unicum habeamus. Abulio, sive est, quae verbo simili, & propinquo , pro certo , & proprio abutitur, ut quum longum consilium, &hreves vires dicimus, quae impropria sunt . Nam metiri ea non postlimus, sed tamen

non inconcinne usurpamus.

Translatio, sive est, quum verbum ex propria re in aliam per similitudinem quamdam concinne , perspicueque transfertur. Ea fit multis modis: quippe

qua plenus sit quotidianus sermo: nos exempli gratia, paucos subjiciemus . Obscoenitatis vitandae gratia sie, Ejus mater quoti .dianis nuptiis delectatur. Ornandi gratia sic : Eloquentia , quae hactenus aruerat , tua Industria revirescet. Rei ante oculos ponendae gratia sic, Hie tumultus sopitas hominum mentes expergesecit . Augendi gratia sit, Nullae opes famem istam tuam explere possent. Minuendi, sic, Mihi fortuna coepit paullulum aspirare . Ceteri mo di usu, & natura percipientur. Permutatio est, quum tota oratio aliud dicit, & aliud intelligit: hanc δα ,ia Grae ee possumus appellare, tametsi eam con

summationem inintilianus vocet, ea sit per

323쪽

tur ossicio luporum, cui jam pecuaria com mittemus s' per contrarium, ut si divitem Irum, pauperem Croesum, impium AEneam appellemus: quae , ut dixi, natura magis, quam arte percipiuntur. Ac de exornati nibus verborum satis sit dictum. Nunc de illis, quae non pluribus verbis, sed tota sententia constant, paucas attingemus . De figuris sententiarum,

CAPUΤ XXIII. IIN illis autem obtinet primum, meo tu

dici O , locum ea, quae dicitur sententia, quae γνώμη appellatur a graecis. Ea est oratio de vita , S moribus sumpta , quae breviter quid sit, aut quid esse oporteat, ostendit hoc modo: Liber Is est existimandus, qui nulli turpitudini servit. Item Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit. Item, Possessio divitiarum , dc formae gloria fluxa, atque fragilis est : Vi tus clara, eternaque habetur. Quibus qui dem sententiis, &Sallustius in prooemiis,& Seneca in omnibus suis libris pleni sunt. Ratiocinatio est, per quam ipsi a nobis quaerimus , quare unumquodque dicamus,

di nostris interrogationibus ipsi responde

324쪽

a88 DE RATIONE SCRIB.mus hbe modo: Majores nostri, fi quam unius peccati mulierem damnabant, simplici in judicio multorum maleficiorum convictam putabant. Quo pacto quoniam quam impudicam judicarant, eam veneficii quoque damnatam existimabant: quid ita pquia necesse est eam, quae suum corpus ad dixerit turpissimae cupiditati, timere permultos e quos istos Z virum, parentes , ceterosque ad quos videt sui dedecoris iu-famiam pertinere. Divisio inter figuras nominatur, quum rem in duo membra dividimus , atque utrumque brevi ratione concludimus sic: Cur ego nunc tibi objiciam quicquams si probus es, non meruisti: si improbus, non

commoveare.

Frequentatio, quam Graeci vocant, est quum res in tota causta dispersae unum in locum accumulantur, quo gra vior , atque acrior fiat oratio: ut si quempiam laudaverimus, ejusque virtute8 mul tas enumeravimus, denique sic eas in umimcongregemus : Qualis igitur vobis videri debet, qui tam pius in patriam extitit, tam liberalis in suos , tam officiosus in omnes,

tam mansuetu S, aequus, modestus, omni hus denique ob tuas virtutes charus .

Similitudo est oratio, quae ex re dissiv

mili, aliquid simile ad rem , de qua loqui

mur s

325쪽

Lia ER III. 289 mur, accommodat. Ea fit ornandi gratia per similitudinem sic: Non sicut in vestibus ea pessima, quae diutissime duravit: sic in amicitia is deterrimus , qui vetustissimus f γvestis enim usu teritur, amicitia diuturn, late perficitur. Haec similitudo per contrarium dicitur, quia vestis amico contraria est: fit autem ornandi caussa, quia illa po- , terat carere oratio . Fit etiam probandi gratia per negationem sic: Neque equus indomitus, quan vis natura bene compositus. sit, idoneus potest esse ad eas utilitates , &aptus, quae desiderantur ab equos neque homo indoctus , quamvis ingeniosus sit, ad virtutem potest pervenire . Hoc probabilius factum est exemplo equi, cujus ratio. , similis videtur esse. Dictum autem per negationem, quia res utraque negatur. Fit item similitudo apertius dicendi caussa, perbrevitatem sic: amicitia ut vestis dissilenda magis, quam laceranda est. Hic eadem Oratione utraque res breviter est conclusa,& apertissime dictum, quod volebamus. Fit postremo per collationem, rei ante ocu los ponendae gratia, quod ad poetas maxi me pertinet hoc modo: Sicut citharoedus preciosissimis vestibus indutus, corolla aurea, cithara pulcherrima, atque ornatissima, ceterisque rebus, quae expectationem

326쪽

a9o DE RATIONE SCRIB. silentio facto, pessime, atque imperitissime canat, ab omnibus ejicietur, explodetur, ita si quis in summis opibus, maximis nati rar, ac sortunae commodis constitutus, nulla virtute, ac doctrina praeditus sit , eκ omni conventu bonorum ejicietur . Haecs militudo per comparationem ponit rem ante oculos: sed ut dixi, ad poetas maxime pertinet. Videndum tamen est, ut quum similitudinem rei nostrae applicamus, verba ex ipsa similitudine in rem nostram commode , & apposite transferamus sic : Ut hirundines aestiva tempore praesto sunt, frigore epulsae recedunt: ita falsi amici serenoe

vitae tempore prae sto sunt, simulatque fortunae hyemem vident, devolant omnes.

Exemplum, quod uo appellatur , est alicujus facti, aut dicti praeteriti cunia certi auctoris nomine propositio , ad rem nostram accommodata. Id fit iisdem de caussis, atque iisdem rationibus, quibus

similitudo: propterea exemplis non eget. Confirmatio, quae inedicitur, est, quum absenti, aut mortuo, aut mutae rei Vocem, atque orationem tribuimus et ut si civitatem introducamus loquentem, aut

aliquem ab inferis suscitemus, & loquentem faciamus: ut Cicero fecit pro Caelio , qui Appium Claudium Caecum cum Clodia illa loquent m induxit.

327쪽

Lis ER III. 29I Sermocinatio , quae ab aliis , ab aliis δ ιυ,ι dicitur, est, quum iis, de

quibus loquimur, sermonem aetati accommodatum damus, ut si de puero loquentes, pueri sermonem essingamus: item si senem, mulierem , servum , regem loquentem faciamus , quod in narratione rerum gestarum, dum singula exprimere volumus , at

que historia, & poemate fieri maxime so let. Dialogi item omnes in sermocinatione sunt positi: quae res eXemplis non eget. Significatio, quae- est dicta, a pellatur , quum suspicionis augendae gratia plus, minusve dicimus , quam ipsa res sit.

Ea fit multis modis. Per exuperationem, quum veram orationem transgredimur hoc modo: Hic ex tanto patrimonio ne testam

quidem sibi reliquit, qua ignem petat. Perambiguum, quum verbum plura significat, sed capitur in eam partem, quam vult i Squi dicit, ut si de eo loquamur , qui pecu uiam suam omnem aliis crediderit, & dicamus : Religiosus hic admodum vir est,

multum enim, & libenter credit. Per consequentias, quum rem consequentem exprimimus, & antecedentem intelligi volum , ut si aratoris filium velimus significare dicamus : Tace tu, cujus pater festis tantum diebus humi spuebat, significamus per hoc, eum aliis diebus manus ad ligonem reti-

328쪽

asa DE RATIONE SCRIB.nendum conspuisse. Sed haec genera non1iisi a facetissimis ingeniis excogitari possunt 3 nulla enim arte tradi queunt. Fit etiam significatio per abscissionem , quum . coeptam rem non perficimus, sed in suspicione relinquimus , ut scis te ista forma , atque aetate in aliena domo, nolo plura discere. Hanc figuram , pulcherrime locus

ille Iuvenalis ostendit: Aut Pastor fuit, aut illud quod dicere nolo. Fit etiam significatio per similitudinem , quum re simili al- Iata , satis significatum existimamus , quid

velimus dicere, ut si patriae proditorem poenas daturum significare velimus,hoc modo per similitudinem significemus : Noli consiliis istis, aut opibus nimium credere eerat etiam ingeniosus, & locuples Catilina. Haec exornatio ad jocandum, & mordem

dum accommodata est. Brevitas, quae dita nuncupatur est, , quum rem verbis tantum necessarii S pe

stringimus hoc modo: Rohertus Malales a Romam venit, eXercitum cogit, hostem praelio superat, paucis post diebus moritur.

Brevius hoc nihil dici potest. Et de figuris

hactenus.

329쪽

De compositisse.

CAPUT XXIV. 'O Uouiam de tribus elocutionis parti

bus, quas supra proposuimus, duae jam absolutae sunt, perspicuitas , & Orna tus ζ reliquum est, ut de compositione, quae tertia pars erat, breviter disseramus. Non enim satis est, verba propria, & accommo data rebus invenire, nostramque orationem

figuris, & quasi luminibus quibusdam illu

minare , nisi haec omnia structura quadam ,& ordine componamus, & quasi conteXa mus. Quanquam autem hac de re superius a nobis, quum de perspicuitate loqueremur multa , quae ad vitiosam compositi nem pertinent, sunt dicta, multa etiam aliis locis , ubicumque se opportunitas ob tulit, respersas tamen, quoniam hic pro prius ejus locus est, quaedam de ea separatim dicenda sunt. Danda igitur in primis opera est , quod saepius repetere non vere hor , ut ita scribamus, ut ab omnibus etiam mediocriter eruditis facillime intelligamur, quod quidem assequemur, si a communi quodam , & usitato genere orationis non abhorrebimus , nosque totos ad illius

330쪽

a94 RATIONE SCRI s. tionem conseremus: dabimusque operam , ut fluere sponte oratio , non trudi, atque impelli, & tunc maxime natura ipsa effundente provenire, non artificio praescribente excogitari videatur. Illa enim optima , atque artificiosissima sunt , quae nOS lacer nullo negocio poste confidimus. Nam si Ciceronem , aut Sallustium , aut alium quempiam ejus temporis diligentius consideremus , nihil facilius existimabimus , quam eorum in dicendo candorem , & simplicitatem assequi. Quod si tentare id , atque experiri velimus, nihil dissicilius inveniemus . Τexenda igitur ita nostra oratio est, ut naturalem illum candorem, & romanae linguae simplicitatem, quantum fieri potest, praeseserat, quod consequemur , si ea, quae in perspicuitate sunt a nobis praeiscepta servabimus , ut neque longioreS ambitus faciamus, neque inter se verba Obscure, atque ambigue implicem iis, neque sententias inusitato quodam modo , aut impropriis , peregrinisque vocabulis inculcemus. Postremo si ordinem quemdam non in verbis modo, sed in sententiis quoque sin gulis, & materia universa servabimus. Ordo autem in verbis sic servandus , ut neque verba suos casus, neque substantiva suas

adjectiones longe positas, disjectasque de siderent, & quasi expectent, neque inter se

SEARCH

MENU NAVIGATION