F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

41쪽

λ PRAEFATI O .fum: qui in maximis opibus, tu amplissimo fomtunae , ac diguitatis gradu , in summa apud omnes homines exissimatione, atque auctoritate eonstitutus , ceteris rebus omissis, te totum fa-pientiae studiis, contemplationique tradideris , eaque, de quibus inter se homines contendere,

atque digladiari solent, despicias, ac pro nihilo dueas. Neque tu solum id facias, sed a tuis quoque facieπdum cures. Egregium fa-ne , ct dignum sapientis o viro, ct CardinaIe religiosissimo institutum . aeuod quidem tametsi tu a sanctissimo viro , Patruo tuo

Pio II. Pontifice Maximo tanquam baereditarium munus accepisi: qui quidem in maximis regendae Christianae Reipublica ,π totius pe- se terrarum orbis administrandi laboribus, ac occupationibus positus ea , per qua ad locum uιum pervenerat , Iiterarum studia nunquam, deferuit: Babes tamen a benignitate quadamnatura tua, ingenii magnitud ue , ut a studiis

illis, quae optima, atque religiosissima esse fetH. iis , di trahi, avocarique non possis. Perge igitur , Pater optime, ut facis : perge, tuquom stibique persuade id, quod divinitus a Salomone primum, deinde etiam a Platone est dictum,.

sapieηtiae possessionem esse omni auro, dioitii

quo meliorem , speraque fore , ut ejus rei fr dius quaNquam nunc maguos percipis , m o res tameu tu dies singulos, uberioresque per

cipior . Ego quidem, quavquam neqae doctri

42쪽

PRAEFATIO. Snae , neque ocii ad contemplandum fatis babeo, ejus rei tamen ineredibilem quotidie fructum capio. Nam quum ab ineunte aetate sim in maximis semper augustis , ac laboribus corporis , animique versatus cum ob naufragium rei familiaris nostrae , tum ob hauc, quae totum eo us aggravat, caecitatem : unum hoc literarum praesidium , unum hoc solatium femper habui, quo calamitates omnes, σ praefentes eoUautissime toleravit, ct adsentantes fortissime repuli. Hodie quoque quum nihilo mi nus, atque haud scio,au etiam magnae fortusae procellis exagiter, amissa ob temporum pem merstatem quiescendi spe , ab hoe uno literarum sudio oe vittae praesidia, s animi relaxatiouem peto . Dies enim aliis insituendis , noctes mihi, quantum licet , impendo. Ne vero uocturus etiam sudia nosra a commurei utilitate disjuncta sint, quum fotis nobis Nati Non simus, conor aliqua assidue lueubrare , quo non mei solum animi deIestationibus, sed cet rorum etiam tum viventium , tum posteror mutilitati prospiciam. Itaque quum cogitorem ss q*od esset, in quo ego meis opera,ct itidustris nostris hominibus prodesse possem, viderem

que permulta de ratione dicendi tum a Pete ribus , tum a nostris conferipta volumi Na , defcribendi ratione ab illis nihil traditum esse :digua mihi ossa res es, re nostris hominibus Occusario , de qua aliquid eonscriberetur ,

43쪽

6 PRAEFATIO. praesertim quum boc tempore quicquid es elaisquentiae , id in scribeudo tantum exerceatur , dicendi exercitatio pene tota defecerit. Nam accusandi, o defendendi ratio, ad quam υmues eloquentia vires, omnis dicendi facultas a v teribus comparabatur , mutata fori judici rumque consuetudine, sublata penitus atque extincta es. Sententia in Senatu apud cet ras civitates patria, ct communi linqua, hie in uosero colloquio re breviter, s minus latius dicuntur ita , ut in illis dicendi facultas locum non habeat . Conciooes quoque patria fere oratione pronuntiantur , pauca admodum austSanctorum , aut 'Defunctorum laudationes latina lingua habentur, atque hae quoque ab illa veteri oratoria is novam quandam, oe bam haram consuetudinem ab his, quos Fratres appellamus , commutata sunt. Sola jam nobis

scribeodi ratio relicta es, in qua versari possi reloqueutia. Atque hane quidem praeceptiovem .eteribus eam existimo fuisse caussam primam Iiteris non tradendi, quod partim eum dicevdiratione eo auctam esse arbitrarentur, partim seiri Baee ab omnibus tamquam vilia, re vulgata conspicerent. Nobis, qui neque in dicendo exercemur, neque haec scire alibi pusumus , necessario tradenda esse censui. His igitur de

eausis Jerus superiori avno deseribendi r

tione libros tres, in quibus 9 ea , qua eruNς de arte dicevdi a veteribus tradita, qua qui

44쪽

ΡRAE FATIO. 7dem usui nobis esse pusevi, breviter, atque dialueide fum complexus, re qua ab illis praerem missa fuerant, quoutum potui, longa obfomatione collegi. Nam re quae ab illis de fovpartibus orationis, de caussarum geueribus , de dispositiona, de elocutione praecepta fuerant, quavium ad hanc institutionem conferre viij a sunt, non omisi, re quo patio ad omnem fingititatim materiam accommodari possit iuveutio , t quae res adhuc intacta fuerat diligenter, copioseque ινactavi: atque ut ejus rei certa prae-eeptio tradi posset, episeolam , quoniam eo maxime feribeudi genere utimur, quas formulam quandam, in qua Scriptor versetur , a cepi , ad eamque scribendam omπem praeceptio nem nostram accommodavi. xuos quidem I bros , quia neque adhue satis emeudatos putabam , neque publicandi gloriam assectabam , Iibeuter apud me continebam. xuum autem tu eos a me bis diebus ct coram, oe per Aue sinum fratris tui silium, praefanti ingenio, moribusqu e optimis adolescentem, pro tua con Detudine petiisses , quod fore illius insituti ne eos non inutiles judicares, noν sum possas , pro tua summa erga me benevolentia, meaque in te incredibili observantia, eos abs te diuitur

desiderari, Augustinumque ipsum hac utiliatate , si qua ex nostris libris ei proventura est,

ulterius carere : imo in magna mea felicitate

45쪽

8 PRAEFATI Ooeundas, vel utiles esse posse. Eos itaque tibi , sapientissime Pater, quam possum emendatis mos quam primum exhibeo, ne, si eos apud

me diutius emendando detineam, vel Augusti ni commodum, leI tuam eupiditatem .idear remorari. o tamen abs te , non tibi pro

amplitudine, 'sapientia tua d dicatos fuisse , sed ad Augustuum insituendum tauquam is fervitutem missos esse existimes. Nam qua tibi dedicanda sunt, oe majora , o meliora sui necesse es. Ea si quando a nobis scribentur, ad te potissimum scribentur. Hos Diterea libros accipies , ut tibi. aut non legendos, aut si legeris, emendandos putes. Nabis autem operam, ut haec, quae praecepta fuNt, ab Augu- sino non disiavtur solam, sed diu , multumque exerceantur. Omnis enim dicendi , scribendique saeuItas, una exercitatioue perscitur . quidem ad rem , ne ei deesse pusio, me, quum volet, socium, adjutorem que habebit. Sed suavitate consuetudinis tua ,σsudio tecum colloquendi evectus sum Iongius fortasse, quam debebam, brevius certe, quam volebam. xuamobrem ad ipsam nunc

46쪽

LIPPI BRANDO LINI

De Ratione scribendi ,

Ruidsit Epistola, o unde dicta sit. CAPUT I.

V o N i A M igitur omnis sermo noster de scribendi ratione futurus est, eaque in epistola tanquam in subjecto quodam,& quasi speculo demonstran-Ma Uri, F1α Ut primum Philosophorum more definire quid sit Epistola, ut intelligatur, quid sit id, de quo disputetur: atque eam In sua genera dividere , deinde de rebus adscribendi rationem necessariis pertractare, tum singulorum praecepta tradere, atque ad ea nostram orationem accommodare. Est igitur Epistola sermo ad absentes de re ad eorum alterum pertinente congcri

ptus . Graeci ε σι ν eam vocant, α πο - ἐπι-

λλειν , quod est mittere. Nos quanquam epistolae nomen in tam frequentem usum recepimus, ut nostrum quodammodo fecisse videamur: tamen literas appellamuS, illud autem in soluta oratione servamuS, Ut ad

47쪽

io DE RATIONE SCRIB. ad elementorum disserentiam eas in plurali dumtaxat numero , quas ad absentes scri bimus , literas appellemus . Poetae singularem etiam numerum usurpant. De Iuventione, oe generibus epistolarum.

CAPUT II. A Quibus vero primum inventa sit epi

stola, neque ego satis exploratum habeo, neque existimo quaeri curiosius oportere , non enim ad eam quam suscepimus , Institutionem magnopere pertinet: neque

a rerum gestarum scriptoribus , quod ego sciam, memoriae proditum est. Illud inter omnes constat, hoc scripti genus omnium antiquissimum esse. Nam quum primum literae inventae sunt, statim ad absentes scri-hi coeptae sunt: &fortasse hac potissimum

de caussa etiam sunt inventae, ut cum absentibus loqueremur s necessitatis enim gratia , quum antea non essent, inventaS cem tum est, ut absentes ea, quae audire, aut videre non poterant, quoquo modo coguo

scerent. Quod quidem hinc vel maxime deprehendi potest, quod AEgyptii, autem

quam literarum usum haberent, figuris qui busdam, atque imaginibus rerum depictis, quae dicebantur, ea, quae volem haut s

48쪽

LiBER I. II hant, designabant. Ex quo fit, ut scribetidarum epistolarum coia suetudo antiquissima sit, neque habeat auctorem ullum satis certum, cui ejus rei assignari possit inventio: sed sit ante ullas literas ab ipsa necessitate inventa , imo cum ipsi S pene hominibus nata . Scribendi autem illa potissimum caussa fuit, ut cum absentibus de nostris,

vel aliorum rebus communicaremus : quae

ratio assignari utilitati potest. Accellit

deinde etiam animi delectatio , ut cum amicis jocaremur, eorumque consuetudine etiam absentes frueremur: qui quidem amicitiae selictus est maximus. Finis autem

epistolarum Scriptori est ille idem propositus, qui ora lori: ut doceat, ut moveat: nam delectare, quod tertio loco posuit Cicero , in movendi parte collocandum puto. Quid enim est aliud delectare, quam animum ad laetitiam , ad voluptatem , ad cupiditatem , ad spem, A ceteros assectus concitaret Sed Cicero aliam fortasse ra tionem est secutus, nos duplici tantum fine contenti, docendi, & movendi, epistola rum duo genera omnino existimamus esse :alterum , quod ad docendum: alterum,

quod ad movendum sit. Ac superius illud quidem , ac maximum docendi genus , quum latissime pateat , duo genera ex sese facit: unum, quod in praeceptis, & studiis

49쪽

ta DE RATIONE SCRIB. Itbςralium disciplinarum : alterum, quod in actionibus vitae civilis, ac negociis pomtum est. Illud studiosum , sive contemplativum : hoc activum , sive negociosum possumus appellare . Ac studiosum quidem illud in duo rursus genera dividitur: unum, quod ad res divinas pertinet, quod ApO- soli secuti sunt, item Dionysius Areopagita , Cyprianus, Augustinus, Hieronymus, aliique complures: alterum, quod ad virtutes , moresque , & instituta Philosophiae tradenda maxime accommodatum est. Quo ex Graecis Democritus, Plato, aliique permulti frequenter usi sunt, ex nostris potissimum Seneca. Illud vero, quod activum appellavimus, quoniam in summa

vitae communis varietate Versatur, certis

generibus conprehendi non potest, species habet pene infinitas. In eo, quoniam latis sime patet, atque ad omnes pertinet, Omnes pene versati sunt, hodieque versantur: sed ex omnibus, quos habeamus, ut in ceteris , quae ad doctissimum hominem spectant, partibus, ita in hac maxime floruit Cicero. Posterius illud scribendi maximum genus, quod ad movendum accommodatum esse diximus, in duo item distinguitur genera : unum, quod ad concitandos, alterum , quod ad sedandos animi affectus

pertinet. Hoc instituendi gratia remissivum s

50쪽

LIBER I. 33vum, illud concitativum , Opinor, appellemus . In horum utroque ita versatus est, atque excelluit Cicero, ut cum illo conferri possit nemo . Nec desunt, qui hoc movendi genus, non in haec duo concitandi, & sedandi, sed in alia duo distinguant genera: quorum alterum sit severum, grave, quod ad tristitiam, metum, iram, dolorem , aD sectusque graviores, vel concitandos, VeΙ sedandos pertineat: alterum familiare , &jocosum, quod assectus habeat jucundiores, materiamque leviorem. Ego superiorem divisionem , quae & melior , & clarior est, magis probo. Atque haec fere sunt epistolarum genera. Species vero , quoniam innumerabiles sunt, persequi infinitum &supervacuum esset. Nos eas , quae &. in signes, & necessariae maxime videbuntur, quum ad earum praecepta pervenerimus , colligemus. Nunc in quo genere caustarum versari possit epistola, ostendemus. D si το gevere caussarum versetur EpisOD.

CAPUT III:

TR ia sunt caussarum genera, quae recipere debet orator, ut Sc Cicero tradit,& omnes ferme scriptores consentiunt :Demonstrativum , quod tu alicujus laude,

SEARCH

MENU NAVIGATION