F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

71쪽

34 DE RATIONE SCRIB. testimonia , quatenus egere videbitur , ostendemas: si eam probabilem nostra, aut illustrium virorum fide, asseveratione, aut auctoritate faciemus. Ac de narratione quidem hactenus. Ne vivisoae.

CAPUT XII.

DIvisio est distributio totius vel orati

nis , vel alterius rei in suas partes sea narrationem statim sequi debet. Atquo in judicialibus quidem caussis primum di eendum est , quid nobis conveniat cum ad versariis, quid in controversia sit: deinde enumerandae , atque exponendae breviter partes, de quibus dicturi sumus, quae plum res, aut pauciores tribus f ut Cicero praeeipit esse non debent. In domesticis vero, & deliberativis caussis neque divisio semper adhibenda est, neque quid nobis conveniat cum adversariis exponendum , sed explicandae tantum partes, de quibus dicturi sumus: hoc plerumque post eXor dium fit s narratio enim in his caussis non ita semper necessaria est. Epistola meo j dicio vel nunquam, vel quam rarissime divisionem recipiti nam quum illud quast proprium habere debeat, ut minime exco

72쪽

LIBER I. 8 Igitata, atque artificiosa videatur, illa partium enumeratione non indiget. Praeterea unica , ut plurimum in ea tractatur materia, eaque simpliciter. Quod si pluribus de rebus eodem tempore scribendum sit, quoniam auditoris, aut lectoriS memoriam non magnopere expetunt, fati S est, si, repriore absoluta, aliam, & deinde aliam subtexamus. Si autem duabus , pluribusve epistolis eodem tempore respondere velimus , poterimus uti divisione, sive propositione hoc modo: Binas abs te accepi lite ras, alteras Kalendis, alteras Nonis datas: quibus, ut velle videris, ego suo ordine respondebo . Illi quoque, qui aliquid per epistolas docent, praesertim quum quaestionis bus, interrogationibusque respondent, divisione utuntur hoc modo: Petis a me, ut tibi quaestiones tres per epistolam declarem; quibus breviter explicatis, subjungemus in hanc sententiam pauca : faciam , ut potero, br iter, & eo ordine, quo requiris i quo quidem modo Hieronymus saepissime ut, tur . Ac de divisione satis s nunc ad reliquas partes transeamus.

C a De

73쪽

36 DE RAΥIONE SCRIB. De Confirmatione, 9 Confutatio e .

CAPUT XIII. Divisioni proxima est confirmatio, &

confutatio, quae partes, quoniam &dissicillimas tractationes habent, & Dequenter in epistolas veniunt, accuratius explicandae sunt. Nam sive docere, sive monere velimus, probemus, quae dicimus, necesse est, res emusque contraria. Sed quum aliud sit epistolas domi scribere , aliud in foro caussas agere e ali que sit epistolae, alia sit orationis ratio snon est utraque eodem modo tractanda . Nos itaque,omissis his, quae fori, & judici rum propria sunt, ea , quae venire in usum scribentium solent, tantum persequemur. Quoniam autem ex quibus locis confirmatio sumitur, ex iisdem sumitur confutatio, neque nostra satis confirmare possumus, nisi aliena refellamus, de utraque mihi primo conjuncte , deinde etiam separatim dicendum esse existimavi. Est igitur confirma tio nostrarum rerum artificiosa compromtiatio, sive ut Cicero definit nostrorum

argumentorum expositio cum asseveratione. Confutatio est contrariorum locorum

dissolutio. Utraque rationibuS, atque ar

74쪽

-- LIBERI. 37gumentis tota conficitur. Argumenta at tem a ceteris locis, & sedibus eruuntur. Nos prius de argumentis pauca dicemus: deinde locos, e quibus argumenta eliciuntur , quantum reS postulabit, breviter a

tingemus .

CAPUT XIV. ARgumentum est igitur ut omnes de finiunt ratio rei dubiae faciens fidem, vel ut apertius dicamὶ est ratio, quae incerta , & incognita per ea, quae certiora,

& notiora nobis sunt, probat. Id in duo genera omnino distribuitur, probabile, &Decessarium. Probabile ut Boethius definit est id, quod omnes, aut quam plurimi,& sapientes, S in ea re, de qua agitur, periti sic esse consentiunt, quale est illud: Si mater est, liberos diligit. Item , si literis operam dedit, aliquid scit. Est enim apud

omΠes probabile eam, quae mater est, filios

diligere, & eum, qui literis operam dederit, aliquid scires non tamen ita necessarium est, ut aliter esse non possit. Atque hoc genus oratorum, & dialecticorum est proprium . Necessarium est id, quod etiam si apud omnes non probetur, aliter se habere C a non

75쪽

38 DE RATIONE SCRIB. non potest, quale est illud: Quum terra inter lunam , & solem posita fuerit, luna deficiet: item, quum luna soli, ac terrae se interposuerit, sol deficiet s lunam enim terrae interpositione, solem vero interpositione lunae deficere, tametsi non omnibus probabile videatur, ita tamen necesse est ,& ut aliter se habere non possit. Atque hoc genus Philosophorum, Mathematicorumque proprium est . Utrumque autem hoc genus , si inter se coniungatur, parit ex sese genus tertium, quod probabile, & n ecessarium nuncupatur, quale est : Si dies est, lux est: item , si currit, movetur. Utrumque enim & apud omnes probatur, &sic esse necessarium est s quod quidem genus, ut est ex genere utroque compositum , ita etiam omnibus, quas memoravi, disciplinis convenit, & commune est. Ac de argu mentorum quidem generibus satiss nunc de eorum formis pauca dicamus.

De Formis argumentorum.

CAPUT XU.

ARgumentorum formae duae praecipue

sunt, inductio, quae a Graecis ἐπαγωγὰ,& ratiocinatio , quae συλλογισμος ab illiS appellatur, a quibus aliae duae ducunt originem

76쪽

LIBER I. 39

3em: Gemplum, quod Graece

dicitur et &-, quod Quintilianus

commentum, sive commentationem interpretatur, quibus omnibus non oratio modo , verum etiam epistola, & omne scripti genus frequentissime utitur. Non inconveniens mihi videtur, ut de his singillatim, quam brevissime possimus, praecipiamus, ab inductione potissimum incipientes. De Inductione , Exemplo.

CAPUT XVI. . I Nductio igitur est oratio, quae per similitudines particulares, non dubias, rei dubiae, sive illa particularis, sive universa lis sit, assensionem elicit. Eam plerumque Cicero per interrogationes facit, ut plurimis , de quibus nulla dubitatio esse possit, similibus collectis rebus , hisque omnibus nobis per interrogationem concessis, de re, quam Volumus, demum interrogemus, ut quum ille similitudine victus negare nompossit s vel tacite, quod assensionis genus est s vel aperte, quod volumus, fateri compellatur . Ea utemur hoc modo: sit aliquis, quem ad literarum studia compellere cupiamus , eum nos per inductionem ita coinpellemus . Si civis tuus plus opum habeat, C 4 quam

77쪽

o DE RATIONE SCRIB. quam tu, tuas ne, an illius opes malis i Illius profecto , respondebit: quid, si civis

tuus plus potentiae, aut auctoritatis, quam tu in civitate habeat, tuamne, an illius, cedo, potentiam, atque auctoritatem malis illius vero dicet s tunc nos inferemus: at siquis civis tuus plus doctrinae , atque et quentiae habeat, quam tu habes, tuamne, an illius malis ' illius profecto malle se 'cogetur respondere, aut certe convictus tacebit , tunc nos, sive taceat, sive fateatur, quod volumus concludemus. Atque haec

inductio per interrogationes fit, & particularia concludit. Potest & universa amrmando concludere hoc modo: Si superare alios cives opibus volumus, si honoribus, si dignitatibus, si potentia , si auctoritate , si gratia cupimus eos anteire, propterea quod liaec honestissima, & ptaeclaro cive dignissima existimamus , profecto omnibus quoque rebus, quae honesto , & praeclaro cive dignae habentur, praestare aliis, & antecellere velle debemus. Atque hoc in genere tria esse praecepit Cicero: primum, ut res illae, quas per similitudinem inducimus, ita certae, atque indubitatae sint, ut eas Omnino concedi nobis necesse sit: deinde, ut id , cu us causta fiet inductio , ita simile sit his rebus, quae ante allatae, con

cessaeque sunt, ut refugi, aut negari simili-

78쪽

tudo non possit: postremo, ut similitudines tales inductae sint, ne intelligi possit, quo

spectent, aut quem ad elii tum perventurae sinis nam qui videt ex primis interrogationibus, si allen. erit, sibi postea confirmanindum esse quod nolit, aut non responden clo, aut male respondendo longius procedere interrogationes non sinet, atque hoc postremum in ea inductione , quae perasseverationem fit, non ita servari necesse est. Potest autem inductio falsum etiam aliquando concludere hoc modo : Qui stit canere, cantor est: l uetari, i uctator est: Qui scit literas, literatus est: ita etiam , qui scit mala, malus est: quae quidem falsa conclusio est ι virtutes enim scire sine contrariorum, hoc est vitiorum scientia non possiimus squo quidem modo si quis contra nos argumentetur, facile consulari, ac refelli poterit. Ex inductione autem eXemplum na-stitur, quod ex inductione particulari particularem conclusionem facit hoc modo: Ut Graeci Homerum summopere veneran tur , ita nos Virgilium summopere venera ri debemus. Ac de inductione quidem, Rexemplo. satis diximus 3 nunc ad ratiocinati Ouen, transeamus

79쪽

CAPUT XVII. .

Syllogismus, qui ratiocinatio interprem

tari potest cui Cicero definit) est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens, quod expositum, & per se cognitum sua se vi, ac ratione confirmet. Boethius Syllogismum definit: Syllogismus est oratio, in qua quibusdam positis, & concessis, per ea, quae posita, & concessa sunt, necesse est aliud evenire. Quae definitio tametsi verbis a Ciceronis definitione discrepet, eodem tamen, si recte consideretur, ten dit . Quod enim ait Boethius, quibusdam positis, & concessis, Cicero ait, expositum, S per se cognitum. Tum quod ille ait, necesse est aliud evenire per ea, quae posita,& concessa sunt, hic ait, ex ipsa re proba bile aliquid eliciens s & ut ostenderet fieri per ea , quae posita, & concessa sunt, neque aliunde trahi quod probatur, subjumit, se sua vi, ac ratione confirmet. Constat autem Syllogismus tribus ad minimum pa tibus , propositione , quam Dialectici majorem appellant: assumptione, quam illi minorem Vocant, & complexione, quae ab

80쪽

illis consequentia dicitur: ejus tale exemplum est, ut si probare velis hominem esse 1ubstantiam, sic probes: Omnis homo est

animal, omne animal est substantia , ergo omnis homo est substantia. Hic spectes habet plures , sed quoniam his orator nunquam , aut rarissime utitur, explicandi eas in praesentia tempuS non videtur. Oratorius autem Syllogismus, quem Cicero ratiocinationem appellat, quinque adsummum partibus efficitur, propositione, pro'hatione squae vel una, vel pluribus rationibus emci potest in assumptione, alia item

probatione squae pluribus etiam rationibu S, atque argumentis exornari, atque amplificari potest in & complexione, quam eandem conclusionem licet appellare. Ea tractatur hoc modo: ut si velim ostendere civitatem melius ab uno, quam a multis gubernari, sic ostendam: Quae ad publicum commodum gubernanda sunt, ea melius ab uno, quam a pluribus gubernantur. Haec est pro positio, quae probatur hoc modo: Multi enim & inter se saepe distentiunt, & omnia ad sese rapiunt ; unus belli dux exercitui

praeponitur 3 unus rector navim moderatur:

denique apes ipsae unum, qui ceteris prae sit , regem creant. Sequitur assumptio , sive minor propositio: Quid autem est , quod multorum commodum ita respiciat, ita

SEARCH

MENU NAVIGATION