F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

51쪽

i DE RATIONE SCRIB. aut vituperatione est positum: Deliberativum , quod habet sua tionem, & dissuasionem et Iudiciale, quod habet accusationem, vel defensionem cum petitione . Horum generum, quod potissimum epistolae proprium dici pollit, non video. Nam tametsi iiii epistola multos saepe laudamus, multos vituperamus: suademus item, &dissuademus, accusamus, & defendimus, ac petimus: non tamen ea propria dicenda sunt epistolarum. Id enim proprium cujusque rei dicitur, quod ei vel soli, vel

maxime convenit, quo quidem res illa carere sine tuo magno detrimento,& imminutione non potest , ut risus hominiS , numerus carminis proprius este dicitur. His autem generibus caussarum magna pars epi-sOlarum caret, ut non modo ea non desideret, sed ne recipere quidem ullo modo possit. Quo enim ex generibu S utuntur, qui per epistolam narrant res gestas, qui negocia eli ponunt, hi qui docent, hi qui jocantur, qui denique varios affectus describunt Sed laudatur etiam in his epistolis, aut vituperatur aliquis s incidunt sepe consultationes, petitiones, & alia his

smilia. Fateor: non tamen est illa principa-Jis epistolae subjecta materia, quam tractet, S in qua versetur, sed extrinsecus accersita . Habere autem multas etiam epistolas

52쪽

LIBER I. I SIaudem, vituperationem, deliberationem, petitionem , & quae sunt ejusdem generis, ut propriam, principalemque materiam : &tunc ea caussarum gener recipere posse, non negaverim. Sed esse omnibus epistolis tanquam propria recipienda, non censeo. Recipere haec igitur omnia caussarum genera ut aliena interdum potest, ut propria sem per non potest. Sed de generibus causiarum satis . . De rebus ad foribendum necessariis.

CAPUT IV. TRia igitur habere debet is, qui ad scri

bendum accedit: inventionem, dispo sitionem, telocutionem. Nam memoria ,& pronunciatio, quae oratori maxime ne cessariae sunt, huic non sunt ita expetendae. Ea enim, quae literis mandamus, memoria,S actione non egent. Inventio est eXcogitatio earum rerum, quas scribere volu muS . Verae, an false sint, non semper re

fert . Non enim idem finis semper nobis propositus est, qui oratori, ut persuadeamus : sed delectare interdum eum, ad quem scribimus, apologis, & jocis satis ducimus, quOS veros esse, non semper est nece se. Dispositio est conveniens rerum in

53쪽

16 DE RATIONE SCRIB. veniarum ordo in singulis rebus, partibus. que servandis. Elocutio est elegans, &Ornata verborum , sententiarumque compositio . Harum partium ut inventio est maxime necessaria, scribere enim qui quam,nisi prius invenerimus,non possumus ita elocutio meo judicio dissicillima, no- his praesertim , qui hanc linguam non quasi patriam habemus , ut veteres, sed quasi peregrinam discimus: neque habemus ex 1llorum scriptis sane multa, ex quibus possimus absolute linguam perdiscere s multa

enim sunt, quae, quo modo latine exprimamus , non babemus. Quamobrem multo magis est in elocutione nobi S, quam V teribus elaborandum . Hanc tamen, & r liquas partes trihu S illis rebus, quas tradit Cicero, assequi poterimus, arte , imitatione, exercitatione . De Ane , Imitatione , Exercitatione .

CAPUT V.

ARs est praeceptio vel ad dicendum , vel ad aliud quippiam agendum accommodata , quae naturae tum obserVatriX,

54쪽

quere: propterea quod cum eo, quem imstituebant oratorem, conjuncia viderentur. Nos, qui illud jam assequi non possumus , huic incumbimus , hoc magnum existima mus, hinc praecepta exquirimus. Illud tamen in primis observandum est, ut artem , quantum possumus , dissimulemus . Illa enim erit optima demum, & artificiosa epsestola , quae minime assectata, artificiosaque videbitur. Imitatio est diligens conatus ejus exprimendi, cujus in re aliqua similes esse volumus: haec ab optimis est petenda semper. Stultum est enim,ut ait Plinius,sibi ad aemulandum non optima quaeque prOp nere. Atque hac quidem in re quem cum

Cicerone comparemus,habemus neminem:

qui non solum est optimus, sed in hoc genere pene solus. Nam Plinium nepotem ei, qui aliquid eloquentiae assequi velit, ego quidem imitandum non puto . Danda est igitur opera, ut Ciceronis quam simillimi esse possimus. Nam, ut ait Quintili nus , ille se profecisse fiat , eui Cicero va

de placebit. Exercitatio est assidua comsuetudo ejus rei, in qua proficere volumus, faciendae. Haec multa scriptione compar tur : cujus rei unusquisque sibi magisteresse potest. Tantum autem haec una res cum ad cetera omnia, tum vel maxime ad dicendum valet , ut sola sine ceteris inultum

55쪽

x8 DE RATIONE SCRI R. possit , ceterae sine hac nihil omnino. Hae veteres tam frequenter usi sunt, ut Hortensus summus Orator nullum praeterire diem pateretur, quo se non aut domi, aut in foro dicendo exerceret: saepe utrumque eOdem die faceret. Sed quoniam quae res adscribendum essent necessariae , & quibus modis eas assequi possemus, satis diximus: nunc ad inventionem redeuntes, ejus paseles considerabimus, & quo pacto ad epistolam singulae accommodari possiui, ostendemus

De partibus Ioeutionis

CAPUT VI.

INventio sex. omnino. partes habet , Exordium,. Narrationem, Divisionem

Confirmationem, Confutationem , Con elusionem : harum partium aliae aliis epi stolis necessariae sunt, omnes omnibus nousunt et imo, vix existimo posse accidere, ut una eademque epistola has. omnes. par tes recipiat. Orationis enim tunc, non epistolae nomen assumeret: pauciores ta men quam duas , Conclusionem , &aliam quamvis sive Narrationem, sive Cola firmationem habere potest nulla. Quandis autem sit earum unaquaeque necessarias

56쪽

siis lotis aperiemus s ab exordio enim incipientes de singulis nunc partibus tractabimus o

CAPUT VII.

Exordium est artificiosum principiam,

quo animus vel lectoris, vel auditoris ad legendum, audiendumve paratur. Eo non semper in epistola utendum est, quando autem sit utendum, tum causs3, tum persona nos admonebit . Caussarum genera , ut scribit Cicero, quem potissimum auet rem sequimur, sunt quatuor e honestum, turpe, dubium, & humile. Honestum est, quum recte defendimus, oppugnamusque contraria, ut quum homines. ad virtutescobortamur, deterremus a vitiis, . Turpe contra genus est, quum ea , quae Videntur ab omnibus vituperanda, defendimus, dclaudamus s aut quae laudanda, vitupera mus , ut si quis virum bonum, & quem O mnes laudandum putent, vituperare, & iuodium ejus, ad quem scribit, adducere u lit s aut contra, si quis obscurum , & igna Vum hominem, & qui malus ab omnibus judicetur, commendet, & bonis, ac studi sis anteponendum ducat. Dubium genus B a est,

57쪽

est , quod habet in se turpitudinis, & hoii stati, partem , ut si quis clarum , atque honestum hominem , ceterum flagitiosum, Rimprobum commendet, ac praeferat. Humile genus est, quum tem vel nostram, vel eorum , ad quos scribimus, dignitate multo minorem , in serioremque tractamus , ut siquis a Summo Pontifice vel parvam vestem, vel exiguam pecuniam per Iiteras petat. Personarum vero tria genera sunt: nostra , qui scribimus, eorum, ad quos seribimuS .

R eorum, de quibus scribimus. Caussa igitur positat , personae considerandae sunt. Si honesta sit, nec valde gravis , aut dissicilis,N inter pares personas saepius agitata, aut nullo, aut peregrinoi exordio utendum est. Si nova , gravis , aut dissici lis : item si is , ad quem scribimus, nos vel aetate , vel dignitate , vel honore Φ, vel/ potentia, vel virtutibus, vel aliis partibus antecedat, longiori exordio uti necesse est. Si de negociis notis inter nos, usitatisque ad quemvis scri- hamus item si literis aliorum respondeamus, propositio rei, de qua scripturi sumus, pro eκOrdio erit. Cetera caussarum genera aliud atque aliud , Omnia tamet exordium exigunt. Nos quum de singulis epistolarum generibus praecepta trademus quo pacto in singulis eκ ordiri conveniat,

aperiemus . illud in praesentia satis erit

58쪽

admonere, in omni exordio lectorum ani mos , quam maxime posthmus, esse conciliandos . Conciliantur autem tribus illis rebus , heiaevoIentia , docilitate, attentione s sed benevolentia in primis ea captatur vel a rebus, vel a personis: a rebus quidem,s eas utiles vel honestas, vel laudabiles , vel cognitione dignas, vel certe jucundas, voluptatisque plenas ostendemus s a pers Dis tripliciter pro ea, quam modo fecimus, personarum distinctione . A nostra quidem , si nostram erga illos benevolentiam, amicitiam, consuetudinem, observantiam, servitutem etiam, si poterimus, si nostram Perpetuam voluntatem, nostra in eos studia , ossicia commemorabimus: item , si

a nobis omnem arrogantiae, superbiae, am

bitionis , cupiditatis suspicionem removebimus : si quid de nostra vita, aut doctrinasne arrogantia proferemus: item , si aut splendorem nostrae familiae, aut nostras ca lamitates indicabimus: item , si spem, di gnitatem , salutem nostram in illis positam

. esse dicemus: item, si nostram Curam , sollicitudinem , diligentiam in eorum rebus , in eorum salute, aut dignitate esie osten- demus . A lectorum persona benevolentiam contrahemus, si eorum in nos, vel in patriam , vel in bonos omnes ossicia , studia , merita, benevolentiam, Observan

B a tiam,

59쪽

ua DE RATIONE sCRIB. tiam, voluntatemque referemus : si eorum sapientiam, mansuetudinem, pietatem sfidem, beneficentiam, animi magnitudinem , constantiam , modestiam, ceterasque virtutes collaudabimus e item , si genus, opes, copias , honores, dignitates, potentiamque commemorabimus : atque haec omnia ad eam, quam scribimus, materiam accommodabimus. Ab eorum, de quibus scribimus, persona benevolentiam comparabimus , si eorum nobilitatem, virtutem , probitatem, vitam , ceteraque animi, cum fortunae, tum etiam naturae bona , ut opus

esse videbimus, pro subjecta materia extol- Iemus: item, si quales in patriam, in ceteros amicos fuerint, quales in eos ipsos, ad quos scribimus, futuri sint, ostendemus: item si eorum miserias, calamitates , solitudinem, inopiam , necessitate inque aperiemus : si ostendemus , quantum fiduciae , quantum spei, quantum praesidii in illo, ad quem scribimus, positum esse ducant: si omnem illos salutem , dignitatem , lartunas omnes in ipsius potestate collocalle dicemus e atque his fere modis benevolentia parari solet. Dociles lectores faciemus, si eviter, quibus de rebus scripturi sumus , dilucideque ostendemus: si cauilas, quaa nos ad scribendum adduxerint , proferemus et si rei, de qua scripturi sumus, Duda

60쪽

LIBER I. Σ3menta quaedam, & quasi semina jaciemus .

Denique nostris legendis attentos redd mus , si pollicebimur, nos de rebus magnis, novis, inusitatis, & ad communem eorum , qui legent, utilitatem, dignitatem, laudem , salutemve pertinentibus esse scripturos. Attentos faciemus item , si spem, v luptatem , delectationemque afferemus: si metum, dolorem , ceterasque animi pertur bationes nostris literis sublaturos, aut magna ex parte sedaturos esse pollicebimur et item si de Deo, de rebus coelestibus,

de summa Religionis, de summa Reipublicae tractaturos nos esse dicemus: denique si alio, quo ceteri solent, modo scripturos nos esse ostendemus. His fere modis animi Lectorum in principiis conciliantur 3 fiunt

autem haec tum apertius, tum occultius pro caussae honestate, ac dignitate personae zquum apertius fiunt, principium : Quum occultius , insinuatio dici solet, quae fit quum caussae,& personae diffidimus, ut is, ad quem

scribimus, caussae, aut personae genere of

fendatur , & tamen in nostram sententiam veniat. Fit autem ita, ut cum id maxime agimus, minime agere videamur. Quod in commendat itiis Ciceronis epistolis deprehendi facillime potest s atque haec duo sunt exordiorum genera . Neque ignor me multa praeteriiue, omnia enim comple

SEARCH

MENU NAVIGATION