장음표시 사용
61쪽
a DE RATIONE SCRIB. supervacaneum esset: & prudentem esse eum , qui scribit, necesse est. Praeceptis praeterea nostris aditum ingeniis patefacimus , non res terminamus. Si quid tamen addendum videbitur, quum de singulis epistolarum generibus agemus , latius eXpli Cabimus . Ac de virtutibus quidem exordii satis, nunc pauca de vitii attingemus. De Vitiis Exordiorum.
V Itiorum autem alia tam epistolis ,
quam orationibus, & omnibus pene scriptorum generibus communia sunt: alia propria epistolarum. Communia sunt, quae Cicero, & Quintilianus tradunt. Vitiosum enim exordium, ut ambo scribunt, est, quod ad plures caussas accommodari potest: quod ab illis vulgare appellatur. Quale est eorum, qui tenuitatem ingenii sui semper excusant: quod Quintilianus scribit aliquando non oratoribus evitatum fuis ses id meo judicio adolescentium est proprium , vel eorum , qui non satis cogniti sunt, & tum primum ad dicendum, scribendumve accedunt . Vitiosum item eXOrdium est, quod non est cum ipsa re, de qua agimus, con; unctum , sed affectatum , 8c
62쪽
LIRER I. Psaliunde accersitum de industria videtur et quod Quintilianus translatum appellat , qualia su ut meo judicio Sallustii prooemia in Catilinarium , & Jugurthinum bellum .
Nonnulli enim non quae ad rem maxime
faciunt, sed quae ipsi optime sciunt, ea p tissimum scribunt . Vitiosum item exor dium est, quod nimis longum est pro subjecta materia . Quanquam autem terminus
exordio praescribi non potest alia enim aliis longiora debent este videndum tamen est in epistola praesertim, ne longius exordium sit, ne epistola quasi monstrasum
Corpus, caput ceteris membris maius haheat , S tota pene exordium sit. Est item vitiosum exordium, quod nimis apparatum, verbisque exquisitioribus, atque Obscurioribus compositum est , quod Lectori, atque auditori tum suspicionem, tum taedium aD seri : suspicionem quidem, quia se dolo peti, & circumveniri putat, quum nimis compositam , & quasi phaleratam orationem Videt: taedium vero, quum non sine difficultate intelligit, quae legit. In quod vitium plerique nostris temporibus incidunt, qui tum se optime, atque elegantissime loqui putant, quum obscurilli nis, atque ab uiu remotillimis, aut longillime translatis Verbis utuntur . Atque hoc vitium si quibus vitandum fuit unquam, nobis praecipue
63쪽
DE RATIONE SCRIB.pue vitandum est, cum quia non semper cum doctissimis agimus , tum quia in levisesimo scriptorum genere, hoc est, epistola , plerumque versamur. Nam quum scripta omnia dilucida, ac facilia esse debeant , quippe quae propterea eduntur, ut legantur, atque intelligantur, neque semper a docti sesimis legi possunt, & hoc epistolae maxime proprium esse debet, ut facilis, ut dilucida, ut perspicua sit quae, ut supra diximus, necemlatis gratia inventa est, ut cum absentibus de rebus communibus colloquamur , neque semper ad doctos scribitur, &responsum semper expectat, saepe etiam stactum excogItandi non habet. Ideo dixerunt nonnulli extemporalem eam , &quodammodo negligentius scriptam videri debere . Sed ut ad exordia revertamur sdabimus operam, ut cum universa epistola , tum vel maxime exordium simplex , dilucidum, & perspicuum sit, & animos Lemctorum tribus illis modis, benevolentia, docilitate, & attentione concilieis nam qui haec non assequetur, vitiosum sine dubitatione se fecisse intelliget. Atque haec omnibus scriptis communia vitia sunt.
64쪽
De salutatione , π priueipio Epipolarum .
ΡRoprium vero vitium epistolarum est , quum vel salutationem in principio
non apponimus, vel alio, qiam deceat, modo apponimus. Quo loco illorum error mihi corrigendus est, qui quum ad magnos viros scribunt, illorum nomen suo praepo nunt sic : Inuocentio Ponti ei Maximo Lippus Braudolluus S. D. , existimantes dignitatem aliquam ineste in illa nominis praepositione , quae profecto nulla est. Sed emanavit hic error a nonnullis religiosis viris, qui quum ad Episcopos, vel ad Pontifices scriberent, reverentiae gratia illorum nomen suo praeponebant. Quos quidem auctores in vita imitari debemus , in lingua non debemus, si veterum illorum inscribendo similes esse volumus. Est tamen ho die ita corrupta dicendi, scribendique con suetudo, atque ita ab ea, quae Olim erat, immutata, ut qui suum nomen Pontificis nomini praeposuerit, superbus, a que impudens videatur. Itaque hoc uni uicujusque prudentiae, arbitrioque relinquo . Illud a monere satis est, eum, qui veterum illorum similis esse velit, nomeu,& cognomen suum
65쪽
α8 DE RATIONE SCRIB. praeponere in salutationem debere. Nam praenominibus nos quidem non utimur .
Deinde illius , ad quem scribit, similiter nomen ,.cognomenque apponere sic et Lippus Brandolinus Francisco Picolomineo
S. P. D. Multi etiam Suo addunt , e quibus est Plinius: Cicero non addit. Id quidem quoniam non magni momenti est ,
addamus nec ne, non magnopere laboro.
Dignitatem autem ejus, ad quem scribimus , omittendam in salutationem non puto : sed nostra neque omittenda est, quum insignis est, vel quum ad pares, aut mino res scribimus sic : Franciscus Picolomineus Cardinalis Sen ensis olivierio Currapha Camdinati Neapolitano , Qel Lino Brandolino S. P. D. : quanquam SacerdoteS nomen familiae novo quodam instituto non apponunt . Principium autem epistolae nomen ejus, ad quem scribimus , nisi certis de caussis, habere non debet. Caussae autem sunt, ut vel aliquem affectum animi exprimamus , ut: Ego vero , Servi, vellem , ut scribis, in meo graeti fimo casu affuisses . Vel ut in re admodum gravi attentiorem habeamus auditorem, ut: Ego, Lentule, in
rio rerum , atque actionum.mearum. Vel
quum aliquid vehementius exprimere volu
mus , quod non in principio modo, sed in tota quoque. epistola fit, ut: urbem , mi Ruse
66쪽
Lis ER I. - λRusse , eole, b in sa Iuce vive. Seneca fere semper nomen ejus, ad quem scribit, apponit: Plinius, quod ego meminerim ;nunquam : Cicero his fere, quas exposui , caussis s atque haec de exordio in praesentia
satis , nunc ad narrationem accedemus . . So Narratio m generibus .
NArratio ut scribit Cicero est rerum
gestarum aut perinde ut gestarum expositio γ ejus alii tria , alii plura genera fecere: ego duo tantum esse puto . Unum , quod ad negocia, & ad civiles causas a eommodatum est, quod activum, sive uegociosum appellari potest : alterum, quod ab usu sori, negociorumque remotum, d mi tantum, & in octo exercetur: quod d mesticum , sive ociosum, opinor, Voce mus .. Ac superius illud quidem dicendi gemiS , quoniam certum finem sibi propomtum habet, ut emciat, quod vult, sive laudet, sive deliberet, sive defendat, sive aliquid horum contrarium faciat s ita tractandum est, ut non quaecunque gesta sint, sed quae ad nostram maxime caussam faciunt , exponamus. Ejus genera sunt duo: unum ,.quod ad totam rem, & caussam e
67쪽
so DE RATIONE SCRIB. ponendam pertinet: qualis est narratio Clo dianae caedis apud Ciceronem pro Milone equod genus epistola frequenter recipit in negociis, in laudationibus, petitionibus, commendationibus et alterum est , quod
rem, vel caussam nonnunquam intercurrit, aut exempli, aut affectus movendi, antcomparationis, aut asseverationis, aut alia
simili de caussa, quod fortuitum, sive accidentale possumus appellare r qualis est narratio Servii Sulpitii ad Ciceronem, in
ea epistola, Posteaquam mihi renuntiatum os, quum induit et quae res mihi non m dioerem eousolationem attulit , volo tibi commemorore . Ejus plures. species facit
Quintilianus: quum persona exactius de scribitur , ut: M. Attilius Palicanus humili Ioeo pikeur, loquax magis quam facuudat . Quum locus describitur, ut: est in Hetruria Sena urbs & natura, & arte munistissima. Quum tempus, ut et Veris initio , quum omnia florere incipiunt. Praeterea quum alicujus belli, seditionis, pestilentiae, aut alterius rei cauli a describitur. Quo toto genere frequenter in omnibus epistolis utimur. Alterum illud genus narrationis, quod ociosum, aut domesticum appellavi mus, in duo genera distribuitur, historicum
N poeticum . Historica narratici, quia Verram, atque integram rerum gestarum c. gnia
68쪽
LIEER I. gnitionem sibi propositam habet, ita tractanda est, ut nihil falsi dicamus, nihil veri
omittamus. Hac etiam in epistolis nonnunquam utimur , quum nostras, vel aliorum res gestas conscribimus: quales sunt multae e Cilicia misi e Ciceronis epistolae . Poetica narratio, quia non similis est, & delectationem plerumque finem habet, non eodem semper modo tractanda est. Aliter enim Comici, aliter Tragici item aliter Heroici, aliter Elegi narrant. Omnes tamen. Varietati , atque delectationi inserviunt ea paratur sestivitate sermQnis, variorum , ac dissimilium affectuum concita tione, diversorum tum a imorum,. tum eventuum expositione, jucundo. exitu rerum , ut scribit Cicero 3 haec tota narratio, nisi joci gratia veniat in epistolam, alia de caussa, quod ego quidem sciam , nunquam
O Mnixautem narratio. tres habeat vim tutes necesse est , ut sit brevis,. dii cida verisimilis .. Brevis erit ,. si inde nar rare coeperimus , unde cognosti rem necesse est, neque ab ultimo initio repetemus, ut
69쪽
3a DE RATI NE SCRIB. ut si quis Romanae civitatis nobilitatem eκ-plicare volens, incipiat ab adventu AEneae in Italiam: quod in historia tolerabilius esset,
quae caussas rerum , initiaque explicet necesse est : in epistola non convenit. Breviis ter etiam narrabimus , si summatim res , non particulatim exponemus, quale esset
illud: Cicero vesperi domum applicuit, eX equo descendit, domum ingressus est, pal- Iium deposuit, suos salutavit, quae omnia satis intelligentur, si domum tantum venisse Ciceronem dixerimus, nisi quid ex particularibus illis ad rem nostram, causesamque conveniat: ut si velimus inferre in-sdias Ciceroni a domesticis in illa salutatione paratas fuisse. Breves item erimus,
si nullis transitionibus , & digressionibus
Utemur, ut sunt aliquando in Metamor
phosi Ovidii, qui fabulam fabulae interponit . Sed quod in eo Poemate virtus est, in epistola, aut historia vitium esset. Rem etiam bis, aut saepius non repetemus sic et venit Romam Augustinus e postquam v nit, domum applicuit: ubi vero domum applicuit, benigne a suis exceptus est. Ita etiam consequentia narrabimus, ut ex illis antecedentia intelligamus, ut: si te R mam rediisse dixeris, discessisse quoque te facile intelligat . Denique rerum exitu Slongius, quam opus sit, non persequamur:
70쪽
ut si propositum sit tuum ad urtam redi
tum narrare, prosequaris etiam quicquid in urbe postea feceris. Praeterire autem quicquam ex regesta, ubi rei notitia sola petitur, non oportet. Ubi narratio ad finem aliquem laudis, deliberationis , judiciique dirigitur, non ea modo, quae obsunt, sed ea etiam , quae non prosunt, Omittenda sunt. Dilucida erit narratio , si ordinem rerum gestarum, temporum, locorum , Personarumve servabimus : si nihil quod extra rem sit, interponemus: si nihil obscure, nihil contorte, nihil concise , aut contracte proseremus : si propriis, atque usitatis tum verbis, tum sententiis rem eX- ponemus: si ambitu, sive sui Cicero appellat comprehensione verborum longiore, quam necesse est, non utemur: si circuitiones, & quasi ambages omittemus. : si non deerrabimus ab eo, quod coeperimus: denique si ea, quae paulo ante tradita sunt, brevitatis praecepta observabimus. Verim milis, sive probabilis erit narratio, si omnia locis, temporibus, rebus, personi S conve nientia proseremus: si res gesta est, aut
geri potuit, ita. narrabimus: si nihil dissicile, nihil incredibile , nihil fabulosum ,
aut a facultate hominum , memoriave remotum, & monstro sere simile proferemus: si rei, quam narrabimus, argumenta, signa,