Josephi Maffeji ... De restitutionibus in integrum et de praecipuis vitiis contractuum. Libri duo. Pars prior altera

발행: 1783년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

51쪽

4o DE RESTITUT. IN INTEGRUM

sne eius iussu contraxisset, si in utroque casu filius posset restitui, pater non posset, bc filio restituto pater nunquam iuvaretur ' Deinde Cajus in L. patri 27.priiLD. eod. diserte nos docet, patri omnimodo pro filio praestandam restitutionem, licet filius restitui nolit, quia patris periculum agitur , qui de peculio tenetur : quum ergo pater, qui de peculio tenetur , ex persona filii adhuc eo invito po1- sit restitutionem petere ; multo magis potest filii restitutione iuvari . Nec Cato obloquitur Ulpianus: hic enim docet, ubi pater depeculio fuerit conventus , filium non posse restitutionem postulare , quod incivile videatur eum , cuius nihil interest , in iudicio audiri : minime vero negat patrem eX pers na silii posse restitui , aut eo restituto exceptione iuvari.

Quod vero de filiolamilias obligato dictum

est, id ad eum , qui mutuam pecuniam accepit , non pertinet: etenim si sine voluntate patris mutuam pecuniam accepit, ei in integrum restitutio non est necessaria , qui iure civili, hoc est S. C. Μacedoniano satis munitus est L. I. D. de S. C. Maeed. O L. P. C.

de Ilios min. Sin iussu patris acceperit, eum

52쪽

L1BERL CAPUT II. Arnon iuvari scribit Ulpianus d. f. q. inquiens , excepta mutui datione , tu hac enim , si jus,

patris pecuniam accePit, non adjuvatur. Quod Donellus loeo eit. ita accipit, quasi Iurisconsultus dixisset, ei restitutio denegatur , utpote supervacanea , quod S. C. Μacedoniano i tus sit ; quam sententiam plerique forenses amplexi 1unt . Verum o non adjuvatnr nequaquam denotare potest restitutionem non dari , quod non sit necessaria ei, qui S. C. satis munitus est : sed potius ostendit, ei omne auxilium denegari . Deinde verum non es h filiumfamilias voluntate patris mutuam pe cuniam accipientem posse S. C. defendi L.7. f. interdum II. D. de S. C. Macedon. adeo, ut quaevis patris voluntas etiam eae post facto omne S. C. auxilium excludat, ut cavit Iustinianus in L. ult. C. de S. C. Maeed. Quo sit, ut ipse contrariam Accursit, bc Culacii add. L. s. f. q. opinionem probem , qui docent hac in specie restitutionem plane cessare : cuius rei hanc reddit Cuiacius rationem , nam eatenua saltem visum es subleuandos ese creditores , qui alias S.C. Macedoniano satis opprimebantur. Sed potius dixerim, ideo restitutionem cessare, quod minor captus di-

53쪽

4st D E RESTITUT. IN INTEGRUM

ci nequeat, adhuc si pecuniam perdiderit, quod consulto acceperit, non secus, ac minori restitutio denegatur adversus eum , qui pecuniam decreto iudicis solvit , adhuc si ea pecunia minori perierit , quod recte , consulto soluta sit. Quod si creditor iussu patris filiolamilias minori sciens perdituro dederit, ob evidentem captionem puto dandam in integrum restitutionem exemplo emtoris , qui pretium rei solvit , adversus quem minor non restituitur , nisi tunc dederit , quum eum perditurum non ignoravit L. quod I minor a g.

Igitur statuamus , ubi filius amilias minor sua sponte obligatus est , ipsum restitui, eam que restitutionem patri prodesse : ubi vero iussisu patris obligatus est, ei restitutionem dari, quae patrem minime iuvet ; nisi ex pecunia mutua obligatus sit , quo in casu restitutio non est necessaria, quum satis et S. C. prospectum sit ; praeterquam si iussit patris pecuniam mutuam acceperit, quoniam tunc neque

S. C. neque in integrum restitutione , nisi evidens captio ostendatur, filius adiuvatur . Ita quidem iure Romano: sed iure nostro, si si liusfamilias sine patris consensu contraXerit ,

54쪽

LI HERI. CAPUT ΙΙ. 43rit , vel se obligaverit, in integrum restitutio necessaria non est, quum obligatio irritast pragm. I. de S. C. Maeed. Sin consensu patris in rem eius obligatus sit, restitutio quoque supervacua est , quum obligatio valere nequeat, quod pater in rem suam auctor fis

que , si in suam ipsius rem se filius obligaverit , & captus sit, puto posse restitui, quum

pragmatica ob consensum patris non excludat restitutionem, nisi mutuam pecuniam V luntate patris acceperit: ea enim in specie secundum ius Romanum restitutio cessat. De minore indoirio , jurisperito , istmagiserata . Proximum est , ut videamus , utrum minoribus quibusdam in casibus restitutio tribuenda sit , quibus eis satis prospectum videtur . Et siquidem minor deeurio fuerit ,

aut multorum filiorum parens , non idcirco ei restitutionem esse denegandam merito statuit Alexander in T. a. C. Di, O aYGer. quos in integr. res . non poUI quum hujusmodi de caussis firmius animi conssiliam non adipiseantur : Zc quod singuli anni per singulos libe-

55쪽

ros remittuntur , id ad honores suscipiendos non ad rem suam recipiendam pertinere decrevit D. Severus , ut refert Ulpianus in L. a. D. de min. Quod si quis industrius fuerit in rebus gerendis , aut magistratus, aut iurispe ritus , ei denegandam in integrum restitutionem tradit Duarenus ad d. L. I. C. qui, O adversus quos Oe. Immo iurisperito turpe esse se captum dicere plerique sorenses scribunt. Sed rectissime Donelius XXI. comm. . hos omnes docet posse restitutionem impetrare, quum praetor indistincte minoribus , qui laesi sunt, succurrat. Atque huc pertinere videntur Alexandri verba in d. L. 1., qui de homine in rebus gerendis industrio inquit : Uerum scatio cognita circumventus deprehendatur

propter hoc solum ,.velut praeseriptione a solito auxilio removeri non debet: ut mirum sit, Dua renum de homine industrio contrarium sentire. Sane Alexander in causiae cognitione illud examinari praecipit, an ille, qui se captum dicit, diligens paterfamilias fuerit : non quod diligenti , & industrio restitutio den getur : sed quod eum verisimile non sit lubrico aetatis lapsum ; quod si lapsus ostendatur, restitutione erit sublevandus. Si

56쪽

LIBER I. CAPUT II. Si tutor , Dei curator intemenerit adiit. 25. lib. 2. Cod.Μaiorem dubitationem habere videtur , utrum si tutorum auctoritate , aut curatorum consensu, vel decreto magistratus contractum sit , minori succurratur . Et certi iuris est succurri ; quare Alexander id L. 2- C. At tutor, vel etin interi inquit: Mirroribus annis vigintiquinque etiam in his , quae Prae jentibus tutoribus, vel euratoribus in judicio ,

vel extra judietum gesta fuerint , in integrum resilutionis auxilium superesse , si ei reumventi sunt, placuit. Et de decreto magistratus est constitutio Diocletiani, Μaximiani in L. 2. C. de fidequisi. min. O in L. s quidem II. C. de Praed. min. Quamvis enim tutoris auctoritas, curatoris consensus , magistratus decretum ideo adhibeantur , ne minores damnum faciant ; tamen si reipsa damnum fecerint, aequum est eis subveniri . Μulto minus Veroauctoritas patris interveniens poterit restit tioni impetrandae obesse arg. dictae L. 2. C. desideseisi. min. Donetl. XXI. comm. II.

Quod autem diximus minori restitutionem praesto esse, adhuc si minor tutoris auctoritate , aut curatoris consensu contraxerit ; id

57쪽

4 6 DR RESTITUT. IN INTEGRUM

Cui acius ad L. s. in sin. D. de mἰn. non aliter procedere putat , quam si tutor , vel curator solvendo non sit, ut minor suum alias recipere nequeat : vel minoris maxime intersit rem potius habere , quam in personam tutoris , vel curatoris experiri . Donellus contra sentit d. lib. I. comm. eap. O. quem plerique forenses sequuntur. Quorum sententia verissima mihi videtur ob duo perspicua Diocletiani , & Μaκimiani rescripta , quorum alterum

legitur in L. f. C. d. tit. si tutor , vel cum inter. his verbis : Etiam in his , quae minorum tutoreS , vel curatores , male gessise probari misiune ; licet personali actione a tutore , Vel curatore suum consequi polsint ; in integrumtamen resiliationis auxilium eisdem minoribus jam pridem dari plaetite . Quo in loco τα licet a tutore , vel curatore suum consequi ρο

sint, manifeste Culacii sententiam refellunt.

Alterum est in L. tile. C. eori tit. in haec Verba : Etiam tutoribus , Det euratoribus disrahentιbus , Dei alias eontrahentibus , minores tam resilui rebus propriis , quam tutorum , Vescuratorum damna sequi nullo eis praejudicio per electιonem generando plaetiit. Id ipsum confirmatum legimus a Iustiniano NORI .caP. q. q. I. Abu

58쪽

Lra Eii Ι. CAPuT II. 47 Abutitur sane Cuiacius ad suae sententiae

eonfirmationem duorum Iurisconsultorum responsis. Primum est Scaevolae in L. intra utile 39. q. I. D. de min. in qua, quum esset quaesitum, utrum fundo a curatoribus vendito , atque ab emtore longe meliore facto , minor esset restituendus , quum curatores essent solvendo, ita Iurisconsultus: Rei pondi ex omnibus, quae ProPonerentur, vix eum tis resiluendum , nissi maluerit omnes expensas , quas bonae fritemtor secuse adprobaverit , ei praesare : maximme, quum sit ei paratum auxilium euratoribus

idoneis consitutis . Quo Iur,sconsulti responso perperam sibi vir summus persuadet restitutionem minori denegari , quod curatores idonei fuerint: quum potius permittatur , modo velit impensas praestare, quod vix , & τα

nis si maluerit aperte significant : & quod

subdit, maxime, quum se ei paratum auxilium curatoribus idoneis consitutis , consilii loco habendum est. Alterum est Callistrati responsum in T. etἰam ei 45. D. eod. in qua Antonini Pii rescriptum his verbis refert: Imperator Titus

Antoninus is est Titus Aurelius Fulvus , qui ab Hadriano adoptatus Titus alius Η

59쪽

drianus Antoninus Pius dictus est ) raseripsit

m , qui fraude tutoris adversarium suum di-eeret absolutum , O agere eum eo ex integro vellet, lieentiam habere Prius cum tutore agera Sed hoc in Ioco τα Iieentium habere interpretari necessitatem habere , vel necessitate obstringi, eius est, qui vel latine plane ignorat , vel verba legum detorquere studet , ut imperitis illudat. At quid attinebat rescripto caveri licentiam habere pupillum cum tutore tutelae agere ' Aio idcirco de eo fuisse dubitatum , vel quoniam tutor de iis tenetur,

quae pupillo sua culpa deperierunt: deperiisse vero nihil pupillo videtur , cui salva est in

integrum restitutio: nam , ut docet Paulus in L. 5. D. de res. in integr. Nemo videtur exclusus , quem praetor in integrum se restituturum polliceatur . Vel potius , quum minor diceret fraude tutoris adversarium absolutum, bc agere cum eo ex integro vellet ; merito dubitabatur , an in integrum restitui deberet , anteaquam cum tutore tutelae experiretur ; quod fraudis, bc doli iniecta mentio exigere videbatur: nam nemini de dolo , agere permittitur , cui alia lactio 'praesto est , qua vel ab alio suum consequi possit L. a. O

60쪽

LIBERI. CAPUT ΙΙ. 494. D. de dol. adhuc per in integrum restitutionem L. i. g. 6. D. eod. sed re ne imperator rescripsit in proposita specie licentiam habere pupillum prius cum tu ore agere, quod non de dolo , sed tutelae esset actu

Una excepta caussa est triennii praescriptio litis coeptae , bc non terminatae : etenim si tutores , Vel curatores minorum, furiosorum, similiumque personarum litem instituerint , eamque intra legitimum triennii tempus minime terminaverint , cavit Iustinianus superiores personas caussa cadere , iacturamque a tutoribus , vel curatoribus sarciri ; qui si solvendo non sint , eas in integrum restitui L.Properandum I . C. de judie. Id ius singulare est bono publico constitutum , ut aliquis sit litium sinis . Praeterea sunt quaedam caussae , in quibus tutorum auctoritas , curatorumve consensus, vel decretum magistratus restitutionem excludit, quas suo loco

inferius exponemus .

Atque hoc iure utimur; nisi quod in te

ritorio Neapolitano , ubi minores tutorum auctoritate , vel curatorum consensu contra serint , nequeunt restitui, vel adversus eos,

SEARCH

MENU NAVIGATION