Josephi Maffeji ... De restitutionibus in integrum et de praecipuis vitiis contractuum. Libri duo. Pars prior altera

발행: 1783년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

61쪽

so DR RESTITUT. IN INTEGRUM quibuscum contraxerunt, experiri, nisi tutores , curatoresve solvendo non sint Consuet. pupillus , da in integr. res. min.

CAPUT III.

De his, qui veniam aetatis imρetraDeruue ad tit. 45. lib. u. Cod.

Dyctum est superiori capite minores Omnes , si laesi proponantur, in integrum restitui posse : sed huius regulae una est exceptio , si veniam aetatis impetraverint , de qua hoc capite . Et quidem, quum minores curatorum Rum Nilio regantur, eorumque consensu bona administrentur ; paulatim induetum est , ut qui rebus suis administrandis idonei viderentur , Veniam petatis impetrarent , quo admi nistrationem reciperent . Ea aetatis Venia Rconsulibus , bc praesidibus impetrari solebat ;quod a Severo imperatore prohibitum fuit. De ea re ita Ulpianus in L. s. prinς. D. de min. Denique Diυus Severus , O imperator no ferhujusmodi eo ultim , O praesdum decreta , quoi Ambitiosa ese interpretati sunt hoc est gra-

62쪽

LIBER I. CAPUT III. sitiosa, ic ob favorem, & gratiam personarum

pronunciata : 4 ibi autem perraro minoribus rerum suarum adminifra tionem extra ordinem indulserunt .

Sed postea huic rei forma a Constantino data est in L. u. C. de his , qui νeniam aetat. imPetr. nempe , ut masculi quidem , qui vigesimum , seminae , quae octavum & decimum annum expleverint , queant a principe veniam aetatis impetrare : ea impetrata rescriptum principis magistratui debent offerre, scilicet senatores praefecto praetorio , caeteri in urbe praetori, in provinciis rectoribus earum o apud eum scripturis , testibus probare aetatem , prudentiam, solertiam, sobrietatem , atque honestatem morum . Quo facto a magistratu ipsis administratio permittitur , Duarenus ad d. tit. C. Sed hoc inter masculos, bo seminas interest, quod masculi se ipsi debent magistratui praesentes sistere , quum contra seminis liceat procuratores ad magistratum mittere : deinde masculorum solertia, bc honestas ordinario testium numero probatur , quum contra feminarum non nisi quinque testibus idoneis d. n. a. 9. I. um laec rite peracta sunt, qui veniam D et aeta

63쪽

aetatis impetrarunt, pro majoribus habentur , atque eis rerum administratio permittitur , bc si quid in iis administrandis perperam gesserint , non restituuntur , ne hi, qui cum eis contrahunt prinoipali auctoritate cireumferiptiese videantur, ut loquitur Aurelianus in L. I. C. d. tit. Res soli tamen sine magistratus decreto neque alienare possunt, neque hypothecae supponere d. L. a. g. I. O L. 3. C. d.

pie. ut Aimilis sit ut dicitur in d. L. s. )

conditio omnium minorum sive petita sit seu, ut Donellus legit XXI. comm. I 2. IUe prAE sita sit,) sive non aetatis venia . Ad haec siquid eis debitum fuerit, vel ab eis praestandum , quum persectae aetatis fuerint; qui veniam aetatis impetrarunt , majores esse non censentur, ut quod eis debetur exigant, vel, quod debent, solvant L. vlt. C. d. tit. Utrum vero is , qui veniam aetatis impetravit , habeat legitimam personam standi in tu licio de rebus immobilibus , quaerit Duarenus ad ae tit. C. negat putans curat rem ei dari oportere et quoniam cujus rei alienatio eui interdicta est , eidem nequaquam liceat de ea re iudicium suscipere. Sed male , ut ipse existimo : nam tutoribus, curatori-

64쪽

LIBER I. CAPvT III. satoribus rerum immobilium alienatio sine magistratus decreto vetita est ; quemadmodum& et , cuius fidei commissa est restitutio . neque idcirco his prohibitum est de hujusmodi rebus iudicium suscipere. Deinde ex Con

stantini constitutione , qui veniam aetatis impetrarunt, eis sola rerum immobilium alienatio sine magistratus decreto prohibetur a curatorum nulla mentio sit, ubi iudicio debent contendere d. L. u. C. d. tit. Denique si ei, qui veniam aetatis impetravit , in iudicio de rebus soli curatorem dandum statuamus , atque ita caeteris minoribus parem faciamus ; eidem bc in integrum restitutionem adversus rem iudicatam tribuamus, Opor tet , quod d. L. a. minime consentaneum Ui

detur .

Illud quoque in quaestionem Venit , num

minor, qui veniam aetatis impetravit, queat adversus impetratam veniam in integrum restitui, Sc quis sit ejus restitutionis effectus . Et Duarenus ex sententia Accursit , bc Bar-toli ibidem docet restitui posse , sed non

nisi ex magna caussa: eiusque rei rationem esse putat, quod minor veniam aetatis impetravit : quaecunque vero a minore gesta sunt,

65쪽

possint per restitutionem revocari . Eius Me ro restitutionis quis sit effectus, non adjicit. Sed forenses nψstri quidam tradunt minore in integrum restituto omnes contractus , iareliqua interim gesta revocari : quidam contra , quae interim gesta sunt , firma esse, sed postea , qui restitutus est pro minore haberi,& minorum iure uti. Verum ipse crediderim nullam dari posse adversus aetatis veniam in integrum restitutionem : quum quia , quae a principe fiunt , a magistratu per in integrum restitutionem revocari non possimi : tum etiam , quia re stitutio dari nequit , nisi quid cum minore gestum proponatur; quare necesse est , ut is in ius veniat minoris contradictor . Idcirco

Ulpianus in L. in cauisiae I s. D. de min. scribit : Cau sia cognita , O praesentibus adversariis , vel si per eontumaeiam desint , in intemgrum resstutiones perpendendae sunt . Ubi vero a minore aetatis venia impetrata est, nihil cum eo gestum dici potest : nullus est minoris adversarius , qui ei contradicat : Scridiculum esset dicere minoris adversarium principem esse , eumque in hoc iudicio inius esse Vocandum arg. L. verum II. 9. u. D. de

66쪽

de mla. Quod si ex magna caussa ab eodem principe venia aetatis reVocaretur , quae tamen minime restitutio esset ; non ideo contractis caeteraque interim gesta possent infirmari,

ne hi , quἱ eum eo eontraxerunt, principali auctoritate cireumferipti esse videantur, ut dicitur in L. i. c. d. tit.

Apud nos olim moris suIt pro obt nenda aetatis venia tribunal Collateralis Consilii adseri, ab eoque impetrari ; quod ideo factum, quia is , qui regnum pro rege administrabat , illi tribunali praeerat. Ubi vero regnum ad Carolum Borbonium , quem Deus sospitet, pervenit, pro Collaterati Consilio tribunal Regalis Camarae Sanctae Clarae institutum est , atque in illud auctoritas Collateralis

Consilii translata Prag. vn. de Q. Negat. Cam. Sanctae cur. atque ex recepto more ab eo tribunali aetatis venia petita est. At quoniam aetatis veniam praestare non ordinariae magistratuum iurisdictionis est , sed eYtraordinariae principis indulgentiae: nec olim a Colla terati Consilio , sed ab eo, qui Sc Collaterali

Consilio , & regno pro rege praeerat , con eedebatur; hinc merito hodie obtinet preces

67쪽

56 DE REsTITU T. IN INTEGRUM Sanctae Clarae remittantur , quae causia sum malim cognita unius anni, plus, minus, pro ut res exigit, Veniam indulget .

De his , qui minorum jure utuntur . Non modo minoribus vigintiquinque an nis ex hoc edicto restitutio datur , sed etiam majoribus , qui minorum iure utuntur, quos etsi praetor nusquam meminerit, tamen eX praetoris mente paulatim inductum , ut comprehensi viderentur. Etenim prietor minoribus vigintiquinque annis ob infirmitatem consilii retiitutionem pollicitus est , ut scribit Ulpianus in L. i. pr. D. de min. Quare huiusmodi auxilium iis potissimum propositum Videtur, qui sine curatoribus agerent: sed quum praetor generatim edixisset , quod cum minore gestum esset , uti quaeque res esset, animadversurum; ideo, adhuc si minores curatorum consensu rem gessissent, eis succurrendum placuit tori tit. C. sa tui. vel curatis intem. Quo sit , ut non sola infirmitas consilii in caussa sit, cur adolescentes restituan-

68쪽

LtΗκκ Ι. CAPUT IV. 57dilr , quoniam saepe eorum res a prudentibus curatoribus administrantur : 1ed potissimum , quod sibi ipsi res suas gerere non possint, un de eorum aetas multis captionibus est supposita , multorum insidiis exposita : nam constat , ut 1hribit Phaedr. lib. u. fab. 8. Dominum videre plurimum in rebus suis . Hinc etiam sit,ut quicunque in ea caussa sunt, ut sibi res administrare nequeant , sed ne cessario aliena cura regantur; minoribus hac

in parte sint comparandi, ut iis quoque , si in captionem inciderint, restitutio praestetur; quam regulam tradit Baldus in L. Mareellusa 5. D: de si riseis . Idcirco principio furiosos, mente captos, bc prodigos, quibus bonis interdictum est, minorum iure uti , atque ad Versus captionem restitui communis docet scriptorum opinio post Accursium , & Bariolum in L. u. C. de curat. Drios. Et sane quemadmodum , quod Severi oratione statutum fuerat de prohibita alienatione bonorum immobilium pupillarium , bc veterum Jurisconsultorum responsis , ic imperatorum reseriptis ad bona furiosorum , M prodigorum

productum est L. 8. g. I. O L. II. D. de reb. eor. qui sub tui. vel curi sunt sine Lor. non al.

69쪽

O L.2. C. de cur. furi ita quoque restitutio . quae pupillis , Fe adolescentibus tributa est , merito ad furiosos , bc prodigos eli producenda . Deinde si adolescentibus , quibus infirmum est animi consilium per restitutionem succurritur ; quanto magis furiosis , bc prodigis est succurrendum , quibus nullum animi consilium . Parique ratione se mutis , Sc surdis , 6ciis , qui perpetuo morbo laborant , ut rebus suis superesse nequeant , ut aliena cura regendi sint , subveniendum non dubitaverim exemplum sequutus Ulpiani , qui in d L. 8. g. I. Severi orationem de non alienandis bonis pupillaribus ad Omnes eos extendemdam docuit , qui in curatione sunt. Eadem sane de caussa bc hereditati jacenti jic bonis. , sive patrimonio eius , qui apud hostes est, aut abest , vel bonis cessit , decoxitque , in integrum restitutionem tribuendam reor : quod ea per curatorem administrentur , nullo discrimine faciendo, creditores ipsi minores sint , vel minorum iure

utantur, nec ne : quum restitutio non creditoribus , sed bonis , sive patrimonio sit pri standa , quod semper minorum iure utitur,

70쪽

utpote a curatore administratum , arg. d. L. 8. f. i. Quare eorum sententiam minime

probo , qui curatori bonorum in integrum restitutionem denegant adversus rem iudicatam , similia iudicii acta , nisi inter creditores minores sint , aut qui minorum iure

utantur : quum contra ex recepto more in

omnibus tribunalibus , ubi bona , quae sub curatore sunt , distrahuntur , legitimae adiectiones admittantur ; quae species est in integrum restitutionis , ut eap. 7. hujus libri demonstrabimus . Absurdum enim est , cui ad lucra subvenitur , ei adversus damna au- vilium denegari. Deinde ex superiori regula ea corpora , quae necessario a certis personis administrantur, minorum iura habere, restitui posseeXtra controversiam est . Et quidem de republica id diserte constitutum est in L. q.

C. ex quis. ea L. major. in int. res. Ne pv-blι ea minorum jure utἱ flet ; Ibeoque avxi lium restitutionis ἰmplorare potes: in L. 3. C. de juri reipub. Rempublieam , ut pupillam extra ordinem juvarἱ moris es . Reipublicae nomine vero quamvis interdum res Romana venire seleat ; tamen hoc loco omnis

SEARCH

MENU NAVIGATION