Historia ecclesiastica per annos digesta variisque observationibus illustrata auctore Gaspare Saccarello Taurinensi ... tomus primus vigesimus sextus Ab anno Jesu Christi 56. usque ad an. 144

발행: 1772년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

bilium vir rum caedus. Efeb. mron. pae .668. Inter Hieram ep. t.

la aspersi ab eo aedificio rejiciuntur quo sumbolo ii sane designantur, qui susceptam fidem abnegarunt, vel schismata secerunt, vel pravis vixerunt moribus, uti ibidem videre est. Ceterum etsi Hermae libri nonnulla obscuriora , aut etiam duiariora contineant, non ideo tamen spernendi sunt; secus enim& Justini, & Irenaei , & aliorum Patrum libros rejicere nec ei se esset: Sed juxta Apostoli monitum omnia probanda , quae bona sunt , tenenda. Quamquam dissiciliora Hermae loca explicavit illustravitque doctii si me Cotelerius. IESU CHRISTI A M. 93. CLEMENTIS PAPAE S. DOMITiANI IMP. I s. Coss. PoΜPEIO COLLEGA, Er COMNELio PRIsco OLYΜP. ai 8. AN. I. URBis 8 6, 1. Cum sevior in dies Domitianus evaderet, mestor, ait Eusebius, nobilium perdidit, quosdam in exilium mi t. Et sane Metium Potnpusianum in Corsicam primum relegavit, deinde interficiendum jussit veluti affectati Imperii reum , quod Orbem Terrarum in parietibus cubiculi depletum haberet, & in Livii Historia regum conciones studiose legeret; Maternum Sinphistam , quod orationem adversus tyrannos scripsisset, uti pe duellem capite multavit: Rusticu in Anulinum , propter phil sophiae studium, eodem supplicio damnavit: Senecionem etiam, cum post quaestura in nullum magistratum expetiisset , vitam que Helvidii Prisci conscripsisset, una cum Helvidio juniore, Sallustio Lucullo Britanniae Legato, aliisque , levissimis de causisis interfecit . Denique Compluresque alii, ait Dio , ex eadem

caussa , quod Philosophia operam darent , occiki junt, ceteriromnibur ex Urbe iterum pulsis . Quin eo Domitiani saevitia progressa est, ut ipse reorum judiciis adesset , testes, accusatoresque interrogaret, crimina confingeret , reos audiret , eOrum catenas suis ipse manibus contrectaret, & quaestionibus,

suppliciisque obieetaretur : Praecipua , inquit Tacitus, fis D mitiano miseriarum pars erat, videre O aspici, eum fusiris nostra subscriberentur , euis denotandis tot hominum palloribus f Deret Ootis ille vultus, ct rubor, a quo se contra pudorem

muniebat.

Σ. Neque illustrium modo virorum sanguine Rempubli- cam faedavit Domitianus; sed crudelissimam praetera in Christianos Dissiligod by

252쪽

stianos persequutionem concitavit, de qua ita Eusebius in Chronico ad hunc annum et Secundus pos Neronem Domitiantisper-j equitur. In historia vero luculentius: Domitianus cum jam multa in mia os crudelitatis fue Decimina edidsset, nec paucos nobilium , atque illustrium virorum urbis Romae injuste interemis fet , alios praeterea innumerabiles jummae dignitatis viros licet insontes exilio , ct bonorum prucriptione multa get, ad extremum Neronianae impietutis, bellique, in odii adversus Deum

fuccessisem se ipsum profssus es. Qippe hic fecundus persequu

tionem in nos concitavit. Sub Doinaian et Imperii finem haec contigiisse, praeter Eusebium indicant Tertullianus, atque Lactantius, sive Auctor de mortibus persecutorum : Cum exer-eeret invisam dominaiionem , subjectorum tamen cervicibus inobavit diutissime, tuturique regnapit, donec impias manus ad versus Dominum tenderet. Posquam vero ad persequendum j sum populum instincta daemonam incisutus es , tune traditus in manus inimicorum Dis poenas. Haec Lactantius ; Tertulli Duus vero , tentaverat, inquit, Domitianus portio Neronis de cru

delitate , sed quia ct homo facile eaeptum repressit, restitutis

etiam quos relega Perat . Dod Mello tamen minime assent linuraffirmanti Domitiani persequutionem vix annum implere potui se , & Christianos exit o tantum fuisse multatos. Sed suis ipsum verbis loquentein audire praestat . Tentavit itaque Do tianus , non gludio ferociis, relegavit confessis, non capitali, sed nee membrorum Ἐνpplicio ostierit, nec alii quam exules ex pro-hir Ecclesie monumentit haberi possunt ; Haec autem Brutii te- simonio apud Eusebium evincere 1atagit, qui resert anno Domitiani decim uinto & ultimo , Flavium Clementem , &Domitillam neptem , aliosque, ob Christi consessonem , in exilium actos fuisse. Hinc enim constare assirmat eo tantum anno motam . atque subito extinctam suisse adversus Christianos persecutionem ; quod & Tillemontius adprobat. Sed enim Ruinartius, Pagius, aliique plures jamdiu observarunt Brutii ver- his nil aliud vere deduci posse , quam Domitiani persequutionem jam antea excitatam anno XU. maxime efferbuisse : Et quidem Eusebius, qui Brutium attente legerat, ejusque verba s 'Ius inter antiquos refert , biennium ante Domitillis exilium persequutionis initia memorat; cui consentiunt Hieronymus,& auctor Chronici Alexandrini . Cruentam porro Domitiani persecutionem fuisse , vel ex solo Joannis Apostoli martyrio.

AN. 93.

Par. 689. t r. g. inter opem Hier

253쪽

23s III 1 TORIA de quo anno sequenti, constat ; qui licet miraculo servatus , sententiam tamen exceperat capitalem . Per haec quoque tempora Antipas apud Pergamum passus est , de cujus martyrio

haec in Apoc yypsi leguntur : In diebus illis Antipas resis meusidetis, qui occisus es apud vos: Ejusdem meminit & Teri u

lianus in Scorpiaco. Furore populi martyrio affectum sui me anfirmat Dod ellus; sed quam falso , vulgata ejus acta testantur . in quibus proditum Antipam a multitudine quidem comprehensum , sed ad Praesidem perductum , qui meritas ei poenas ex Romanarum Iegum praescripto minatus est, quia Imperatorum Ed diis non obtemperaret Deorumque religionem negligeret; postea ad Dianae Templum raptum , & bove aeneo candenti inclusum vitam finiisse . Quae sane omnia nobis apertam er- sequutionem indicare videntur . Ad haec Brutius apud Euse hium , cum in Chronico , tum in Historia, Christianorum plurimos sub Domitiano Martyrium subiisse scribit, & Flaviam Domitillam cum multis aliis in exilium deportatam , ob sexus forte , aut conditionis rationem . Dicendum est itaque alios morte affectos, alios vero bonis , vel exilio tantum multatos fui me . Sed rem diserte evincit Xiphilinus: Eodein anno , im quit , Domitianus euis alios multos , tum vero Flavium G

mentem consulem etsi patruelis ejus erat, ct Hapium Domitillam , Domitiani consanguineam, uxorem haberet morte affrit , illato ambobus crimine impietatis. Cujus rei causu multi , qui in Iudaeorum, sic Ethnici Christianos Iudaismi, Athe, i , aut impietatis reos appellabant mores transierant , damnati sunt, quorum pari occisa est, pars spoliata faetitiatibus; Domitilla tantuwmodo in Pandularium relegata es. Glabri Nem quoque , qui cum n uno magistratum gesserat, accusatum praeter cetera superioris criminis .... interfici lassit . Gladio igitur in Christianos ser iit Domitianus , neque exilio tantum , sed capitali etiam supplicio vexavit. 3. Hoc anno aetatis suae LVI. Aniiquitatum libros Epaphrodito inscriptos Josephus absolvit: me tiaque sinem imponam antignitatibus , libris quidem viginti, versibus autem δε-xaginta millibus compreheHis , atque , s Deus per ferit, iterum breviter omnia pereurrendo, memorabo ct bellum Romanorum cum Iudaeis , O quae nobis evenerunt in diem inque hodiernum , qui incidit in annum quidem Domitiani Caeseris XIII mer autem a tutis L

JESU

254쪽

I. De ordinariis hujus anni Consulibus inter eruditos disputatur . Alii enim Asprenati Aretinum Clementem Collegam dicunt ; alii Lateranum , alii Sergium Paulum . Sed de suffectis etiam contenditur, utrum nempe Sergius , aut Pau- Ius , vel Lateranus Clementi suffectus fuerit; an vero hic Sergio Paulo, aut Laterano. In his tamen nos diutius immorari vetat instituti ratio . a. Interim saeviente in Christianos Domitiani persequutione , Joannes Apostolus , qui Romam vel sponte venerat , quod prorsus latet , vel Domitiani jussu , impietatis accusatus , quod ab Idolorum cultu abhorreret, extremo supplicio, eoque atrocissimo damnatus fuit. Sed divinitus liberatum , in Patmos insulam relegatum postea fuisse testantur Tertullianus, Hieronymus, aliique: Hubes Romam , inquit Tertullianus,

unde nobis quo ne auctoritas presio es: sutu felix Ecclesia , cui rotam APDinam Apostoli eum funguine profuderunt , ubi P reus Passioni Dominicae adaequatur. ubi mulus Jacobi exitu natur ; ubi Aposolus Joannes , postquam in oleum igneuis demersus, nihil passys es, in Infulam relegatur . Similia hahet Hieronymus, ct 14. Domitiani Iabente scilicet anno contigisse in Chronico praeterea assirmat: uuartodecimo igitur an-πο , fecundam pos Neronem persequutionem movente Domitiano , in Patmos insulam relegatus , scripsit locabism . De

hac autem Joannis relcgatione haec eX majorum traditione prodidit Origenes : Iinperator Romanorum idest Domitianus ) , cui docet tradisio , condemnavit Ioannem , dantem tesimoniuis perbi Dei, in Infulam Pulmos , sicut ipse de suo mandiris δε- eet , non dicens quis eum condemnavit , Ied tibi condemnatus fuerit. 3. Timotheum Ephesi Episcopum in eadem Domitiani persequutione martyrio affectum tradunt ejusdem acta , quae, Iongiora potissimum , quamvis non in omnibus fidem mereantur , breviora tamen Polycratis nomine inscripta plurimam adhuc sibi a uetori talem vindicant ob antiquitatem , & Ph iii Jasu CHR.

AN. 94. De Consul

stop. Romae Martyrium subiit. Ilieron. ἰη D-

De Martyrio S. Timothei

255쪽

138 HI s TORI Atii de Ipsorum praestantia testimonium . Haec itaque In IIIIs ocis

currunt : Refert hisoria , Timotheum primum Ephes Episο-pum fuisse , clavaque interfectum , propterea quod prohibuisset Ephesios execranda , ct cruenta Gentilium Hsu , ct itidos

agere : quorum unum appellatum fuit Catagogium , quod quia ille abrogarat, martyrii honore affectus es. Domitianus tune Romanum mperium t anhus gerebat. Romanum tamen Martyrologium rem paulo aliter accidiise tradit et Natalis Ti

mothei discimii B. Pauli Apostili , qui ab eodem Ephesi odidinatur Episeopus, pos multor pro C iso Gones , cum Dianae

molantes argueret , lapidibus obrutus, paulio post obdormipit in Domino α . Timothei Reliquiae anno as s. Constantinopol. mmulta cum pompa translatae sunt : cinsaniis VIII. ct Julians Caesare Coss. , ait Chronicon Alexandrinum , mense Panemo

die IR. Iulii S. Timothei discipuli quondam P. Parii Aposui, qui primus Ephesi in Gia fuit creatur Episeopus , reliquiae Comstantinopolim cum summa veneratione desulae junt, is in aedeSS. Apo Durum sub ipse sero altari rem Iae .

4. His sorte ad)ungendus S. Lucas Evangelista , & Pauli Apostoli discipulus , quem diu vitam tenuisse veteres affirmant . Hieronymus enim Lucam annis oetoginta quatuor sine uxore vixisse testatur , quod & Nicephorus confirmat . Adonis vero Martyrologium septuagesimo tertio aetatis anno eum Martyrem obiisse scribit. De ejussem Martyrio testatur etiam Gregorius NaZia enus, qui ita Julianum Imperatorem compellat : Non victimat pro Christo eae I veritus es Nec magnos pugiles extimuisi, Joannem ilium , Petrum , Paulum , Iacobum , Stephanum , Lucum , Andream , Sc. NazianZeno consentiunt Gaudentius , & Paulinus , cujus haec sunt carmina. De Pater Andreas , ct magno nomine Lucas, Miandir, in illuseris , Sanguine Nazarius. Quo tamen loco , & Martyrii genere Lucas obierit , est valde incertum. In Achaja pallium suisse veteres tradunt ἱ exinde vero ejus corpus Constantinopolim postea translatum scribunt Hieronymus , & Philostorgius: S pultus es, inquit Hieron. Constantinopoli , ad quam urbem ossa ejus eum reliquiis Andreae Apoguti translata Itini de Au a. Die 13. Octobris Lucae memoria recolitur Martyrologio Romano; de undecima

256쪽

ECCLESIASTICA. 239Mensis ejusdem in Kalendario Carthaginensi . At Martyrologium , quod Hieronyinianum vulgo dicitur , ct Florentinius edidit, diei 11. Septembris Lucae Festum alligat; quae sane diversitas unde sit potissimum repetenda, hic non vacat inquirere .

Quo tempore in Christianos saeviebat Domitianus , quosdam , qui Davidis genere , & cognatione Christi supererant, ad se adduci julsi. Rem ita vetustissimus idemque gravissmus auctor Hegesippus apud Eusebium persequitur : H se temporibus , adhuc supererant quidam ex cognatione cir, si , nepotes Iudae illius , qui fecundum earnem Frater Christvocabatur . Hor a nonnullis delator , quod ex regia Davidis stirpe prognati essent, Evocatus ad Domitianum Cabarem pediduxit . uuippe Domitianus de adventu Chrisi , perinde ac Herodes ibi metuebat. Interrogari igitur ab illo , utrum ex

stirpe DaOidis essent oriundi, id verisimum esse confessi sunt. Deinde sciscitatus es ex illis Domitianus , quantas possessiones ,

quantumve pecuniae haberent. Bli vero novem tantummodo denariorum millis Ibi ambobus suppetere dixerant, quorum d widia pars gulis competeret: eas vero facultates nequaquam se in argento habere , sed in aestimatione agrorum , novem scilicet, ac triginta fui jugerum ; ex quorum fructibus . c, trib ta persoloerent , c, tibi ibis non ne proprio rubore victum compararent. Siis vique munus sendere coeperunt, duritiem cle iis , i r fimque aue manibus callum ex laboris asiduitate .

in tesimonium operis fui proferentes . Pinremo interrogati de Christi, c, de regno illius , cujusmodi id esset , quando , quibusve in locis appariturum; responderunt , non hujus Mumi . nec Terrarum imperium illud esse, sed angelicum , ct comisse , quod in ne Iriuorum futurum esset, tunc eam Chrisus adveniens cum gloria , vivor smul, c, wortuos judicabit, unicuique operum tuorum wercedem tribuet. His auditis , Domitianar nihil adoreses tuos assiperius decrepit: sed vilitatem hominum aspernatus, liberos abire jusP : missoque edicto per-

fecutionem adversus Ecclesiain commotam compescuit. 5. Praeterea Suetonio teste, Judaeos novis, gravi inmis que exactionibus Domitianus oppressi : Praeter exteros Iuda

eus Fisus acerbissime auctus es , ad quem deferebantur, qui legeis professi Iudaicam intra Urbeis viverent, vel disimulata origine impodiita genti tribata non pependissent. Interfuiss me

Di I. t m. s. p. 24. Horent. disar. Septemb.

Ex Davidica stirpe progn ti , ae Christo propinqu i, apud Domis

tianum accusantur

mitiano vexa

257쪽

24o HIs TORIAadolescentulum memini , cum a Procuratore, frequentissimoque constio in ceretur nonagenarius fenex , an circumjectus e et . Hinc illa Martialis de Judaeo , qui se occultare satagebat, ne tributum penderet:

Dum Iudit media populo sectante palesro Delapsa es misera bula: verpus erat. Et de tributo Judaeis indicto: Sed quae de Solymis venit perusis

Damnatam modo mentulam tributis

Huc etiam alludit Iuvenalis Nam fieri fontis nemus, o delubra Iocantur Judaeis , quorum coplanus, faenumque funestiae , Omnis enim populo mercedem pendere Disa es Arbor, o ejectis mendicat lva camaenis. Et iterum: Cum dedit ille locum Cophino, faenoque relicto c.

Cur autem propria Iudaeorum supellex Cophinus , scenumque diceretur , ex quo etiam Cistiseros a Martiale appellatos legimus , nil aliud tu catilla fuisIe existimamus , quam sordidam ipsorum mendicitatem , unde fiebat, ut tota domi iupcllex ex cophinis , & Oeno ad recumbendum constaret . Nisi sorte

quis velit per cophinum cistas intelligi , quas Iudaei institores mercis sulphuratae sic enim eam nominat Martialis circumferebant et unde illa Martialis ejusdem ad Priscum Carmina: auae Sulphurato nolit emta ramento Vetriorum proxeneta fractorum; Statius etiam :Iuis agmina confremunt Sνrorum Hic plebi Icaenica , quique comminutis Per Iam phris gregule Sulphur.

258쪽

ECCLESIASTICA. 24 IJESU CHRISTI AH. ys. CLEMENTIS PAPAE T.

DOMITIANI IMPERATORIS I . Coss. DOMIT. Auci. XVII. ET F. FLAvIO CLEMENTRULYMP. 223 ΛN. 3. URllis AN. 348.

I. Hoc praecipue anno persecutionis in Christianos su-ror efferbuit; de quo ita ex Brutio Ethnico Scriptore Eusebius :His ipsi temporibus doctrina Mei nosrae tantopere Arebat, ut Scriptores etiam a religione visera alienisi , ct persequutionem , ct maroria notrorum , monumentis fias tradere non dubitarint . uui quidem etiam tempus ipsum persecutionis accurate nota Perunt. Scribunt enim anno Principatus Domitiani quintodecimo , FIupiam Domitillam, Hapii Clementis ejus, qui tune temporis Romae consei fuit, ex sorore neptem una cum

aliis plurimis ob confessionem Chrisi in insiluis Antium fuisse

deportatam. Haec Eusebius in historia , qui rursus in Chronico ad hunc annum Brutium hujus rei testem adhibet , his verbis:

Scribit Brutius , plurimos Chri ianorum sub Domitiano fecismartyrium , inter quos em Haditam Domitillam Fuoii CI mentis eo uis ex sorore neptem in infulam Pontium relegatam , quia se Chri unum esse te ta es . His consentanea de tae-

meiate, & Domitilla reserunt Dio, & Suetonius: Eodem anno Domitianus, inquit Dio , cum alios multos , tum vero FI pium omentem confutem , qui consobrinus ejus erat, ae Oe- mensis uxorem Flaviam Domitiuam Domitiano germanam modite asserit, illato ambobus impietatis erimine , quo etiam alii coinplures , qui in mores Iudaeorum transverant, damnati sunt, quorum pars occisa es , pars spoliata fucultatibus ; Domitilla tantummodo in Pandatariam relegata es: Glabrionem quoque , qui eum n ano consulatum g erat anno 9r. interfici jussit. Suetonius vero ; Havium Clementem patruelem suum contemptissis inertiae, cujus Hios etiamnum parvulor fuccesseres pu- Iam desinaverat , repente ex tenui ima funicione tantum non in ipse ejus con atu interemit ; maxime facto matura it ibi exitum . Porro ex dictis hactenus satis quidem constare arbitramur , quam falso Dodvvellus scripserit in hac persecutione , neminem pro Christo sanguinem fudisse . Ei enim vel ex ipso Dio ne intelligimus corum , qui in Iudaeorum mores transiverant, partem Occisow esse , partem scyltatibus Apoliataru . Praeterearim. II. II h si Cle-

Saevior evadit Domitiani persecutio . EUM. Iib. g. p. I . De martyri a Clementis, S Domitillati. Dio lib.67. Suetoa.is Db

inu.

259쪽

De duabu1 Domit diis

martyribus.

si Clementis Patruelis sui , & Consulis sanguinem fudit Domitianus , quis credat in alios mitiorem suisse ὶ Quin a tem Clemens, Domitilla , aliique Christianae tantum fidei clusici morte, vel exilio multati fuerint , non est cur quisque vel minimum dubitet. Illos enim impietatis & Judaismi crimine Dio ipse insimulat , nec quemquam latet ea aetate Christianos cuin Judaeis ab Ethnicis confusos suilIe , de Atheismi, impietatisque notatos , quod Romanorum deos aspernarentur . Quocirca Justinus, ob eam rem , inquit , Athei vocamur ; ct proflemur idem nos talium , qui misimuntur, deorum ese experistes, utque Atheos . Sed Clementis Christianismus ex Suetonio etiam intelligitur, qui eum contemptissimc inertiae virum appellat , quod scilicet ex Christiana: Religionis instituto vitam

ab ambitione , ab aulae strepitu , a Magnatum commercio , a lum xii demum , & saeculi pompis alienam duceret. a. Sed enim an una tantum , vel duae ejusdem familiae .& nominis , Domitiani consanguineae , martyres extiterint , magnopere dubitatur. Cum enim Eusebius Flaviam Domitillam Clementis Consulis neptem , eamque virginem in Insin Iam Pontiam relegatam memoret , Dio vero alterius Flaviae Domitillae ejusdem Clementis Consulis uxoris, & in Pandatariam insulam non longe a Pontia relegatae meminerit , dicendum necessario videtur, vel duas ejusdem nom nis Domi ria. ni consanguineas , Clementis scilicet uxorem , & neptem einde in tempore fui me damnatas, vel Ilistoricorum alterutrum in errorem incidisse . Nos rem , de qua vehementer rerunia christianarum tractatores disputant, utpote nostra quidem sententia maximis tenebris involutam , in medio relinquentes , id tantum animadvertimus , Eusebium , quae de Flavia Domitilla . eaque Virgine retulit , ex Brutio Dione certe antiquiore accepi lse . Praeterea Pontiam Insulam ob ejusdem Domitillae memoriam apud veteres Christianos celebrem extititIe; prodit namque Hieronymus : Paulam delutum ad Insulum Pontiam ,

quam clarissimc quondam foeminae: sub Domitiano Principe pro confusione nominis Chrisi Flaviae Domitillae nobilita pit exilium , pidentemque Cellulas , in quibus ius longum mur rium duxerat , sumptis fidei alis , Hierosoldimam , in Sanctu loca videre cupisse. Haec Hieronymus de cellula, in qua Flavia Dona, tilla longum martyrium duxit , quod postea Terracinam translata consummavit , uti ejus acta testantur ; qtim quamvis dubia sint s

260쪽

suit, quin tamen de ejusdem Virginis martyrio dubitemus, impediunt praeter Hieronymum Martyrologia , eaque sane antiquissima, quae passim Domitillam Virginem veluti martyrem celebrant. Martyrii socios habuisse sertur Nereum . & Achil-Ieum , quorum memoriam Gregorii Magni aetate in Romana Ecclesia celebrem fui sie, atque in eorum Basilica homiliam ab eodem habitam certo novimus. Illam , Anastasio teste, Joannes Papa & Martyr anno circiter s2s. vel exstruxit, vel instauravit, eamdemque longo temporis tractu dirutam Cardi. natis Baronius, in Titulum habitam, reaedificavit anno Is 97., ornavit, & Congregationi Oratorii commendatam reliquit; quae sartam, tectamque servat, servabitque , non solum ob tanti Viri memoriam , qui Congregationem adeo pietate & doctrina illustravit , sed praecipue ob sacra pignora ex Diaconia S. Hadriani in eam translata , medietatem scilicet corporum Nerei, Achillei, & Domitillae, quorum capita argenteis Thecis inclusa per honorifice adservantur in Ecclesia ejusdem laCongregationis S. Mariae in Vallicella . Haec autem utpote RO-manae Oratorii Congregationis indignus Presbyter dicta volui de SS. , quos eadem veluti Patronos eximie veneratur. 3. Porro Clementis Consulis , & Martyris Reliquiae in vetustissima S. Clementis Papae , & Martyris Ecclesia inventae fuerunt anno I 2s. Cum enim Annibal S. R. E. Cardinalis Albanus majus altare subrui, & locum totum egesta terra ape

riri jussisset eo consilio , ut S. Ignatii antiocheni Episcopi &

Martyris olla , quae sub eo recondita essu credebantur , erueret,& publicae fidelium venerationi proponeret ; nihil tum ibi reperium est praeter capsulam plumbeam , qua ossa aliquot , &ossium fragmenta continebantur; cineres Praeterea sacro cru re concreti, vas vitreum effractum , urceus fictilis, Crux gemina , altera lignea , altera aerea , & imago cerea duplex , quae agni formam utrinque reserebat . Capsulae imposita erat tabula marmorea , quae in adversa parte litteras habebat tribus versibus digestas ad eam plane formam , quam hic exhibemus

De S. Clementis reliquiis .

SEARCH

MENU NAVIGATION