장음표시 사용
421쪽
gem nihil sibi ad iter morae facturum, hec quicquam discessui suo praeversurum. Sic affectis, Mjam intrasse Germaniam eum, & multum viae progressum credentibus , 'nam quintus post eum renunciatum Regem mensis excesseratὶ missus e Lutetia nuncius litteras ab eo attulit, quibus S natui de Regno ad sic delato fratias agebat, Grantque litterae caeterae quidem ad tempus apte
scriptae, sed nulla cum mentione discessus sui. Id
vero tantum toto Regno animorum motum fecit, ut incertiorem tum Regem, quam antequam crearetur, haberemus. Nam haeretici arrepta occasione ad quam semper intentissimi excubant, effictis etiam, atque ementitis litteris rumores inia commodissimos disperserant. Nunc impediri Regem novis Galliae motibus , nunc aspernari Regnum, ad .quod nisi immensis sumptibus, infestisque itineribus pervenire non posset, nunc inopia pecuniae laborare, eaque a populis Galliae corroganda occupari, nec nisi insequenti aestate.venaturum. Et adhaec ipsum, moresque ejus carpentes , nunc mollem, atque amoribus deditum, nunc vum, auctoremque omnium Galliae seditionum distrahebant, idque adeo licenter, ut in sacris, coetibusque suis, palam hortarentur concionem, Deum precari, ut talem Polonia Regem averteret. Sestiones quoque ab iis coeptae fieri, di haud dubie novis rebus ituderi: languebant ex his bonorum spes, & cum rumoribus mori Regis fidem
adstrueret, nec haereticos credςrent ausuros ei
422쪽
tam aperte maledicere, ac male precari, ni non venturum exploratum haberent, multi etiam Catholicorum,ut impetu animi potius,quam certa ratione patrata pone poenitentia sequitur, nova consilia respiciebant:vt nobis magnum negotium laerit penitus diffidentes quosdam erigere,& continere, ne ex fama vanissimer orta, aut arte adversario
rum dispersa, de summa Republica statuerent: nec
sisti potuisset res , nisi praemissi a Rege Ioannes
Sborovius unus Legatorum Poloniae, & Rambouilletus Gallus ossisas credulis animis suspicionum nubes, adventu suo dispulissent. Et Sborovio in Senatu non prosectum modo Lutetia Regem, sed de praestantibus ejus animi, atque ingenii ornamentis multa praedicanti, eo plus fidei filii, quod
erat ipse inter capita haereticorum longea acerrimus Christianae religionis hostis , elli Andreae fratris, de quo supra a nobis mentio facta est , auctoritatem secutus , suffragatus Henrici Regno fuerat. Hi labantes spes Catholicorum in praesentia sustinuerunt, haereticorum cohibuerunt. Sed penitus hos repressit, & reliquos confirmavit adventus Cracoviam Ioannis Colchievicii , qui iii dem primo rumoribus, nam in Lithuaniam quoque pervaserant, deindelmeis, atque AndreaeSborovii, qui unus omnium constantissime pro Henrico stetit, communibus litteris excitus, qui bus quam sustulissent adversarii animos, quam nostri dimisissent, certior fiebat, in Poloniam contenderat ex publica Lithuanorum auctorita-
423쪽
te, se ue quae haud minor quam publica erat, auditum in Lithuania dixit esse novis rebus studentes quosdam infirmare, atque adeo, si possint, infringere creationem Regis conari, &non venturum eum in Poloniam multitudini perstrudere. Id neque ab se, neque a Lithuanis facilὰ credi tum , quippe tam improbum civem esse quemquam existimari non debere, sed si quiessent, qui patriae fideique obliti talia moliri, atque ea semitina discordiarum ac seditionum jacere auderent,
quae haud dubie perdendae Reipublicae essent tura, hos sibi, ac Lithuanis omnibus pro communis salutis proditoribus hostibiisque futuros. Regem illos ea gente, stirpeque sibi delegisse, ea ipsiim specimina sui dedisse, ut sperare optimum jure possent, & hoc de illo consentientem famam polliceri, sed qualemcumque Deusdedi
siet, liabendum, ferendiimque iis esse, neque imitandi barbarorum morem pari levitate d. rentium Regna, atque auferentium. Haec periculum , ex dilato Regis adventu Poloniae imminens, avertere, & ut quiete Rex expectaretur e fecere, quamquam Februarius mensis sequentis anni, qui fuit M. D. LXXI V. anes paene essi it, quis ille Poloniae fines attigerit.
424쪽
COMMENDO NI CARD. mDe quibusdam qua adpentantem Regem
certis nunciis allatiun esset, profectius Cra . covia , conventasque ex itinere Archiepiscopo Gnesnensi, atque aliquot Catholicorum principibus, & a singulis acceptis ad Regem manda tis , ad sexcenta millia passuum obviari progressus, in Saxonia illi occurri. Cum eo praeter P loniae Legatos, quorum suae quisque privatim rei intendebat, nemo erat, qui Poloniae rerum , sed minime qui hominum gnarus esset; nam otribus Legatis , qui ad petendum Regnum v nerant, Lillius per Rusuam, ac Valachiam per rexerat in Thraciam , ut C stantinopoli apud Regem Turcarum moraretur : Lansachius cum navim apud Gedanum conscendisset', sperammaturius per Ballicum mare, si venti aspirassent, in Galliam se perventurum , a Rege Danue reis tentus Copinagii fuerat: Monlucus iis princeps legationis fuitὶ tam multis in Polonia se ingentibus promissis obstrinxerat, ut cum omnes non elusisset selum reversus in Galliam ; sed quo sua φnius opera , industriaque carius aestimaretur a Regibus, omnium reliquorum studia, merita-
425쪽
que maligne verbis elevasset, adeo in se Pol norum accenderat iras, ut Rex tutius , consultilisque esse statuerit eum in Gallia relinquere :gratior ob id adventus meus Regi, hisque , qui Regi in consilio erant, fuit ; quippe ab experti odii , amor quel, nec privatim Illi, aut parti , aut homini addicto, certa omnia , atque ex vero hausta audituri aliquando videbantur, apud quos praesente . ac jqbente i Rege plenissime , quantum tenuitas nostra tulit, de tota illius Reipublicae forma , statusque disserui ; &, quod juvenis ipsius auribus jucundum imprimis accidit , haudquaquam Regis vim , potestate:mque tam mutilam , comminui inque esse ostendi, quam jactaretur a quibusdam , neque idem in cohibendo, moderandoque Rege jus, ditionenaque, quod in creando Polonorum esse ; quin permissa Regirerum omnium arbitria , Omniumque vitae , ac necis potestatem. Ab omnibus enim tam civitatum, quam provinciarum Magistratibus, Iudici busque provocationem ad Regem csse, legiimque eum dem , & publici juris unicum interpretem , & Senatum consulere , non praescribere Regi, neque ipsum stare, sed uti Senatorum sentarentiis, quo certius quid optimum factu sit, statatuat. Decreta , consultaque deliberari a Senatu, a Rege fieri. Hunc rectorem , moderatoremque Rei publicae, illum monitorem esse. Denique Se natum testem vitae, actorumque Regis, non ar
bitrum esse , &iei non justo imperio in suos, sed
426쪽
iniqua dominatione , ac violenta interdictum. Ad haec neminem in Polonia honoris vllum ti
tulum , quo a privato distingui possit, nisi beneficio Regis habere, ac ne copias quidem honoribus pares , neque enim illos , aut aliam, quam
Senatoris dignitatem nosse, aut Senatorium munus facile . nisi ex praefecturis, & Regiorum bonorum procuratione tueri, neque haereditario jure haec a patribus transmitti filiis, sed unico Regis munere dari. Igitur & legum arbitrium , &cum eo rem , famam , vitam omnium in Regis sitam manu esse, & honorum , 5e commodorum nullam cuiquam, nisi in eo spem. Atque his frenis facile Regem, quo velit, totam agere , continere , flectere, ac moderari Rempublicam. Publicam item pecuniam potestati ejus traditam, neque ad Senatum rationes, sed ad Regem a Q fioribus referri:&Quaestores,& Senatores ipium legere. Ergo summam in magistratibus mandandis , Senatori biisque leundis curam , cautionemque Regi adhibendam: suorum, id est, Catholicorum', qui maxime sui essent , optimos quosque provehendos, ornandosque magno studio , atque delectu , quo caeteri ad promeren dam paribus artibus ejus gratiam excitarentur. Illud respuendum callidorum hominum consilium , qui haereticos suaderent leniendos, prae .
miisque adjungendos sibi: id enim in nullam partem fidele, aut tutum consilium esse. Nam quod iis Rex tribuisset, dupliciter nociturum r
427쪽
primo ad Harios suos potentiores facturum, α in seipsum confirmaturum ; deinde persuasurum eis, idoseu illos jactranter. praeselaturos, ipsum in eos non sponte . sed mem liberalem , ac munis cum esse, qui enim conseii sibi sint animi alieni, insensique , ne ipsem quidem aliter in se anim,
tum existimaturos. Atque hanc esse populorum de Rege opinionem , longe importunissimam , si benς ia metu , ac necessit Le extorquenda , non fidς, atque obsequio promerenda crediderint. Ad id illud quoque incommodum accessurum , quod dum communes adversarios indulenti , ac honoribus pellicere studebit, aliena it suos , qui debita sibi navatae operae , atque fidei praemia deferri ad alios aequo animo laturi
non essent. Contemnenda illi, deridendaque haec terricula monentium , si Catholicos unos con plectatur , unis maxime utatur , periculum abnaereticis ei fore t quod periculum t aut a quibus, aut suo duce 3 aut quibus viribus 3 quin si omnes intelligent, eum Rempublicam non nisi Catholicis commissirum , ipsi quoque haeretici Catholici fient, ac si se ipse indicarit, & honores , praemiaque bonorum, & dicto audientium , non seditio rum, di contumacium fore declaraverit, brevi bos spirjtus, quos Augusti negligentia prius, deindς corrupta mens aluit, fractos, submitten- v xesque se visurum. Hic unus Gallorum : At tu , is inquit, hostili esso animo Regem in omnea haere D ticos vis r eosque tua sententia exigis Regia, ac
428쪽
tota Republica expellis , quod nisi bello , & armis fieri non videtur posse λ Ego vero , inquam, nihil hostiliter censeo in eos consulendum ; ne- que enim vi, atque armis est opus, ubi idem te
ge , atque disciplina assequi possis , ac ne abigi quidem Regia quemquam volo: hoc sentio, hae
reticos comiter a Rege esse habendos, atque plorata spe non solum gratiae , sed quae gratiam μ1equuntur, si perniciosos errores, & sectas , quibus Respublica scinditur, de infirmatur, abjece rint , sin pertinaces esse, & in suscepta pravita μte perstare voluerint, tum jaceant, & hanc sal μtem poenam ferant, ut desertae Catholicae pietatatis eulpam honori sibi fore non sperent: atque μhoc lenissimum , & maxime praesens hujus malice
remedium esse,& in manu situm Regis. At cum ceomnes magistratus, honoresque melioribus, pro batioribusque mandandos , nec in Senatum ,
nisi sipectatae fidei viros legendos, tum silminam curam , delectumque in Episcopis Regi esse ad hibendum, in quo pariter & populorum, & ipsius ageretur salus: hos enim Senatus de dignitate , de auctoritate Principes esse : hos provincialium conventuum, & omnis publici consilii praesides: hos sacrorum , ac religionis Antistites : hos de nique patres , pastores me omnium esse, ut in probum Episcopum deugnare Rex non possit, quando deligendi eos jus ustirpatione seperio rum Regum ad ipsum reciderit J quin se gravi crimine , nox que Deo obstringat:.dc malos
429쪽
Episcopos graves saepe adversarios experiturum ibonis semper obseciuentibus, semper stat , ac Rei . publicae studiosiis vliarum. Per hos in Senatu, per hos in provinciis omnia, quae Velit, quaeque uti lia Reipublicae sint perfecturum: in summa, maximum ad omnia momentum ipsi in Episcopis . fore , eoque plus curae, studiique in iis coratandis adhibendum esse. At cum hoc studiose cuiarandum , tum non negligendum illud esse. Ab singulis praefecturis , in quas est omne divisum Poloniae Regnum, Legatos ex equestri ordine ad publica concilia mitti solere , terrestres nuncios ipsorum lingua appellari) & ab Equitibus
plebem enim servorum loco habitam in nullam Reipublicae partem admittunt cujusque praefecturae hujus rei causa coactis creari unum , aut plures ; ut visum mittentibus fuerit, & antea quidem hos ad id modo mitti solitos, ut consili ta Senatus acciperent & ad suos quisque renunciaret, ne qua pars Regni, quae publice decreta essent, ignoraret. Sub Augusto Rege tantam auctoritatem assumpsisse sibi, ut cuncta paene sub arbitrium , ditionemque suam contraxerint, sibmillimique evaserint Tribunis plebis veteris Romanae Reipublicae, quorum potestas tegendis ab injuria potentiorum civibus inventa , turbandae, vexandaeque civitati plerumque fuit. Eamdem enim viam ingressos terrestres nuncios, & pra scribere Senatui, quae decernenda sint, & decretis intercedere audere, & turbulenta inde consi-
430쪽
lia sepe prodire , & inter hos plurimum haereticos audacia , ac seditiosis orationibus valere. Horum minuendam paulatim auctoritatem, cohibendamque licentiam Regi esse, ac in praesemtia dandam operam, ut Catholici,& sui,& Reipublicae cupidi, non turbulenti, ac novarum re--rum machinatores ad concilia mitterentur ; quod ut fieret, excitandos , ac beneficiis invitandos Catholicos, ne id ipsi munus refugiant, nec vitandi causa turbas, & contentioneS cum h. aereticis, domi se contineant, & publicos provinciarum conventus obire negligant; sic enim fieri, ut R publicam a melioribus desertam haeretici in vadant, & sapientium munera audaces praeripiant. bd si ipse Catholicos monuerit, ne se , Operamque suam inerti, aut certe in tecoro otii studio - subtrahant Reipublicae ,&navos inde,industribs que honoribus , ac praemiis illexerit, brevi totam in Catholicorum manus rem Polonam ventin ram,brevi hunc novarum opinionum amorem restinctium iri,& omnes sua sponte obsolescentes haereses brevi interituras, cunctaque inde auctorita, ac nutui ejus paritura. Sed enim ita secuit, statuere eum debere talem Senatum habiturum, qualem ipse fecerit, non legendo solum eum , sed exemplum ex moribus suis praebendo, neque Senatum selum, sed universam Nobilitatem ad ipsius se similitudinem, more:mque formaturum vnos enim ex omnibus gentibus maxime Regum suorum imitatores Polonos esse. Duarum igitur
