Antonii Mariae Gratiani a Burgo S. Sepulchri episcopi Amerini De vita Joannis Francisci Commendoni cardinalis libri quatuor Edidit Rogerius Akakia

발행: 1669년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ues DE VITA IOANN. FR.

nibus, quos subinde parva mercede compara bant, per devia itinera incolumes prius pervenere , quam de fuga eorum resciri ob advertariis potuerit ; qua quidem in fuga longe maximum dincrimen Commendonus ipse adivit, cum in densissimis Arduennae saltibus, praegressis reliquis si

lus ab via aberrasset, totam enim noctem per i nebras vagatus, aegre postera luce ad socios , de salute ejus vehementer sollicitos, se recePit, at

que per Eburonum , seu Leodiensium fines in Galliam, atque Lugdunum travi si, inde cum Carolo Carata ab Henrico redeunte, classe Galliaca Romam omnes trajecere.

Venetos , re alios Italia principes

mittitur. . CAPUT XVI. ΙNτERBA Romae Marco Antonio Columnae Ascanii filio, quod occultos domi suae coetus adversus Pontificem habuisset, dies est dicta,

cumque citatus non adesset, majestatis damna tus oppida, quae intra Romanae Ecclesiae fines obtinebat, amisit. Hinc exortum. inter Pontificem,& Caesarem bellum, cum Carser non opprimi C lumnam sitarum rerum interesse diceret, Paulus impediri se in suo jure iniquissimum censeret. Commendonus igitur reversus Romam initio hu-

92쪽

COMMENDO NI CARD.

jusce besti, statim vixitridui quiete concessa, ad

Principes beneficiarios Romanae Ecclesiae continendos in ossicio, ne quis auctoritate, & pollic, rationibus Caesaris abductus de fide decederet est missis. Quorum Hercules Ferrariensium Dux etiam in secietatem armorum venit, infestumque bellum in circumpadanis locis Caesarianis fecit. Sed cum maxime onasium cuperet Pontifex Venetos sibi propter civitatis ejus opes, ac dignitatem adjungere , tantum Commendoni industriae, atque fidei tribuit, ut eum potissimum Venetias mittendum censuerit. Quod quidem Veneto civi ante ipsum contigit nemini, praeterquam uni Petro Bembo, viro aetatis ejus fama eruditionis praestantissimo: quem Leo Pontifex ab simili causa Venetias ad Senatum misit. Ea que res Commendono haud mediocri apud cives

ruos gloriae filii, cum tantis de rebus uni comantissum munus, unus Principis latus tegens, caeteris omnibus infra se posuis conspiceretur. Quinctiam accidit, ut illis forte diebus Antonius Tri vultius Tolonensis Episcopus, vir apud Insubres clarae nobilitatis, qui tum pari Nuncii munere Venetiis fungebatur, in Cardinalium Collegium a Paulo sit lectius : cujus honoris ornamenta ab Urbe ad eum missa, Commendonus illi ex autho ritate Pontificis tradidit solemnibus in fac s, quibus Princeps , Senatusque celebrandae rei causa

intererant, Antoniique ad genua accidentis ca

piti purpurei galeri insigne imposuit; quod cum H

93쪽

faceret, succlamatum a quibusdam est; Antoni hanc post imodum reddere operam Commendono memento. Ea enim ejus erat virtutis fama, ut passim summos illi honores homines augurarentur. Caeterum Commendonus usque fere ad exi tum belli in ea civitate est retentus, ubi saepe apud Venetos de iniquitate adversariorum, de injuriis,

de insidiis Pontifici uaximo factis, de periculo

in quo Romana res versaretur , ac de Hispan rum cupiditate Italiae Regnum affectantium, gradumque sibi ex subacto Romano Pontifice, populisque ejus imperio parentibus ad reliqua, de

ad ipsos Venetos struentium, copiosis, crebrisque orationibus disseruit. Et quamquam Venetorum civitas pacis, & otii studiis dedita armorum motus reformidet, Senatusque exactae senectutis Pomtifici haud fidens, temere in bellum adversiis prinpotentem Regem non esse sibi descendenuum statueret, tamen ne cadere quidem rem Romanam , & crescere supra modum Hispanorum in Italia opes, non ad se magnopere pertinere existimabat. Commovebaturque Commendoni or tione , affirmantis , nisi Veneti opem tulissent,

suaque pro Italiae salute, & pro Antistite sacrorum, & principe Christianae Reipublicae justa, &pia arma adversiis gentis externae, & nequaquam vana see omnium libertati imminentis vim opposui sient, oppressum in tanta, tam repentini, necopinati belli mole Pontificem Maximum , cui si

visto jugum ab seperbo hoste injectum Lisset

94쪽

COMMENDO NI CARD:

id vero non turpe solum, ac deforme Venetis, qui confiigientem ad eorum secietatem Pontificem aspernati dicerentur: quod a pietate, & sapientia Senatus alienum esset, ted periculosum quoque, atque adeo exitio proximum fore. Haec Com-mqndonus cum apud Patres, tum apud amic*, α propinquos suos graviter, accurateique disseiarens, civitatem in magnam curam, metumque Conjecerati ne Hispani, gens imperii avida, imp ratum aggr a Pontificem subigerent, atque nullo inde pudore reliquarum civitatum libertati vim err nt. His anxii, cum neque tutum civitati suae esse videretur pati in tantum jam propagari Hispanorum in. Italia opes, ut omnium rerum Vis, ac potestas ad eos, perveniret, neque tamen temeruise dubita implicare bello vellent, in praesentia medium sequi consilium placuit. Reconciliatores pacis se ferentes Franciscum Frumentum scribam Reipublicae cum litteris, de mandatis ad Albae Ducem, qui pro Caesare Italicis re bus cum imperio praeerat, mittunt. Orant, Vt Vi, atque armis absistat, neque sacrosanctium Pontificem, quod invidiosum Hispanorum nomini, &a Caesaris , Regiaeque filii pietate abhorrens esset, oppugnatum eat: posse de quibus dissiderent utilius, salubriusque per communes amicos componi. In eamdem sententiam litteras in Hispaniam ad Regem dedere. Videbantur & ad minas, de- nun tionesque belli, si preces non valuissent, impini posse, tantus metus incesserat civitatem,

95쪽

DE VITA IOANN. FR

ne Pontifex inermis, & impar opprimeretur, pro-timisque inde ipsi a victoribus peterentur. Sed Carolus Carata Cardinalis , ubi descendere ab Alpibus Gallorum copias accepit, spe victoriae perinde ac ipsa victoria inflatus, ac tumens, VCn tias ipse excurrerat, Senatiimque urgendo ad capessenda simul arma , atque infestae gentis spiriatus infringendos , persequendosque communes hostes, & Italia pellendos hortabatur. Ingentem vim equitum , peditumque invictae juventutis e Gallia adventare, & transgressas Alpes esse, Pomtificem ad ultionem sui instammatum enixe hiastruere bellum, justumque exercitum habiturum. Accedere Ferrariensium Ducem opportunum diLtinendo circa Padum hosti ; victoriam esse in manibus, magnaque victoriae praemia r venirent ipsi in partem , & augendi imperi, occasionem elabi sibi ne paterentur. Haec Carata elate , ac magnifice jactabat: Caeterum Senatum , quem metus ex periculo Pontificis ad curam rerum suarum converterat, tantae ostentatae vires securum

siti magis, quam alieni sellicitum reddiderunt.

Itaque accepto, cultoque omnibus honoribus Carolo, & speciosis responsis sine ullo essectu dimis sio, ipsi quietem egerunt.

96쪽

COMMENDO NI CARD. Quomodo e Pauli gratia decidit.

CAPUT XVII.

ARA FA quamquam sensit hac iactatione virium laxatum ab se eum metum in Venetorum animis esse, quem Commendonus studio se intenderat, & quo uno trahi Serratus in causam posse videbatur, tamen errati sui invidiam in Commendonum ipsum vertit, quem occulte oderat dissimilitudine morum. Nam Commen- donus arctiori amicitia ejus, vel ultro ossiciis invitatus abstinuit semper, horrens ingenium hominis mente mala imbutum, ac perditum flagitiorum consuetudine. Unde obsequii jus obtinere apud eum , quam gratiae, & familiaritatis sa lius duxit.HErgo vitare arcanos aditus, temporά-que , & publicarum rerum ministerium, non m lotum conscientiam appetere. Si quando impridens indecoris supervenisset, abire statim, inm- Iam per reverentiam, adversus eum. Venetiis ilemnes post dapes, quibus Caratam Senatorum

Vnus acceperat , nobilium matronarum cinium,

saltationemque celebraturum , moris civitatis, quan personae suae magis memorem, Vnλ ingre- ciente, de in assentationem ejus hilare, ac jucunde agente, togata comitum turba , solus Commendonus reliquit, ficta sibi discedendi causa, yeniaque impetrata ab libente, sed occulte ira-

97쪽

scente, quod exprobrari sibi quq ille rςspuer

mores, rebatur. Haud igpotum id minendono, cujus & audita v inter suos scieytem', ac. prudentem labit sed honem, decoris us: amor in juvenis animo ambitione validior erati- Offende . batur quoquo Carata, quod ipse. numquaὴλ de Hisparua ς Regeque eorum mentionem sine inlectatione ςontumelia faceret, furoΠρος:ejus assentantes plerique assidue probra Fgcr rent, moderatius Coimnendonus ageret, & quamquam apud Senatum pro Pontificis causa acriter, tamen cum privatis nomen Caesaris, Philippique, modeste, nec sine honore usurparet sedare, qua in intendere odia utilius ad omnia ratus. Carata igitur Romam reversus frigidα rem asstam a Commendono dicere, Hispanorum respectu , quibus occulte studeret. Nec apud Paulum mpidine vindictat flagrantem atrocius vllula crimen. Iam rediens Romam Commendonus ad pedis os tum admissis, brevi sermone, nec pso pristino

amore comiter, atque amanter excipit ar a Pontifice. Sensit ille' ictum se Carasar malevqlentia, quam sponte motam multi spei ejus invide res aluerant, atque incitarant: Sed fore ita pr viderat, nec remedia quaesivit. Non ipse locum, tempusque aptum alloquendi Pontificem, non per alium purgare se tentavit, tacitus, pacatusque injuriam tulit. Mansit tamen sita illi integra dignitas , neque re, neque dicto minus liberali est violatus. Non ardes in Palatio ademptae, non Vi

98쪽

COMMENDO NI CARD. 63

ctus praeberi desicias, ne aditu quidem, atque amucitia prohibitus, nisi quod ipse ultro se rebus sib duxit, Idque Carasa satis habuit, virum insontem,& secundissimae famae, ultra insectari,aut non amsiis, aut non visum. At reliqui ferme omnes, quicumque initio publicis negociis, consiliisque a Paulo admoti fuerant gravius perculsi , Palatio alii ejecti, alii carceribus inclusi, in exilium alii pulsi ; in quibus & ii fuere, qui maxime Commendono obtrectaverant: Nam Carata, ut solus omnium rerum potiretur , neminem ullo amicitiae, aut gratiae jure pollere apud Pontificem patiebatur , nisi qui ao ipso provecti ejus beneficium agnoscerent. Ita alium alia de causa omnes amovit, in locoque eorum clientes suos suffecit, homines, quibus nulla Reipublicae, aut honesti cura, ipsique in illum fide, non religione , sed utilitate, ac spe improba crescendi ex publicis malis stabat. Vacuus igitur Commendonus publicis muneribus, insperatumque eo tempore nactus otium, avidὰ studia sua repetiit, opusque ante in choatum a se de jure Romani Imperii ad Germanos translati, de Pontificum Maximorum potestate, ac de publicorum Conciliorum vi pertexes re , atque ab luere est adorsus. Ob id assiduos hi Vaticana Bibliotheca vetustos, ac situ, & pul

vere obstos libros excutere, evolvere, totam.scm- rari, atque eruere antiquitatem , multa librario-rtam, multa etiam sua manu exscribens. ier hae

ipsum fermὰ annum utilibus, atque honestis stu-

99쪽

.. DE VITA IOANN. FR

diis cum transegisset, postrembiboni cum Pomtificis venia anno insequenti M. D. LI x. ab Urbe Venetias discessit, inde Zacynthum, ac Caepha- leniam, quarum Insularum Episcopus erar, trans missurus. Verum dum ibi tempestatem ad navi gandum idoneam opperitur ad xv. Kal. Septem abris Paulus IV. decessit , tertium quidem &Octuagesimum agens annum, sed ira, ac moerore magis, quam senio confectus, quod scelerum C rasae, fratrumque , ut diu nescius, ita serus vltor extitisset.

De Cara is, stat ibusiue Urbe pulsis. CAPUT XVIII.

CARAsae Cardinali duo fratres erant, natun inor Ioannes Dux Pallani, minor Antonius Marchio Montibelli, uterque titulum per alterius injuriam adeptus. Diversi vitiis, sed omnes arrogantia, di secordia pariter odiosi, invisseque. Caeterum distordes inter se, obsidendis p trui auribus, ne quid quod ipserum scelera pro deret, permanare ad eum posset, fraterna concordia , & fides ex mutuo metu. Uni Paulo sume probitatis, & innocentiae speciem praeferebant; apud alios certabant flagitiis. Ac talsis simulatione Paulus iis se abutendum permiserat, intemtus ipse jubendis novis legibus, queis projectam homi-

100쪽

COMMENDO NI CARD. 61

hominum licentiam frenaret ι & domesticae tur pitudinis nescius aliorum ordinabat mores. Unde pari odio de virtutes ejus, & vitia suorum habe

bantur. Quae cum omnem excessissent modum ,

extitit, qui misereretur Pontificis,alioquin egregii, & publicae rei percupidi; N in quo, praeter asperius adversus repugnantes ingenium , vehemen tioremque naturam , nihil quod magnopere reprehendi posset , invenires , quando ille in tan tam invidiam , atque offensionem hominum nul lo suo merito adduistus videretur. Is quicumque fuerit inam & in occulto mansit , nec sciri ad rem magnopere perrinet dicitur venia impetrata, quod non haec antea detulisset, vitam , mores, facinora trium fratrum , ac dedecora domus om.

nia aperuisse , addito, quantum inde ad bonos ossentionis, quantum ad ipsum invidiae, atque

adversae 'famae redundaret. Attonitus ea audivit

Pontifex,& ubi haud vana referre viso fides auathori fuit, ingenii dolore, atque impetu exarsit, cum quid potissmum in eos statueret pudore si mul, iraque conflato non satis succurreret, in prinsentia misit, qui omnes, quicumque se aliqua pro pinquitate contingeret, aditu , α conspectu suo prohiberet,&Senatum insequentem diem, quia tum nox suberat, vocari jussit.ZCum ventum in Senatum est, gravi oratione prius de Patrum fide est conquestus , a quibus admonitum se oportute

eorum , quae contra publicam rem , famamque ,& existimationem suam fieri animadverterent.

SEARCH

MENU NAVIGATION