Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Lapides terrae fimiles. ἔψst

gulis,tum vitrariis usum praebet: 3J nam vitrum tingit purpureo colore, ipsum que depurat, adeo ut si viride, vel flavum suapte natura sit, ejus mistione albescat, puriusque efficiatur. Repetitur in Germania, & in Hetruria in montibus Viterbiensibus.

si I Lapis blanganensis ab Alberto, & a Caesalpino, aliisque Magnesia quoque vocatur: quod ma ne tisimilis sit. Colore enim est ferrugineo , ae ferri substantiam admistam habet ; ut bene coniicit Merret tus saJ tum ex colore, tum ex variis effectibus e assulis enim spiritibus mineralium acidis, vitrioli saJ la Giti ed erume. g. bullas emittit, & vehementer effervescit, atque ac serrum . Vierum autem atro colore inficit, purariam Ner . ut scobs ferrea, a cultris abrasa, ac cotis ramentis commistis , dum acuuntur, stricum tingit,sa J A Cardano syderea appellatur, an potius siderea, quasi σιδάρ- serrea ps3J Lapis hic vitro liquefacto admisius primum ex viridi eandidum ae perlucidum nitidumque efficit: exinde vero si major ejusdem copia adiiciatur, purpureum reddit, ac demum etiam nigruma . Hine Caesalpinus ex illimat, a magnesia impuras vitri particulas attrahi, ut a magnete serrum azAn autem id eveniat ob immutatam vitri texturam , tantummodo ex interiectis magnesiae particu Q-6modo maenesia iis , an ex eo quod nonnullae vitri partieulae ex magnesae admistione in motum actae evans se ut i exo stet deauras, an ex solo partium situ immutato, nulla detraei lane , aut accessione extraneorum corpuscu . η βIorum facta , an ex his omnibus; haud facile est determinatu. Quanuis enim Merret tus conten dat , id tantummodo tribuendum esse ferreis magnesiae partieulis, quae cum ob propriam gravi tatem avolare nequeant vitreis interpositae, earum texturam invertunt: adhuc tamen aliquid dubii relinquitur, an magnesia suibusdam peculiaribus, praeter ferreas, salino sulphureis partibus χνteat, immo ferrum ipsum hujusmodi partibus praeditum esse verisimile est quibus coloratas vitri particulas in motum agat,ac secum abripiat in altum ; ideoque tum ex detractione, tum CT ad ditione , tum ex corpusculorum inversione ipsa colorum diversitas oriatur.

DE LAPIDE COΜENSI.C A P. VI.

HO c loco etiam lapidem Comensem, quod terrea videatur esse naturaia, ponendum existimavimus; qui ob id Comensis dicitur, quia in agro Comensi fere nascitur, unde Iebetes, nec unius generis vasa excavari, ac fieri solent: eum excisum lebetis instar saepius tornant, totque inde vasa, alia aliis minora excudunt, quot ipsa lapidis magnitudo sufficere potest: ea aliis ali inclusa, sed tamen excavata sic apte haerent inter se , ut una , atque eade moles esse videatur, & ita venum exponuntur . Hujus meminit Pliniu hi. Filiam IIb.36. Laa verbis : In Siphno lapis es , qtii ea tur , tornaturque in vasa coquendis ciabis utilia , vel ad esculentorum Uus , quod in Comensi Italiae lapide viridi accidere scimus . Sed in Siphno singulare , quod ex factus oleo nigrescit , -- rebitque, natura mollissimus . De hoc Siphno , qui similis est Comensi, loquitur etiam Theophrastus lib. de lapidibus.

Lapis Comensis, MI Is lapIs ollaris, & lapis Iebe tum d eitur. Huius praeter Mereatum meminerunt Nealiger in exercitat. Gernerias de fig. Iapid. ac Inter recentiores, Uvagne rus in historia natural Helvetiae & Cl. Langius in historia Iapidum . Probabile autem est lapidem hunc compingi ex ma GrIa argillaeea, quae in substantiam vasis fictilibus similem conerescat, nimirum torosam atque Ignis particulas facilὸ excipientem eisdemque resistentem , it aut non ita facile in calcem reda

232쪽

Iso Armarium Septimum

C A P. VII. --h, o V Μ E x vulgo Pomice dicitur , a Gallis Aerre ponee , ab Hispanis Ia PD-ι,λ. , . ' A dra Vponia, a Germanis Bissein, ab Arabibus Fanech , a Graecis vero

Plinius Πλ76. e. t. appellatur κο-ιs, Ub fistuliano LMuuavitasvo, quas habet: enim vermis Serap. de si . ex

est, qui exiguis foraminibus tritieum terebrat, perinde ae pumex a natura Vitruvitiivs.,. .f. terebratus conspicitur. Spongia a Vitruvio nuncupatur, quia ut spongia mul- Eneid. Lib. , a. ' ticavus , sive fistulosus apparet; propterea Virgilius canit: Delusas ut cum latebrose in pumice pasor Vestigavit apes, fumoque implevit amaro . Quia infinitis latebris est refertus. Pumex quidem fit ex ardenti exhalati

233쪽

Lapides terrae Amiles. Is I

ne, qua montes incenduntur, & terra comburitur, in qua inhaerentes lapiis des, saxaque in pumices meatuum plenos degenerant, quivi ventorum, &ignis non raro in auras deferuntur. Hanc ustionem equa Pumex evadit, paucis ita complexus est Poeta in AElna. Veluti in fornace lapis torretur, O omnis Exuitur penitus venis e subit altius humor

Amissis opibus i levis sine pondere pumex

Excoquitur. ---

Veteris incendii certissima indicia hodie videre licet in Vesevo, sive Vesuvio

Campaniae monte prope Nolam , quem Monte di Somma dicimus ; saepius enim arsit, sed nunquam vehementius, quam Titi Vespasiani Imperior quo tempore ex illo incendium erumpebat, quo vicina loca plurima conflagrabant: eratque tunc cum cohorte militum Miseni Plinius naturae historiarum striaptor ; qui cum inusitatae magnitudinis , & formae apparere nubem vidisset, incertumque esset procul intuenti , ex quo monte oriebatur quem Vesuvium fuisse postea cognitum est ad rei investigationem se contulit . Sed cum ad Montem hunc ventum esset ut Plinius Iunior avunculi sui exitum Cornelio Tacito diligentissime transcribens narrat γ coactus fuit cervia

cale capiti impositum linteis constringere contra levium, exesorumque Pumi- Pumices a Vesevo cum casus munimentum . Inceptum tamen urget ille inquirendi studio accen- ς μ 'sus, dum spiritu, crassore caligine obstructo, vitam amisit. Quae mors tanto obitus. illi honoratior , quanto subtilis magis abditarum , in tam varia natura , rerum indagator exstitit. Nunc vero mons ille , qui per tot annos, modo sopitam, modo libere erumpentem flammam aluit, accessum praebet; totusque fertilis, Praeter planitiem, quae in vertice arida est, & ut cinis , nihil omnino producit . Id olim etiam evenit AEnariae Puteolani sinus insulae , atque inter Cumas,& Neapolim ; quibus in locis elim montes incendio diu claruissent, tandemia tepuere. In causa vero materia esse potuit, quae facili igni absumitur, quae inque semel accensa emoritur ; qualis bitumen, sulphur, hisque admista terra rnam quan vis per spiramenta cavernarum ventus incumbat, diuque luctetur ,

ignem illa semel usta non concipiunt, in quibus quod uri posse, nihil relictum est. AEt navero levibus illis fomentis, plurima diuturni incendii nutrimenta, saxa adjungit, quibus, ut idem Poeta;

- Cusoria Flamma

Vera , tenaxque data es.

Concipiunt quidem ista tarditis. flammam ob tenues vias, venasque , quo conceptam pertinacius retinent: inter quae praecipuum nominat lapidem molarem,

qui, ut paulo inferius, Semel, atque iterum pariens, ct mille perhausis

Ignibus , ins aurat vires ; nec desinit ante , uam levis excocto defecit robore pumex In cinerem, putresque jacet delapsus arenas.

Reperitur Pum ex illis in locis, de quibus modo: deinde etiam , ut Plinius Loeu, . vult, laudatissimus in Melo, Scyro, Holiis insulis . Sed cum saXa in monti Pumiei, dῖε reii bus diversa sint, & exhalatio illa aestuosa , quae cinerem cum pumicibus cru- tiae .ctat, nunc remissior, nunc impotens magis erumpat; fit, ut Pumices inter se differant colore, densitate, & levitate : nam vel sunt candidi, vel cineret, M D vel nigri, vel in rubro nigri: rursus alii duri, alii molles : omnes quidem leves , & idcirco in aqua innatant; nigri vero caeteris sunt densiores, & ideo selectu, . parum ponderosiores. Praesertur candidus , levis, fistulosus, durus, calcu-Iorum expers, teri facilis, nec arenosus in fricando. Facultatem habet abs- Vires. tergendi, extenuandi, siccandi: ipsius pulvis dentes politi sarcoticis quoque miscetur ; ustus trina ustione , ut Plinius scribit ex Theophrasto, ita ut torrea- m. d. ias istatur carbone puro, ac toties vino restinguatur albo , tenuiorum fit partium , acrimoniamque acquirit, quam lotione deinceps amittit: Iavatur autem ut

cadmia. Ulcera purgat, expletque cicatrices, & emendat; additur etiam ad

234쪽

Isa Armarium Septimum

malagmata eapitum, verendorumque ulceribus. In ferventis musti dolium injectus , illico fervorem tollit: ajunt potores in certamine bibendi praesumere

farinam ejus, sed nisi im henso potu impleantur, periclitari. Eo utuntur scriptores cum gummi juniperi ad papyrum expoliendam. N O T AE.

Pumex ArabIbus in, Nes laton appellatur. Particulas aereas admistas habete nam In ealcem redactus affusum acetum viridi colore inficit aeque ac euprum.

DE TOPHO.

C A P. VIII. PUMici similis est Tophus, vulgo Toso, qui Graecis dicitur; nam

Iapis est meatuum plenus, & ideo levis; neque semper colore , atquirimus lib. 36. e. t . duritie Pario marmori similis existit, ut Plinius ex Theophrasto scriptum reliquit, plerunque mollis, atque friabilis reperitur; colore quidem non ν' sollim albo , sed cinereo , rubro, subflavo , atque fusco : nam pro terrae, in qua gignitur, diversitate, variis coloribus insignitur. Essicitur autem Iapis ita cavernosus humore cum terra non satis bene permisto , quem cum diversae terreni partes tanquam vasa contineant, calore ex eis in percoquendo exhauritur ; sed cum frigore quoque concrescat non secus, atque alii lapides diximus enim suo loco non tantum calore, verum etiam frigore lapides condensari Tophus etiam dicitur, qui frigore in specubus concrescit, ex succo quidem lapideo , quo stillat, vel in aquaeductibus, per quos succus ipse transit. Reperitur passim pluribus in locis, ut candidus in Hetruria, in agro Picoenos in Umbria ruber, & niger in Campania, & in comitatu Sanctis Florae, sub- savus in Ilva Insula; fuscus & cinereus ubique fere locorum; maximε apud Vascones caementorum in extruendis caminis , & furnis usum praestant; graves enim sunt, solidi, & ad verbera quaelibet contumaces ; ac si quidem magna vi mallei impetantur, quasi nihil proficiatur, ita parum a duritie recedunt; hi vero vuIgatiores, & caeteris ignobiliores; nobilior autem ille, qui natura

scaber est, quem Virgilius, & alii poetae versibus suis celebrarunt. No T AE.

Generatur Tophus ex arenarum granulis, glutino Iapidescentis liquorIs invicem coneretis: quae granula, ctim angulosa sint, inter se apte congruere non possunt; quo fit ut spatiis, ac meatibus relictis, Tophus spongiosus, levis, de asper effetatur . Nonnunquam etiam margam admistam habet, ut tradit Uvagi erus et interdum musco , arborum frondibus , aliisque huiusmodi qui Gquiliis, a materia lapidea invicem arglutinatis, resertus aspicitur, ut observavit Cl. Lanatus . Varii autem Tophi reperiuntur , soliditate , levitate atque colore pro diversis arenarum generibus, aliisque extraneis corporibus admistis , ex quibus compinguntur.

DE LAPIDE BIBULO, MICA,

Et Ammo chryso.

Virgilius a. Gestula

AD Tophi similitudinem aliquo modo etiam arenarius accedit, Diabilior tamen, de siccior; unde bibulus nominatur, quod facile aquam sorbeat: ' nihil enim hoc lapide siccius, nihilque siticulosius, quare scitὰ admodum Virgilius ait:

Aut lapidem Bibulum, aut squalentes infode conchas. Agricola arenariam etiam vocat petram comminutam, quae non usque adeo

235쪽

Lapides terra fimiles. 1s3

comminuta est, ut in pulverem conversa sit. Est is vel albus, vel niger, vel cinereus, vel flavus, vel ruber, vel fuscus, prout arena ipsa, ex qua constat, colore varia apparet. Reperitur in eisdem fodinis , in quibus arena effoditur; quapropter arenosam substantiam tantum habet, ita ut ex eo comminuto potissimum arena fiat.

Micam quoque appellant lapidem illum arenarium, in quo pulvisculus Mica quid sit. quidam continetur copiosus, qui in arena quasi argentum fulget, & ideo setium

argentum a Germanis vulgo nuncupatur, qu6d colore adeo argentum referat,

ut imperitos non raro decipiat; fetium vero, quod eorum oculi etiam noctu micent, vol quod nullum utilitatis fructum metalicis praebeat, cum igne consumatur. Reperitur Mica non tantum in arenis, verum etiam nonnunquam in Loeus.

marmoribus, ac aliis lapidibus, quibus ita adhaeret, ut separari non queat. Ammochrysos etiam inter arenarii lapidis genera annumerari debet, in , Misi i lib-ν - .r . hoc a Mica differens ; quod hic aureum, illa argenteum colorem referat; rur- nu d E i .' sus hic nunc bractearum, nunc pulveris habet quadru Ias ; Mica autem solummodo pulvisculum continet. Cum vero ex eo arena fiat, quae amm Graecis Solim DPol bist dicitur, aurei quidem coloris, qua in siccandis literis utimur, ob id Ammo- n is, iis. chrysos nominatur; Germani vero felium aurum , non secus, ac Micam felium argenteum vocare solent; quia ex iis nε minimum quidem auri, vel argenti extrahi, & elici possit; tantum abest, ut horum utrunque sit metallum.

C A P. X. FRi A a thau M lapidum species hactenus executi sumus; nune de iis dicemus , qui in tenuissimas squamas scinduntur, quorum alii pellucent, alii non pellucidi in fila deducuntur ; & primum de Magnetide, quae Ammo chryso superitis descripto similis est . Magnetis autem dicitur , etsi nullam cum ma- T-Jςvmi r δ gnete similitudinem habeat; sed fortasse agnetis , sive agnes dicenda est , a sy V 'U'

puritate videlicet, atque candore ; est enim ἀγνος Graece purus: itaque litera, m, temere fortasse praeponitur. Vulgus frJ talchum appellat, corrupth scilicet pro eo , quod est chalchum e Chymistae enim hujus ipsius talchi pulvero Talca ςtymologia . aes inargentant; nam purum est, argentei coloris , perspicuum, & in tenuissimas squamas fissile , quod aspitates altera Plinii a quibusdam censetur . Im- Variae talci species. purum vero non ita in tenuissimas crustas findi potest , neque candidi coloris

est, sed vel plumbei, vel ferruginei, vel subflavi, vel fusci; cujuscunquo

tamen coloris sit igne non consumitur. Reperitur verδ non tantum in Germa- Locus.

niae , Cypri, ac Ilvae metallis ; vertim etiam in propriis venis , nonnunquam etiam in lapidibus ex Monte Atto allatis, ex quibus vitrum Romae conficitur reandidam agnetidem nobis invenire contigit, quam iisdem lapidibus adnatam in Armariis adhuc reservamus . Mosco vitae etiam puram agnetidem habent, quae vitrum vulgo esse creditur; utrinque enim mirE translucet, tenuis admodum, laevis, Λ quasi ascia dolata. Incolae ex ea luminaria conficiunt ad T lci usus, aciem oculorum augendam ; visum enim maximE rccipere, colligere , & alere

illos Munt, qui eam oculis admovent. Ego sanE studiosis facith author sim , quorum obtutus assidua lectione saepe deficit, ac perstringitur propter albedinem quae visum dissipat, ut ca in voluminibus uti consuescerent; quia literas non aliter transmittit, atque si nihil literis esset superimpositum , ejusque magnitudo ut plurimum paginam aequat, &cum vibratur prae tenuitate papyri manu concussae sonum excitat. Frequenter a pictoribus picturis adhibetur, tum

ut pulverem arceat, tum ut per eam, tanquam per transennam pulchriores eminus picturae appareant. Ex Mosco via etiam adfertur, unde illam accepimus,

S penes nos habemus; impura autem frequens est multis Italiae locis, ut in Ilva insula, in agro Senensi , tu Tusculano, in comitatu Sanctae Florae , in Ca-V labria

236쪽

I marium Septimum

Vires meditat. labria apud Sanctum Lucidum. Dysenteriam sanare creditur ejus pulvis eum, vino austero epotus.

TaIeum dictum esse potius videtur ab Arabico Gus Taraon, quo asterem lamIum apud nonnulIos signifieari tradit Avicenna e sed apud Averrois Interpretem pro Iapide speculari accipitur, ut superius diximus , ubi de terra Samia . Taleum Amianto, ac lapidi selenitae admodum est assine ; igni enim vehementer resistit: constat autem ex lamellis, quae coagmentantur ex fibris inter se parallelis . Menstruis potius at halicis, quam acidis Talcum solvi iactitant Chymici, qui oleum eosmetieum ex

eo parare conantur .

DE LAPIDE SPECULARI.

C A P. XLI Apis Specularis, quoniam diaphanus, &scissilis est, ideo post magnetidem

videtur collocandus, quanuis nullis aliis inter se notis conveniant. Spe-ς xy Qi'g cularis autem dicitur , quod speculi modo luceat, vel quod specularia ex eo fiebant, hoc est fenestrae admittendae Iuci, & excludendo vento, imbriquo idoneae: quod genux hodie ex orbibus, tesselisve vitreis magis conficimus . AGraecis otio ης , Latinis etiam lunaris vocatur, quoniam noctu crescente luna reperiatur, & -οσι ληνος, quod lucente luna, colore candidissimam spumam re ferat a cujus adeo rei fidem expertus fui, cum Sylvenae in comitatu Sanctae Florae diverterem ; nam cum sub noctem ultro, citroque obambularem , COI-liculos quosdam ad Lunae repercussum tanquam spumolos eminus videbam, &quid sibi id vellet, ignorabam ; quare studio visendi incensus propius accedebam , & lapides csse , qui ex candore tanquam spumae ad lunam relucebant, comperiebam. Ego vero tunc in hujusmodi causa consideranda paulum attentus, nonnulla a memoria, quae multo ante legeram , exigebam, donec ex in indiciis , lapides speculares esse judicarem ; indicia enim dubitationem aufere- LapIdis Speeularis hant. A nostratibus vulgo speechio diasino dicitur. Lapis est laevis , plurimum dest pxi mollis, colore vel candidus , vel niger, vel partim candidus, partim niger, vel mellei coloris, vel ob nigras maculas ophitae similis, sicuti de AEgyptio Aturi.is seibi os, styipsit Theophr stus 3 candidus plerunque translucet: & quia in squamas iciniaeue dieitur. ' ditur, quae Vulgo sagite nominantur, coloremque, ac perspicuitatem aluminis praeseseri; ideo alumen stagliolum ab ossicinis nuncupatur: quanquam cum alumine nullam habeat a finitatem. Qui vero fusco, vel nigro color Lapidis Speeularis praeditus cst, quanuis semper splendeat, obseurus est tamen, vel miniis sal-d iiDἔφη tem pelluci dus . Figura quoque inter se differt; nam vel glebae figuram habet, vel tabulae, vel rhomboidis: nonnunquam etiam globi. Neque frigore, ne-Locus. que solis aestu laedi solet, sed assiduis imbribus corrumpitur. Nascitur frequens in Italia, ut in comitatu Sanctae Florae prope Sylvenae pagum, in Senensi agro, in Volaterrano I nascitur etiam in Ilva insula, & in Sicilia I reperitur quoque in citeriori Hispania circa Segobricam urbem, in Germania, in Cypro , aliisque locis. Caeterlimin Bononiensi agro, ubi hodie multus visitur , cujus meminit Plinius his verbis: Sunt lapides speculares in Bomniensi Italiae parte , breves , maculosi, complexu silicis alligati , quorum tamen oppareat natura. Amilis eis , qui in Hispania puteis essoriuntur profunda altitudine. Ustus, in gypsum convertitur, & aliquando calcis loco usurpatur. In vino austero epOtus, dysentericis prodest; usti vero pulvis fistulosis ulceribus auxiliatur; arbore s adalligato eodem reserente Dioscoride Bugiferar redduntur.

237쪽

Lapides terrae similes. In

Lapis Specularis ab Arabibus Hagiaro Asia amar , voeatur idest LapIs lunae : hine a Graecis recensioribus κο μαριν dictum putat Salmasius . Probabiliter est Androdamas soJ Plinii; hujus enim descriptio in hune Iapidem optime quadrat. Ita enim describite Androdamas argenti ni torem habet ut adamas, quadrata, semperque tessellis Dius. Constat siquidem lapis se lenites ex tessellis, seu lamellis parallelepipedis , plerunque rhomboidem exprimentibus. Hinc ab Agricola Ithombites voeatur: hae autem lamellae in alias minores resolvuntur , ejusdem figurae, nimirum rhomboidis, aut quadratae, ut Steno animadvertit, aeque ac evenit in salium di lutionibus . Cum crystallo magnam habet assinitatem; nitidus enim ac pellucidus est; ab ea tamen juxta plerosque discernitur , ob diversam partium ac tessellarum figuram, ex quibus eoalescit: licet alii substantiae potius similis , quam sormae rationem habentes , crystallum appellent. Hinc qui se lenita rhom boides Stenoni audit, eum crystallo & taleo a plerisque eonfunditur. Ab Erasmo Bartholino enim Crystallus Istandi ea voeatur, & a Boccone Cristolis Alandico , o latio romboidale , a Septati Masta di CrisaIII quadrati . A Grev v, ae Rumphio tescum crystallinum , ac talco crystallus. mures se lenitae nascuntur speetes, colore, partium figura , ac situ inter se diversae : nonnullae enim ex rhomboidibus, aliae ex cu bis, aliae ex traperiis componuntur: quarum descriptiones videre licet , tum apud superius memoratos Auctores tum etiam apud Luidium in I ithographia Britannica , Plotin. naturai. hist. Acarnan. in specimine lithographiae Helveticae , Langium Historia Lapidum, Scheu rerum de lapidibus &c. quarum pleraeque crystalli , aut talei nominibus insigniuntur , adeo ambigua est horum lapidum natura . Gignuntur Speculares lapides ex liquore limpidissimo salino .sulphureo , qui aliorum lapidum rimas Pervadens denique in majorem cavitatem influens, ubi diu retuderit paulatim partes crassiores, ac terrestres partim in imum demittIt, partim ad latera quaquaversus deponit et quae propterea invi cem coalescentes vas quodammodo sphaericum ae crustaceum compingunt, in quo purior liquor re siduus , sensim concrescens , in selenitem abit. Ex hac crusta lapidea, qua lapis selenites obducitur, affuso spiritu viasi paratur tinctura ad asthma uti lis a Io: Adamo Demfle , ut tradit sbJ Langius. Nascitur se lenites plerisque aliis locis, nimirum in Corsiea , in Hispania , in Germania prope Mo-guntiam, in variis An tiae fodinis, aliisque. In IsIandia, ut resert Greuvius, mons est altissimus , qui ex una parte ex selenite omnino compactus est .

DE AMI ANTO.C A P. XII. AM i A N τ υ s frJ lapis cum Graecis, tum Latinis nominatur, qui a nostris, Hor di pistra vulgo , a seplasiariis A lumen plumae licet falso dicitur ,

alii, ut Plinius, faJ Linum Asbestinum, quasi inextinguibile, sive Linum vivum vocant, quoniam non secus, s 34 ac linum pectitur, ne tur, ac in vestes, & map-V a pas

238쪽

exi c. ya

I so Arimarium Septimum

pas texitur, s J quae sordidatae, si in ignem projiciantur, perinde purgantur, ac

si lavacro sordes elueris : quod ut memoriar proditum est, ita a fide dignis nar- Mappae ex Amianto rari audivi. Imperator vero Carolus Quintus hujusmodi mappas ex Amianti C- ψly q ' lino contextas in aula sua habuisse fertur, quae ultra candorem adeo subtiles erant, ut per aureum annuluin trahi possent, & simul conglomeratae, tametsi tres ulnas amplius longae, compressae manu fere tenebantur ; ut autem quaelibet, mensae semel, atque iterum instrata fuerat, & aliquid sordium contraxerat, inflammana tanquam in lixiviam conjiciebatur, unde demum sordibus exustis, tersior, splendidiorque eximebatur : quo spectaculo astantes obstupescebant, seseque praestigiis circunveniri putabant, mappa non ambusta , nedum vero corrupta. Hujusmodi vero mantilia, & mappas fieri ipse Imperator curaverat Cortraci in celeberrimo comitatus Flandriae oppido , quod Ganda voocto millia passuum distat: sed unde tantam istius lini copiam importasset, dubitatur; quia a textoribus , quod genus hominum ibi vilissimum , & pauperrimum est, nunquam importari solebat. Ex eo efficiuntur ellychnia, quae nonnisi oleo absumpto extinguuntur. Pausanias hunc Carpasiuin linum appellare videtur, cima inquit, J Lucernam quidem ex auro deae Callimachus fecit, inquam oleum infusum non consumitur , n si exacto demum anno , cum tamen

lucerna dies, noctesque ardeat ; id ideo evenit, quod lucernae insit Θ lino Campasso funiculus r quod fanὸ sinum tinum ex omnibus igne non consicitur .

Amianti varia no- Alia insuper fuerunt nomina huic lapidi indita; nana alii foJ bostrychitem, alii cor idem, alii poliam, alii spartopoliam nominarunt . Lapis est Agnetidi non forma, sed natuta valde assinis; finditur autem in tenuissimas plunaas, &alumini plunioso adco similis videtur, ut pro eo a Seplasiariis supponatur. Colore f7J est vel candido, vel cinereo, vel subviridi, vel rufo , vel ferrugineo . Ab alumine autem scissili, sive plumoso discernitur gustu : nam hoc

astringens est , Anaiantus vero substantiae tenuitate linguam quadan tenus pungit , astringentiae autem omnis expers; Amiantus quoque in aqua de oriuna fertur , illud vero supernatat; rursus alumen in ignem conjectum liquescit , bullasque excitat, Amiantus contra igne non modo comburi, sed nc dissolvi quidem potest, f8J quod accidit, ut scite annotavit Agricola,propter internum, quem habet, humorem , perinde ac metalla, & propter siccitatem externam; qui quidem humor, quia potentior est ignis calore, nequaquam consumi potest; sordes autem ad lapidem adhaerentes consumuntur. In permultis reperitur Io Dissiorides lib. s. cis ; non sollim in Cypro ut Dioscorides scribit verum etiam in Germania au h iti, ns inter Noricorum, & SaXoniana metalla: invenitur quoque ejus in inera ut rex. suae nouot. e. s. fert Paulus Venetus in quadam regione magno Chamo subjecta, quam mi- Arint, Iib. s. de hip. neram incolae Salamandram vocant, falso existimantes pilos e sic Salamandrae pn ista n; 49. h. i. animalis , Propterea quod ab igne non consumatur. Post rcino in eminentissimis Mosco viae montibus copiose reperitur: quod mihi retulit Ioannes Vasiliae Re-. gis Moscovitarum orator cognomento Istomina Cosmici Severingen , qui nuper ex Mosco via Romam longis itineribus venerat, ut de Pace inter Poloniae,& Mosco viae Reges contrahenda cum Gregorio XIII. Pontifice Maximo agerct, utque interccssionem suam, & subsidium pro ea feliciter obtinenda, &expeditione melius contra Turcas suscipienda precaretur, quod utriusque harum regionum interesset, & ad communem Christianae Reipublicae tranquillitatem stabiliendam cum utile, tum necessarium fore omnino videretur. Quo factum fuit, ut inter alia nostram quoque Metallothecam inviserit, quae iIli non usque adco displicuit; nam ut naturae operum studiosissimum , ita peritissimum insuper ex sermonibus illum comperiebam, ex eoque plurima , quae me antea fugiebant, haurire gaudebam. Amt ni usus. Ex Amianto olim funebres regum tunicas conficientes corpora favillam ab reliquo separabant cinere . Hodie mulieres hoc sibi fricant genas ad rubo I Drus lib. 16. o. . rem excitandum, puerisque collo suspendunt, credentes hunc veneficiis resiste- re ; nonnulli et lychnii loco ostentandi gratia lychnis adhibent, & hanc ob. causam immortale et lychnium appellant.

Amianto a

cap. 12.

. Qineta Itb.7. Pausanias lib. I . Amianti color. Amiantus ab Alumine schisto quo differat.

239쪽

Lapides terra Amiles. LSI

si J Lapis ille Grae7s vocatur ι--ας, idest, immaculatus, a verbo μιήπω maculo, de particuIa privativa α quod Isne minime Iaedatur , sed potius expurgetur . Locus hie iure exposcit,ut pauca dicamus de ingenti, ac magnifica Sanctissimi Patris CLEMENTIS XL.

cura in Vatieanis aedibus muniendis , exornandis, atque amplificandis r Namque non modo earum incolumitati consuluit, cum pluribus in locis a terrae motu concussas , ac labefactatas resecit, firmavitque ; verum etiam earundem nitori munifico, ac liberaliter prospexit. In quan cunque Edium Vat Ieana- enim harum aedium partem vestigium ponas , ubique aliquod occurrit optimi hujus Principis mu- rum loea Sanctissimini ficentiae indicium: utque caetera omittantur, picturas nobilissimas, quibus tum Aulae, ut vo- Ponti si eis Clemencant, Regiae, & Clementinae, tum cubiculorum , quae Rhaphaelis Urbinatis appellari solent, pa- tis XI. jussu restituis rietes exornantur , contractis vetustate sordibus jam pene obliteratas, tam diligenter expolien- ea atque ornata. das, ac detergendas curavit, ut nunc tanqtiam ex tenebris quodammodo erutae, atque in lucem revocatae, ex obscuris , atque inquinatis , nitidissimae , ac perpolitae conspiciantur. Eodem studio Pinacothecam, proximasque ad Septemtrionem aedes , nostratibus vulgo Belaedere , tabulis , statuis, aliisque veteribus monumentis instauratis , restituit, signis marmoreis, aulaeis , operibus

musi vis , aliisque id genus praeclaris recens adjectis , auxit, atque amplificavit. Sed prae caeteris Bibliothecam Vaticanam , etsi locupletistimam , ornatissmamque, longe Iocupletiorem, atque illustriorem reddidit. Siquidem ejus picturas pluribus in locis deletas refici jussit, codicibus omnis generis unde quaque collectis , ac praesertim M. SS. Arabicis, & Syriacis , per viros orientalium linguarum peritos diligentissime , ac magno sim ptu conquisitis , insigniter eam ditavit, axi I. Inteum Amianti xitque . Inter caetera autem conspicitu in sane est, linteum ex lino asbestino contextum , quod mini eiusdem uiua nuper munifice eivm Bibliothecae largitus, inter eximia ipsius cimelia asservari mandavit una cum niseentia in urna marmorea, qis, inclusum repertum fuit primo lapide a Porta Maiori, olim NaeVia tu i ttieea Vatieana reia non millos, anno is o a. , ut scribit Philippus a Turre meritissinus Hadrianensis Episcopus in sua eonditum.

Epistola apud P. Montiaueon. saJ . Hac urna cineres cum calvaria,& ossibus combustis, dicto linxς0 saJ Iti hin rorisIta involuti, conditi erant. Hinc coniici potest , primarium aliquem virum ei vili , ac militari p' 'testate illustrem ea tumulatum suisse et Id enim indieatur , tum linteo asbestino, ex quo, ut Pli nῖus ait, Regum funebres tunἰ cie corporis farinam ab reliquo separant cinere, tum figur Is, atquo insignibus civilibus , ac militaribus eodem marmore insculptis , quibus Principes, viri belli mu-

240쪽

Plinii sit idem at

que Amiantus.

Amiratus eur Immas bestinum duara .

Ratio filandi

Antianti.

Is Τ Arimarium Septimum

neribus clari, ae e Ivili magistratu praestantes ornari solebant. Quod ad caetera attinet, saJ quae ab antiquariae eruditionis peritis super hoc argumento varie disseruntur , utpote ad nos rum institutum minimc pertinentia , hujusmodi rerum studiosis examinanda relinquimus : Urnae tamen iceis nem , licue ab aliis editam, quam diligentissime , atque ad amussim ex ipso archetypo exculptam antiquitatis sc .itatoribus hie spectandam ponimus . Monendus vero benignus lector, praefatas figuras adco a. corros vis terrae salibus suisse exesas, ut pleraeque ex illis omnino sine depravatae, ac nonnullae tam ambiguam speciem induerint, ut vix dignosci queant, aliudque aliis exprimere visae sint. Verum ad illud, cuius gratia hae e dicta sunt , revertamur. Linteum hoc rarissimum profecto est antiquitatis monumentum, ac fortasse etiam singulare, elim, quod sciamus, ei amplitudine par

nusquam reperiatur et novem enim palmorum Romanorum longitudinem, ac septem latitudinem qua l. Fila, ex quibus contexitur , sunt admodum crassa : haec ii in contrariam ei, qua convoluta sunt, partem contorqueantur, in bina fila crassiuscula dividuntur , quae pariter inverse contorta

dissolvuntur in villos tenuissimos flexiles , ac tactu quovis seri eo molliores, sed admodum breves . Hi villi, singuli pilis quibusdam tenuissmis horrent, ac si aridi terantur , abeunt in pulverem te nuissimum , atque eandidissimum , digitosque ar*enteo polline inficiunt, ei, quo papilionum alae nitent, simillimo a quod etiam evenit in alumine plumeo ossicinarum, si rudius contrectetur , eui sapore , colore, mollitie, aliisque qualitatibus omnino sunt similes : si quidem eodem modo atque hoc, comburi nequeunt, nullisque menstruis corrosi vis dissolvi possunt. Propterea nullum dubium est, quin alumen praedibum idem sit , ac Amiantus veterum . Itaque sicuti una eum Illustri Gsimo Lanciso observavimus , praelatam telam asbestinam in villos , modo , quo dictum est, resolvi; ita non dubitamus,quin tum ex iisdem villis iterum contortis,tum ex aliis ex alumine plumeo,rati ne qua in serius exponetur , comparatis, fila hodie quoque neri, ae tela confici possit. III Linum vivum a Iapide Amianto diversum facere videtur Plinius: siquidem inter diversa lini genera illud reeenset, nulla facta laei dis mentione I de Amianto autem Nit diverso eapite , ae inter lapides connumerat. Hi ne nonnulli viri docti cxistimant Iinum vivum Plinii verum linum fuisse , atque e stirpium genere , ideoque nullo modo cum Amianto Graecorum confundendum. Quorum opini nem , id confirmare videtur, quod narratur apud Petrum Pomet s b J . Hic enim seribit, se vidisse quandam herbam in Pyrenaeis montibus ortam , quae in villos Iino similes finditur , ae igne minime accenditur. Praeterea Eruditissimus Ioannes Clericus s c J testatur ahud se asservari eu-jusdam ligni frustum , quod neque ulla ignis vi cremari, aut aliqua ex parte absumi potuit ; neque speculo ultorio expositum pondere imminutum sui e . Verum linum vivum Plinii veris milius videtur idem atque Amiantum suisse , eumque nominis ratione ductum lapidem cum Iino planta confudi Te t fieri enim potuit , ut apud quendam Graecum Auctorem lini asbestini historiam lege-xit , ambiguis verbis enarratam, quae nimirum non minus plantae, quam lapidi aptari possent: aepropterea rei imperitus , nominis argumentum suerit secutus , ut saepius ei moris fuisse animadvertunt Critici a praesertim cum peculiaris Iini proprietas , qua nimirum ne tur , atque contexitur, Amianto quoque eum lino sit communis: Immo adeo affuis est utrisque natura , ut tela amiantina, facile ab ignaris pro linea accipiatur; quod Plinio contigisse verisimile est . Hinc Diostorides Amiantum ait esse bra Gama , idest vestimentorum speciem praeseserre . Ex Amian- ei autem Adinis , ae praesertim in Cypro lanugo quaedam efflorescit , quae plantarum more in villos quodammodo pullulat, ad telas conficiendas aptissma , quam non inepte inter stirpes quis reponat. Ob quam rem Amiantum linum etiam a Pausania appellatum fuisse legimus. Si enim antiquis planta haec cognita fuisset, non est probabile Graecos auctores silentio praeterituros eam fuisse, cum frequens apud eosdem de Amianto mentio fiat. Accedit quod idem Plinius linum vivumas bestinum a Graecis nominatum fuisse scribit: linum autem asbestinum , ab Amianto diversum non fuisse ipsa nominis ratio indieat. Non enim dictum est rabestinum , ut plerique exponunt , quasi quod extingui non possit: quomodo enim haec ratio Amianto aptari potest, cum suapte natura nedum non exstinguitur, verum ne accendi quidem potest Nec satis apposte alii asbestinum seu inextinguibile eo sensu appellatum fuisse contendunt , μομοι, ut inextinguibile dicatur quod igne non consumatur , nec unquam deficiat: nimis enim e longinquo petita videtur haee translatio et cum extingui proprie ignis aliaque hujusmodi dicantur , quae celerrimo motu intestino cientur , a quibus ad animalium vitam, quae motu perenni continetur, aliaque smilia hoc verbum eleganter transferri solet: ac proinde ineptis de rebus surdis , ac motu carentibus usui patur. Quod clim ita si, quid magis consonum , quam a lucernis quas ασβιςους Graeci vocabant, quod per definitum tempus ardere solerent, asbestini nomen Amianto inditum fuisse λ ex eo cuimoellyelinia ad hasce lampadas parabantur 9 non autem ex lino. r33 Ars conficiendi telam ex Amianto in duobus potissimum versatur. I. in eo, ut ejus villi a reliqua substantia impuriori lapidis separentur integri ; nam dum sunt commisti , rigidi nonnihil tactu ioeeurrunt; separati autem mollissimi fiunt: Quod quidem eadcm ratione , qua linum expurgatur,maeeratione , ac contusione praestari posse cum Illustrissimo Lancisio censemus. Itaque primum apto menstruo est probe macerandus , ita ut reliquae ipsius partes terreae , atque heterogeneae , ae lanugo illa brevior , qua scatet , a praedictis villis eluantur: deinde dilisenter ac moderate tundendus , ut si quod impuritatis residuum remanserit , sensim excutiatur. Villi autem vel digitis vel aliquo instrumento idoneo carptim ac diligenter ab invicem sunt divellendi, ac separandi , ut molliores, ae flexiliores fiant. V vorinius scribit ab amico se accepi sie , Amiantum macerari debere lixivio consecto ex quercuum cineribus, ut nendo fiat idoneus. II. Postquam ita fuerint villi subacti, majori artificio , ac diligentia , inter se dubent intorqueri , atque implicati in funiculos et cum enim , ut dictum est , breves admodum sint , non eadem facilitate , ac serieum , linum , aliare hujusmodi, quae villis longioribus constant, ita flecti possunt , ut sese arcte complectantur .

x quo etiam fit, ut telae ex Amianto contextae , necessario esse debeant crati ores : nequeunt

en Im villi praediati in fila subtilia diduci , ob eorum brevitatem, ob quam paucioribus in partibus se contingunt; ideoquc minus firmiter iunguntur , ni si multiplici ipsorum serie artificiose apposita , stipentur , ac muniantur. Propterea vix adduci possumus, ut credamus , vera esse , quae de mapparum Caroli Quinti tenuitate narrat Mereatus . Non est autem hujusmodi artificium adeo arcanum, ut plerique existimant. Resert enim Aldrovans

SEARCH

MENU NAVIGATION