Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Lapides terrae Amiles. I

iiudicustimo, tunc Regis Catholici Legato apud Pontifieem , exinde vero Regni Neapolitani Prorege eIoriosissimo,suinmopere sule expetItum . HIe enim qu IngentIs se ut is Romanis IlIud libenter emisset, si facta sui siet potestas et Cusus iconem hic exculpi curavimus .

C A P. XVII.

SE Gi i r u R Smyris vulgo Smeriglis; est enim magneti proximus coloro, substantia, & duritie sere; ac unde magnes, indidem plerunque effoditur; quod videre est in Chio , & Ilva insulis ; quarum haec maximam hujus

vim eo ipso ex monte , in quo magnes, in diversas Europae partes transmittit; nam cum a loco illo aeroso, qui ad montis verticem cst , quenque Ilvani viride Loςu ars nuncupant, per centum quasi passus ad occasum vergis, hujus generis i pidicinam incurris . Hoc in poliendis gemmis utuntur gemmarii. Animadvertendum est, hoc loco ab aurificibus quosdam etiam adamantes extremae eum , U* 'tenuitatis, tum duritiei, etiam Smyrides usitatissime vocari, in quibus polien Adamantes, smytidis ars, & opera luditur, quos an ad veram essentiam Smyridis , an potius ad des vocati. ejus duritiem contulerint, alii discernant. Ego vero inter adamantes inferius tales quoque recensui ; nam ut Smyrides non corrupte dicerentur , vi, & ingenio aliquo contundi deberent; quod minime fieri potest, & ob id adamantibus neglectiores sunt, sicut in capite de adamantibus ostendetur. Hic vero lapis colore , ac duritie pro iis , in quibus reperitur, locis differt; praestat enim Smyridis diise φηCaeteris Chius duritie, ac nigredine , quare ad poliendas duriores gemmas ad- 'φ hiberi solet; at qui ex Ilva insula est effossus mollior est, miniisque niger et quo fit, ut eo in gemmis , marmoribusque cxpoliendis mollioribus utantur artifi-Ces ; idem vitrariis frequenti in usu est; medici eodem laxitatem gingivarum firmant, & fricandis dentibus utilem esse tradunt. V

253쪽

LAPIDES

ANIMALIBUS IN NATI

DE LAPIDE BEZOARIO.

Is τε Movis in plura genera lapidibus, quorum alios terrae similes , nullaque figura , alios certa aliqua figura praeditos esse, quos Graeci vocant, supra diximus , ac quidem rursus horum aliquos intra ipsa nasci animalia,aliquos intus a terra contineri; nunc f i J de illis lapidibus qui innati animantium corporibus figuram aliquam habent, in hac parte disseremus, quos naturaia varietatis, ac differentiae causa in diversis diversorum animalium partibus generavit. Hi vero , vel secundum Lapides naturaliter naturam sunt ipsorum animalium , minim Eque ea laedunt; cujusmodi est cheli- gς donius in hirundine; bufo nites in bufone ; limacius in limacibus , item in pi- 'M 'scium nonnullorum capitibus alii, veluti uniones in conchyliis , sive ostracodermatis ; spongites in spongiis; caeterique ita deinceps,uel praeter natura , Lapide, animalium&ea, in quibus sunt, animantia laedunt, quales sunt calculi in humano corpo- praeter naturam. re, juvencarum tophi, BeZoarii, malacenses, caeterique memoratu digni .

Ac primum quidem de lapide Bezoario agam, nobilissimo , pretiosissimo , &

notarum maxime virium , quem Graeci, Latinique veteres nescierunt, ab unicis tantum Arabibus, nostrisque nonnullis nuper descriptus ; qui varia hujus lapidis genera tradiderunt, nec eum quisquam plane perfecteque descripsit . Appellari varie solet: ab aliis quidem, utpote Persis faJ paetar dicitur a metan, '

hoc est hirco eorum lingua , unde extrahi, atque eximi solet: a nostris Begari Nomina sero xii diab Indis Bazar: Ab Arabibus Albazaν. Persicum ipsum nomen integrius est, ' 'a' 'unde caetera corrupta : nam princeps I itera P oris vitio facile mutatur in Bliteram. Lapis autem Begar in ventriculo hircino apud Indos inveniri solet . Hircus ipse , ut ab oculatis etiam testibus ac ccpi, & Garcias ab Horto tradit, capreae similis cst, retortis in tergum cornibus; capram montanam vocant incolae ; mediocri est magnitudine ; colore fere cinereo , vel rufo , nonnunquam alio, atque alio . Etsi non sum nescius Arabas in fossilibus numerare Be-Σoarium lapidem, cumque in Perside c terrae venis erui tradere. Differentiae lapidis ipsius , ut caeterorum quoque lapidum, sumuntur a Lapidῖ, Beroarii natali solo, a substantia , a magnitudine, & a colore . A loco, qubd BeZoa- differentiae.

ii lapides alii orientales sint, e Persia scilicet, Indiave supra Gangem posita,

Chinarum montibus finitima. Alii occidentales h Peru, novi scilicet orbis monia Beroar Orient δ', tibus , qui mihi quidem non probantur ; quippe non eodem animante nati, nec

ab illius orbis populis pro ullo pharmaco prius habiti. Primus eorum vires praedicare, eademque de his promittere coepit quidam Hispanus Medicus, quae Orientalibus tribuere didicerat. Sed is neque eorum , neque etiam animalium odd;dhni, similitudine , quibus hi, atque illi innascuntur, decipi potuisset; si utrunque ni FG obliui. genus cognitum habuisset . Utcunque ipsum caeteri Medici secuti sunt; certum est communi omnium judicio occidentalibus orientales praestare; qui miro quodam laevore praediti, valde etiam nitent; quod quidem in Occidentalibus Y a desiis

254쪽

ΟrIentales Beroa rii quo differant at Oeeidentalibus. Beroatii optimi

notae a

I7a Armarium Octavum

desideres. Constant etiam orientales h crustis, aliis alias caeparum instar ambientibus , quarum quaeque, aliam proxime sequens, magis ac magis enitescit. Horum alii in intima crusta paleolas tenuissimas quasdam inclusas continent;

LAPIS BETO ARIVS alii minutum pulvisculum ejusdem cum ipsis erustis substantiae; alii neutrum continent 1 sed δ solis crustis compositi intus cavi sunt. Merito autem orientalium optimi censentur ii, in quibus tanquam in centro inest pulvisculus a & ab Arabibus maxime commendantur, pulverulentique dicuntur . Ipse vero pulvis crustis, quibus tegitur, longε creditur praestabilior. Hi omnium verissimi, & ab omni adulteratione tutissimi, quippo eum subiecto pulvere induci crustae minimὸ possint, quod in caeteris facilius est subjectis grano aliquo, silice , acu, gossypto, ac rebus aliis; stimulante adstaudem avaritia. Atque hi quidem omnes in suo genere substantia inter se differunt; alii enim densi sunt, & graves et alii leves, & rari. Rariores vero

255쪽

Lapides Animalibus innati I73

facilius raduntur, & cum in aqua diutius permanserint, colli quantur. In sua quaque specie omnes. colore differunt: nam alii cinerei sunt: flavescentes alii, vel fusci, vel ex viridi nigrescentes. Postremo magnitudine differunt; alii enim majores,. alii minores ,. alii inter se pares existunt. a J Adulterinos a veris dijudicari, praeter caeteras, quas supra posuimus, differentias ; ab ipsis Indis tradit Garcias ab Horto ea ratione, ut quencunque nacti BGoarium manibus stringant, deinde dissent, & ventilent, spiritus mox

permeans adulterinum prodit a alioqui verus. Nos autem eo in discernendo uti ratione certissima solemus r candentem enim acum ad Iapidem adhibemus . cujus si mucro intr1 liquescente, ac cedente materia. penetrat, adultcriminis arguit: sin autem crustam adimit tantum, ac decorticat; veri omnino, legitimique est index. Fieri etiam periculum solet, si restincta calce manum illinas, qua mox sublata, manum lapide ipso fruces, qui si erit legitimus , flavum colorem inducet. Certissima omnium ratio esset quidem illa, si morte damnato homini , a quo haustum antea venenum etat, aut cani , vel cuivis alii animali, quod quidem veneno extingui possiet, contusus in pulverem , potandusqu praeberetur; quibus eo haustu servatis, verus en omnino cognoscitur, extin istis falsus.

Praestantissimum enim esse omnium remedium adversus venena quaecunque , cum Arabes Medici literis prodiderunt, tum ipsa nostra aetate experientia docuit: pestilentibus quidem febribus praestantissimum hoc esse remedii genus intelligitur ia Alios praeterea ejus usus alii tradiderunt, quos qui volet , in eorum scriptis Iegat ..Veneno, vel peste insectis grana ejus lapidis fere duodecim ε vino albo , eoque praestanti, ac meraco tutissime praebentur; maligna febre laborantibus fere septem, sive ex jure, sive ex aqua cordi amica; cujus haustum sudor ser Esequitur. Arcendae, vitandaeque pestilentiae utile unum, atque alterum granum praesumitur. Peccatur autem in eo praebendo , vel cum minime opportune datur, vel

eum occidentalis, vel adulterinus supponitur ; quo fit ut cjus vires quidamia, vel nullas omnino putent, vel etiam irrideant, nulla ipsius lapidis , sed corum culpa. Saepe enim extremum spiritum jam ducentibus illum praebciat alienissimo tempore, & quidem adhibitis medicamentis aliis, ejus vim potius impedientibus , quam juvantibus , cum natura vires ipsius, vel tenuissimae sint, vel

omnino nullae.

Primus hujus tabulae est penλs amplissimum CardinaIem AI exandrinum Pii Quinti Pontificis Maximi nepotem ι cujus humanitati, ac beneficentiae debeo plarimum. Eum ille a Rege Lusitaniae, cum ad cum Apostolicae sedis legatus venisset, magni muneris loco accepit. Et sane praeclarum munus e&istimandum est, sive magnitudinem , sive pondus quatuor unciis gravius, sivo nitorem , sive denique formam spectes ς in quo praeter miram variorum colo rum suavitatem , pars altera instar oculi sese ostentat , altera vero colore subfusca admirabili quodam levore splendescit.

Ne omnino siluisse videamur occidentales; dicam ea , quae mihi exposuerunt indigenae , aliique non vanae fidei homines ex Cusco Peruviae civitate nuper Romam venientes; qui Iongo usu, quaecunque ad occidentales BeZoarios pertinent, calIebant. Triplex illi animalium genus, cui lapides innascuntur, Commemorabant; unum quod incuram vocant incolae, cameli formam habet sine gibbo, & magnitudinem cervi, nec ulli velocitate aequandum est; longae sunt aures , brevis cauda , pectus candidum , caetero fulvum ; & praecipue attrectantem delectat per totum corpus pilorum delicata quaedam mollities. Alterum genus spectabile magis corporis mole cervum re ert, inermi tamelia Bonte ; Guaraccos nuncupant ; ex hoc mansueti alii , & domestici, alii silvestres, & indomiti inveniuntur. Hi frigidos sequuntur recessus, & nivosos amant saltus , uno omnes, eoque fulvo colore pellem non variant; domestici nigri sunt, candidi, rufi, bicolores, talemque colorum diversitatem sortiuntur .

taniae donatus a

Beroarἰὶ oeeide talia historia. Vi me animalis de criptio.

256쪽

i 74 Armarium Octavum

qualem nostra armenta habere videmus. Sunt etiam illi publicis, privati v rebus non inutiles ; onera, resque necessarias convehunt, & quem nobis asini, illum possessoribus usum praestant nullis subjectis strapulis , aut ephippio,&sinEfraeno. Aridis pabulis abstinent, & in viridi solo tantum pascuntur. I ritantem spuma petunt, conspersamque corporis partem scabie inficiunt. Tertii generis est cervicaper a quibusdam sic dictus , quod toto corpore cervo si-Grrugae animalis millimus, caprae cornua gerat; alias Tayyriam vocant; bina singulis cornua, dysς py φ' & quaterna, nonnunquam pilis obdueuntur, nudo relicto in summitate acumine . Non omnibus in suo genere lapides insunt; qui eos habent, gemitus

comitatur, vocesque edunt doloris indices; Unde praeter naturam gigni haud LAPIS DE ZORIUS PERINT VS sis , 'Iq.: conjectura est . Lapides sunt uti ex omnibus, quos vulgo ostentari viserentiae. ' ' dimus, multisque,quos nos habemus , observavimus plerique fabae magni

257쪽

Lapides Animalibus innati. Ips

tudine , nonnulli grandiores. Minores alii plerunque altera ex parte plani sunt, subnigra superficie , eademque perpolita r sub una , alterave crusta subest alba

materia, quae trita dentibus, terra videtur fatua , atque insipida ; grandiores nonnulli cohaerentibus crustis constant, quarum superficies interiores auro videntur inductae. Alios etiam praegrandes vidimus cineritio colore E crustis etiam constantes nullo laevore , nitoreque, sed graves . Ex his , quis magnitudinem illius non admiretur, quem ex Peruvia orbis novi, Patres Societatis Iesu anno Cio in xxxiv. Gregorio XIII. Pont. Max. Romam attulere quinquaginta sex unciarum pondo spectabilem neque is integer, cujus superior crusta magna ex parte exempla , altera nonnihil est de glabrata , tertia , item alicubi perstricta . Magnitudo profecto monstrosa, omnibus seculis inaudita, atque adeo in rerum natura maxima . Asservabatur hic in Deorum, quos caeca gens colebat, aerarior quippe talis apud illos vigebat religio, ut nisi exquisita, & rara quaedam, vel quae monstrum praeferrent, atque inter illa , hunc lapidem suis Idolis dicarent; quae omnia unum in locum cumulabant, donec nostri promulgandae religionis Christianae causa eo penetrassent, & tanta

apertum errorem increpantes, veritatem detegentcs , nostraeque religionis praeceptis hominum animos imbuentes , deceptis mentibus errorem tollerent.

Tum dirutis Idolorum simulacris, simul totam illam sacram eis struem incendere ; atque hunc flammae ereptum, ambustumque, ut dignae aliquae e tam felici successu superessent reliquiae Romam misere ; quem a Maximo Principe acceptum, ut vidimus hic expressimus . Renum formam aemulatur : magnitudinis ex pondere facilis est conjectura, ut ex crustis materiae I una namque , atque altera pcrfracta, tertia apparet. Color fuscus intus candidior. Exterior crusta non admodum laevis est , in caeteris aliquis nitor angulorum,altera extremitas parvis orbibus i inpressa veluti sigillo insignita est, eaque in secundo cortice duret nota , ac ultra permeet, cerni non potest.

Occidentalium facultates annumerare , quod alii faciunt, abhorrui. Metuebam enim ni id fieret communi periculo , quoniam neminem felici eventu eis usum fuisse animadverti, sinistre multos. Obstruxisse alimenti aditus, &Hepatis tumorem excitasse, recentia exempla docuerunt. Nuperrime Hispanus quidam cum ex novo orbe Romam pervenisset, incidit in febrem ; cui quotidiana potione , quos secum attulerat occidentales Be Eoarios praebuerunt, donec tumor lic patis in dies auctus factum vetaret, quo brevi periit . Enimvero haud dii ficile est medicinae rudibus persuadere , cisque non astutis , ex illis salutem permittere, praesertim quando illius Medici Hispani errores Iatius grausantur.Novi ego seculi incommoda veteratores,postquam magnam vim horum lapidum cocinerunt, vel advehi curaverunt, ut carius divendant, vel arctius sibi devinciant eos , quibus muneri lapides offerunt, multa scientes de viribus comminisci, Orientalibus anteponere, illius periculum se fecisse clam semper aliaque jactare, & mendacia congerere , quibus pretium statuunt rebus

nihili, Cum, ut inquit Poeta faJ ,fas atque nefas exiguo sine, libidinum Discer

nunt avidi.

s a J Lapides in anIma libus haud absimili rat one atque in terra , contrescunt, nimIrum ex diversorum salium eum terreo-sulphureis partibus apta invicem complexione , ac copulatione, ut ex posuimus cum de lapidum generatione. Cur autem alia prae aliis animantia, lapidibus generandis sint obnoxia,potissimum sunt in causa varia fluidorum temperies, solidorumque peculiare vitium. Humores enim peccant I. cum partes salino-acidae, ac terrestres, aqueo-oleosas praeter modum excedunt: ac propterea hom nes plerunque ingravescente aetate calculosi evadunt: quod imminuto fluido aqueo oleoso volatili, caeterae partes erassiores muriaticae , atque alcalleae facilius coeant, coagulenturque . II. eum fluidorum principia non satis ad minima divisa, neque permista sunt, ideoque particulae ad concretionem aptae, a liquore facile separantur , atque invicem congregatae coalelcunt. III. motus fluidorum intellinus aut nimis concitatus , aut nimis remissus, plurimum ad calculorum generationem confert, ex eo enim modo necessariae separationes praepediuntur , modo intempestive, atque inopportune deponuntur partes heterogeneae, modo apta earundem partium admistio variis modis perturbatur . Solida demum aut nimia fibrarum tensione, unde tubulorum angustia , aut earundem laxitate, aut pororum ac meatuum depravata figura a ,

Beroarius Oeeidentalis sinsularis magnitudinis Gregorio XIII. donatus . Noxa a BeroarIo

Oeeidentali illata. aJ Horat. lib. e.

Lapidum genera

tio in animalibus eur fiat.

258쪽

Lapides Animalibus innati. I7st

substantiam intra echi occupaverant, itia ut nilia ex vin omnino superesset, praeter externum cortiacem Haudulosum , qui erassae membranae Deciem , dictos lapides ambientis, praesestrebat. Suorum, Iapidum Iupersicies in mulsos veluti Iapilios desinebat, magnitudine, ac forma dipersos, prositus, ut arbitror, ratione, σιρue angustrarum Ioci , In quibus antea probabiliter concrestentes cohibiti fuerant . Veri iti est enim hosce primhm in tu Ioram caritatibus eouisextari paulat m caepisse s exinde ver3 tuorum substantiaoe, partim ob asperitatem , partim ob magnitudinem sensim lacerantes, atque serodentes, devique universam penitus absumpsisse . Ex singulari pulcherrimaque hae observatione δε- ci potest, ad urinae secretionem , glandulosum tantummodo renum corticem esse necessarium : hic enim tantaxat, caeteris ferὸ illius orgaui internis partibus prorsus corruptis, atque alumptis , immunis fuit observatus. Praeterea Dmma cum admiratione comperi nonnullas eanaliculos in Iopidum Iiserficie excavatos, qui urinam λ glandulis in pelvim atque ureteres constuentem , facillime excipiebant. Cum eaterae partes urinariae , ureteres nimirum, vesica ejusique cottam , tu quibus nauus Iapis, sed modica duntaxat urinae copia fuit deprehensa, funis imae Drent. Hlyce non absimilis Iupis,licet nonnihil minor,repertus fuit in rene sinistro Meinentism ducis Grees,dum Christiani mi Regis Iegationem Romae obiret: eujus mentionem facit celeberrimus Malpubius in Iustopere posthumo ς unde vir fuismus probare quoque nititur, renum corticem tantummodo ad urinae 'r- colationem esse necessarium.

DE LAPIDE MALA CENSI.C A P. III. LApinis Malacensis rarissimi quidem tantum meminit quod sciam Gar

cias ab Horto, nomen sortiti a Malaca provincia orientali, ac totius prope Indiae celebri emporio, unde ad nos raro importari solet. Is vero lapis in Lapidi, Malaeensistra fel hystricis invenitur; figura est propemodum rotunda; substantia mollis, descriptio. levis , ac lubricus , color illi purpureus , sed dilutior: amarissimus etiam ipse:& beetoario lapidi ab Incolis longe praelatus r ossicacissimum venenorum remedium : praeberi potest usque ad grana quinque aquae vocatae cordiali, sive meraco vino mistus. Indi aquam, in qua aliquantisper desederit, exhibere solent.

Quam vero hic aspicis, imago est ejus lapidis , quem nos unicum apud Cardinalem Alexandrinum vidimus e Lusitania allatum ; cujus etiam factu

r v . . . . Experimentum de

periculum accepimus; eo cui venenum datum fuerat, cum aquam e lapidis m- lapide Malaeensi.

fusione demum hausisset; mirabiliter servato ; qui nisi mature postquam dimissus erat, sublatus fuisset, totus omnino colliquatus fuisset. Frigido ventriculo firmando mire est utilis, quod ita esse argumento est amaritudo ipsa Iongo Omnium maxima, idque nos etiam experiundo saepe didicimus.

Lapidem Malaeentem post Garaiam Linscottus Clusius aliique , quorum plerosque reeenset Caspar sa I 'ς LV is .

Bauhinus saJ passan commendarunt. Hodic vero adversus morbos malignos praestantissimum s Tostri. habetur remedium apud practicos , quibus frequenter usu latur . Concrescunt lapides Mala censes in cysti Allea ex bilis particulis, quae, animalibus lenescentibus , humido paulatim per evaporationem imminuto , exiccantur , alfie invicem coguntur , dc obdurescunt. Cu,-hψ Huiusmodi vero Iapides in plerisque animalibus gignuntur, sed frequentius m hystrices non e Π si iee saeiliui,ouam tum Indiea, sed etiam in nostrate , semo tamen confecta. Hoc siquidem .nimai m gna bili in ,li;, inimalibus copia prae eaeteris abundat; quippe quod maxime pugnax est, di ad iram Pronum. Nam canum --natuue .& venatorum aspectu illico in furorem actum , ob spirituum concitationem, contracto peculiari musculo cutaneo , ac quasi innumeris nervis tensis , aculeos quibus horret, ia hostes tanqua

saetitias, eiaculatur .. . - c

Reeedit etiam quod hystrix succo quodam peculiari scatet, concretioni valde idoneo, quo ipsius aculei nutriuntur . Qui quidem succus in vetustis animalibus , ob in farcta externa meatuum orificia , ad internas partes denuo refluit , ac probabiliter una cum bili secretus , eum ea facile in lapidem abit, eadem pene ratione atque in conchyliis , cancris, aliisque id genus, ex testaceo

259쪽

IIo Arminium Octavum

. liquore margaritae, oeuli cancrorum, aliique hujusmodi lapides ferruminantur, ut mox fusius

exponemus .

Itaque lapides isti liquorem, In quem infunduntur, resolutis bilis partieulis, impensὸ amarum emciunt, morbisque malignis, ac venenatis apprime utilem , ob salino-volatilium alicali earum atque oleosarum partium copiam , quibus coagula distulit, noxii sermenti vires infringit, excitoque vehementius sudore expellit, ae difflat . . Cur lapides in IndI- Longe autem praestant qui in Indica hystrice iis, qui in nostrate reperiuntur: illa enim herbis armea livitii ce inventi maticis vescitur , ex quibus particulae salinae-volatiles at halicae oleosae , atque alexipharmaeae in caeteris praestent . animalis primum nutrimentum face ilant f exinde bilis proventum augent, atque in lapidum sub

santiam convertuntur.

DE TOPHO JUVENCARUM.

C A P. IV.

tia tib. H. e.37. O P u u Μ juvencarum hoc loco depictum sic appellare videtur faJ Plinius I a scabritie , & levitate ; nam Tophus etiam levis est plerunque , ac caeteris fere lapidibus minus ponderosus, ut jam supradictum est; de quo Plinius,

TOPHUS IVVENCARUM his verbis , Es in juvenearum fecundo ventre pila rotunditate nigricans G-phus nullo pondere , singulare , ut putant remedium aegia parientibus, si tellurem non attigerit. Hunc si scindas, frangasve , piloruin intus globum invenias , qui quia pilis, quibus earum tegitur cutis, concolores, ac simillimi sunt; nonnullis visum est , dum se mutuo lambunt, haustos introrsum eam , quae videtur , massam essicere tophacea superficie . . Assirmant lanii, juvencas, quibus ejusmodi massa intus concreverit, nunquam pinguescere.

bI Lib. 3ο- ς. s. Est & alter lapillus, quem capiti bovis innasci tradit idem Plinius DbJ, his

' Lapi, In eapi . bo utique verbis et Bovis capiti lapillum inesse tradunt, quem ab eo expui, si nevis natus . cem ximeat : inopinantis praeciso capite exemptum , adalligatumque mire prodesse dentitioni: at hunc videre nondum licuit. . Lapis in felle bu Reperitur, & alius in felle bubuli, qui cum veteribus cognitus non fue-blili - rit, a recentioribus tantum descriptus est. Lapis est ad ovi magnitudinem accedens , mollis cum primum eximitur, sed postea exiccatus friabilis admodum est , colore crocco, sapore amaro . Eo utuntur nonnulli ad varios morbos curandos r exhibent enim ex vino potandum felle subfuso . Aiunt, naribus in diatum, visum mirificc juvare, & aquam in oculos fluentem inhibere. Tritum Icntis quantitate , & betae succo commistum, & in errhinis naribus attractum, comitia-

260쪽

Lapides Animalibus innati. III

mitialibus subvenire. Eum nos cum aqua graminis potum, ad vesicae calculos minuendos valere experti sumus.

DE AVIS JAPONICAE LAPIDE.

C A P. V. AV i s Iaponica est gallo gallinaceo aliquanto major, toto corpore nigricans, praeterquam pectore ι collo oblongo, &rostro rubro, cujus ex EMINENS arte eornu paulatim cristae Ioeo assurgit lapidosum quiddamprotuberans, & cineritio colore. oculos habet elucentes, & pedes rubricantes. Althdi cum impetu volat. Minimam vocem facit, ac quidem raucam, & tenuem. Ova AVIS IMONICA

SEARCH

MENU NAVIGATION