Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Marsalitae cum re

cap. o.

Cartagenae , &contra Cudego Insula. Ad Curianam regionem primus pervenit quidam Petrus Alphonsus Nignius , postquam Columbus Pariae littora detexisset, aperuissetque totum continentis aditum . Nam interea ipse captivus, aemulis id parantibus , in Hispaniam missus erat. Audierat Nignius ille ab eis, qui cum Columbo in Cubagua fuerant, tantam esse multitudinem, ut vili pretio quispiam coemeret. Hac Crgo spe inductus , clam instructa nave, conduinctisque nautis , iter aggressus tandem ad Curianae littus applicat; ubi, concurrente populo, non minorem , quam in Cubagua esse intcllexerat, Margaritarum copiam animadvertit, eisque nudos incolas ornatos. Ostendit ille futilem, quam conduxerat, mercem se permutare velle ; illi contra Uniones afferebant; ae speculis, tintinabulis , aliisque crepundiis multas Unionum libras redemit. Haec simplici naturae, quae rebus pretia non constituerat, neque noverat, aequa videbatur permutatio . Tradunt aliqui ab ostreis in Cubagua stato tempore sanguineum quendam humorem emitti, quo mare prope littora inficiunt, quod non aliunde

pro vcnire existimaverim, quam ex eorum, quibus tum victitant nutrimentis; ut

de alga diximus . Nam apud nos etiam ostrea , ut inquit Plinius , eirca aestatis initia multo lacte praegnantia sunt, quod Unionum materiam esse, clarum est sed tum redeunte vigore , nec adhuc obfirmata materia , quae copiosia,& mintis concocta pro temporis, locorum, & ostrearum diversitate, saepe, quam ebullit effunditur. Totum hunc Oceanum, cui antiquitus ab Europae, Africaeque littoribus respondebant, Hyperboreus , Cantabricus , Atlanticus, & AEthiopicus , mare Nortium appellant ;& ex altero novi orbis latcre, mare Suriunt, quod cum Eoo idem esse constat. In hoc littora quaedam, quae ad novum orbem pertinent, Margaritis signata primum comperit quidam Dux Vasco , qui anno cinioxv. trajectis montibus ad sinum S. Michaelis ex altera Isthini parte versus meridiem magnis laboribus contendit;& subjugatis illius regionis Satrapis pacem iniit, accepitque ab eis dono cum auri pondere cCYL. Uniones grandes, & infinitam minutorum copiam. Sed omnibus color , nitorque imminutus erat , quod assis ostreis exempti essent. Satrapae cum nostros Unionibus lautum delectari cognovissent, suos piscari jubebant, qui ex quatridui praeda duodecim Unionum libras exemerunt, nostris consulentibus, ut crudis eruerentur . Quo tacto, colorem integrum , & nitorem invenere . Majores in hoc mari sunt Uniones , quam in Nortio , & maxime in Insula, quae ex D. Michaelis sinu , inter alias prope sitas maxima in altum mare procurrit. Eam Hispani Margaritarum , & Auri insulam vocant, nonnulli Florum a incolae Terrare qui dicunt.Plures ibi olivae magnitudine Unioncs esse fertur. Cum in proximo littore Vasco esset, concitatum hiberno tempore mare ipsum trajicere non patiebatur; & expertum pene naufragum remisit. Rediit ergo cimo

non aliae, quam incolarum naviculae , ut iterum tentaret in eo mari tunc essent.

Post ipsum Gaspar Morales in Ducem electus cum suis eosdem montes conscendit; & eum opportunε ad littus venisset, trajecit, atque insulae habitatores insurgentes ferro repressit, donec perdomiti pacem quaererent. Et ut Christianorum fibi conciliarent gratiam , plenam Unionibus sportam obtulere. Nostri contra secures, cultellos aliquos , capitis tegumenta , resque alias utiles cum erepundiis donarunt. Illi plura sese accipere , & majora haec suis fastiditis Unionibus reputabant, stupebantque , cum res tam utiles, parVix quibusdam, & nitentibus lapillis pensitarent. Sed maxim8 cum usum exacthnossent, viderentque altas arbores securi ictas cadere , & tam aptum ad naves, domosque extruendas esse instrumentum. Convenit Regem postea Gaspar Morales , cui annuo tributo centum Unionum libras Regi Hispaniae solvendas injunxit; quam iIle conditionem, ut in fertili mari non gravem , libenter accepit. Unionum, quos hinc auferebant, quintam partem Regi Hispaniae attribuit Gaspar , reliquos suis divisit; inter quos chin unus magnitudine emineret , ut absque contentione aequε dividi posset, hastae subjectus est. Pendebat hic Unio triginta, & unum caratos , quod cum refert Gongatus Ferdinan-

282쪽

Lapides Animalibus innati. a I

dus, alterum ibi inventum se habuisse addit xxvii. caratos pensantem; sed utrisque elenchi erat forma : Alium tamen illic a se emptum, idem narrat, te retem , nec caetero miniis laudabilem , & viginti caratis gravem. Est haec insula aequinoctiali propinquior, quam Cubagua. Maris ubi piscantur, altitudo decem , aut duodecim passuum est. Adhaerent aliquae quandoque se i3 ita uis m. f., . tenaciter ostreae , ut vix avclli queant ; hoc eis subsidium adversus vehementes fluctuum motus , natura concessit; solvunturque , cum sedem mutare Iibet. Hae in novo orbe orae sunt margariti ferae. Appellantur omnes occidentales Uniones a nostris gemmariis Novi, vel ab Hispali Hispaniae emporio, quod naves inde redeuntes portu excipit, Sivuliam: Candidi sunt, & nitentes; nec aliud prosecto est, quo orientalibus cedant, quam rara magnitudo.

DE UNIONIBUS VILIORIBUS.

NU u e ad viliores descendamus. Sunt in Britannia ostreae ea plane figura qua nostrae , sed majusculae , & vegetiores ; praesertim eae, quibus Maroaritae insunt. In qua insula uberrimum Regni Scottae littus in Germanico Oceano ; nam in caeteris , ut etiam in Belgico , aliisque oppositis, vix unquam minutissimas proferunt. Quamobrem omnes illius maris Margaritas Scoticas vulgo nuncupamus. Parvas, & discolores esse, veteribus etiam notum fuit; quoniam Caesarem Margaritarum deformitatem in thorace quem Veneri Genitrici in templo ejus dicaverat patrio vitio lenire voluisse indicat Plinius, cum ex Britannicis Margaritis factum fuisse intelligi volucrit. Inter raros vix unquam ibi reperti, qui ad ternos caratos accederent. Vidisse se Cardanusseribit, cum in Anglia esset, nobilem puellam sertum ex septuaginta circiter Unionibus gestantem, inter se aequalibus, & magnitudine humani unguis ilia auriculari digito . Candidos etiam esse, sed nitore Indicis impares idem tradit . Verum Origenes summo colore ad auri speciem accedere, nubilosos esse, ac turbidos, Iuceque obtusiore. Sed neque haec universa descriptio r optim EPlinius discolores dixit; nam & candidos, & nitentes aliquos esse, & ab eis multis saepe modis degenerare plurimos , inventum est , pro nutrimenti, & ex eo materiae diversitate. Uitrei etiam, & fere pellucidi illic reperti sunt, ut a queam materiam prope fluminum ostia lente atque aegre concoctam facithconjiciamus. Concha , quae Margaritas ibi fert, ut prius dictum est, non se per obvia , sed inter plures una est, & in ea perspicuus vigor , inveniuntur que Margaritae binae aliquando , vel plura grana minuta . In septemtrionaIi oceano praeter Britanniae littora alia Margaritis dotata apud Sygismundum illarum regionum historiae auctorem leguntur, in Rusa , qua Diuna fluvius mari

infunditur. Harum ego aequam comparationem cum Britannicis existimarem .

Sic & in Suetiae littore , de quibus Erasmus Stella. Sed quo sub arcto ab aequatore remotiores , eb minores, & rariores erunt.

Sequuntur Maurullae in Mediterraneo mari prope Gaditanum fretum inventae , quarum Plinius meminit. Magnitudine , & numero Britannicis pomponendae sunt: earum tamen ostreae caeteris in toto hoc mari pleniores vide tur; quae fertilitas econtra cum Hispaniae maritimis communis est . Nec aliter in Sardinia esse accepi nuper . Sed quantula omnium summa, ut cum uno in orientali India , aut in novo orbe margaritifero tractu conferamus. Quas deformes Unionum matres diximus, raros ctiam , & viles lapillos ferunt. Harum aliquas in India inter concharum genera numerat Plinius : δε- ter qua , inquit , margaritiferae cochlea , quarum generis penta oles , echianophora, melicymbales dicuntur , quibus cantant r vuIgata tamen lectio habet , quarum generis pentarioles , melicembales , echinop,ora dicuntur ,

C c a quia

283쪽

ao M . Armarium Octavum

quibus eantant. Quam haec mutatio conveniat, videant alii; me certe ita movit, ut errorem non suspicari non potam; tam praesertim cum concham nactus emem cymbali forma, circumacta, grandem sub extremo orbe , exiguo ore fere planam, claviculis per orbes in turbinem deductis , nitore intus , forisque jucundo , qualis in ostrearum margariti feris conchis ; sed leviter rubescit: hujus generis forsan buccinum est, quod Margaritarum matrem a Pharmacopolis appellatum dicit Valerius Cordus, penta dactyles , nec ipsae unquam , neque auditu ad me pervenere . Formam nomen indicat , ut sint quinque dactylorum figura , vel illius fortassie magnitudinis . Dactylos inter testacea, latin E ungues appellamus , ab humanarum unguium similitudine a Dioscoris. lib. --ιο. differt tamen ονιξ Dioscoridis conchylii tegumentum sitnile purpurae, quod in Indiae nardi seris lacubus invenitur. Echinophorae quales sint ex Iuba de Piis, tib P. cop,3 - scribere videtur Plinius: Iuba , inquit , tradit Arabicis concham esse similem pectini infecto, hirsutam echinorum modo ; ipsum Unionem in carne, grandini similem: Num eadem sint, quas Georgius Cedrenus Zambaces ab Arabibus nominari dicit, affirmare non audeo . Habet India cochleas , quantas nos testudines , spiris eodem modo collectis, testa firmiori, apertoque ore, ut inepta videatur ad Margaritas conchae format & verum sit in quo Indici - navigatores consentiunt plane steriles , nec ullas ferre Margaritas . Eam ta- . men laudem vulgo ascribunt, colore, & amaeno nitore capti; qui enim eis in candore viridans rubor adnitet, oculis mirum in modum blanditur. Erunt Plinii fortasse cochleae, ea conchylia, quibus non penitus sublatam feracitatem audio tenui testa , atque ea formae elegantia, ut non parvam animi voluptatem provocet intuitus. Spectandae sunt magnitudinis, collectasque spiras rectas in os ingerunt, & ad nitorem in eis candidum plerunque rubor accedit. Sed duplex formae praecipua differentia r aliis latior, quae os recurvum , laxumque circa spiras etficit, aliis longior ore extenso . Quod vero ab oris marginc ad spiras vacuum est, id concava quaedam tcstae pars, ceu undiquo ferruminato obturat, parvo ad medium relicto foramine . Cavum illud, ut inquit Cardanus, cotylam capit in longioribus; alterum genus vidisse ipsum nunquam puto. Omnibus navigii forma est , nec aptiores conchae fingi possunt , ex quibus Venereae navigent , praebentesque concavam sui partem,& aurae opponentes per summa aequorum velificent , ut voluit antiquitas . . Martial. lib.2. DI. Idco Cytheriacas a Martiale appellari puto. Spiras, quae in os conduntur,1 ς q7' excindunt; inde cymbia, & capaciores cyathos aptant, foris sculpunt , &aureo pede fulciunt: Si quae insunt Margaritae , eae inter spirarum volumina , veluti loculis obstrusae sunt. In novi orbis mari Surio ad Ortignanum sinum sunt insulae Chira, Chara, & Pocosis , aliaeque ultra Album promontorium Mersus meridiem ad Nacaraguae provinciae littora , Hae quoddam conchae genus ferunt, quod nostris pinnis comparari possit , non parva tamen formae diversitate, quam hic desiderari noluimus. Binis testis clauditur longis , sine acumine, verum qua se aperiunt, latioribus , scabris , & sulcatis . Earum i Iongitudo semipedalis est, qua latiores , pedales sunt. Intus ut ionum

matres nitent, albicatque angustior pars, inde in coeruleum vertitur. Maris garitas diversi coloris continent, rotundas, sed hebeti nitore, ravas, DI vas , nigras, candidas; quae spumae , lutique differentia est Cum incolae conchas capiunt, ut vescantur, Margaritas, & si turpes sint omnes, non abjiciunt; nam fraus avaritiae comes aliis admiscere didicit, ut pondus au-gcant; qua injuria nos triticeis Zeam, secalem , aliaque viliora miscemus . Notabit hoc prudens emptor , & pretium impuris minus offeret. Conchas

incolae , quae angustiores sunt, gossypinis filis baculis alligant; quibus , ut nos ligone , agros fodiunt . In Acarnania Epiri parte pinnae , quai Asure

vocant Veneti, Margaritas ferunt. Eas ostrea vocat origenes. Etenim ostreOrum nomine non raro omnia testacea scabra , atque aspera intelligimus , ut

2πμ-- in Aristotele animadvertit Galenus , diversa syllabae quantitate; ut cum/μ ' ' late significatum extendimus penultima longa sit, alioquin brevis . Solae ista

284쪽

Lapides Animalibus inuati . a F

rum Margaritae uni Theophrasto inter Graecos, qui ad Romanorum fortunas non pervenere, cognitae fuerunt. Britannicis aliquando majores sunt pro con- CONCHA SIMILI schae magnitudine, sed enormes fere , colorisque marmorei, quippe sordidae victitant, & quodcunque in apertam concham incidit, eo satiantur. Immota e VP y 'biles enim sunt, proveniuntque , ut inquit Aristotcles, subrectar, locis are- nosis, coenosisque , ex sui ipsius villo ι aluntque intra se squillam par jam, M. ωρ. . '' aut cancellum, custodem , & dapis assectatorem; sine quo brevi periunt i Nam cum eo , ut ait Cic cro , quasi societatem coit parandi cibi is Modum describit Cis j α δε his binoro, Plinius r Pandit se pinna , inquit, tam nibus orbum corpus intus minutis piscibus prabens: assultant illi protinus , ct ubi licentia audaeia est is, i Disi 'si M' ς ς' eam 1 hoc tempus seculatus index squilla , morsu levi Axi cari illa ore compresso quicquid inclusit , exanimat , partemque focis tribuit . Hinc marmoreus ille, & obtusus in eis Margaritarum nitor , trahitur, ut illa jam dicta occidentalis orbis concha ; quae cum debili nitore spumae, alimentiquo

285쪽

ao o maritim Octavum

colorem praeserunt. Certior quidem rotunditas cst, quod crassior materia miniis cedat , feratque facilius temporum mutationes. Harum optimae Margaritae circa Actium promontorium, sed &hae parvae. In Ponto circa Bospho gener eodem Deo. rum Thracium juxta Scythiam , ut placet Origeni , Europeam nempe, qua Danubius in mare se exonerat, conchae sunt, quas Myas vocat Plinius, ori-Flim Iib.3r. cap. p. genes impropric murices , quod aliqua eis cum muricibus originis sit, & naturae vicinitas . Hoc loco etiam colligo easdem Plinii esse myas , & myaces , quae cum muricibus satis conveniunt, unde nomen ab Origene fortassis sumptum . Haec Origenis verba sunt: Nascitur in sinu juxta Bosphorum , non in conchis , quod es testae genus ferens Margaritas , sed in bis qtii vocantur m rices , de his loquor , qui juxta Bosphorum in paluseribus pascuntur . De myacibus haec Plinius: Acervantur muricum modo , vivuntque in algos s grati Ami autumno , ct ubi multa dulcis aqua miscetur mari; ob id in Ase Io laudati simi ; procedente feme , amaritudinem trahunt , coloremque rubrum .. - Myarum vero Margaritas rufas , ac parvas esse idem tradit. Solent reperiri,& in nostro mari, sed crebrius circa Bosphorum Thracium . Hactentri haemaris fuere divitiae. In Caindu Tartariae regione lacus est a sapore salsus dictus , in quoia zὶ ἡ c. ' tantam ess e Margaritarum multitudinem scribit Marcus Paulus Venetus , ut si cuilibet libera permissa esset piscatio, vilescerent Uniones . Nulli in eot les. piscantur, nisi a Magno Chamo impetraverint. Uniones ipsi candidi sunt, sed deformes, cum aqueae materiae longa, difficilisque concoctio multis obnoxia sit periculis; Nec grandes adeo ullos esse, paucisque scrupulis maximos ferE contineri credendum est . Insignes Germaniam irrigant amnes , quos non parvo miraculo natura Margaritis nobilitavit. Inter eos Et striam Erasis. Desu Ia lib. Tubantum ponit Erasinus Stella non toto dilueo fertilem; nam ab ipsius Marmmii. fonte infra Pleboniam , quam alluit, inveniri desinunt. Feracius cst Multavia Boemiae flumen , quod Ullavvam Boemi dicunt; Iaudabiles ejus Unio- Mure ni ιη D nes , cum ad ecti, vidisse ibi se P. Andreas Matthiolus prodit; Mosellae etiam scortum lib.:.ca'.q. in Lotharingia amnis prope Vogesum montem fertilis Margaritis est. Nastu turhae, & quaecunque fluviales in conchis mytulis latioribus ,& pro magnitudine , firmiori testa, eaque foris virescente; ipsaeque nonnisi maximis , aut plenioribus conchis concessae, ac paucae , parvaeque paratiores sunt. Et quan- vis gigni eodem modo , quo caeterae omnes , orbemque integrum ipsis rariorem esse ambiguum non sit; illorum tamen fluminum natura, qua conchae ita luxuriant, & loci maximo, ut in Et stria amne apertius patet, admiranda iitent, dikisio est . Occurrendum hic, si quis in Origenis Adamantii Commentaria incidat , explicatur. divisioni Margaritarum, quas ille in terrestres, & marinas partitur , non quod aliquae ex hoc genere Margaritae, seu potius Uniones terra eruantur, vel emtra conchas reperiantur, sed earum nomine omnes gemmas intelligit, quaslibet alias terrestres nuncupan S.

DE UNIONUM DELECTU.

C A P. XVII.

TOrus hic suit Unionum, & illas persequentis avaritiae ambitus. Ut vero

omnium delectus habeatur , universam laudem uno verbo complectitur Plinius r Unionum , inquit , dos omnis in eandore , magnitudine, orbe, lavore , pondere . In his profecto omnis materiae , & formae perfectio est. Non tamen omnino illius stomachi nostra aetas est; laudant aliqua alia nostri gemmarii, quae vitio fortasse veteres vertere, clim utriusque defectus sint, etsi rari. Primam itaque , Plinii notis admissis, laudem esse volunt, numerosa planitie rotunditatem, cujus ratio superitis reddita est. Hanc ipsi vocant martellatam , quasi malleo reformatam. In candore etiam leviter rubentem ait Orem probant ἀ

286쪽

Lapides Animalibus innati. zor

bant; ingeniose, ut simul luxuriosi, aliquo carnis , libidinisque color gaudeant. Unionibus proceris, etiam nunc sua gratia est. Post eas proximus iocus elenchis est, quos Pyra vocamus a similitudine . Excipiunt plani, de tympana , quae aliqui panetios vulgo dicunt, quod eis sit minuti panis forma. Hae sunt praecipuὶ quatuor Unionum formae, sed longe caeteris orbiculata antistat. Sequuntur alii pro cujusque figurae desectu . Summam coloris laudem a Plinio ascriptam, exaluminatos vocari non negligunt nostri gemmarii ; sed literatos aliquos in hac arte rudes facile videre est, clan exalumi- Uniones exalumi natos pellucidos interpretantur. Ego illos emere mihi Uniones meo periculo nδ a ςμ nolim a quis enim perspicuos laudet Θ jam in pretio erunt, & vitrei, & Crystallini. Alia igitur audienda interpretatio; quae nec avi nominis, si recte inditum est, recedat; neque usui, atque experientiae adversetur . Aluminis plura esse genera norunt omnes ; quorum autem Unionibus comparari potest materia , sive arte, sive natura concreta sit, ea ferὸ est diversitas r aut nullo nitore candicant, aut vitream imitantur perspicuitatem ; utrunque si fugerit Unio , eique e summo candore nitor resplendeat, exa luminatus non ineptε dici poterit, vel dicitur exaluminatus , idest alumine insectus r eo enim inficiuntur lanae per sericum , ut claritatem assumant . In hoc primo emptor oculos figet, & exaluminatum, hoc est candidum, declarum laudabit et nam in perspicuis candor apertus, neque diversus quispiam color esse potest , qui oculos suo fulgore perstringat. Erit candor ille gratior , nitorque pretiosior, ut nunc laudant, si levis rubor adniteat, & multo magis is

orbiculata figura, quam auget malleata ἱ ac summum omnium pretium ma- - .

gnitudo, quam comitatur pondus imponet. Maximos Uniones , & per Omne aevum memorabiles, eis, quos supra suis locis recensuimus , hic adjunge- Bod uilib. in. δε os

mus. Caesar M. Bruti matrem Serviliam dilexit , cui primo suo consulatu Unionem sexagies A-S. emit , id est computante Badeo , aureis centum quinquaginta millibus. Duos possedisse maximos Cleopatram AEgyptiorum A.. Reginam novissimam per manus orientis Regum sibi tradito S, praeter Plinium, Amraue Sris,

Macrobius auctor est. Horum alterum aceto , cujus vis , asperitasque eos in iis 3. cap. 17.

abem resolvit, ipsa absorbuit, ut disceret Antonius quanti coenare posset Regina meretrix . Alterum simili modo absumere paranti eripuit L. Plancus, factae hac causa sponsionis judex. Quam coenam commodiorem nos effecimuS , ut in ea non lapides Cleopatra, sed ova ostrearum dura, quae remollescerent dii - C ς'P- apposuisse dici possit, si in jus vocet Antonius, qui eam centies H - S. hoc est, 'ut in nostrae monetae usum redigit Budeus, bis centum quinquaginta millia aureorum haec erat Unio mi in aestimatici una coena absenturam negabat. Ad Plinii aevum pondus , ut ipse testatur, semiunciae pauci singulis scrupulis excessere. Major hac aetate , quem ovum Neapolitanam dictitabant, procerum palumbini ovi forma : Hunc Franciscus Priinus Galliae Rex xx. aureorum millibus Neapoli emit, ut hodie paterni regni successorum haereditas est; sunpenduntque ante pectus, quoties Regali pompa procedunt. Non diu est,ctim Venetus quidam Sol danae Soli mani ad hoc aevi Turcarum Imperatoris conjugi

Unionem orbiculatum xxx. caratos pendentem tribus aureorim millibus vendiderit. Τotidem alium in Gallia, & alterum ibidem quatuor millibus venundatum Budeus refert. Sed quid hos adduco anne minores Summorum Pontificum insigniunt Diademataὸ obvii isti omnium oculis sunt, & non unius formae. Hoc Unionibus peculiare est, ut si aliqua in parte formam corrumpat angulosa iniquitas , nulla manus artificis, vel Iimae remedia admittunt. Mi- 2- Rς iu ς ς ς 43 nui quidem possunt, sed toto ambitu, ut concreverunt, dempta crustulia,q uomodo sole obfuscatos , ut humanum corpus, cum in concha adhuc essent, purgant. Prodeunt aliquando, vendunturque, quia gemmariis fissi sunt, UnIone, fix uiso-chm cmendare quippiam conantur, aut alio quodam casu ; tenuisque ea rima modo MInoscatur 'tum recens est, non facile animadvertitur ; cujus securus erit emptor, si acceptum Unionem inter digitos locet, manumque expansam solis claritati

opponat; tum si omni ex parte Unionem hoc modo intueatur,nihil latere potinerit . Unio a Franciseo L

emptus. Sudetis 2. Margaritarum sciris

287쪽

Margaritarum se.

nectus a Margarἰtarum ex PO.iendarum ratio .

Horio.

Fronustus Ruccisi. Unionum divisio. Gemelli. Unici.

29 δ Armarium Octavum

terit. Nec parum refert videre, num recte forati sint ii praesertim , qui sormam habent laesam. Usu alteri, ut ait Plinius, dubium non est, coloremque in diligentia mutari; cui proderit frigida saepius eos obluere . Sed is nostrae vitae somnium , aeternum nefas est dic cre, quid , inquam, in rebus humanis diuturnum senescunt Uniones, ut Alexander Polyhistor, & Sudines putarunt, dicente Plinio, ut usus melius docuit: Senescunt, & colorem expirant, nitor evanescit, nec nisi juventa constat ille, qui quaeritur vigor, hoc sese ad damnum adjiciente , quod summum cis pretium imminentem squalorem non differat; sed in gemmarum genere molliores Uniones, artatem miniis ferunt. Omitto nunc claritasimum lapidis genus aceti asperitatem perhorrescere, & in parvae patellae jusculo centies H-S. irreparabile mergi posse. Sunt qui senectam Unionum renovant, ut sole flavescentes emendari diximus , abraso superiori, atque altero saepe cortice, quae res non aeque feliciter cis succedit, atque anguibus senectam citin exuunt; detracto enim uno, atque altero cortice, multum Unionum magnitudini demitur. Haec etiam incuriae correctio est, atque omnium quocunque modo superior cutis maculata est. Integros nonnulli columbis in farciunt, quos deglutitos una cum saturitate puriores c geri ajunt, quod grandioribus commune non est auxilium. Garcias ab Horto diu ori a leviter confracta , & sale versatis pristiniim nitorem instaurat. Idem post plenilunium captos Uniones decrescere expertum esse tradit , qui ante capiuntur hoc periculo vacare ; quod non omnibus commune

esse dicendum est, sed plerisque , quibus a plenilunio, quo conchae vigent,

recens ingesta materia erat.

DE UNIONUM ORNATU,

Et pretio.

O M uis fere Unionum usus in ornatum est; tanti homines emunt conspici, digitoque monstrari. Unionum ad ornatum triplex praecipua est distinctio. Unici sunt, aut gemelli; coronarii; & textiles . Unici , & gemelli maximi sunt, ut qui xii. caratos quovis pondere excedunt. Ex Unicis gemelli fiunt, quoties fieri possunt. Rem factu difficilem esse Unionum nomen indicat. Nam in gemellis componendis omnia anxi E observantur, ut aut bini orbiculati , aut duo proceri, vel clenchi, aut plani, magnitudine , colore, caeterisque,quibus laudantur notis,mutuo exacth respondeant. Quod si contigerit, quatuor aureorum millibus venales erunt, quorum singuli seorsum vix mille. Pretium enim cujusque in hoc genere cum pari conjungitur , geminari solet. Quod si unius pretium fuerit duum, aut trium millium ; plus quoque aestimabitur , addito pari. Quemadmodum si quem in Gallia tribus millibus vendiis tum Budeus scribit pari adjuvatus fuisset quindecim millibus ambo constitita senti & Serviliae Unioni si parem Caesar invenisset; illius pretium sexagies

Η-S. non minore, quam sexcupla proportione auctum fuisset ad trecenties sexagies H-S. hoc est non ingenta aureorum millia ; neque tertiam hujus pretii partem aequassent Cleopatrae Uniones . Inter praecipuas Unionum formas frequentius elenchi conjunguntur, quod eorum inter grandes Uniones major numerus, nec aded morola sit collatio. Gemellos gestare, sola, summaque seminarum laus est, & earum auribus gratissimum pondus . Unicis Summorum Pontificum, Imperatorum , & Regum ornantur insignia , Episcoporum infulae, atque omnium Principum tiarae . Multos ex his quoque feminarum fastus occupat, quibus tumida gemmae species optime convenit. His frontem notant; nec desunt, qui pectori insideant, & h crinium spiris tremuli defluant. Hoc apparatu honestas, & pudicitia expugnatur. Gemcllis, neque unicis pretium ex pondere certum constitui potest tanta notarum, formaeque

288쪽

Lapides Animalibus innati . , o st

maeque varietate , qua constat ponderis aestimatio ; extollitque eos etiam emendi ardor, venditore dissicili. . . Coronarii Uniones sunt, quibus filum inducunt ,& longa serie spiras ordinant; vel auro texunt diverso usu. Illos gemmarii nostri, Perle per uno minant. Intra decem, vel duodecim caratos continen inr, deficiuntque ad ternas usque siliquas . Eodem filo pari magnitudine selectos , & orbiculatos trajiciunt. Eorum singuIos pondere taxant, summamque eae numero unius spirae colligunt. Et cum omnibus ossicinis idem veluti praescriptus sit ordo ;quosque in dies videmus Uniones, sub haec ponduscula venianir pretia paucis subjiciemus, Romanae monetae vocabula ossicinarum pondusculis conferentes. Ponduscula sunt siliquar, maas grana vulgo dicimus, &carati, qui quatuor siliquas continent. Majores in spiras qui volet cogere, vanus illius erit conatus. Nam integros orbes tantum admittunt, & singulos grandiores invenire magni laboris est, & gravis impensae . Quin duodecim caratorum Uniones, & minores, ad quinque caratos usque in spiram collectos solae heroinae, atque opulentissimae matronae circunferunt. His regni, & honoris insignia redimuntur , addunturque corollarii vice, ubi unici, vel aliae spectabiles gemmae interponuntur . GemeIlos quoque , & unicos ex his habere divitis est . E' quinquequatuor , & trium caratorum Unionibus , non cujusvis fortunae spirae fiunt . Habent eis honorem locupletes . Ab his ad binas siliquas, communes sunt,&vulgaris usus . Utuntur Romae praecipui gemmarii, ut coronarios Uniones ab

aliis , ipsosque inter se expeditius segregent, hac foraminum, quam videtis, orbiculata dimensione.

MENSURA, QUA MARGARITAE AESTIMANTVR

Tenues quatuor laminas argenteas, aut aeneas , digiti longitudine, ejusque latitudine simul complicatas , ex altera parte trajecto claviculo ita D d coln-

289쪽

Armarium Octavum

Explieatio instria. menti , quo Mar. garitas dimetiuntur .

Minutarum Margaritarum pretium. Flin. lib. p. cap.ῖ a Lollia ornatus

a Io

compingunt; ut explicari quaelibet earum possit, quemadmodum omnes in hac icone ; ac denuo majori commoditate in unam colligi . Singulae foraminibus pertusae sunt, quibus pro laxitate ponduscula respondent . Binis laminis ab uno carato ad duodecim continetur distinctio. Reliquae intercalari numero a binis siliquis, unoque carato cum dimidio, ad undecim, & semi caratum perveniunt. Omnes vero spirae praeter rarum illum in corollariis diadematum , & mitrarum usum, ad muliebrem luxum instruendum damnatae sunt; ut collum, manusque ambiant , caput vinciant, & crines in nodum colligant. Non omittendum est extra spiram coronarios vilius aestimari , neque

convenire jam dicta pretia i sed arbitrii esse, & ementis solertiae . Hujus generis elenchos, proceros, planos, qui in spiras digeri non possunt, foeminae

quoque sibi vendicant. Nam miniis opulentae ad duos usque caratos ex eis gemellos comparant. Minores omnesque enormi rotunditate, quos mensura praefixa excernit, sertis aureis, monilibus , armillis, Eonisque ipsarum gemmarii inserunt, vel tremulos innectunt . In digitis vero minima gratia est. His etiam Sanctorum imagines, & emblemata exornant. Textiles autem Margaritae, ut copiosissimae, sic minimae , & utilissimae sunt. Sub hoc numero tribus siliquis leviores continentur, quas non singulas

ponderant, sed quot quisque desiderat, simul pensitant; pretiumque, prout

pulcher unus omnium videtur intuitus, sicuti in frumentis consuetum est, praefigunt. Tantam harum multitudinem insumere, non recens inventum ; diu est,quod byssinis,bombycinisque intexuere,& totas vestes velut grandine perinfudere; quae quoties divino cultui in templis erunt utiles, bene habebit . Segregant tamen, & harum maximas , quas filo transmittunt, ac exiles tenuioris fortunae mulierculis spiras parant, nε eis inexperta haec sit Iuxuria, fortuna reluctante . Sed frustra inornatus usu monstrando his immoror; quasi parum exercitatum sit hominum ingenium . Nam sciebat hunc Lollia Paullina Caji principis matrona, quam vidit Plinius smaragdis,margaritisque opertam, alterno textu, fulgentibus ; toto capite, crinibus, spiris, auribus, collo, manibus , digitisque . Quarum summa quadringentis H-S. colligebat, ut nostris utamur calculis, mille aureorum millia. Copiam subsecuta sunt luxuriae nomina, Unionum gemellorum ut apud Martialem elenchorum, tympanorum ;mox taedia exquisita perditiore portatu . Siquidem inaures pluribus dependentibus Unionibus suspendebant; nec hoc aurium pondus eas fatigabat,quibus aura gravis esse solet. Haec cum fecissent crotalia appellabant, ceu sono quoque gauderent, & collisu ipso Margaritarum . At apertius perdere major fuit gloria; tunc a summis corporum partibus ad imas decidere, & crepida rum non tantum obstragulis , sed totis socculis addentes , Margaritas pene calcarunt. Clodius Tragoedi AE pi filius ante Cleopatram nulla sponsione ad hoc productus, ut experiretur , in gloria palati, quid saperent Margaritae ;atque, ut mire placuere , n 8 solus hoc sciret ; singulos Uniones conviviis absorbendos dedit. Verum enimvero , ut luxus imperium ; ita imperium luxum infregit,mutuisque vulneribus concidere; tam superbum in nostris hominibus fastum non video: Stante enim imperio cum victorum spoliis Romam adducti Uniones serviebant; hoc dissipato liberior eis facta est via; & nescio quomodo fastum illum, qui eversa fortuna hominum animis exciderat; ipsi absumpsere; ac majori profecto nostroru ignominia Unionibus homines nunc serviunt.

DE UNIONIBUS ADULTERINIS,

Et dignoscendi ratione.

C A P.

XIX.

- A D TERANTUR. Uniones , & quidem in natali solo. In Camboja Indiae Fristi R., - . Lx regione Indo pro X ima Pulchre subornari , qui in India mercaturam

290쪽

Lapides Animalibus innati. a II

garitas fingerent ; Decemvirorum decreto vetitos scribit. Formabant illi Margarita factitia. vitream Unionum speciem pellucidam, & intus vacuam, cui illius coloris in.

gerebant materiam, ut Margaritarum candor transluceret. Alii vitreae materiae colorem admiscent, & omnino prius temperant , quam integras fingunt .

Hac utraque fraude grandes , & quantos volent, credentque mintis suspectos esse, & rotundos efficient. Multum tamen ab eis vera, & laudabilis Unionum species differt; nam quae prima laus est , exa luminatos, ut e summo candore nitor fulguret, nunquam perficient . Ne tamen pro vilibus supponantur , certius erit indicium, si anhelitu per flentur , quo vitreos obscurior nubecula involvet, & difficilius detergetur . Alios spes lucri mentita est candidos , &nitentes ; & si qui alii homines non inexpertos fallent, erunt hi. Nam licet non omnino exaluminati sint; non ingratus eorum color est . Ex gummi quodam genere, & mistura quadam candida coagulant , formantque , ut minu Spersentiatur fraus elenchi plerunque figura . Cum primum tales viderem, astu aliquo dolum tentare non occurrebat. Astute tamen indagari posse existimo, si humidis digitis quantum permissum est, contrectentur , ut aliquis gummi- lentor, qui fraudem arguat, percipiatur, omnes etiam tam hi, quam vitrei sinceris lapillis leviores sunt. Gestantur a non ignaris , fraudisque consciis, non ut fallant semper, sed ut eis placeant ostentcntque , quibus carent. Ex margaritiferae conchae testis pluribus in locis fiunt sphaerulae, sed quod evidens Unionum,& testarum discrimen est, id illae dissimulare non possunt, itaut quenquam vix ullo usu doctum falli, ut quidam putarunt, non facile crediderim . Clim vero testae tenuitas, magnos facere non permittat, ex hemicy-

clis binis majorem fieri orbem traditum est: ac hujusmodi Unionem unum ducentis aureis a gemmario aestimatum , quod ego fide majus existimarem , nisi talis gemmarius fuerit, qualem venditor optaverat . Nam tenuissimam partium juncturam oculos subterfugere magna res est. Quod si posset; sciat Em- ptor eodem modo examinari posse tales , quo fissos diximus. Alterum adulte- randi genus traditur, quod a fraudis auctoribus prope mare, & veris tempore exerceri tantum scriptum legimus ; auctoremque potuisse fraudem illam do ceri , si centum coronatos in mercedem solvere voluisset ; se vero negasse , homini integro indignam pretio fraudem censentem, sed conjectura satis asse- cutum, ex lapidibus asturorum, & pagurorum, vel ejus generis confici r v rum ne ipse rem acu non tetigit. Quisquis enim pagurorum qui ex cancro

rum genere sunt lapides noverit, nunquam ex eis Uniones heri illi persuadere poterit. Sed quare prope maris littora tantum, & veris tempore e ipsi que Uniones, ut ait, non pleno orbe fuerint Ex asturis fieri nam pinnas ab ipso ita vocari puto non negaverim ; sed quos in eis Iapides dicat non intelligo. Pinnas ignobili partu aliquando margaritiferas esse a probatis auctoribus,& Venetorum, marisque Adriatici accolarum testimoniis omnis dubitatio

sublata est. At eas Margaritas a natura formatas esse, nec aliis egere figmentis jure aliquis dixerit. Qui Unionum concretionis rationem callet; modum quo plures aliae antequam a natura in concha perfectae fiant ; nulla fraude conficiantur , sed industria , quae auctorem eum latuit , non obscure explicabit . Dictum est testacea omnia vere , aestatisque initio ova habere copi Quo ait; fieto Im- sitis , quae clim vigoris signa sint; temporum gravitate, qua laborant, atterun- periactae Μargarit tur, & in nihilum rediguntur ; quae vero in eis pro loci, temporum, conchaia Pς fisiM RV rumque diversitate concrescunt, Uniones esse et Pinnas autem quo vigent tempore, illi capiunt atque ova, ne transacto vere aestu laborantes attrahant, prius occupante quae clam crassioris materiae sint, non facilὰ funduntur ; sed

statim post captum , nc conchae victu destitutae ea quae pinguedinis proportione sunt imminuant ; ignis calore indurant, fiuntque Margaritae, propter mollitiem, ea parte planae qua insident. Nihil igitur in his cavendum ; tum

quod illae Margaritae, quas pinnarum conchae maturant, non laudentur, tum quod hae in vitium proniores pleno orbe nunquam videantur . Qui vero con fractos Uniones in unum conglobare docent; non aliter ex alio lapidis gene-D d a re O

SEARCH

MENU NAVIGATION