Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ALII LAPIDES FRUCTIBUS ARBORUM SIMILES .

. C A P. . XXXII. NULL A lapidibus est digna formae consideratio, nullum peculiare genus

eis, qui fructus arborum figura praeferunt , quam imitari multae non sit 'operae. Τales enim sorte fiunt, materia, quae lapidescit, iis terminis se exhibente . Atque eo similiores sunt, si color conveniat . Sic reperiuntur silices figura mali, pyri, cucurbitae. Per agros etiam e molliori lapide . Nuper lapillum ad nos detulerunt, quem inventor castaneam existimabat corticibus exuistam, ita delusit illum comparabilis figura, color palearis, expresis striae,atque insuper in dentium fere judicium adduxerant foramina, quae videbantur vermiculis exesa. Gignuntur aliis Iapidibus inclusi, saxisque , ctim materia comprehensa pari progressit non lapidescit, quae si durescens fiat minor cavo, partes introducentes varietatem in superficie si alcatam efficiunt . Quosdam perfracto silice nucis amygdalinae speciem reperisse audivimus:& juglandem hoc, VcI altero modo natam vidimus t sed miramur magis eandem aureis triginta venundatam, in quo licitator risu dignus, venditor etiam poena censendus erat. Cum ostenderetur, ad puerorum fundam lapidem commodum dicebamus . Pauci cernunt, quid in rerum natura observandum sit, cum oculis non semper patescat, acie mentis investigandum . Postremo condensantur in aquis

lapides similes aliquando figuras adepti , quod nemo fortuito fieri nescit. Singulorum itaque genus e materia existimabitur.

LapIdes fructuum formam habentes oecurrunt apud Aldrovandi im,veIuti eucurbites, eastaneae serma&e. ac Langium . Hi autem licet plerunque ex materia lapidea fortuito Fignantur, nonnunquam tamen coalescunt ex ipsismet fructibus in lapidem conversis, praesertim cum dictorum fructuum figuram adamussim reserunt: ea enim quae casu nascuntur, non exactam exprimunt corporum spe ciem . quibus assimilantur.

362쪽

a δέ Armarium monum

L OCULO XXVILPISOLI I , ET EORUM TEGUMENTA.

C A P. XXXIII. IN Pisolithis vero admirabile Natura studium posuit, majus etiam quam in

mali Punici multiplici contextu intus conspicimus . Cum enim multos stinui compegerit, loculos, & tegumenta sua singulis attribuit, ut ab invicem PISOLITHI separentur , atque omnes simul communi involucro contexit . Τotius igitum. compaginis fragmentum similitudine favi loculatum calculos claudit, sinisulos

363쪽

suo sub tecto liberos pisis similes , nitidos, colore flavescentes ex candido interdum rufos . Tegumenta mollioris materiae, ut videtur gypsea, magnam habent tenuitatem, candida extra loculos etiam nitent. Gignuntur in ca Hetruriae regione, quam Comitatum S.Florae nominant. Ex Noricis, qui ultra Danubium incolunt, misit Anastasius Quaestor Medicus Norimbergensis, quem ut civitatis suae principem scientia Medicinae, ita foris humanitas singularis conjuncta clarum aeque, atque carum traducit.

Pisolithi nomen compositum est ex πίσον pisum legumen , & M ore Iapis. Vide Boetium, Aldro-vandum, Vormium, dc alios.

LOCULO XXVIII

POECILOS PERMOS , SI TOPHOROS,

Cenchrites , Me coniteS.

C A P. XXXIV. SEMina diversi generis in marmorea duritie spargit lapis I ποι λοσπ -οι dura non minus illa, sed a continente tanquam inserta distinguuntur. Quar politis non est gratia, neque secari lapis , quam disrumpi debet, ut seminae emineant ad ostentationem . Unus qui primo loco pingitur, consertus siliquis agrestis Cumini corniculatis,interponit alias in gyros convolutas,quales sunt LAPIS UT OIR λ σπε μος Medicae r nonnullas bifidas specie Coluteae, rimam agentes, per quam semina

minuta ostenduntur . Alterum apponimus fragmento librarum quindecimia, quem Romae oblatum auro redemimus . Neutrius enim resciri potuit regio, unde adveheretur.

Huic

364쪽

a Io Armarium Nonum

Huic sunt ferulacei generis semina, foeniculi, anethi, multaque minuta riquaedam tritici, aliqua in spiras collecta,qualia diximus, Medicar adjectis ins Tro Has σπε Psuos aiatiae per surculis, cauliumque sarmentis . Duritie a priori nihil distat, non colore, quem uterque flavescentem obfiiscat. Lapidem ager Ueronensis profert durum , rubentemque, totum granis tritici consitum, ut videatur in eo necessitas vitae nostrae ludibrium Naturae

debuisse . . . . . v

Funisi M. 3 . eo. Cenchrites eodem modo milii granis spargitur , & 3 Meeonites Q θ' 1. papavere quod colore dignoscitur . Multos,qui semina plantarum crcdunt in massiam subiectam deIapsa in lapidem una transisse,ut opinionem convcllant,admonet varietas seminum,&copia tam exiguo loco congesta, quae neque fors cogat, neque prudens quis

365쪽

NOTAE.

t ceeit permas recimen invenit a semimis varistarer .sa λ. e mIm --, ae me in 'mem signῖ-ucat. Simillima huius lapidis icon habetur apud Imperatum nomine , Mes1 a naturatarintc Icοψua ' Agure di frumento, estin Hugums . - et Cenchrites nomen traxit a κιγχm Wilium. ν 3 Meconites a μαων papaver . Non est autem improbabile Poecilospermum eonerevisse,ex variorum seminum congerIe a liquo re lapiciescente obruta , atque in lapidem conversa . Non enim videmus, cur dicta semina fortuito non potuerint, vel ventorum vi una cogi ac volutari , vel ab aquarum fluxu abrepta simul congre gari ac permisceri , ac convoluta, ac permista in arido deponi, aut relinqui .

LOCULO XXIX

CONCHITES PAUSANIAE.

C A P. XXXV.

AD lapides Conchites cum natura progredimur, quorum tanta reperitur varietas, ut nulla mari species relicta videatur. Similitudo vero, quam cum marinis conchis obtinent, plerunque sola materiae diversitate discernitur. Quainobrem oscitantes, qui Naturae detrahunt, marinas volunt esse conchas, diluvii reliquias demonstrantes. I Quo in errore Ueteres quidam versati sunt,& multi adhuc Recentiores, fama omnes compulsi,quae viget etiam nunc in ore vulgi Dionysius in Thessaliae montibus specus ostrea, servare scribit, indicia terrae mari vastatae , quod ex eo Solinus quoque recitat. Nos diluvium scimus orbem terrae universum perdidisse, quo restituto si velint conchylia relicta ad nos pervenisse, non uno , non hoc loco residua ostendantur. Similiter in regionibus , quas mare privatim irrupit, ubicunque dejecta inveniantur. Non in solas Thessaliae rupes ostrea diluvium Ogygium invexerit, quod annos circiter M D. fuit ante Romam conditam e neque Deucalioneum quod poste- 1liis contigit. Quinimmo regionibus Conchites gignuntur, quas a mari Occupatas fuisse nulla memoria prodidit: & in iis, quas a fluetitum incursu liberas distantia ,& munitio loci promittunt, ut in Germania Silesia, Lusati regione Saxonum interiori , & Chattorum tractu . Quae omnia si fidonia non facerent, nolit tamen prudens Natura studiosum sui frustrari,ac suspensum animo contemnere. Quandoquidem signa exprcssit, quibus certior fieret doterrestri Conchitum origine . Nam quae testis marinis simillimos finxerat, miscuit certa varietate distinctos, ut qui judicaret unius operae cunctos, disceret pariter e varietate, quod in mari concessum erat in terra Naturae licuisse. Hoc a Dioscoridem non fugit, cum lapidem Ostraciten descripserit, Galenum& viros magni nominis. Hactenus autem Conchilcm nominavimus queiacunque lapidem testaceis marinis similem, quibus concharum nomen commui datur. Et quoniam species concharum diversas , in unum lapidem impegerit Natura, deinceps eum Conchitem vocabimus ; caeteris qui separatim proventum gcncris sui acceperunt, suis nominibus appellabimus, Ostraciten, Cleniten, Porphyroidem, & illum, cui proprium conchae nomen debetur, ad discrimen, Conchitem laevem nuncupare convenit. Conchitem Pausanias scribit lapidem mollissimum insigni candore marinis conchis interpellatum, apud solos Megarenses h Graecis omnibus caedi, &Caris Phoronci monumentum, cum initio terrae tantum ager esset, ex oraculo Conchite lapide decoratum fuisse , muItaque ex eo Megarae opera extare is Sic esto de Graecia Per alias Europae rcgiones nos Conchitis varietatem di-.cemus. Vertex eminentissimus ex Syla monte Brutiis imminens calvescit lapide Conchite, qualis Megarensis perhibetur. Similis in Gallia juxta Lutetiam.. In Vaticano monte effossus albedinem paulum. remittit. Item ille interdum,

Conchitas non esse marinas restas . Liare 1

366쪽

qui ad Senam AEtruriae caeditur . Lygii in Germania, quorum regio Lusitia nunc vocatur, durum eaedunt, colore cinereum, conchis in corpore candicantibus ejusdem duritiei. Iidem saxo arenario similem locis campestribus eruunt. Verum non apud Megarenses solos conchites reperitur, si Graeciae Thessaliam

annumeramus, in qua gigni tradunt, & in montibus Macedoniae . Conchae, LAPIS IN QUO CONCHAE TERRESTRES IN NASCUNTUR quae insunt corpori,aliis Iocis commiscent genus, pectines,eochleae, turbines ,& reliquae indistincta varietate ; aliis, unum ferὰ genus lapidem possidct, vel Conchae striatae, vel cochleae, & similest atque haec in iisdem lapidicinis saepe

contingunt. Accidit etiam quan vis raro, ut conchae pariter cum lapide continenti tegantur flammeo , vel livore metallico , quae armaturas Germani nuncupant . N OM

367쪽

ν Conch Ieae, qui In sequentibus eapitibus subjiciuntur, sunt re vera conchyliorum,aut e chlearum, testae in lapidem conversae, ut satis demonstratum est capite secundo hujus Armarii: ubi etiam huiusmodi algumenta diluuntur . et) Non videmus quid Dioscoridis , & Galeni testimonium conserat In Mercati sententiam : Non enim quia praedicti Auctores Ostrae item , lapidem appellarunt, argui posse videtur, eosdem, censuisse, lirae item, aItaque, conchyliorum testas lapideas, quarum Icones hic apponuntur mero ac veros lapides genitos ab initio fuisse, ae naturae sponte in hujusmodi figuras .eoaluisse nullo typi ad miniculo. I. enim non constat an Dioscorides, ac multo non miniis Galenus , qui nulla descri Ptione apposita nomen tantum ae vires lapidis recenset Osracitent, eundem lapidem esse crediderit ac eum qui hie describitur,ut suo loco probatur. II. quid prohibet eorpora in lapidem conversa, inter lapides reeensere λLapidea vero haec testacea Innumera oeeurrunt apud Mustorum descriptotes , ac praesertim apud re

368쪽

Amarium Nonum

L OCULO XXX.

CONCHITES LAEVI S.

C A P. XXXVI.

Co v c u i r g s larvis illam resert testam, quam speciatim Concham nominavimus, grandem videlicet, & nulla obsitam asperitate ; Cujus quot in C ON C FI ITE S

mari differentiae, totidem in lapide observantur magnitudinis, & figurae; coloris multo plures. Superficies palmum quadratum patet, multis amplior, inqui-

369쪽

quibusdam latitudo , in quibusdam longitudo superat; aliis glebosa figura , aliis utrinque subsidet, nonnullis alterutrinque pressior Et capitula varietatem afferunt, quae recta sunt, aequaliter committuntur : cum prominent alterum alteri subditur ; adunca ex adverso distant , nam testae sinum protendentes committuntur ; quaedam in alter uim latus conversa scapulas reducunt, ut faciunt aliqua lithostrea ex Chamarum genere . Testae sunt plane laeves , vel tenui striatura distinctae . A capitulis striatura procedens discurrit ad marginem, vel per scapulas transversa undulati in ducitur,vel utroque modo cancelis lata redditur . In margine ad signum commissiurae diversa testarum crassities cognoscitur . Verum Conchites plerunque solidus cst, cujus medium tum a continua duritie, tum mollius reperitur. Communis color ejus albus,c increus,

flavescit rarius, fulvus etiam, & glaucus habetur . In moenibus Hildes heimii utroque fulgore metallico tingitur. Est Miniatum oppidum , & ocellus Etruriae, in quo Longobardi summum tribunal statuerunt, quod ipsi altum discum nuncupabant; in agris, inquam, illius oppidi, Conchitum non modo laevium , verum etiam conchyliorum cujusque gcncris incredibilis est copia , ex qua Petrus Mercatus Pater, cum Romae ageremus, selectos transmisit. Oo a

Deseripti . Colora Locus a Miniatum quomodo a Longobardis vo

earum a

Petrus Mercatus Auctoris pateτ.

370쪽

asa Armarium Nonum

CONCHITES LUNATUS.

C A P. XXXVII.

UNi ea M testam Conchites Lunatus habet, cujus latitudinem corrigens , oramque sub capitello colligens,in figuram lunatam se curvat. Ad mota dum, quo latitudinem contrahit, rugae per transversum indE orientes sub capi- CONCHITES LUNATVS tellum eonveniunt. Cavum ab anteriori parte oblongum, exiguum & fere nullum est, ut videatur omnino speciem marinam variare Naturam voluissω . Durities silicea, & color corneus est. Vidimus in hoc genere binos a latere coaluisse ad speciem unius testae, sicut in tabella pictura sistit ambos . Erat arctissima junctura, & Iatus, quo Iungeba'tur, mutuum premebant, idque cavum

SEARCH

MENU NAVIGATION