Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

tationem silicum coloris fulci, ordinatis circunquaque arbusculis,& fruticibus, herbis enascentibus, si osculis dejectis,interea croceo colore aspersus. a Gasi-danes Plinii est,quam Medi mittunt coloris 3 olorini, veluti floribus sparsam , quaeque concipere dicitur, & fateri partum concussa . Concipere autem trimestri spacio propter multiplex coagmentum silicis , commentum est barbarae vanitatis, sicuti de Paeanite, saepius eum parere . Hoc Iapide Alexander Fr mentus Nuncius Apostolicus Lusitaniae, me donavit, vir cujus opera eximia , in rebus gerendis fuit, & hujus quidem generis rerum dum vixit, animus

supra fidem studiosus . Nascitur & in Arbelitide Assyriorum regione proxima Syriae, ubi Darium Alexander debellavit.

Secundus vero Sinaites est, proveniens In MeIane monte Arabiae, rerum mirabilium fide nobilissimo,quem Sinai nos vocamus, cum Turia Mauris dicatur . Distinguitur duritie, qua nuis neque magna foetum nullum includit, amplioris figurae pIantas edit, raris maculis, & flavis magis quam croceis . Τertius Brixianus assimilis secundo, extra quod pumilas plantas , & frequentiores absque ordine figuret. Magnam hujus copiam in Montibus Transispadanae regionis circa Brixiam accolae structuris insumunt, opere haud longinquo, cum pluvias non ferat, ventisque cedat. Hunc unum Marsilius Ca gnatus Veronensis Medicus dedit, ille de literis benemeritus. Lapides Palmati propinquum genus habent. Dicuntur enim conspici Palmati,quoties franguntur.Itaque censeo a demonstratis Dendrophoris hoc differre, quod speciem palmae peculiarem depingant. In Hispania Baetica reperiuntur circa Mundam oppidum , ubi Cn. Pompejum adolescentem Caesar deletis copiis superavit.

Mai filius Caenatus.

352쪽

a 7M Armarium Nonum

co Dendrophorus dictus est a tia γ arbor &οViis serre, quasi arbores serens . LapIdes autem hujusmodi figuris distincti apud plerosque occurrunt, Imperatum nimirum, qui appellat: P etra naturamente delineata con figore di bosibi, Boetium, Se Aldrovandum a quo Brathyles ac Sabi- nites voeantur, ob Sabinae similitudinem , & alibi marmor Dendrites , quo etiam nomine apud Langium & Scheu rerum insigniuntur. a Gasidanem barbarum nomen putat Harduinus sal : Verum eorruptum potIus hunc Plinii Ioeum verisimilius videtur: quod facile perspicitur ex variis lectionibus in diversis mss. iam reperti se alibi enim legitur Gessidanem, alibi Gesinaden, & in aliis Gessidiana : In quibus omnibus mendum latere censemus , sed cx iis litterulae immutatione genuinum hujus vocis sensum restitui posse er dimus, si Gesidonem legamus, & in recto Gesdone, quod profecto a Graeco γης ἡδονη tecrae voluptas factum est ,' nihil enim aptius aut accommodatius esse videtur ad gemmae venustate a atque elegantiam explicandam , utpote quae fioribus resipersa traditur, qui merito terrae gaudium ritu ac delietae passiu vocantur a 3 In vulgatis legitur coloris orobini .

353쪽

C A P. XXVII. PAx ostentatio Naturae in Smilace & Cissite,quibus ambitiosae plantae Smilax , & edera nomen imposuerunt. Lapis unius est uterque generis, ve- SILEX FLO RVLENTVS rlim aliter ab aliis visus, pictura, & colore nonnihil variante. Materia eius duritie, ac nitore marmori praestat, Iaspidi proxima, quae tota tenetur frondOM m a se

354쪽

Loeus.

27 si Armarium Nonum

so contextu, non sinε floribus internitentibus, specie aulaei Belgici, vel serici Damasceni venustate. Folia, quae tractu numeroso colligantur, aversa,distortaque Smilacis asperae visa sunt iis , qui Smilacem lapidem appellarunt . Qui minus id viderunt, Proconnesio marmori similem dixerunt . Aliis Cissi temo nominare placuit, cum folia se latius ostenderent, semper lasciviente complexu . Color medius, nempe qui continentis est, suasus, glaucus , aquilus candidus; idemque picturae color est, diversus pro ratione continentis, ut in sua aquilus, suasus in glauco, glaucus in candido . In Euphrate flumine, quod Syriam ab ortu solis claudit,Plinius invenie dum monstrat. Quippe silicem esse, ut nos vidimus, figura docet, utili magnitudine, quam decem pondo nos habemus. Recens auctor Cata pastum vocavit, frequentem Parisiis , ex quo ensium manubria fabricantur. De Smilace Solinus nescio quid , quam laepe non bonus auctor, quoties nitorem orationis affectat.

1 Cissiles nomen gemma est apud Plinium a ruinli ederri appellata. et Pro Narcissites Inoeissiles viri docti restituendum judieant. Nihil en Im huic gemmae eum Nam

cisso convenit: At pollerius nomen ex argumento naturae optime acceptum est : τώ enim dicta est ab I ις venae vims hedera eum illam venis ederae distingui scriptum reliquerit Plinius. 3 Zoronisios inter gemmas a Plinio recensetur : de qua sie tradit. Zoron Eos is Indo flumine nate . tur . Mogorum gemma esse narratur : neque aliud amplius de ea . Nomen hoc magicam AEgyptiorum superstitionem sapit : Zoro nisi os enim fortasse seriptum est pro Doronisos quasi δ ιν ισιες donum Udis et nisi potius nulla mutatione facta ἔσας interpretari arrideat, ita ut subintelliga. tur δέπας , aut μέθυ , quasi poculum , aut vinum merum Isidis . Quapropter non videmus unde Mercatus conjecerit gemmam hane eandem esse ae Cissitem, seu Narcissitem Plinii, multoque minus cur ejus nomen huic lapidi adsciverit: eum nihil ile gemmae natura ex ejus descriptione colligi

possit,, in qua nihil reperias, quod Cissiti aut Narcissiti congruat .

355쪽

STELECHITES, SIVE OST EO COLLUS.

C A P. XXVIII. ΡAατεμ Stelechites praecipuam plantae imitatur, arboris trunco similis cortice corpori tereti obvoluta. Cortex nitenti laevore colorem habet OSTE O COLLUS LAPIS suasum, durior corpore, quod delibratum materiam fiabrilem concedit coloris argillacei , aequiparatis in circuitu lineis per longitudinem descendenti

356쪽

Locus. Virtu .

bus, secundum quas materia facilius discedit. Longus ad sesquipedem inve

nitur, crassitudine pro tertia portione longitudinis . Rarior quidem, ne quo praeter unum, & alterum afferri nobis contigit. Nascitur terra argillosa, cujus peculiaris locus non alius monstrari potest, quam casus offert. Paratior ad usum alter est, sabulosa materia, interdum fistulosus, cinereo colore, candentique, locis arenosis proveniens in Germa ala apud Vangiones, quorum civitas Spe ira in Ripa fluminis Rhenit & ulterius supra Nemetos, ad urbem Darin stat cm , inter dexteram Rheni ripam , & Moenum fluvium . Irta Cattis, quorum regionem Hessen vocant Germani . At Whenam oppidum interioris Saxoniae . In Marcha Brande taburga . Distat figura a priori Stelechi te, quem pinximus, quod scapo sit inaequali plerunque, ac rudimenta nos nunquam ferat, veluti ramis detruncatis e Usum chirurgis Germaniae magnum praestat, ad ossa fracta conglutinanda, ubi in locum suum fuerunt restituta, scobe ipsius applicata cum ovi a Ibumine. Commoda nanque astringendi qualitas in utroque gustu reperitur . Sed praeter hanc facultatem a Natura privatam obtinet , quae eodem spectat. Nam interea cum ossium commissurae adhibetur, hausto etiam drachmae pondere per triduum , multum profici scribunt. Quamobrem Ost cocollum merito nomi

narunt .

Steleel, Ites dIctus est a truncus. Idemqtie Osteoeotius appellatur --- ι- , idesta conglutinandi, ossibus . Notissimus est lapis in ossicinis a quibus Osteocolla vocatur . Hujusmodi autem Oileocolli sunt ipsmet arborum trunci in lapidem conversi,

357쪽

LOCULO XXIV

TERTIUS STELECHITES, SIVE OST EO COLLUS.

C A P. XXIX. ALius etiamnum Stelechites firmiore materia, nisi dispositio dividentem adjuvaret in laminas integras separabilis, colore argillaceo , intus al-OSTEO COLLUS ALIUS Biore, astrIngens, IInguae tenax. Clim sub nemore Vaticano hortum pastinari Homu Vatieanus. jusseramus ad varietatem Naturae in plantarum genere circunscribendam cui Pio

358쪽

Etymologia. Descriptio. Differentiae.

Locus a

a So Armarium Nonum

Pio v. Pont. Max. imperante , pars terrarum latissima vectigal pendebat magna hujus lapidis congeries effossa est in terra argillosa. Quod ut erat compertum, clamabant, rem carissimam inventam, thetauro comparabilem , offa scilicet monocerotum, amuletum adversus omne veneni maleficium certigiamum . Quanti est in vulgo illudere , chm etiam a se decipi gaudeat. Nos ex ea copia singulis, qui expetebant, largiebamur. Vcrum non fuisse vanam illius

facultatis conjecturam, plures retulerunt, cognitamque periculo vim infestam venenis . Huc accedebat auctoritas eorum, qui acceptum magni aestimabant,

Cardinalis Christophori Madrutii Tridentini, & aliorum illustrium . Aliis Ita. liae locis inventus est. In Germania prope Messen solo argilloso,ad ossa glutinanda non minus utilis .

LOCULO XXV

DACTYLI IDAEI ET BELEMNITAE.

C A P. XXX.

INF ERANτυη. e promis subterraneis bellaria Naturae . Sunt Dactyli Idaei lapides fructibus palmarum, qui digitorum collatione Dactyli vocantur ,

similes, pari longitudine, teretes, aciem obtusiorem ducentes . Digitis comparandi erant, nisi partium interior constitutio diffectos balanos referret,altero intus oblongo corpore pro nucleo comprehenso , & strigosae materiae ductu, ab eo in t cret cm superficiem recta converso , quemadmodum pulpa balanorum spectatur . Plerisque deest pars infima, quam ad pecto lum aliqua rotunditate claudere par erat, eaque mutili videntur, & lapidibus natalitiis abrupti. Additur similitudini rima, quae per longitudinem ducta, in quibusdam tenui striga subsidet, in aliis quaesita vix apparet, atque ad hanc ictu finduntuT. Diversum autem genus habent, alterum saxeum est , alterum bituminosum . Illud coloris differentias facit albidi, cineret, plumbei, ferrei, pulli, nigri cantis : & nuclei loco, vel ossis, cavum implet terra molli, arena , lapide . Est in eodem genere, qui flammeo metallico tingitur, magni nitoris, cujus lapis inclusus tenuibus crustis compingitur. Praeter hunc pauci nitent, plures aequa-- biles . Albidi, & cinerei ustionem olent, quoties atteruntur, & arsisse putant; tum quia alii cum uruntur, similes qualitates induunt, tum etiam quod natalis locus signa feret incendii. Nascuntur autem in marmore Saxoniae medio inter Hildes heimum, & arcem Mari eburgum. Tametsi eisdem coloribus alio loco reperti sunt, nullam emittentes odoris gravitatem . Ferreos colore Plinius scripsit tantum, fortasse quod ubi visi sunt, aliorum copiam regio non faceret. Tum attribuit figuram , qua pollicem humanum cxprimant , liberiori quam debuit abdicatione . Nam Dactylus cur tantum sit . μιγι ι δακαλιι ὸ Dein aliud innuit appositum ἰδαιοι , opinionem veritatis habet , in Inda monto Cretae, Palmarum proventum , novo ibidem generi lapidum reperto , a fructuum similitudine nomen obtulime . Genus vero bituminosum, lumini perviam materiam succini suco colorat, & rapit paleas attritu incitatum . In hoc liquidius succini falerni colorem habet, vel cereum e lividum, virescens , nigritie infectum translucere non cognoscuntur, nisi porro lumini objiciantur. Mediam continent terram Candidam . Hujus generis binas species descripsit Plinius Balanitas nomine, unam aeris Corinthii similitudine, nempe falerno succino propinquam, alteram sub viridem , medias secante flammea vena, nempe candida medulla per colores illos in splendorem flammae renidente . Cum nostra memoria bitumino sumis Dactylorum genus in lucem veniret, quidam Lyncurium esse dixerunt, quo nomine succinum antiquitas appellavit, quod E lotio lyncum animalium densari Graecia erederet. At Succinum non esse posteritas comperit. Itaque im-

mortuam

359쪽

mortuam opinionem veterum revocare conati sunt, qui in Idaeis Dactylis an finitatem succini cum animadvertissent, originem nesciebant. In Gallia nuper exploratum est, lyncibus ex Africa introductis , nullum excrementis earur durescendi moedum inesse. Utrunque dictum genus DactyIorum , cum materiam consequi necessost, iisdem locis non foditur. Saxeum in lapicidinis, vel secus r alterum locis 'bituminosis gignit eadem causa simile . Medium rudimenti loco cogit halitus in oblongam figuram,a qua reliquum eκ orditur E circuitu pariter concurrens. Quamobrem strigosa materia radiatim disponitur . Coctio vero durior contracta materia rimam agit. Nam & saxeis quid lentitudinis bituminosae inditum est, & bituminosis tantum alienae materiae commistum , ut igne non lentescant veluti succinum, neque pari facilitate urantur. Magnitudinem, quam, ut frequentiisi me reperitur, digitis aequavimus, excedunt interdum sesquialte-ta portione,pedales, etiam, & sesquipedem longae, summa crassitudine ad quintam longitudinis partem commensa . Quare clan in aciem saepe procedant,

Belemnites 1 tali genere Germani nominarunt. Saxei reperiuntur in Rhaeticis ad Hochingen cis Acronium lacum,ad o pidum Helvetiorum Soba aufen , & vicinis locis Danubii fontes versus , ad Halo uvam, & Eschingen . Ultra Danubium a dextra Niceri fluvii in agris Geninges oppidi . Hac aetate cum Franciscus Rcx Galliae ad Mosellam qu- Σης sty vium castra posuisset, Dactylorum Iapidum copia regium opus celebravit.

Nam cum ad Augustam Romanduorum montem nomine SanctoJoanni sacrum muniret, terra ad passus tres effossa incredibilem numerum eorum lapidu Belemnἰtae pro por- exposuit, ut eruendo fossorum labor, taediique plurimum exigeretur . Fuit ab tento habiti. exercitu primum trepidatione exceptum , neque feliciter interpretatum, quid ostenderent in terra digiti, sive quo spicula converterentur . Sed festinato demum opere perspecta loci natura timorem minuit,cum teneri se Naturae joco

intelligerent. Apud Saxones inveniuntur in moenibus Hildesheimii, quae occidentem solem spectant, & Septentriones . Bituminosi ulterius fodiuntur in ripa Lani amnis supra Hanostram conventus Tuli surgiensis ubi gignitur bitumen . Ad Stetin Pomeryae metropolim in ripa Viadri sitam , in ripa Vistulae fluminis juxta Martenburgum Hulmigeriae, quam vocant Prusam, & superius prope Κunigsbergum Uenedorum . . Exiccant Idaei Dactyli omnes , praecipud vero bituminosi, quibus chirur- 'gi Germani maturant vulnera . Utrisque Saxones medici vice lapidis Iudaici solvunt calculos . Idem in Hispania fieri dicitur, ubi inveniantur. Praesumptico crcent incubum , & somni ludibria , ut Germani credunt , qui Astycho . inde nominant; Iidem dant pleuriticis , & fascinum rumpere putant. Uruntur, Jc pulvisculum vitiatis equorum oculis inspergunt.

360쪽

Belemnites dieitur a B.λεμνον Iuttia , dactylus autem a digito, qui Graece δι-τυλγ appellarer . Variae reperiuntur Belena nitarum species, ut videre licet apud Gesnerum, Boetium, Aldrovandum , sal Istoris ne urati . V Vormium , Laogium , allosque . Quoad ipsor una generationem Imperatus soJ, ac post ipsum s bJ In Imporis Iopia Langius sbJ existimat Belemnitas, Stalactitarum instar ex aquae lapidescentis ac per saxorum rimas is Rurutorum . fluentis, stillicidio concrescere: quod partium textura, eum stillatitiis hujusmodi lapidibus eonveniant : nimirum compinguntur libris lapideis, ouae a centro tanquam radiis ad suterficiem tendunt, quemadmodum etiam observatur, in Stalactitis r sed verisimilior videtur Luidii sententia, qui censet Belemnitas eo agmentari ex liquore lapideo in Marinis tubulis, penicillis, aliisque similibus teli aceis concreto,eorumque figuram induente praeterquam quod enim Belemnitarum forma ad tubulos hosce admodum accedit, saepius repertos esse eosdem tubulos asserit Belemnitas continentes . Praeterea Belemnitae nonnunquam occurrunt, qui in interna superficie membranacea quadam testa obducuntur . Niliit autem repugnat humorem,ex quo Belemnitae eonere seunt,aequὰ atque fi per saxorum interstitia manaret, intra dictos tu hulos fibris radiatim dispositis serruminari: quamobrem nihil prohibet eos - inter Stalactitas recensere.

PENTEXO CHE MINOR , SIVE MESPILEUS.

C A P. XXXI.

PENTExo Cur magnitudinem, & colorem habet me spili, quam ies circo Mespileum nominarunt. E' situ plano consurgit in gibbum tenuior Cm hemicyclo, a cujus vertice decurrunt folia quina per ambitum aequi distantia , striis pinnata, specie Phasianae plumae. Ηorum extremitates videntur quoque Zonulis copulari, quae in planitiem perductae colligantur ad medium callum, saepe minus conspicuae . Planities interdum oblonga, vel una pars longius pro . tenditur, ad cujus normam surgit gibbus. In multis quid ab uno latere di se pium quasi morsu expressum videtur . Durities cadem, quae brontiae , color ferrugineus inest aliquando dilutior . Poloni qui Pentexochen nobis Romam attulerunt, ad ripas amnium, & torrentium , qui Vistulam si umen aug nt inveniri dicebant . Quidam habuerunt ex Aquilonari Britanniae regione , quae

Scotia vocatur.

Pentexoehe huiusmodi lapis ab Auctore die Itur , quod quinque promἰnentiis distinguatur , - πε eni in quinque &-prominentia voeatur. Est vero Pent exoche Echini marini genus , quod adidicentium corporum mole compressum a rotunda forma nonnihil declinavit , ae etiam aliqua sui parte multatum fuit priusquam in lapidem coneresceret, ut ex ipsius icone apparet. saJ Museo A FUeo. Hic lapis ille est, cujus descriptionem te vidisse refert Boeconiis saJ ubi nostri Auctoris Metallothea eam laudat.

ALII

SEARCH

MENU NAVIGATION