Aphtonii Sophistae Progymnasmata. Partim à Rodolpho Agricola, partim à Ioanne Maria Catanaeo latinitate donata. Cum luculentis & vtilibus in eadem scholiis Reinhardi Lorichij Hadamarij. Nunc verò omnia multo quam antea & emendatiora, & meliori artifi

발행: 1591년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

94 APHTHONII

mortem eius res a Deo opti in Maximo unquam negliguntur, fispus interrogatus, Quid di faciunt respondit,r- κο- ιμῶν, τα ' καταίου λωμ. Q d si ni fient, Deum ipsum alios quidem extollere , ac celebrare alios vero pro meritis obscura-A; ὰ, Qprimer . Vias haud immerito. Hii0' ςles de magno Alexandro ad Anti binis. scribens,ait:dicere ipsum non pio pterea magissibi placere quod multis imperaret quam quod de Diis optime ei tiret.Nam qui bonam habent de iis opinionem,illisque qbam libentissime obsequuntur,pientissimi ab omnibus existimatur, numinum vice coluntur. AEnea quod in Deo pientissimus fuisset, inter Numa numina recesuit vetustas.Numa Popilius Popilius. im omnium maxime ac religiosissune Deo coloret,ac veneraretur, tutissimam Iinitimorum pacem diuinumque L reriae Nymphae commercium meruit. At Deo- QRxςmpto Mezentius,in praelio im

moenia, lus etiam inuitis, se consensurum 1actanter gloriatus esset, fulmine ictus, delapsus est.Quare, ni esse Deo omnium maxime parendum censemus, summisque egregin hunc poetam laudibus assicie11dii

122쪽

PRO GYMNASMATA. Sarbitramur, qui diuino afflatus piritu, unico versu nos quomodo optimus Maximus sit placandus Iupiter, admonuit.

CHREI TERTI A. MAgna est profecto Latinorum poeta

tum cohors candidissimi auditores, multique nominis,sed 5ge maior ac praestantior haberetur,obliuionis situ, rerumque edaci tempore, quam plurima veterupoetarum monumenta intercepta fuisset. Quorum iactura ne perpetu lugeamus, eorumque desiderio maceremur, diuinus poeta Virgilius causam praebet quippe qui multorum instar habeaturi Cuius eximia opera, licet innumeris sint referta sententiis quς prouerbiorum vice in omnium ore fungantur,haec tamen imprimis memoratu digna visa est omnia νι it

ae usque adeo omnium eo sensu iam is,

probata est,ut nullus sit tam literaruignarus,quin eam memoria teneat, quam saepimine praedicet, cum praesertim non modo cuncti mortales , sed bruta ipsa immania, amoris violentia cedant, elusique imperi uitiam inuita patiantur,cuius mehercule rei nulla adduci admiratione debe-

123쪽

debemus Magnus est enim Deus Aihor, nec minus apud Deos, quam apud homines mirandus, cum multis aliis de causis, tu vel maxime ob eius vetustissimam ori gine nainter antiquissimos Deos rece se-tur. Hesiodus: Omnium inquit primum

nat' est chaos,inde terra,tartara, Amor Parmenides ante Deos omneis natum A morem autumat. Acusileus Hesiodo actipulatur . Euripides Tragicorum praestaritissimus omnium,Deorum supremum ense amorem his trimetris indicat:

Ouidius quoque de amore locutus addit:

Redo tu dominos ius habet ille oos. Quid de Lacaedemoniis, ac Cretensibus dicamλNόnneri ipsi,quantam inesse amori vim arbitrarentur euidentissime indicarunt, quorum alteri prid quam cum hostibus manus consererent, Amoriari te structas acies sacra faciebant,perinde atq; in instructarum cohortium amicitia ipsa esset victoria collocata Cretenses vero formosissimos in acie pueros exornantCA, Amori per eos sacra faciebant, ut Sosic xa-

124쪽

te scriptum reliquit.samii viamias auctor est in i mori gymnasiuin consecrariit, cui sestu Eleutheria propterea cognominaban quod per ipsum Deum Athenien- consecuti fuissent Anuit Thebanos Athenaeus testatutu liboe

Alexis Cupidinem ipsum, nec foeminam,

nec larem,non Deum,non hominem,sed

.amilia in via a sormam compactas species esse indicans,c6sq; qui amoris simulachrueiungexe conatur,maxime argues: de Α- more in Phaedro haec scribit ἔτι γάρ Plato igitur omnium philosophorum praestantissimus maxima Amoris vim aesapientiam cupiens indicare In conuiuio haec dicit: Amor poeta est adeo sapiens,ut alios quoque poetas eliscere possit. Quilibet enim licet ante nidis, in poeta ei; di egregnim, csim primum Amor assi uerit .Ex quo perspicue coiectare licet, amore peritum esse poeta,omnetaque mu-

125쪽

dE: Sagittandi, medendi, diuinalidi peritia duce moret huenit Apollo , qui amoris est discipulus, Musicen similiter Muta, fa

bricanii rariam Vulcanus, texendi artificiti Minerva, Iupiter Deoru hominiaque gubernationem. Quare, tinam coria vetustissimus ac Maximus sit Amor, n immerito aeque in caeteros Deos,atqUC in omneis homines suu seper exercuit imperium. a Ioue ipsum modo in cyniau, modo in taurum transsormavit,quariclo oue in aurum conflauit Neptunum qui, Mercuriit hirci in forma induere Oznit, Apolline, ut Admeti pasceret armeta 5-pulit.Venerem,ut ad Idae montis radices Anchisse quaereret, quam saepissime adegit. atopere autem miseros sit ludificatus mortales,veterum scriptorum monumenta uidentissime indicant. Via de olligere licet numquam sere humanum genus in extremas ta publice, quam priuatim incidisse calamitates, quin Amor ipse causam ac materia suggesserit. Nam ut a publicis, ac pernicios bellis exordiamur Iliacum incendium mutuus atq; incestus Alexandri, Helenes amor excitauit Graecoria exercitum illa exitiosa pestis propter Chryseida grauiter inuasit. Achilles

126쪽

Achilles ad ira plurimis Graecoriam perniciosissimam Bliseidis desiderio commotus est Belli inter Thebanos ac Phocen si s per lecentiam conflati,quod is py , hoc est, sacrum appellatum cst, Thebano Thebana mulier a Phocens cluodam amoris stimulis rapta, causam fraebuit Chrysacia quoque bellum nuncupatum . quod inter Cyrrheosi Phocenses, ut Callisthenes scriptum reliquit, decenta una tenuit prOrte Magistro Pela sunt is Phocensis filia

a Cyrrheis raptam imprimis contractum per bibetur Cambyses Persarum rex mu Clieris impulsu ut Ctesias credit in X gyptum expeditionem fecit. Nam cum i gyptias uberes in nocturnis eonpressibus a caeteris mirum in modum diiserre

intellexisset, Amasidis T gyptiori regis

gnata, uxorem petiit. At Amasis veritus,

ne filia pro pellice uteretur eius loco Hi tetim priae filia misit qui a Cyrrhesibus superatus Egyptiorum regno exciderat, α, Amaside fuerat occisus diua re cognita Cabises puella etiam exhortatione quae patris vition expetebat, Egyptiis bessu intulit.Quid fuit in causa. ut Philippi Macedoniae Regis domus euerteretur Nepe Cleopatrae importunae nuptiae. Vt Herculis familia dissiparetur, Iole Euruti

127쪽

filia causam praebuit Thesei domus propter Phaedram ad nihilum redacta est , Athamatis propter Themisto, Hypse genitam.Ialbnis propter Glaucem , Creotis filiam Agamemnon pol consecutam apud Ilion victoriam, cum in patriam οὐ pes reuersus esset, Clytemnestra uxore,qubd Cassandram misere deperiret ia-terfectus est.Nonne nostris quoqUe Cmporibus maxima hominum par quotidieam oris suas digladiatur,ac passim trucidatur Quar cum naultis iam periculis compertum sit, Amorem ipsum tam apud Deos,quam inter homines plurimum valere , illi omnino , quam commodissime

fieri potest,cedendum est: Virgilio poetarum principi, per quam assidue studendum qu bd huiusmodi undecunque scateat sententii S.

CHREI A TE ARTA.

QVanxo saepius ac frequentius Man-

uani Virgilii volumina repet O , ta- , si magis iuspici, admiror. Vrius ei. D Virgilius characterum diuersitate, ea complexus est,quae viri tres, Graecorupraestantissimi, vix consequi potuere. NaBucolico carmine Theocritum aequauit,

Geor

128쪽

Georgico Hesiodum antecessit, Heroico diuinum illum Homerii ad amussim expressit. ae quidem omnia cunctis fuisse Graecis praestantiorem Virgilium , o indicant,quod Graecorum nullus triplicem hanc dicendi materiam ausus adhuc fuerit,sed nusquisque intra suum scribendi genus sese continuerit. Est praeterea in Viro illo dice di facilitas,&in rebus enarrandis candor,ut nemo sit tam rudis in a re iteraria alienus , quin Virgiliana lectione mirum in modum oblecteturi cum praesertim aureis ac diuinis inter legenducitiam saepissime occurratur sententiis, quulegentium animis usque adeo blandiuntur,ut vix dum pellecta memoriae inhaereant, nec unquam amplius excidant: qua lis est, Non omnia ponum uS Omnes.

Quae verba significant mortalium M. minem tanto est ingenio praeditum , ut solus omnia sapiat atque intelligat, nil il-que eum penitus lateat: cuncta enim scire diuinum esse potisi quam humanum no ..uerat poeta. Nam quandoque bonuς dormitat Homerus. Hinc celebrati est apud Graecos prouerbium seu κρ, ne Ahe, Hoc est, Via vir nullus vir: quasi velit in nitere, nihil egregiu ab uno homine praestari posse, si alio tum auxilio fuerit desti-

129쪽

tutus. Quod autetia legitur apud Euripidear is παν reiae , id est, unus vir haladvidet onania: id sane significat, nemincimVnu, ne naaximo quid rei iam usu atritae experientiat inta nouam consequi poste peritiam ac solertiam, ut onmia per se dispiciat, nec ulla in te hallucinetur atque decipiatur. Socrates,qui Apollinis oracii

lo suae aetatis sapientissiimus iudicatus est, se nihil omnino praeter exis uam quadam amandi disciplinam scire ingenue satebatur. Hercules Ioue genitus , quem Marathoniis ut Pausanias, omnium primi in

Deorum numerum propterea recens Uer ,

quod non miniis animi quam corporis virtutibus excelleret, eodem tempore S aduersus Hydram, sophisticam mulierem certare non valuit, cui , ut Plato referr, pr*yter sapientiam pro uno sermonis capit eam putat is alta repullulabat Et aduersus Cancrum, sophistam qui ndam ex naazi aduenta tern a quo lina ad sinistram Vrgeretur, erbis lue acriter morderetur nepotis sui Iola auxilium implorauit cuius ope 'ehementer adiutus o ictoriam vix tandem consccutus est. uare, cum ij quoque qui biis ne caelum quidem negatum est, per se omnia non potuerint,' OC- rarum praestantissimo locul iathro re-

130쪽

dendum est, Virg- lectioni eit

omnium maxinae inseruiendum, unde huiusmodi sententias haurire quam saepissime licer.

quispiam tam propcnso ac libenti agat a Irimo, Quin quandoque fastidium patiat, si modo nulla adhibita intermissione, liutissimae in eodem versatus fuerit Hinc iactum est, ut Aristophanis illud iam in apud vulgum Proverbi vicem obtineat:

satietas . Quod ita si e cum saepe alias, tum vel maxime nudiustertius supra modum expertus sum Nam cum in praedio nostro, quod haud multum ab urbesdistat, una cum amicis Dianae studiis, quae a teneris unguiculis mihi semper plurimum placuere toto animo incumberem , caete- Iarumque erum oblitus venationi opς- ram impenderem,tanta me venationum extemplo coepit satietas ac fastidium, vere laxandi animi causa,ad Mineruae studia me statim contulerim Virgiliumque quo forte mecum attuleram. aggressus sim: in quo quidem lectitando , multae mihi me-mQratu dignae passim occut rerunt sen-

SEARCH

MENU NAVIGATION