De sermone Latino, et modis Latine loquendi. Hadrianus S.Rom.ecclesiae cardinalis Nuper a mendis plerique expurgatus, & in suum pristinum candorem restitutus. Postremùm Horatius Tuscanella aliquot locos emaculauit; ordinateque Italicis elocutionibus

발행: 1568년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 연설

131쪽

Cicero Atti. Miros risus vos ardere,cum ille ignarus sui co- tmitatus repente aperuit lecticam,& pene ille timore, ego risu corrui. Aede re surtus . Cicero de Ora. sub acto mihi ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed nouato & iterato, quo meliores Atus possit,& grandiores aedere. editissimum. Τ.L.ab urb. cond. Aeditissimam urbis partem standunt .

Aedere iudicium.

Cic.pro P. Sylla. Sed tamen abs te Torquate quaero,cu iudicatus tuus inimicos esset,&es et eius rei freques senatus, S recens memoria testis, tibi meo familiari & contuber- nali,prius etiam qdituri iudicium fuerint.

QVo D multi , est opus, non est opus,non oportet, non expedit, aut quid oportet bonis alioqui verbis,ac lati- in f, sed non ita aptis aut appositis dicunt: perfecti illi latini,est quod,nihil est quod,aut non est quod, aut quid est 2 quod dicebant. Plau. in Au. Iam ad te revertar, nam est quod visam domu . Τeren. in Heaut.Nam nihil est illic, quod moremur diutius Ide in Eunucho. Nihil est quod dicas mihi, quaerebam altu. Cicero.Torquato,Nihil est quod pro malis temporum moleste seras. Idem Teretiar, De familia liberata nihil est quod te moueat. Ibidem Trebonio,Epistol copios e,& suauiter scriptet nihil est quod multa respondeam. Idem pro Sylla. Quare nil est, quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas.

Idem Attico, De serpirasti i cohortis nihil est quod doleas. Eidem .Si nondum profectae sunt, nihil est quod se moueat, quo ad perspiciaria is quod ad loci sit res. Idem,De Britanicis rebus, cognoui cx tuis literis nihil esse, quod metuamus,nec quod gaudeamus . Idem in I .Pi nem. Nihil est quod me inuites.

Idem Attico,De Apulaeto quid est quod labores Ibidem

132쪽

Ibidem,Τullum scribam nihil fuit quod appellares. Eidem, Nihil est scilicet quod de Cotta cogitemus. Idem ad Lentulum. Dignitatem quidem illam consularem fortis & constantis nihil est quod cogitemus. 'Ιdem.QIratri,Nihil est quod vereare, ego enim ne pilo qui

dem minus te amabo.

Idem de natura deorum,Tum Cotta, si,inquit,liber Antiochi nostri qui ab eo ad Balbum nuper misitis est, vera loquitur nihil est quod Pisonem familiarem tuu desideres. Idem in Verrem, Nihil est,quod, me agante, arbitretur iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi. Idem Teretiae, Excruciat me valetudo Tulliae nostrae,de qua nihil est quod ad te plura scribam. Idem .QFratri .De eius eruditione quod labores nihil est. Idem Tironi,Nihil est quod festines, nec quicqua cures,nisi ut valeas.Brutus & Cassius Antonio. Quando colat arma minetur,quorum fiducia nihil est quod nos terreas.

Virg.in Buco. Si advitula spectes, nihil est qδ pocula laudes Idem,Nihil est quod dicta retrat ent Ignavi Aeneadae. Papinianus de captiuis, lege Quod si secus: Nihil est quod de

secundis tabulis tractari postit . Cic. fratri,Trebatiu meum quod isto admisceas nihil est. Idem Terent. in viam quod te des hoc tempore nihil est. Teren. Non est quod te deterream Hora.Non est quod multa loquamur. Cic.in Verrem, Cohortem autem Μetelli,quam vocat,quid erat quod corrumperet

Pomponius de operibus liber.l. A duobus. Nihil est quare

non detur. Ex CIPERE.

EXe t PERE quid sit, cum a vulgari publicaq; signiscatione

discesseris multis incognitum esse arbitror,quod mihi satis videor inuestigasse, nec earuo, nec inutili labore. Est enim excipere,quod cauere: aut praescribere, ut inferiuS

notata clarius ostendent.

Varro de re rust. In emptionibus iure utimur eo quod lex praescripsit,in ea re alii plura, alii pauciora excipiunt. quidam enim praecio facto in singulas oves, ut. agni chordiduo

133쪽

DE MODIS LATINE LO.

duo pro una oue annumerentur, & licui vetustate dentea absunt, item bmae pro lingulis, ut procedant. Ibid. Aliter dico, atq; set quod capras sanas, sanuv nemo, promittit. nunquam enim ii ne febre sunt, itaque stipulantur

paucis exceptiS verbi S.

Cicer. ad Q. fratrem. Cumq; nominatim lex exciperet ut ad templum, monumentumq; capere liceret. Idem de. l.Qua in. l.cum esset, neue aurum addito, quam humane excipit

Idem pro Clu.Q apropter in omnibus legibus, quibus exceptum est, de quibuScausis aut magistratum capere noulicet, aut iudicem lesi, aut alterum accusare,haec ignominiae cauta praetermista est. Idem pro Cor. Balbo. orum in foederibus exceptum est, ne quis eorum a nobis ciuis recipiatur, quid si exceptio facit ne liceat: ibi necesse est licere. Vbi igitur exceptum scedere Gaditano ; ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat ciuitate,& subdit. Exceptum est inquit,foedus liquidem sacro sanctum est. Idem in partitionibus oratoriis, Quaerenda etiam ratio, si

qua poterit inueniri, quare no sit exceptu, aut iniqua lex. Idem de arte rhetorica, Na dc pr toriis exceptionibus multae excluduntur actioneS.

Ibidem postulat is, qui cum agitur, a praetore exceptionem, extra qua in reum capitis praeiudicium fiat: hic is qui agit iudicium purum postulat, ille qui cu agitur, exceptionem addi ait oportere. Idem de . l. Agraria, aut ita lex diligenter perscriptam demonstrabitur, ita tantum unaquaq; de re ita quod oportuerit exceptum ut minime conueniat quicquana in tam diligenti scriptura praetermisium arbitrari. Ibid. Atq; hoc lex nusqua excipit, non ola ergo scriptis, sed quΞdam quae perspicua lint, tacitis exceptionibus caueri. Idem in Academicis, inibus postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. Tribunum aliquem censeo adeant, a me istam exceptionem nunquam impetrabunt. In Verrem Q lod lege excipiuntur tabulae publicanoru, quo

134쪽

nidem, Quid si eiusmodi esse haec duo foedera duorum p putorii iudices doceo, ut Tayro minitanis nominatim cautum & exceptum sit foedere,ne nauem dare debeant, Mamertinis in ipso foedere sanctum, atq; praescriptum est, yti nauem dare necesse sit. Idem de diuinatione, Si iudices id quod Epamin undas ait aegis scriptorem sensisse, adscribat ad legem,& addat exceptionem hanc. Idem in epist. Nam dum volunt isti lauti terra nata, quae legae excepta sunt, in honorem adducere,fungos Schel uela sita condiunt,ut nihil possit esse suauius. Vitruvius .Et ideo quod praeciosq sunt legibus excipiuntur,

ut a domino, non a redemptore repraesententur.

Marcellus ad legem Iuliam repetundarum. l.prima. Cum excipit lex a quibus licet accipere a sobrinis, proprioreva gradu cognatis suiS, uxoreve. victorinus haec declarare videtur in rhetorica Cice.Translationem, inquit,intelligamus formam esse status scilicet legalis. Prescriptionem vero eandem appellari posse, & eandem exceptionem,sed ab oratoribus, in iure aute praescriptionem dici ipsum propositum ius. Exceptionem autCm, cum ius ipsum propositu aduersus se actos alius excipit , iii terposita aliqua conditione.

ETIAM AFFIRMANTIS.

ETIAM assirmantis adverbium, cuius loco sere omnes aliud adverbium , Ita ponunt, veluti e teterrimo carcere asserendum est,& in usum latinitatis reuocandum. Cic. pro Roscio Co. Si non, quo modo tabulas cohscis si etiam quamobrem cum cqtera nornnia in ordinem referebas, hoc nomen triennio amplius, quod erat in primis magnum, in aduersariis relinquebaS . Idem de Academicis quaestionibus. Quasi aut etiam,aut noο non modo verum esse, sed necessarium.1dem pro Plan. Cui cum respondissem me e prouincia decedere etiam mehercle,inqui ut opinor ex Africa .

EADEM sere calamitas ut prope interiret, accidit geminatae, Sc interdit triplicatet particulae atq;, quae interdum

maximam

135쪽

maximam affert gratiam orationi inserta. Tibulluta Atq; tubas atq; arma ferunt strepitantia coelo Audita. Hora. Atq; herbas,atq; incantata lacertis Vincula. Catui. Ne vestrum scabra tanget rubigine nomen. Haec atq; illa dies, atq; alia,atque alia Vergi. Atq; deos, atq; astra vocat crudelia mater. Idem: Atq; hinc, atq; illinc humeros ad vulnera durata. Idem: Atq; Getae, atq; Hebrus,atq; Actias Orithya.

AEQVI BONI FACIO.

A E Q y I, boniq; facio, id est in bonam partem accipio:

certum modum este loquendi non rationem nemo negare potest.

Ter.in And. Cqteru equi de istuc Chremet aequi boniq; facio. Tit. Liu .ab urbe cond. Ne serpat latius contagio eius mali , nos qui boniq; facimus. Cice. Atti.Tranquilissimus autem animus meus, qui totum istud aequi boniq; facit.

Ex IMERE.

EXIMERE, apud veteres illos autores praeter alia significata est,quod extrahere, es de re,eruere. Cato de re ruit. Ficos & oleas altero modo inserit. Quod zenus aut ficu,aut olea esse voles, inde librii scalpro eximito. Ibidem. In amphora mustum inditio S corticem oppicato, demittito in piscinam post. xxx.diem eximito, totum annum mustum erit. Ibidem. Ollam statuito cum acqua,ubi occipit seruere, paulisper demittito unum manipulum,seruere dρsis et 'ostea occipiet seruere, paulisper dimittito, usiq; admodum dum quinque numero tum eximito. Virtu . Sequitur ordo de lapidicinis explicare de quibus &quadrata saxa, & cementorum ad qdisicia eximuntur co- piae,& comparantur. Ibidem, Cum aedificandum fuerit ante biennium,ea saxa,nolayeme sed aestate eximantur. Ibidem. Sed haec omni a,quae mollia sunt ,hanc habent utilitatem, quod ex iis saxa cum sint exe inpia, in opere facili-

me trabantur.

Alphaenus de Pub.lege. Caesar Cum insulae Cretae Cotori Ia locaret M

136쪽

Iocaret .l ge ita dixerat, Nequis praeter redemptore post Idus Martias cote ex insula Creta fodito, neue eximito , neue auellito, Sc subdit. Consiliebatur no cotra lege post Idus martias ex insula Creta coteS exemptἱ vidcrentur .

patrii sit . A E s alienum id certe est, quod dicimus debitum .sed modum dicendi' antiquum notare debemus quo dicebant aes alienum tuu aens alien in meum eum,qs alienum patri S, aes alienum tibi. Quae ii bene inespexerimus, contraria esse verba significato reperimus, & tamen dicendi talem esse . modum, non rationem ullam fateri cogemur,na ii es alie-uam, quomodo meum λ Si me uin quomodo alienum3Cice. Atti . Si quid aeri alieno meo superabit Idem in Philip p. Etenim quae res aegestati, & aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subuenire potuisset Paulus de iure dorium. l. Prosectitia, Sed suu aes aliciau susceptii dii filius familias esset,paterfamilias factus exonerauit Iabolenus de statu liberis, lege, Sticum . Sticus liber esto quando aes alienum meum solutum,creditoribus ve meis satisfactum fuerit. Cic. Attico, Aes alienum faciendum puto.

Idem pro P. Sylla. Publii Cincii prςdiis venditis, aes alienum eiusdem dii oluisti. Ibidem. Cuius aes alienum videmus iudices, non libidine,sedi negotii gerendi studio esse contractum. Idem in Philippicis . Patri persuasit, ne aes alienum filii dissoluerent.

Idem Mario . Maximum autem aes alienum amplissimorum

virorum.

Paulus de in rem ver. l. Si filius sem. Foenus filii aes alienum patris est. . . PPompo. de Peculio, lege, peculium. Si aere alieno dominicis exhauriatur pecutrum serui. Iabolenus de priuilegiis Creditorum, lege pater familias.In omni aere alieno, quod aut patris, aut stri fuerit. Τ. L. ib urb. cond. Cum Publius ob aes alienum paternum nuxum dedisset. Fac

137쪽

DE MODIS LATINE LO. 61

F A C est e,fac potuisse,iac velle,& facite, ac eiusmodi,m dus est loquendi veterum illorum: idq; signa scat, quod illiterati dicunt. Ponamus quod ita sit, ponamus quod ita potuerit, ponamus quod ita velis. Aut ut aliqui te clegantius dicere putat, posito quod ita sit,aut dato quod ita sit, vel ponamus ita esse, quo quid est vulgarius,aur rudius Haec ergo barbaries omnino exclude da est, intio ducedaq; vera latinitas per hos veros, pro 'iosq; dicendi modos.

Cicero in Philip p . Fac potuisse, quod est aliud beneficium

i latronum Ibi d. Hominem perditissmum, sed fac ita non cub, num Latine scitλIn secunda Pli ilip . Eum tu occidere fac potuisse. Idem in Phil. xiii. Facite hoc meum consilium legiones nouas non improbare.

Idem Attico . Me fac posse tuto, multi enim hortantur, num etiam honest cZEidem, Na liberalibus quis potuit in senatu non venire sae. id potuiste aliquo modo, num etiam cum venissemus, libere potuimus sentcntiam dicer λΙn Tusculanis fac totum dolere corpus. Ibid. Sed fac ut isti volunt,animos no remanere post morte. Idem, fac animum sic interie ut corpus,

De diuinatione: Fac dare deos, quod absurdum est, quid reseri, si accipere non possimusλIn Verrenari Fac ita esse , tamen hoc serendu nullo modo est . De Oratore: Sed fac esse, nihil superest. Idem de natura deorum,sac esse distentum coelum Cleantes in quibusdam pulcherrimis carminibus illo se licii seculo in Latinum versis . Ducor parcns, celsiq; dominator, Poli, quocunq; placuit nulla pare di mora est; Adsum impiger fac nolle, comitabor gemes: malusq; patiar quod

licuit bono, Ducunt volentem sata, nolentem trahunt. FERRE AD COELv M.

FERRE ad coelum , modus est loquendi Romano more, scilicet tantum aliquid laudare,ut laudibus quasi ad coelum furatur.

ι a Cicero

138쪽

Cic.in Verrem. Iuuant me haec praeclara nomina artificuris quae isti ad coelum ferunt. Idem Furuio. Propterea festinatio abducet a tantis laudibus quibus te omnes in coelum iure,& uere ferunt. Idem de Oratore: quae tu uerbis ad coelum extulisti. Idem Attico. Scribis enim in coelum ferri. Idem ad equi. Ro. Quem virtutis gloria cum summa laude extulit ad cadum. Horatius. Quae uos ad coelum fertis, rumore secundo.

FE IURE IN OCULIS, HABlTARE IN OCULIS. FE RRE, &este an oculis, modus est loquendi, quo ualde diligere,& diligi significetur. Habitare aute in oculis pertranslationem est ita frequentem & assiduum esse,ut quasi in oculis habitetur. :Ci . ad Quintum fratrona. Balbum in oculis fero. Idem de responsis aruspicum. Ferebant in oculis hominem. Ibidem Tiro. Nam isti duo uix sunt digni quibus alteri Cesenam, alteri Cosilitia natum tabernarum fundamenta cre-Mas, te ut dixi fero in oculis Idem in Antonium. Nam trebellium ualde iam diligit, oderat cum ille tabulis nouit aduersabatur, iam fert in oculis. Tercn. Uerbu fero dimisit in Eunucho, rex te ergo in oculiS3Cic.ad Atti . itaq; publicanis in oculis si mus,gratis,inquis,

Cicero pro Planco. Feci ut postea quotidie praesentem me . uiderent,habitaui in oculis. Idem, Attico . Uisum est hoc mihi ad multa quadrare, presentem me viderent, habitaui in oculis.

FR v s et a fruge dicitur, quid inclinabile est compositu natam e cum Bono antiqui quandoq; ponebant,ut Vtrunq. dicerent & seruus frugi & seruus bonae frugi. Plautus in Pseudulo: Cupis me osse nequam, tamen ero frum

Vlpianus ad legetes Aquiliam. l. Inde Neratius. Sed si bonae fugi seruus intra annum mutatis moribus occisus sit. TIde de quibus rebus ad eunde iudice catur. l. Si quis seruuin Interesse fructuarii videtur bonae frugi seruum esse.

Infiniti .

139쪽

INF i N i T r pene dicedi modia ueteribus illis latinitatis

eo dicorib. a uerbo Facio deducti sunt, Quoru &si aliqui multa notauerint, nos longe plurima collegimus,que mustim publicum facere iudicauimus.

Facere delicias.

ylautus in Meneclimis, Eia delicias facias Facere damuum,pro eo quod dicimus damnum pati. Plaut.in Mercatore. No miror si quid dani facis, aut flagitii. Cicero in Bruto, Damnum. n. illius immaturo interitu res. Ro. Latinaeq; litterae fecerunt. Ideni in Ver.Quid si docebo iudices eos,qui Cc cc. miliamOd. lucri faciunt, damnum facturos,fuisse Facere facinus, ct siceius . Plau. in Bac. Atridae duo fratres dicuntur secisse iacinus ma

ximum.

T. L. ab ur. con .Qui alienis manib.pessimum facinus facere. Cic. de.Orato. Scelus eos nefarium facere dicunt.

Facere iratum

Cic.de.Orato. Cum iratum aduersario Iudice facere uellet. Facere flagitium. Plautus in Merca. Ait flagitium & damnum secisse. Facere jtipendia. T. L. ab ur.con Centuriae quae sine armis stipendia facerent. Ibid. Qui stipendia pedibus propter paupertatem iecillet.

Facere praelium.

Caesar in com .Paruulis equestribus proeliis ad aquam factis. Facere sacrificium, O sacra. Cl. in Bruto, Licet aliquid etiam de M. Popilii ingenio suspicari, quI cum consul esset, eodeinq; tempore sacrificium. publicum cum lena faceret. T. L. ab urbe con. Quid nam tu hospes paras, inquit, incestus acrificium ut dicunt facere. Ibi d. aut sacra publica populo Romano faceret. Ibid.cailius eum sacra priuata facere Ibid. Illi sacra quaedam in monte Albano, Lauinoque uobis ucienda tradiderunt. Ibid. Dedicata est a T. Quintio duum urio sacris faciendis, Idem de bello Punic. Ne selemne sacrum in monte faceret.. I 4 Facere

140쪽

ADRIANV s CARDINALIS

Facere aes alienum.

Idem ab urbe condita,aes alienum fecisse. I

Cicero de Oratore, Ac si tanqua in procinctu testamentum faceret sine libra atque tabulis. Facere finem. Plautus in asinaria,Sermoni iam finem face tuo. Tereia. in Phormio. Iam linem faciam dicendi mihi,peccan di cum ipte de te linem non fac It. Cicero pro Gn. Planco, N.im illius verbi quo usq; poterat esse inuidia datus eis tibi ille,condonatus ille, non facis finem, ferre non possumus.

Idcinin Uer. Difficile est enim finem facere pretio, nisi libidini feceris. Idem in Rullum, finem seci osserendi mei. Cc ar in cona. Finem properandi facit, Ibidem, Neque prius linem sequendi secerunt , quam muro oppidi appropinquauerunt.

Τ. L. Finem tandem certaminum facerent. Hircius in cona. Maxime uellem, inquit,homines suae petulantiae nimiae, quam libertatis aliquando finem fecissent. Ibidem, Cum iam C qsar ex illimasset hosios pulsos , deteritosq; finem lacestendi facturos. Facer e 'dem. Cic. in Catilinam. Fidem faceret oratio mea, Idem in L. Pisone. Non facies fide scilicet cultaec disputabis. Idem de Oratore. Fidei faciendae causa. Ibidem in locis, quos ad fidem orationis faciendam adhiberi dixit. Idem in Horten. Meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas,si & siani stant,& valentes,& omnia remouentur,quq obstant&impediunt. Itaq;& lunae mutari nolumus,& litus earum rerum quas intuemur, & interualla, aut contra imus, aut deducimus, multaq; facimus usq; eo,

dunt aspectus ipse fidem faciat sui iudicii. Idem Attico: An mihi nutus tuus non faceret fidem. Eidem,Quod nisi fidem mihi feci set. Idem pro.T.Annio Milone;Nudauit se in sanctissimo te plo. ' quoniam

SEARCH

MENU NAVIGATION