De sermone Latino, et modis Latine loquendi. Hadrianus S.Rom.ecclesiae cardinalis Nuper a mendis plerique expurgatus, & in suum pristinum candorem restitutus. Postremùm Horatius Tuscanella aliquot locos emaculauit; ordinateque Italicis elocutionibus

발행: 1568년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 연설

161쪽

Idem de f.bo.& ma. Quod is locus ab omnia turba id temo

poris vacuus esset.

Idem Atti . Venit enim ad me,& quidem id temporis,'ut retinendus esset. Idem pro Mil. Deinde profectus id teporis cuiam Clodius si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset. Idem in Catilinam, Quos ego iam multis, ac summis viria ad me id temporis venturos esse praedixeram. T. L ab urb.con. Vt purgaret se,i id temporis venisset. Hircius in coni. Id temporis conati ad murum accedere, veopidum caperent. Ibidem incidit idem temporis. Ibidem, per idem temporis.

Cic. in Bru .& quidem duo suerunt per idem tempus dissimiles inter se. Hircius in com.Per id tempus sere Caesaris exercitui res accidit incredibilis auditu.

Id aetatis.

Plau. in Asi.Neq; puduit eum id qtatis sycophantias struere. Cic.Torannio Ita viximus,& id aetatis ia sumus , ut omnia quae nostra culpa nobis accidet,sortiter ferre debeamus. Idem de oratore. Quoniam id nobis Antoni hominibus id aetatis oneris impunitur. Ide pro Aulo Cluen. Se in balneis cum id aetatis filio fuisse. Idem in arte retho. Cum id aetatis & priuatus essem. Idem Atti. Credo Platonem vix putasse fatis consonum, si homine id statis in ta longo sermone diutius retinuisier. Idem pro Luccio Flacco.Qui quoniam est id aetatis. Titus L. ab urbe cond.Quis,& cuias, & cur id aetatis in ca stris fuisset.

Ibidem .Qui se id aetatis solicitassent.

Hoc aetatis.uuidsit aetatis.

Plautus in Trinum. Quanquam hoc me aetatis sycophanta ri pudet. Idem in Bacch. Censebam me effugisse a vita maritima, ne nauigarem tandem hoc aetatis senes. Ibidem. Pudet hoccine artatis ludum iis factu esse indigne .

162쪽

H ADRIANUS CARDINAL Is

Idem in Perla..ego scio quid sis aetatis. Eo loci,quo luci. Cic. Atti .Res eodem est loci, quo reliquisti. Vlp.de Iudi .l. Heres, Defendere se eo loci debebit , Idem eo .lit.l. Sed Sc si,Si ea res:quae per fidei commisitim relicta est,eo loci lit, dicendum est non debere praescribi. Idem de no. ope. nunciatione.LDe pupillo.Qui eo loci opse

rantur.

Idem de Senatust. Sillaniano a. Cum aliter. Quicunq; eo Ioci fuerunt,unde vocem exaudire potuerunt. Vitruvius;Quo loci describuntur lineae.

verbis . Periurare.

IVRARE conceptis verbis,& periurare, modus est loque di apud veteres. Formula.n. quaedam iuraturo proponebatur certis notatisverbis,in qui iurandum esset,quandoq; absolute conceptis iurare dicebatur. In au .in Asi.Vbi verbis conceptis sciens libenter periuraris. Ide in Cistet. At ille conceptis iurauit apud matre meam . Idem in Mer. Conceptis verbis iani iusiurandum dabo. Idem in Truculento.Quid si me iubeat intromittere concopiis me non facturum verbis iurem Idem ia Bach. Ego iusiurandum conceptis verbis dedi. Ci.pro R. Cluen.Dixit se sciret illum verbis conceptis peie

rasse. Iurare in verba.

Iurare in verba,id est quod iuramento promittere, seruare ea quae verbis conceptis essent promista: modus est ita lo- Horatius. In verba iurabas mea. quendi. Idem. Nullius addictus iurare in verba magistri. IMPINGERE.' NIO M est impingere,quod adicribere,aut attribuere,ut non ulli insulse volunt.Sed in faciem,aut oculos iactare , yzinfra. Cic. in Tusculanis. Huic calix mulsi impingendus est, ut plo rare designat,aut aliquid eiusmodi. Idem ad Atti Impegit formulam Scaptio.

Vciuilius Impingeret agmina muriS. Infantia

163쪽

DE MODIS LATINE LO. so

. INFANTIA.1NFANTI A non pro aetate solum, sed pro dicendi inscitia ab veteribus illis ponebatur. Cic. Atti . Omnino accusatoris incredibilis infantia. Ide pro Cluent.Si nihil dixissem ne infantissimus;si multa ieiusmodi causa dixissem,ne impudentissimus existimaret.

IMPRESSIO.

V 1 D sit impresso,diu multumq; meditans, cum apud nonnullos reperissem impressionem factam esse, adductis sum ut id este crederem quod impetu quod quasi per

impressum errorem fiat. Varro lib. 2. rer. rust. Hostes se arbitrati occasionem habere victoriae,imprersionem facere coeperunt in castra.

Idem de lingua Latina Piso in Annalibus scribit,Sabino bello, quod fuit Romulo & Tacio, virum fortissimu Metium Curtium Sabinum,cum Romulus cum suis ex superiore parte impressionem fecisset, Curtiu in locum palustrem , qui tum fuit in foro,antequam cloacae sint factae, fecississe, atq; ad suos in Capitolium recepisse,ab eo lacum,inue

Cic.pro L.Flac. Non igitur impressio, non occasio, non vis, non tempus, non imperium, non secures ad iniuria facie dam Flacci animum impulerunt. Hircius iri com. Ut omnium multitudine in sines Suessionii, qui remis erant attributi, facerent impressionem. Ibidem. Caesar, equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum,qui ad oppidum in statione erat, facere impressionem.

. Ibidem Quo facto,sui sublati uniuersi in hostes impressione facta in fugam aduersarios dederunt. Τ.L. ab urb.con.Postquam impressionem sensere ex aduerso factam,& ante oculos micare gladios. Ibidem. Duo extra ordine, millia, quae in sinistru cornu Romanoru in ipso certamine impressione facerent, tenuere. Ibidem:Impressione una totum equitatum sudere :Ibidem:Repetendo signo primam impressionem factam . . Ibidem. Redintegrato clamore secuti dant impressionem. Ibidem. De inualida impressione pulsi Lirga vertunt. . . . Ibidem:

164쪽

Ibidem: Non serentes impressionem Latinorii, sed ad pri

cipes retule re. INIRE GRATIAM.

INIRE gratiam, inire rationem, inire Magistratum, inire consilium,inire pugnam,modi sunt loquendi Romano ca idore conditi,& memoriar maxime mandandi. Iniregratiam,ocum praepositione a uel ab.

Plau .in Curculione. Inibis a me solida,& grandem gratiam. Ide in Trinumo.Hoc pacto ab illo inibis summam gratiam. Idem in Asinaria.Bene hercle facitis:& a me initis gratiam. Ide in Stico: Nuc me gratia abs te inire verbis nihil desidero. Idem in Mostelaria. Eandem inis gratiam. Idem in Cestellaria. Hanc inibo gratiam ab illis. Ibidem.Et eo a me magnam inistis gratiam. Ibidem.Si eam demonstret, ineat magnam gratiam. In Epidico .Si istunc hominem,quem tu quaeritas tibi commonstrasse,ecquam abs te inibo gratiam. Teren .in Adel .Ego lepidus ineo gratiam. Idem in Eunu. Adibo,atq; ab eo gratiam hanc, quam video uelle inibo. Idem in Hecyra. Ve gratiam ineat sine dispendio suo. Cicero Ser. Sul. Gratiam quoq; nos inire ab eo defendenda pace arbitrabatur. Idem de ossic.Sin erunt merita, ut non ineunda, sed reserenda sit gratia, maior quaedam cura adhibenda est. Idem in Ver.Nemo erat uoluntarius laudator Praeturq tua defensor periculorum tuorum praesertim cum unire a populo Romano gratiam posset nemo. Ibidem. Vt ide Popeius non ab homine solum,sed etia a prouincia tota se huius absolutione inire gratia arbitraretur. Cesar in commen.Qui se summam a Caesare gratiam initu

ros putarent.

Τ.L.de bello Mace. Apud regem gratiam initam uolebant. Ide de bello Punico, gratia magna apud Annibale inituros. Idem de bello Macedo. Vt dum liceret gratiam inirent.

Inire rationem.

Ca de re. rust. Ubi ea cognouit, rationem inire oportet operarum,dierum.

165쪽

DE MODIS LATINE LO. 8r

Ciee. in Verreni: Mihimet ineunda ratio,& via reperie da est qua ad Apronii,siue adeo qua ad istius ingentem Immanemq; praedam possim peruenire. Idem Rufo: A me inita ratio est , quam quidem omnes non solum probant. sed etiam laudant. Idem Ser.Sulp. Adiuves, in easq; rationem , quemadmodum illa mulier Romam perducatur. Idem contra Rullum. Inietur ratio quaestus de vestra pecunia Caesar in comen. Ut quo primum curreretur , aue cui rei ferretur auxilium vix ratio iniri posset. T. L. ab urbe condita, Ab eodem inita ratio est. Ibidem.Initam tandem ratio ,est, ut quod viribus deerat ar

te dequeretur.

Ibidem. Ne oppugnandi certa ratio iniretur. Ibidem: Haud facile inibatur ratio iubendi, Ibidem: Inita ratione minuendi eius. Ibidem: Vix se rationem inire posse,utrum a se audacius, an fugacius ab hostibus geratur. bcllum. Ibide de bello Punico Ratione iniit,qua Senatum seruaret.

Ibidem; Ne tantum bellum essicerent inibatur ratio. Ibidem: Se aliquam rationem inituros, quomodo ab Hispanis sumant. Idem de bello Macedonico, Atq; ego nonnullarum cupiditatum, nec causam quidem, aut rationem inire possum, Inire consilium.

Cicero ad Brutum: Consilia inire caepi Brutina,plane. Τ.L.de bello Punico, Inde consilia inire cum genero cepit. Ide ab urbe condita . Qui regni recuperandi colitia inissent. Caesar in com .Una cum Ambiorige consilium inierat. Inire pugnam praelisin. ta. Plau.1 Amphitrione. Antequii cu Taphiis a te pugna sit ini- Τ.L. de bello Punico. Tentata verius pugna quam inita est. Ide ab vr.con. Hoc ultimu utrinq; initu finituq; est pretitum.

Inire urbem.

Τit.Liu .ab urbe codita.Vt ouans sine militibus urbe iniret. Ibidem:Triumphantes victore cum exercitu urbem interuta

Inire consiulatum.

Tit.Liu.ab urbe cond. Consulatum ineunt.

166쪽

Inire numerum interfectorum.

Idem debet . Mace . Numerus intersectorum haud sacile inire potuit. Inire interregnum. Idem ab urbe condita . Tertio die quam interregnum ini

rat, consules creat. Inire epularis

Cic.in secundo de legibus. Sequebantur epulae,quas inibant propin qui coronati.

Idem in Verrem actione sexta . Quo cum inirem conuiuiu , nemo unquam nisi turpis, impurusque volui lier.

INTENTARE MORTEM MANUS.

INTENTARE mortem, intentare manus modo loquendi elegantissimo veteres illi frequenter usi sunt. Id enim significat quid mortem comminari, manus fere iniicere. Cicero pro Milone. Intentauit uero seruos no arma novim Idem in Tusculanis. Is ardentes faces intentat. Virgilius;Praesentemq; viris intentant omnia mortem. Ouidius in Metamorphosi. Conataq; loqui, & magno cla

more protervas.Intentare manus.

Ciee. pro Milone. Itaque quado illius postea sica illa : qua a

Catilina acceperat conquieuit. Haec intentata nobis est, huic ego vos obiici pro me non sum pastus. Asco. Pe. Circumuenti sunt ante tribunal eius accusatores, a notis operarum ducibus:ita ut mors intutaretur, si mo non desisterent. Τ.L. ab urb. cond. Praenestinis iam intentare arma. .

Ibid. Dictatorum fulmen in se intentatum. Ibi d. Virgas & secures victoribus intentari. Ibid. Gladii etiam plerisque intentati. Idem de bello Macedo. Cum intentassent magis quam inise

sent certamen. Illicius in cona. Et ei manus intentare caeperunt. Irus TAR.1 Ns T A R absolute, & sine genitivo aliquando pro exeplo Verg.Tantum instar in ipso est. ponitur. Vap. de noui operis nunciatione. l.Stip.Si proponatur instar quoddam operis,quasi facies quaedam facti opes . Iacera

167쪽

IACERE AD PEDE s , PROVOLVI , PRO CYM bere,ad pede ad genua.

IR C E R E ad pedes p rouolui ad pedes, procubere ad pedes,& ad genua,eleganter optimi illi autores dixerunt. Cic. in Verr. Mihi ad pedes misera iacuit.

Incidit mihi.

Tev. in And.Nam qui tibi isthaec incidit suspicio.

IVRE tuo: iure meo: pro tuo iure, pro meo iure, idest quod multi insule dicunt.Tuo modo. meo modo ad voluntatem tuam ad beneplacitum,& alia : quq non tam audire,quam

commemorare pudet. Cic. in oratore, Pro meo iure sumo.

Idem Caelio , Ut ad te familiariter, &quasi pro meo iure scriberem. Idem At. Itinetis nostri causi fuit, quod n5 habeba locu: ubi pro meo iure diutius esse possem , quam in fundum Sicar. Idem de finibus bonorum & malorii: Satis ne vobis uideor

pro meo iure in vestriS auribus commendatus Irim pro P.Sextio. Quare moneo vos adolescentiores, atque hoc meo iure primipio. Id em in Uerr. Meo iure. n. contendam. Vlpia .de damno infecto.l. Proculus.Si iuxta mea aedificia,habeas aedificia, eaque iure tuo altius tollas.

Cic. Ser.Sul. Vt si quid tibi opus sit, ne dubitent mihi iure

suo denunciare.

Idem Caelio:Sed si esset aliqua dissimilis istius, quae se omnibus promulgaret, quae haberet palam decretu semper aliquem , cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines

O mnium commearent.

Idem in Verr.Quem iure suo adire: aut appellare posset . Neracius de Vlui ructu. Vsu fructuarius nouum tectori u parietibus,qui rudes suist ent: imponere non potest, quia tam et si meliorem excolendo aedificium dum causam lacturus esset, non tamen id iure suo facere potest. Ci.pro. l. man.Prq sertim cu ia suo iure Po. Ro.in hole sua autoritat vel contra oes qui dictentiunt,possit defendere.

, L a Idem pro

168쪽

: HADRIANVS CARDINAI Is

Idem pro A. Licinio Archia poeta. Earum rerum omniu, vel in primis hic Aut . Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet. Ibi. quare sito iure noster ille Ennius factos appellat poetas. Idem pro sex. Roscio Anaeri.Tamet si meo iure possum . Idem in Antonium venio nunc ad reliquos consulares. quorum est nemo iure meo hoc dico qui non mecum habeat

aliquam coniunctionem gratia . IN sae Ru BRE HORTOS, NAvEM fundum ,rimum.

HV c quoque loquendi modum antiqui suis scriptisvenustissime inter seruerunt. Dicebant. n.Instruere hortos,

instruere nauem,sundum,domu, &huiusmodi quo nihil aliud significatur, quam comparare in hortis necessaria,in naui, in fundo,domi, ut nihil quod usui, aut ornamento fit, illis desit. Cic. de ossiciis. Emit hortos:& emit instructos. Iulianus ad LRliq.de iactu. l. Nauis aduersa. Hic enim sum plus instruendae magis nauis, quam seruandaru mercium gratia factus est. Scoeuola de peculio .l.Filio Familias, Cui ex haeredibus praedia praelegauit: ut instructa erant cum seruis. Idem, Eo.tit. l.Vni ex heredibus praedia legauit,ut instructa erant cum seruis,& caeteris rebus, & quicquid ibi esset. . Vlp. locati&conducti. l.Si ad des, Dolia utiq; colono esse pretstanda,& protum,& trapeta instructa lanibus,si minus dominum instruere ea debere. Idem de verboru sign.lanstructam aut taberna sic accipimus quae reb us,& hominibus ad negotiatione paracta constat. Iabolenu s de fundo instructo.l.Si cui landum. Cu instrumetu legare vis, nihil interest quomodo leges, undu cum instrumento,an fundu,& instrumentu, an fundu instructu. Scaevola, eo. tit. l. Nepoti legauerat praedia; quae regione certe habuerat,ut instructa sunt cum vino grano, calendario. vlpia .eo. tit .l. Quaesitum. Et sabinus libris suis ad Vitellum scribit,satendum esse, plus esse,cum instructus fundus legatur,quam si cum instrumento.

Et si bdie .Proiade si suadus sit instructus legatus, &suppel

169쪽

DE MODIS LATINE IO. 83

lex cutinebitui, quae illic fuit usus ipsius gratia,& subdit, Idem respondit, instructis horreis legatis, etia uiua que ibi fuerunt, quo dominus esset instructior, contineri, aliud esse si horrea ibi habuit,unde instruebatur,vel inurbe veruin aliis praediis.

Pomponius eo.tit.l.Si ita testamento scripsit.Quae tabernarum exercendarum, & instruendarum ,pistrini, caupona: causa facta,peractaque sun do,lego. Scoeuola eo. tit. l. Praedia,Fundum lega ui in haec verba.Sepronio fratri meo hoc amplius fundos meos , ita ut instructi sunt, Cassianum, Meuianum cum suis salictis & sylvis. Idem . eo.tit. l.Titius fundum uti erat instructus legauerat

NI L vulgatius est particula Item,at interior latet, sensus,quo dici non potest, quam eleganter usi fuerint persecti illi autores, ex infrascriptis locis discrimen quod eo sit in adverbio late patebit, Meo tamen iudicio in quandoque significat quod ita,quandoq; quod utem , qua doque quod similiter. Plau. in Aul. Venit hoc mihi in mentem Megadore , te esse hominem diuitem, actiosum,me item esse hominem pauperum pauperrimum. Terentius in Andria.Sed postqua amans acccsit ad eam,pr cium pollicens,unus & item alter. Cic. in Oratore.Na omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delecta radices,stirpesque non item. Ibi. Ita sit ut non ite in oratione, ut in versu numerus eXtet. . Item in arte Rhetorica: inferius non item. Ibidem ;Quae omnia item uti in contraria rerum bonarum in rebus vitandis reperiuntur. Idem in Accade. Non. n.furtuito hunc artificem dicemus esse,illum negabimus.Sed cum alterum percepta & comprehensa tenere videamu S,alterum non item. Idem in Tuscu.Sed corporum offensiones sine culpa accidere postant, animorum non item,

Idem : In libra seruanit,in libro non item. Idem in Catilinam.Deinde item accersitur L.Statilius. Idem de diuinatione, Qui magis anguibus quam lacertis i

170쪽

, HADRIANVS CARDINALI s

qua muribus quia sunt haec quotidiana, angues non hem. lIdem in Rul. Sed quaero a te putes ne si populus iusserit me tuum, aut item te meum seruum esse, id iusi una ratum, aut firmum suturum Vitru . Non. n. vi Babylone ab udantes liquido bitumine pro calce,& arena,& cocto latere, factum habent muru : lic ite zpossunt omnes regiones , scii locorum proprietates habere tantas eiusdem generis utilitates. Cic in Tuscu.Sic illi in morbum incidunt tardius, Sc recreantur ocytis, hebetes non item.

Idem in Verr. Faciebant hoc ide in caeteris ciuitatibus gran des natu matres,&item paruuli liberi miselorum.

IN REM EssE, EX RE TUA, E DI-gnitate, e Republica.lVRAREM nihil me in uita suauius his flosculis odorari, . . quos e diuersis lectioniblis, quasi e topiario quodam opere .collegi. Nam inter caetera quanto cadore retinet illud, Ex re tua, e dignitate, erepub. interdum iucunda uarietate iriter mixtum. In rem tuam, in rem meam, quod non tamen

in rempub. Item dicitur, quandoq; sine pronomine ab late, in rem, ut palam sit certum quenda modii loquedi, euq; statum, ac fixum apud veteres illos esse, qui orationem ueluti quodam solis iubar illuminet. Plau .in Pseu. Quasi quid in rem sit postiamus noscere. Idem in Aulularia. Quod in rem esse viriq; arbitremur. Ibid. In rem hoc tuam est. Ibi d. Haec tu eadem confitcri vis in tuam rem feceris. Ibid. Istud in rem viriq; est maximae. Idem in Amphi. Qias maxime in rem vestra comunem siet. Idem in Meneclimis. Alii sunt ita, ut in rc tu es e ducunt tua. Salus in Cati. In rem fore credens uniuers0s appellare. Τercn. in Phor. Non hercle ex re istius me instigasti. Idem in Ecyra,Neque . n. est in rem nostram, ut quisqua amator inuptiisl tetur. Ci. Att. suma erit haec statues ut ex fide, fama,req; mea vide- Ide Bruto, Facis ex tua dignitate,& ex republica. bitur. Eidem Si minus id commodo reipub. facere posses, siue non existimare ex rep. esse.

Eidem s

SEARCH

MENU NAVIGATION