De sermone Latino, et modis Latine loquendi. Hadrianus S.Rom.ecclesiae cardinalis Nuper a mendis plerique expurgatus, & in suum pristinum candorem restitutus. Postremùm Horatius Tuscanella aliquot locos emaculauit; ordinateque Italicis elocutionibus

발행: 1568년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 연설

231쪽

Ds MODIS LATINE LO. II 4

Fidem,Per fortunas , & omnem tuum amore, quo me es coplexus, omnemq; tuam prudentia, qua me hercle in omni genere iudico singulare,confert te ad ea curam, ut de omni statu meo cogite S. Eidem. Ad quae recuperanda per fortunas incumbe,ut facis. Idem Teren. Per fortunas etiam atq; etiam vide, ne puerum perditum perdamus.

Τ.L. de bello Pu. Per ego te inquit fili qu cuq; iura liberos

iungunt parentibus, praecor, quaesoq; Pars,pro virili parte,pro uirili, P Ro mea parte, pro sua parte, P rata parte, pro portione,

hic est idem dicendi modus, qui Pro virili parte, quadoq; absolute pro virili, quod meo iudicio a viritim descedit, ut sit pro virili parte, id est, quo viritim diuisum aliquem

contingeret. Cicer. Metel. Celeri: Atque etiam ut ita fieret, pro mea parte adiuul.

Idem in Uer .Pr cipue quod in iis artibus pro mea parteversor, quarum ille princeps fuit. Idem in Phi. Tum me eius beneficio plus, qua pro virili parte obligatum puto. Idem de leg. Ac post de eius haeredibus aliquis exegisset pro sua parte. Ide in Ver. Est aliqua mea pars virilis, p eius ciuitatis sum. Ouidius de Pont. Gaudia Caesareae mentis pro parte virili

Sunt mea.

Cic. in somnio Scip.Hic est inquit ille, qui interuallis conluctis imparibus, sed tamen pro rata parte ratione disiunctis, impulsu,& motu ip rum orbium conficitur. Idein in Tusc. Omnia ista perinde, ut data sunt pro rata parte a vita, longa, aut breuia dicuntur. Caesar in com . Agros ex suis posses honibu S pollicetur quadraginta in singulos iugera,S pro rata parte centurionibu S, euocatisque. Va rr.de re rusti. Vt & lac pingue habeant, & multum proportione. Ibi .Remittendum in datione pro portione.

Ibi. Et bubulci pro portione adendi. P a Cato

232쪽

HADRIANUS CARDINALI s

Cato de re rust. Pro portione omnia ea facito. Cic. de Orat.Sed oportet ut aedibus, ac templis vestibula, ae aditus, sic causis principia pro portione reru proponere. Τ. L. ab urbe con . Nec impensa grauis est cum plus qua pro virili parte sibi quemq; capere principium viderint. Ibid. illius gloriae. pars virilis apud omnes milites sit, suae victoriae neminem socium csse. Ibi. Plus sibi quam pro virili parte annitendum esse. Vitruvius: Praecinctiones ad altitudines theatrorum pro rata parte faciendae videntur. Pars etiam pro VPcio ριιrimum candoris habere selet. Cice.de Ora. lib.ii .Sed tamen hoc cecidit mihi peropportune , quod transactis iam meis partibus ad Antonium audiendum veni itis.

PROXIME, PROPI Us.

P R o x I M E, cu praepositio est, accusativo iusta quandoq; reperitur, quae & ipsa sermoni latino non paruam assere Idem fit de coin parari uo propius. i elegantiam. Var. de re rust. Vilici proxime ianuam cellam esse oportet. Ci. Metel. Celeri,Tu ipse velim iudices satis ne videatur iis

omnibus rebus tuus aduentus,cum proxime Romam venisti, mutuo respondisse. I dem Att. Ossiciu meu esse putaui qua proxime hostem esse. Idem in Anto. Operam det, ut cum suis copiiS quamproxime Italiam sit. Cassius Ciceroni, sunt tibi M.Tulli liberi,propinquique, digni qui de te,& merito tibi charissimi, esi e et debent in repub. proxime hos chari, qui studiorum tuor si sunt qmuli. Vitru . Quod no proxime calce mali, quod est loco cetri, sed in summo longius, & ab eo progressa recipiunt in se ve

la ventum.

Caesar in cona. Quod propius Romanos accessisset. Hircius in com. Cum propius hostem accessisset. T. L. ab v r. cod. Ut propius urbe Roma exercitu admoueret. Ibid. Castra propius hostem mouit.

P A R I candore, & prope dulcedine quanda & hic loquedi

modus confectus videtur, cum peruadere incendium per satas

233쪽

DE MODIS LATINE LO. os

sata,peruadere tempestas per vineta,peruadere furor mali, aut crudelis alicuius per populos, ab illis latinitatis coditoribus scriptum reperitur. Cic. in Uer. Quacunq; iter fecit eiusmodi fuit, no vi legatus P o. I o. sed ut quoa in calamitas peruadere videretur.' Ibid. Quantum incendium non solum per agro S, sed et per reliquas fortunas aratorum illo piae re peruaserit. Ibid.Τe tanqua aliquam calamitosam lcmpestate, pellemq; per uasisse demonstro. Ibid. Locus intra Oceanu ia nullus est,neq; tam loginquus: neq; tam reconditus, quo non per haec tepora noli rorum hominum libido peruaserit. Ibid. Nec cum in Sicilia quidem suit,eodem interuallo pals eius belli in italiam ulla peruast. Idem de nat. dcor v. Contractiores habent introitus, ne quid

in eas quod noceat, possit peruadere. Cic. pro . l. Man. Erat etia alia grauis, at l, Vehemens otinio, quae per animos gentium barbararum peruaserat. Ibid. Quo non illius diei fama peruaserit. Τ. L. ab urb. cond. Passim, totam vincin pervadit. Ibid. Murmur a tribunali totam concionem peruasit. Ide de bel.Pu. Cu pavor, ac trepidatio tota urbe peruasset. Idem ab urb. cond. Vt clamor urbe peruaderet gratulantisti aluos redi sie. Ibid. Cum ea fama forum atque urbem perii assiet. Ide de bello Mace. Terror omne oram maritima peruasit.

Idem pro P. Sylla, Quas oras maxime quasi morbus quida illius sui oris peruaserat.

HAE C quoque clausula Praeterea, obseruatione praecipue digna videtur, nam certo modo loquendi non post multa solum conumerata a perfectis illis autombus ponitur, veru etiam post lingularem aliqliam vel persona, vel rem. Cic. Ser. Sul. A me vero ita diligitur, ut tibi uni concedam,

praeterea nemini.

Idem in Philip . i. Nihil tum nisi quod erat notum Omnibus, in C. Caesaris comentariis reperiebatur. Num qui exules

restituti, unum aiebat, praetcrea neminem.

234쪽

HADRIANVS CARDINALIS

Ouid.de Pon. In quibus excepto quod adhoc utcunq; valomus. Nil me praeterea quod iuuet inuenies. Cic.pro. l. Manil. Eundem huncvnum ab hostibus metui, prqterea heminem. PRAE sCRIBO. PRAESCRIBERE, quod verbum iurisperiti nonnulli pro certo temporis spatio capiunr,quod ubi praeteri it,rea de qua controuersia sit,ultra agi no potest.Id tamen significatum,& si celebre apud eos est, Latinum tamen non esse constat, praescribere. n.ut infra patebit,est id quod statuere,eonstituere, praecipere. Terent. in And.Tute iis rebus finem praescripsisti pater. Cice.Τor.Simus Igitur ea mente, quam ratio & veritas praescribit. Idem Atti .Sed nihil praescribo , accurate velim praescribra tuam ad me sententiam. Eidem. Veni igitur & age de pace, Meo ne inqua arbitratu aut tibi inquit ego praescribam Idem pro L. Fla. Plura etiam effundet,quam tu ei domi ante praescripseris. Idem in Vatiniit testem: At tibi iam inde praescribo, ne tuas sordes cum clarissimorum virorum splendore permisceas. Idem de finibus bonorum & maloris: Omnis aut in qu rendo, quae via quada,&ratione habetur oratio, pr scribere primum debet, ut quibusdam in formuli S ea res agatur . Idem pro Tito Annio Mil.Sin hoc St ratio doctis, & necessitas barbaris,& mos gentibus,seris natura ipsa praescripsit. Idem pro A. Cecin.Vestra autoritate hoc constituetur, hoc praescribetur.

Idem in Τustu. Et si iniquum est pr scribere mihi te,quemadmodum a me dispurari velis. Idem pro . l. Man. Faci e intellexi quirites,& quid de me iudicaretis,& quid aliis praescriberetis. Idem de ossic.Si hoc natura prescribit. Caesar in com .Non ad alienum praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare. t

Ibid.Si ipse P. Ro. non praescriberet, quemadmodum iure

235쪽

DE MODIS LATINE LO. II 6

Hora . in sermonibus, Quid faciam praescribit. Asconius Pedianus, No dixit a sua uoluntate, ne praescribat iudicibus sequendos esse Siculos. Ci.pro Gn. Plan. L. vero. Apulae ius hunc tanti facit, ut morem illum maiorum qui praescribit, in paretum loco quaestoribus praetores esse oportere. Idem pro Lucio Flacco, Cui si patrem conseruatis, qualis ipse debeat esse ciuis praescribetis. Idem pro Publio Sextio, Sed etia memoria digna uti R. P. capessendς autoritatem, disiciplinamque praescribere. Iem in Catilinam, Et a L. Cassio esse praescriptum.

Praeire verba,prtare verbis,vel voce.

PRAE IRE uerba, dicebat illi verae Latinitatis principes, cum carnem aliquod cauendum antequam uel foedus se-riretur, aut execratio piaculi gratia per pontificem,uel sacrificulum aut aliti magistratum fieret, magistratus primo pronunciabat. Vnde praeire uerba, hoc est inire u crba uel prquenire dicebatur.Prgire uerbis,& praea re uoce,simpliciter erat uerbis, aut uoce pretire, ut clarius ex insertoribus patebit. Τ. L. ab urbe condi. Pontificem praeire iussit uerba,quibus se legionesq; hostium deuouerat. Ibidem, Coactus Pontifex Maximus verba praeire. Ibidem. Agedum, Pontifex praei uerba, quibus me pro legionibus do uoueam. Ibidem. Obsecratio itaq; a populo duum uiris praeeuntibus facta. Ibidem, Dictator praeeunte Aulo Cornelio Pontifice Maximo ludos magnos, tumultus causa nouit. Ibi d. sunt quL.M. Fabio pontifico Maximo praefante carme, de nouisse eos se pro patria, Quiritibusq; Romanis, tra

dunt.

Ide de bello Mace. Praeutib. execrabile carme sacerdotibus. Ibidem Id uotum in haec uerba praeunte P. Licino pontifice Maximo,consul nuncupauit. Plautus in rud cnte, Praei uerbis quod uis. Cic. pro Tit. An. Milone, Qui hesterna etiam concione incitati sunt, ut uobis uoce praeirent.

236쪽

HADRIANVS CARDINALIS

PRODERE NEMORIAE. PRODERE. memoriar, modus est loquendi, significans quod uulgo manifestare pro memoria seruanda, & aliis ineptis modis dicitur. Cicero pro lege Manilia: Quod iam nationibus exteris incredibile, ac falso memoriae,proditum uidebatur. Idem pro milone; Itaq; hoc iudices non sine causa fictis fabulis,doctissimi homines memoriae prodiderunt.

PL ANvM facere , modus hic loquendi planus per se satis est, id significat quod declarare,& rem dissicilem, aut dubiam soluere,& ante oculos uerbis explanare,& patefacere.Tras latio enim a loco iniquali, qui cultu adhibito aucopera planus fit. Cice. in arte Rethorica:Si quis cum Horcstem accuset, planum faciat ab eo matrem esse occisam.

Ibidem: Illud docuimus, hoc planum iacimus. Ibidem Quida amplius iudices desideratis, cum uobis hoc,& hoc planum factum sit.

Ide. in Verrem; Hoc planum factum est. Ibid. Tabulis uobis,& testibus iudices planum faciam. Ibid. Cum praesertim planum facere multis testibus possim. Ibi d. Vobis planum faciemus. Ibide; Cum planum fieret. Decunis contra instituta legis, consuetii dinemq; omnium.

Idem pro Rabirio posthumo; In illo primo iudicio planum factum sit. Idem pro Rostio Amerino: Quid si tandem planum facio Ibid.Tamen cum planum iudicibus esset factum. Ibid.Quod ei planum facere possum. Ibide: Hic nisi planum facit sex tertia. iiii .ad libellam sibi deberi, causam perdit. Ibid.Quod planum facere non modo non possiS,uerum ne coneris quidem. Cic.pro Clu. Multorum testimoniis planum factum est.

Ibidem .Quod planum seccrint illam ob rem, iudicadam pecuniam accepisse.

Ibidem: Quorum testimoniis planum factum est. Idem

237쪽

DE MODIS LATINE LO. II

Idem pro P. Quintio, Ut hoc tibi planum sit faciendum. Ibid. Id testibus pollicitus sum planum me facturum. Idem pro Aulo Cecinna,Si planum facit.

PRIMOR anus labris, primoribus diligitis attingere, sumere. Hoc modo loquendi id signascatur, quod parii attingere, parum eam rem de qua dicitur intellisere,Nam traflatio est a praegustantibus cibum aliquem uel potum. Cicero in oratore, Quae istis Rhetores ne primoribus quidelabris attigissent. Plau. in Tranum. Ato; et iam modo uersabatur mihi in labris primoribuς.

Idem in Bacchi. Si hoc tu digitulis duobus sumebas primoribus.

CONSIDERANDus, i & hic perelegans dicendi modus. Pro se quis'; dum quandoq; pluribus, quandoqj singulis attribuitur, ut pro se quisq; diligenter curat, & pro se quisq; diligenter curat, hoc est,Qunq; pro uirili curam gerit, Idem si e de Vterq;. Τ. Liui. ab urbe cond. Vterq; tranfixus duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sunt. Hora, Misisi magnis de rebus uterq;. Cice .lia Ver. Tum pro se quisq; quantum dicendum assequi

poterar, docere me coepit.

T. Liuius ab urbe condi. Pro se quisq; scelus regum acu in

queruntur.

Ibid. Pro se quisque minaciter fremunt. Ibid. Pro se quisq; in urbem ex agris dc migrant. Ibidem. Suas quisq;abirent domo S. Ibid. Ad se quisq; omnia trahant. Ibidem, In sua quisq; proficiscuntur prouincias. Ibidem. Ex grauitate loci in suas quisq; propinquas urbes det apsi sunt. Ibid. Pro se quisq; nomina dabant. Ibid. Pro se quis'; iam nec consilium sibi stippetere diceret Ide de bello Macedo. Pro se quisq; armis abiectis diffugi ut Pedibus .

238쪽

HADRIANVS CARDINALI s

Ad pedes desilire. PEDI Bus ire,pedibus consequi: Primo modo significatur id, quod ineruditi pedester dicunt: Secundus facilitatem agendi quandam demonstrat, cum uel pedibus rem transigere quis osteditur. Ad pedes desilire, hoc est quod de equo descendere. Modus dicendi fere uulgari sermoni proximuS. Pla. in Stico, Quadrigas qui vehat,na pedibus ire no queo. Cic. Fabio Gallo,Sed tu pedibus es consecutus. Ide in Vatin tu teste, Cu illud ter Hispaniele pedibus sere cofici soleat, aut si quis nauigare velit, certa ratio nauigadi. Caesar in com . Uno omnino loco flumen, pedibus, atq; aegre transiri potest. Ibid. Tarracone discendit, pedibusq; Narbonam , atq; inde Massiliam peruenit. Ibi de Cosuetudine sua ad pedes desilierunt,sussosi'; equisco pluribus * nostris uictis, reliquos in fuga coniecerunt. T. Li. ab urbe con. Qui tum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset. Idem de bel. Pu. Per Siciliam pedibus prosectus,freto in It aliam traiecit.

Ibi de Consultum ut ii omnes pedibus mererent, Ide de bello Macedonico, Qui proximis littori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur. Ibid. Cum uidens illas uehi per urbem, se pedibus sequi. PARTICIPIA NOMINA EFFECTA.ES τ hic quoq; dicedi modus apud disertos illos uiros maex imo in praecio:quo nomina participia genitivo iugebat. Τere n. in Phormione, Herus liberalis, sugitans litium. Idem in Ecyra, Nemo ad te uenit,nisi cupiens tui. Cice. pro P. Quintio, Eques Ro .locuples, sui negocii bene

gerens.

Idem Attico Timeo,tam uehemes uir,tamq; acer in soro,&tam inluetus contumeliae, ne omni animi impetu dolori, & inuidiae parcat. Ibidem, Itaque ille nostre amicus insolens infamiae, semper in laude uersatus.

Idem

239쪽

DE MODIS LATINE LO. rig

Idem in ora. post reditum, qua gratia agit, Consules mode stim legum metuente S. Caesar in cona. Nemo erat adeo timidus , aut fugies laboris. Ibid. A multitudine oppres us,ac sui desperans. Verg. Obseruantissimus aequi. Idem in Bucolicis, Lactis abundans. Idem in Geor. Experiere colendo, Et sacilem pecori, & pa

tientem vomeris unci. .

Horatius in sermoni b. Contentus paruo, metuensq; futuri. Saluilius in Cati. Animus insolens malarum artium, Idem, Alieni appetens, fui profusus. Idem in Iugurtino, Manu promptus appetens gloriae. Ibid. Quod locorum scientes erant. Ibid. Et ob ea scientes belli. Idem in Catilina, Laboris, ac belli patiens. PEIUS ODISSE, PEIUS TINERE. PE Ius odisse, peius timere,& similia, Modi loquedi illius temporis elegantissimi. Plautus in Milite, Neq; que quam peius odisse, quam istum

militem. Cicer. C. Mario, oderam multo peius hunc,quam illum ipsum Clodium. Idem in Ant. Cum hoc veteranus Capho, quo neminem ueterani peius oderunt. Brutus Cicer. Neq; unquam exul esse positim, dum seruire,& pati contumelias peius odero malis omnibus aliis. Hora. in epistolis, Cane peius, Sc angue , Uitabit chlamyde. Idem, Pelusq; leto flagitium timet. linunt. Plau. 1 Most. Pulchru ornatu, turpes mores peiuS caeno col Ouid. de Arte. Limina Gorgonio saeuius angue micant.

P AG Nus ille erat, qui militiae cupies erat, & illi cingi, seis ascribi uolebat, Eo. n. interuallo, quo id quq rebat, & ad militiam aspirare letabat,Paganus, mox militia adeptus, Miles dicebatur. Vnde Persius uolens ostendere se nondum Poetam esse, dixit. Nec fonte labra prolui caballino, Nec bicipiti somniasse. Parnaso Memini, repente ut sic Poeta prodirem.

240쪽

AH DRI AN VS CARDINALIS

sed arrogantiam vitans subdit per translationem: Ipse semipaganus, Ad sacra vatum carnem affero nostrum. Sed autocitates quod diximus,melius ostendent. Marcellus de poenis,lege, Quaedam delicta pagano aut nullam,aut leuiorem poenam irrogant. Militi vero grauiorem, vel leuiorem.

Τriphonius de peculio Castrensi, lege, Haereditate, Filius&milias Paganus de Castrensi Peculio fecit testamentum. Martianus de militari test amento, lege,Tractabatur. Tractabant an tale aliquid,& in paganorum testamentis indulgendum est et & placet non line distinctione id fieri. Vlpianus de mil1.test .l. Idemq; ut est rescriptum a diuo Pio, in eo qui cum esset paganus secit testamentum, mox militate coepit. Paulus de liber. & posth.l. Filiussa milias Miles similiter ut paganus nominatim a patre, aud haeres scribi, aut exhaereuari debet. Scaevola ad legem falcidiam,lege, Miles si dii paganus erat, fecerit testamentum,miliis tempore codicillos: lex falcidia in codicillis locum non habet, in testamento locum habebit. PUNCTUM, NOMENTUM.PUNC TvΜ temporis, puncturn horae, Momen tu horae,momentum temporis, & simpliciter mometum ; pro exiguo spacio ponitur.Dicendi ii modi a situ reuocandi sunt, Varro de lingua Latina : Quod animus ita est,ut puncto tuporis peruolet quo vult. Cic. de natu . deo.Vel innumerabiles potius in omni puncto temporis alios nasci, alios interire. Ibid. Consules summum imperium statim deponere, quam id tenere punctum temporiS. Idem in Verrem : cum iste punctum temporis nullum vacupeccato praeterire passus sit. Ide pro domo sua: Habitare late & magnifice voluit,duasq; magnas,ac nobiles domos colungere eod. puncto teporis. Idem in Philippica secunda: Hunc unum inquam hodiernudiem, hoc punctu temporis quo loquor, defende si potes. Idem in vatinium testem: Exclusus miser puncto temporis . Idem

SEARCH

MENU NAVIGATION