Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

PRAEFATIONES. 4es

cum obtinuit vir eximius ,& omni laude cumulatus,Iacobus Sannaetarius, cuius ingeni j monum cia non vetustas, non obliuio delebit ulla, ut ex tot Regu triumphis haud paulo clarior,quam ex unius hominis doctrina atque ingenio Parthenope sit futura. Hoc au te , Princeps egregie tui muneris set E totum est, qui, cum ad summa generis nobilitate etia optimaru disciplinarum scientia assiunxeris: tamen haec per se nisi accederet studium de posterisben E merendi, quasi minima iudicans,quaecunq; a doctis

viris mandata litteris,digna, quae inter manus versentur, existimas,in apertum ut reserantur,maximoperὶ contendis. Quo nomine ipsi profecto Sannaetari j manes tibi novulgares gratias habent, cum eos libros, quos ille moriens tuae fidei commendarat , peruulgandos ditiqentilli-mE curas. QM vero ingenuarii artium studiis dediti sunt, ij se tibi tantum debere profitentur , quantum persolui nullo modo possit. itaque a me , qui eodem in aere sum,

petere videntur,uniuersorum causiam ut suscipiam, tibique propter hoc ossicium , quid omnes de te & sentiant, di loquantur, aliqua ratione significem.Ego,licet ipsa terediὸ factorum eonscientia eontentum esse, nihil praeter

ea requirere,exploratum habeam:tamen ut eorum honestissimo desiderio ne desim , do me libenter in eam partem ,in quam etiam mea sponte propendebam , & ad oe. stendendum non eorum modo animum,sed etiam obse

uantiam & pietatem in te mea haee ipsa Sanuararii po mala,quae nostris typis edenda curasti,nomini tuo dicata ad te mitto. Leges hic omnia quaecunque ab eo latine scripta nunc extant. Primum autem erit diuinum illud.

quod ipse de partu Virginis inscripsit opusculum , dein

Christi lamentatio: mox ecloget quinque,quas tamen decem scripserat. sed E Gallia reuersus,has latum,quas emiasmus,& stagmentum illud , quod post Salices collocauit-mus,inuenit,reliquis aut furto surreptis,aut per incuriam suorum , quibus eas discedens crediderat,amissis. sequuntur elegiarum libri tres,epigrammatum totidem, quae o mnia tuo inscripta nomini apparebunt , ut eius beneuo lantiae, quam Sannaetario & vivo, & mortuo praestitisti. hune saltem Euctum percipias.Venetus, M. D. X X X V.

432쪽

PRAEFATIONES QUAS

IN HAC EDITIONE

Pont. Max. in librum Reginaldi Poli Cardinatis,

p r i M x consuluit Eeelesiae suae Deus , atque

humano generi , umeris, cum in tanta rerum omnium perturbatione,& extremi iam periculi metu, Vicarium te suum. Pie IIII. inter homines constituit, ut omnibus i 'alis prudentia tua mederetur n6sque a summis difficultatibus,vel impendenti potius exitio ereptos,ad summam tranquillitatem & Opta--tam antea magis,quam speratam fecit natenti traduceret. 4taque nunc tuis adducti praestantissimis & consitus de fainis, maxime vero tua secti iustitia , quae tibi prima & an --tiquissima virtuς est,suitq; in omni vita boni viri ex omnissius Italiae partibus,atqux ctiam ex transa pinis gentibus multi ad Urbem constuunt :α quia tuas omnes curas eo spectare vident,non ut angustis paucorum annorum te minis tuae fructus benefectiae definiatur, sed ut ad post ros quoque perueniat,bκ fibi certam omnium rerum ac sortunarum suarum sede domicritumq; constituunt. me quidem Venetiis , domestico patris moi restituendae antiquitatis instituto, & honesic latis, di commode ulu et tem , nihilque minus quam de migratione, cogita nec

quippe cum ab ebregiis saepe ciuitatibus atque adeo a sit perioribus Pontilicibus si mel & iterum optima inuitatus conditione, nihil tamen unquam noui consilii cepit Iern, tui Pontificatus fama Romam facile perduxit: nam, eum ab summo viro Hieronymo Seripando, cui tua sapientia debitum iampridem eius integritati atque docuitiae, in Cardinalium Collegio locum tribuit,litteras accepit Iem, in quibus erat scriptu,cupere te sacros omnes libros, vel hominum

433쪽

hominum in cnria,vel improbitate corruptos, quam emhdatissimos peruulgari, vel laque in eo opera uti,& industria mea,spatij ad deliberandum nonnihil sumpsi, statim

rescripsi, cum tua volutas maximae legis vim pro summa tua non modo potestate, verum etiam sapientia obtineis re apud omnes debeat i ita me animatum,ita paratu esse,

tibi ut in omnibus rebus libenter obsequerer, susciperem quaecunq; velles,agerem de praestarem quidquid poscimia uo quidem tempore non mihi aut ulla nouoru commodorum, quibus tamen ducuntur multi, est 1niecta cupiditas,aut honorum splendor mentis oculos praefrinxit: quanquam haec ipsa cumulate & expectari a tua liberalitate posse. & omnibus praeclare agentibus deserri a te ibiere intelligerem:sed cum audere eas artes,quaru fructus immortalitas est,tongo interuallo te Potifice coli coeptas esse, suam religioni ac verae pietati dignitatem restitui,cedere virtutibus vitia,rationi amentiam,libidinem pudori, vim aequitati: haec ego sum secutus, hac omnibus & commodis & honoribus anteposui. Erat prςterea mibi no modo laudabile & honestu,sed illustre etia & gloriosum, vocari a Pio IIII .Pontifice ad eam cura,vi sanet: stimorum virorum scriptis, quibus humano generi salutaris doctrina continetur,emendandis edendisque praeessem. quo in munere si mihi, non dico magnos labores excipere quis enim bono viro labor est pro tu eda Ecclesiae dignitate id est, pro comuni salute, recusandus i sed si vita ipsim pro--fundere opus esset,egregiὸ mecum actum putarem. Atq; ego illam lanὰ incredibilem capio voluptate, quod cum praeclarum esse nihil constet, quin idem opeiosum & pcr--dissicile sit,hac tamen in re omni u pulcherrima ac prae- .santissima, plane omnes dissicultates tua tum excellensiliberalitas, tu singularis sapientia sustulit.quis unqua tam libenter pecunias collegit, quam tu libenter effundis , ut exeant optimi libri, alq nondum editi,quorum notitia re .ctissimam ad sontem veritatis viam ostendita alii sic emen dati, ne qua supersit labest,quae imperitorum animos Obiecta falsae doctrinae specie , postit inficere quo quid E an-

tea malo nimium grauiter laborauimus: utinam lis rem diis, quae parantur, omnino liceat conualescere. quod ita. Acile consequemur, si modo is, cui optimarum S maximarum auctor, perscctίique rerum est , ali uelit Ucu, :

434쪽

nam nos quidem, i opibus valeamus, ut acumine mentis excellamus,quam tamen infirmi simus ad omnia , nisi praepotetis Dei ope sulciamur,quam planὸ caeci nis eruL. dein luce resamur,multorum turpissimus & miserrimus exitus Ostcnait. Quis porro astuturum esse Deum dubitet,si sanctissimam illius doctrinam, quam, praeceptis declaratam plurimis,suo demum ipse sanguine suaeq; itio

tis exemplo c5probauit. non veIbo latum profitebimur,

sed vita etiam oc moribus exprimemus 3 Hoe tu stilicet, Pie Pontifex ,illo primum vidisti die,quo te in exeelsa ista Sede fauente dc approbante diuino Spiritu omnium Cardinalium sententia eoi cauit: neque vero vidisti solum, quod tibi fortasse cum multis commune esse poruit , sed etiam in quo propria tibi debetur laus,accurate praestitiasti: tu enim iple tua temperantia,iustitia, grauitate,constatia, quales esse alios oporteret,exeplum dedisti,inde ma nauit statim ad propinquos, & affines tuos bene vivendidisti plina:quorum omnium incredibilis abstinentia . humanitas,pudor ciuitatem breui correxit, dc conformauit uniuersam. N une in illam euram totus incumbis, ut reliquet partes Melesiae, distordia laborates, omni a te ratio ne sanentur: serpit enim quotidie longius transit pinum illud malum, a quibusdam primo ignoratu,ab aliis postea

neglectum, postremo a non uultis etiam vehementer au'ctum. sed, ut hoc placuit Deci,quo volente aut salte permittente, gcruntur ea, quae, cur ita fiat,eaussas indagare nostrum non est sic eidcm placebit,ut imminutam Curiasianae Reipub.dignitatem tua virtus. ει sapientia in veterem integritatem splendoremque restituat. Instat a te indiactum & institutum iam generale Concilium, cuius ea ratio, a vis, & consuetudo semper fuit, ut Gnctissimi Spiriatus interuentu dissidentes animos non concordia solum& pace, verum etiam beneuolentia studi6q; coniungeret. Hoc tu nos,Pie IIII. remedio seruabis, errantemΠ; gregem & disiectum varia culpa tanquam Pastor optimi s ad obedientiam reuocabis, continebisque in officio, dc obseruantia erga diuinas leges tum perpetua sanctitate tua,

unde haut iunt omnes erepta omnium virtutu e tum verδiis etiam edendis in hac urbe libris,quorum lectio malas dc exitiosas evellit ex animis hominum opiniones, inierit eas,quae si coluntur pictate & beneficentia, uberrimos depraestan

435쪽

praestantissimos, & plane tautares fructus serunt. Atque

huius quidem taliac tam praeclari muneris initium unde sumi aptius potuit,quam ab eo libro, cuius argumentum& cum ratione temporum ac cum tuis consiliis ac studiis Oprime co gruitὶ quid enim tempora,quid status Ecclesiae poscit,quid tu optas,eurasve magis, quam coralium,quod unicum & certissimum in tam graui discrimine, tam propinqua communi peste superemeremedium videturὶ at iahoc libro, quem tuo iussu primum emittimus, proxima ostenditur ad falute via sues omnis in consessione culpae, in vitae ac morum emendatione, in summa demum Pontificis auctoritate collocatur. Quae cum per se maxima sunt.& euradis Christianae Reipublieae vulneribus utiliss-ma:tum vero ponderis accedit plurimum ab eximia scriptoris innocentia, doctrina, disnitate: quis enim,quibus animi bonis, quibus industriae,itaeniiq; ornam Elis abundauerit qui denique vir,quantusi; fuerit Reginaldus Polus aut ignorat,aut, si quam modo tantarum laudum partem habet cognitam, non earu memoria & desderio vehementer commoueturὶ potestne quisquam tam inops a iudicio tam auersus ab humanitate, tam planE ferus esse

ac ferreus . qui non intimis eum sensibus dilexerit, euin sno modo in studiis,in moribus,in sermonibus, sed in ipso plani adspectu omnis probitas, omnis lueeret humanitas De Religione verA. deque Christiani hominis offieio quid senserit & iudicarit,non aut in uno alterove libro ita ostendit,ut in aliis unqua dissenseri traut ita scripsit, ut aliter viveret:aut ita vixit, ut interdum sibi non c5staret, sed omnia litteris ab illo prodita sine ulla exceptione semper laudarunt, hodiξque laudant boni & sapientes viri, quorum directa ad veritatem ipsam, id est, ad unam Dei riam sententia nee obtrectadi studio, aut inuidia flectitur,

nec male uoletia, aut ambitione m utatur. Vitae ver5 totius instituta,& exeellentε in omni actione, omnique sortuna

pietatem lutinam qua facile nouerunt tam libenter imitarεtur multi. Opes, honores,clientelas,Regum maximorum gratiam &beneuolentiam qui assequuntur,proximEad sellicitatem putantur accedere. at ille,haec omnia apud Henricu Britanniae Rege,& iure propinquitatis,& multo etiam magis sua virtute clim possideret ultrΘ contempsit. ne turpillimas Regis actiones,& aduertantem Christi V

cario

436쪽

eario sententiam probare, aut etiam adiuuare cogeretur. Patavii diu vixit, quam qua erat habitu naturae prope diuino, liberalibus tame di lciplinis vehementer deditus:&, cum eloquentiae atque philosophiae piri studio flagraue rit,in utra tamen magis enituerit, non facile est existimare. Illud certὸ constat.qui vel meliora, vel ornatiora scriberet, hac hominum memoria exitui ite nemine. quamquam id ei propositum suill eo direxit cogitationes omnes atque curas, ut philosophiae scientiam non tam scriptis, quam vita ostenderet. Itaque maior atque excellior Patauit in tenui & humili fortuna fuit, quam cum in Regno omnibus copias, & ipsius maxime Regis gratia floreret. Hic hic nimirum verus est ae praestantissimus optimorum studioru fi uictus, si quis a se ipso pendeat, si temporum vicissitudines no extimescat, si aduersus hominum iniquitates,fortunaeq; iniurias ratione &. virtute pugne quam in Polo constantiam M sapientiam fuisse quis ignoratὶ metuendae erant a Rege potentissimo inlidiae, metuenda vis,propterea quod suscepta Ecclesiae caussa luculento illo de Pontificis au choritate libro susceptum simul a se grauissimum eius odium intelligebat. Deserebatur etiam quotidie magis a re domestica, fortunis exclusus ampliminis . nemo tamen eum deiecto,aut demisso sensit

elle animo, nemo vidit unquam tristiore vultu, in sermonibus, in consuetudine, in conuictu, in tota denique vitae ratione: tranquillitalcm mentis, quam habuerat antea, perpetuo retinuit,nec defuere,quae nunquam sperauerat, ac ne cogitauerat quidem, tantis debita virtutibus praemiamam, cum ita viueret, ut in uno Deo omnia poneret, caetera,quae mortales admirantur,infirma, caduca, inania

duceret: cmnq; in illa Patauini Gymnasij celebri late,d mesticis otii sui finibus contentus, paucorum admodum consuetudine uteretur, breui tame, ut sibi viam facile virtus aperit,ita manavit fama de admirabili eius prudentia, temperantia, doctrina, ut ad aures Pauli III. Pontificis

Max.peruenerit. qui cum esset ea mente praedituri ut nemo unquam magis de ornada egregiis Cardinalibus Ecclesia eogitauerit: eo iudicio, ut nemo in delectu erraue rit minus, commotus multorum non dubio sermone, Reginaldi in Polum,disciplinae Christianae renouadae caussa, ct m praestatibus aliquot viris ad Urbem accivit, eumque

437쪽

PRAEFATIONES.

paulo post non petentem, non optantem,propε etiam recusantem, Cardinalem creauit. In hac disnitate,cum alios antea ,seipsum vicit omni genere laudis, Omitto lingula crem illa, cui par oratio repcriri nulla potest, an caede ma-tiis acerbiitima fortitudinem atque constantiam. v mcum illi contra omnes iniurias , omnes lue calamitates conscientia praesidium fuit:& in aduertis rebus iam antea didicerat e ste fortis grauitate eximiam, pari comitate conditam. mansuetudinem, prudentiam, benigni tutem in subleuanda miserorum inopia non attingo. Communia sint haec, in quibus tamen praecipua quadam laude Polus ex-eelluit. Venio ad id, quod a Cardinalis persona proprie

pollulatur e nam, ubi primum sacerdotio est ornatus a m p imo, non ille mentem, ut multi, cum fortuna muta-LIt, non ictaeam vellem,non argeteam supellectilem, non denique illuit rem aliquam, aut opimam prouinciae prae semiram appetiuit, sed contempta prorsus rerum huma-Darum specie,diurna studia, quae antea non leuiter attigerat , toto pectore complexus de tuenda Pontific a iuris maiestate, de augenda inter homines Dei gloria, de illustranda veritate tales noctesque cogitare coepit: quantum enim in ea philosephia,quae a sensibus ducitur, erroris insit atque obscuritatis,cum antea non ignorasset, tum Vero totus ad eam philosophiam traductus, quae caelestium bonorum'cognitionem parit, clarissime perspexit. Iamiliam, quae coit igitur ex Rhetorum praeceptis , eloquentiam, in qua Prater caeteros antea floruerat. neglexit penitus, manemque duxit, cum sacrorum librorum voces non aurium voluptati servientes, sed ad intim rus animorum partes incredibili quadam suaui te penetrates, exaudiuit attentius. Nec vero quidquam habuit antiquiusquam vi a sanctissimis Eeclesiae legibus discedentes quoquo modo ad sanitatem redirent,cum ipse multos cohortatione sua, consilio, dolirina, nonnullos etiam lenitate quadam ad meliora consilla conuerteret. Incidit tempus,

cum de sufficiendo post obitum Pauli III. Pontifice habenda Cardinalibus deliberatio esset affuit Polus ita sedato animo, ita cupiditatis & ambit onis expers, ut maiore Collegii parte Pontificatum ad eum deserente non sta- Iim asse uictat,disterendam' i rem tantam in poster u diem censuerit: fore enim, si probaret Deus, eundem post aliquot

438쪽

quot horas Cardinalium consensum: sin minus , omninbsibi quod Deo displiceret, placere nihil posse. Scripsit etiam eo Conclaui praeclara quaeda de ossicio Pontificis, quae cum aliis eius libris, quos Ioannes Moronus Cardinalis ob lumina erga Sedem Apostolicam merita,perpetuamq; ita: innocentia claris limus,accurate seruauit, propediemip lucem proserentur. quibus in libris eum spirare adhuc mens illa diuini hominis & vigere videatur,assicimur non tam praeceptis atque doctrina,quam recordatione tant tum virtutu,quas in illo vidimus. Vit clausulasvit,in qua

ostendit lumen animi ingeniique sui Britannica Legatio: nam cum in illa insula per annos multos duorum Regum imperio, Henrici primum, deinde Odoardi eius fili j legitimus Dei cultus,intermittis optimis ritibus,ob leuisset, cumq; interitus Odoardi, succedente eius sorore Maria, spem aliquam reuocandae pietatis Sc religionis attulisset, visa est unius maxime Poli se pietia recta errantibus viam monstrare posse, adiuncta praesertim auctoritate tanta, quantam nec sine virtute dignitas ulla pareret,nee sine dignitate virtus. In ea legatione optimos Reginae sensus confirmauit: Principibus viris & multitudini persuasit, venoua haeresim Henrici nefaria libidine inductam, abiicerent, veterem sacrorum disciplina rationemq; susciperent, cum Ecclesia lli salvi esse vellenti in gratia redirent: unum esse Romet, potestate summa Christi Vicariu ,in quo creando commotae Spiritu sancto Cardinaltu mentes ex vete re multorum s culorum initituto tradita per manus consuetudine, consentirent. quaecunq; ille sanciret in terris,ea firma & rata in caelo est ercaetera comum saluti vehementer aduersari hominu seditiosoru,vel satanae potius ipsius inuenta, ut genus humanum, si pollit, uniuersum perdat, Raeci, socios habeat plurimos infelicitatis & culpae . Mansit in ossicio & fide, quam diu Polus, & Regina vixerunt, Britannica natio,vtriusq; innocentia & sanctitate alterius etiam sermonibus, praeceptisque eommota. Postea, cum utrumque Deus,cuius abdita consilia non assequitur humana mens,ad caelestis vitae praemia vocasset,lapsa est iterum,& concidit illa gens destituta consiliis, quibus antea nitebatur:iamq; ad sinitimas nationes peruasit haec pestis& dira contagio,nec videretur posse eoiistere, nisi tua, Piel III. Pont.biax. sapientia singularis occurreret,Tridenti

indicto

439쪽

indictσConcilio, Romae omnibu& rebus ad ratione aequi talemq; reuocatis. Quod vero etiam eorum scripta, quos in beatorum numerum iure olim Ecclesia retulit integra, deletis omnibus maculis peruulsari iubes;quod excellen tem nobis Reginaldi Poli, amissa eius voce,doctrinam restituis:mirum est,quam vehementer adiuves communem caussam,quantum se tibi pro ista mente,istaque cura omnes homines debere fateantur, quantam ab ipse nao, qui tibi nostram salutem commist, gratiam & beneuolentiam in eas. Haec sunt illa merita, quibus hominum vita breuissimis circumscripta finibus .ad infinitam memoriam propagatur: haec illa, nunquam satis laudata veterum Pontificum instituta, quibus hane nobis Ecclesiam tam praeclare iandata exstructamque reliquerunt. quae utinam scuti propria tua sunt,ita perpetua esse possent: nemo enim dubitat,quin,optare tibi perpetuam vitam, idem stopi re nobis perpetuam felicitatem. nec vero cuiquam bono

viro tamets est huiusce lucis usura, quin de sua detractum aliquid vita libenter, si possit, in tuam conserat. sed, quoniam hae lege huc omnes ingredimur,ut aliquando discedamus: nee licet nobis in te uno singularem conditionem pro tua singulari beneficentia postulare: saltem, ut quam diutissime te praesente perfruamur, &petimus a Deo sup

plices,& futurum pro summa eius erga nos elementia eonfidimus: magna enim sunt,quae iam inchoasti, maiora tamen,quae mete designas .nihil vulgare cogitas, nihil humile, ni nil angustum: metiris omnia tua dignitate potius, quam communibus exemplis praeclarE: non enim Pontificiae laudes in mediocritate versantur, nec decet qui po testate & honore cunctis hominibus antecellat, eum ab

ullo homine rectὰ agendi cupiditate studioque superari.

In te igitur, Pontifex Max. primum tuendae atque amplificandae religionis,deinde eius otij conseruandi, cuius auctor & custos antea fuisti, sita spes omnis est. a te honesta studia, a te liberales disciplinae , a te ipsa virtus ornamenta sua repetit. tu, quod facis, & fecisti egregie, perpetuo facies, ut omnes gentes diuturna pace, iustitia, pietare foueas , urbem Romam operibus magnificentissimis , de eum ipsa antiquitate comparandis, exornes: civitatem tui studiosissimam superiorum temporum calamitatibus an fili tam, perpctua benignitate icerees: denique tollas ali-

440쪽

quando ex imperitorum animis dubitationem illam, quae laudabilia multorum studia temoratur, utrum res maximas fortuna possit siae virtute perficere, an virtus, quo contendat, sine tartuna peruenire. de quo quid sentires ipse, ostendit iampridem tuae vitae ratio: nune, ut omne Sidem sentiant, facile unus praestare potes, restituta is arribus dignitatu, quae te talem tantamque seeerunt, Vt qualis ipsis q uantaeque essent,ope tua studioque omnes mortales in telligerens.

IN LIBRUM FRANCISCI UAR

Pontificis minoritate. I N Tridentino conellio sugulari atque diuina Pit m et r.

3 Pontificis Max. sapientia constituto, eum aliae res , vel ntea parum exploratae, vel astutis hominum eonsiliis immutatae atque eorru prae in conseitationem controuer-

fiamque venerunt: tum verb grauis illa & perdissicilis duiuaco:ctione Episcoporum de auctoritate exorta quaestio est. Quam deliberatione eum ita Patres illi vitae innocentia doctrinaque insPes dissiderent, vix ut aliquando res conuenire posse vicereturi Pastor optimus ut est animo semper ae mente in grege seruando, tuendaque eommuni salute defixus, incubuit in eam curam, ut adhibitis ineonsilium lectissimis Cardinalibus hune nodum expedi. ret& quoniam Francisti Vargas Catholiet Regis Oratoris in maximis rebus antea saepe spectata virtus erat, ex redire in primis Reipub. vitan est,talem virum,eum tam in res ageretur, interesse. Qui cum esset Meersitus ἱ Pon. tifice , rogatusque ut ea diceret, quae ad Apostoli eae Sedis dignitatem dest, ad c HRrs T I gloriam,& salutem animorum nostrorum pertinere vehemeter duceret, sentcntiat i dixit grauistimis ornatissimisque verbis ea doctrina russertam , ut nihil aut d sacris litteris, aut antiquarum legum, Canonumve sentibus derivari possit, quod ille non& memoria scientiaque comprehendisse, & s unimarum rerum, in quibus aetatem sere totam contriuit, experien tia comprobasse videretur. excepta est persitentis animis Uins oratio, magnaque est omnium Carginalium, praeci

SEARCH

MENU NAVIGATION