Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

rerum humanarum in studio versantur. Habet igitur ars poetica dignitatem, quandoquidem in ea latent arcana philosophiae, quς profanis oculis non patent,ea rudes ani-imos excolit.ea nos ab rerum humilium studio deducit:ad egregios mores, ad veram Religionem , ad excellentem magnarum rerum cupiditatem vocat. Habet eadem si fauitatem, quia vocibus apth constructa oratio miram infundit auribus animisque iucunditatem. Et, ut uno verbo comprehendam, poesis numerus est: numerus porro nihil aliud, quam ordo: ordinis autem principium a Deo fluxit.

Diuini sunt igitur homines poetae,nec ullo no honoIu genere decorandi Potitas autem definio,n5 quicunque Ver sus faciunt, qui molesta & odiosa garrulitate saepe nobis

obstrepunt, sed eos, quorum in vita non minus quam inscriptis elucet ordo,a quibus colitur humanitas,& beneficentia non modo laudatur, verum etiam pro facultatibus exercetur: haec enim sunt sacra illa mysteria,quae poesis fabularum specie ita velat, ut ea tamen Vatu excellentium, hoc est bonoru virorum mentes intelligant.Quae verb his virtutibus aduersantur vitia, haec sunt illa monstra, inimica naturae, quae politicis figmentis ostenduntur, sus Erymanthius, leo Nemeaeus, hydra Lernaea, gygates, & harpyiae,quaeque alia traduntur,perdedis hominibus,aut seu

gibus nata. Neo; vero tu, Falete doctissime, tantam anum praestantia possideres, non esses tam ad omnem virtutem, ad omnem laude propenses, non tam in moribus elegans, inconsuetudine comis, atque etia pro tuarum copiarum

ratione beneficus ac liberalis, nisi magistram ab ineunte aetate habuisses poeticam artem, quae te suis praeceptis erudiit atque informauit, nihil ut ageres, quod ab honesto discederet, nihil ut in omni vita praeter decus, & antiqua maiorum tuorum, hominum clarissimorum instituta, cogitares.cuius tanti beneficis non est apud immemorem

gratia collocata: habes enim poesim in deliciis, eam amas, eam ornas:cumque Herculis,Ferrariensium Principis post hominum memoriam maximi personam sustineas, idque

tanto splendore, ac tanta,quanta nemo unquam antea dignitate , summis tamen magnarii rerum occupationibus

districtus. scribis taph Versus Caliope dictante, & a grauissimis curis tanquam inamoenissimos Musarum hortos

animi caussa diuertis. Superioribus quidem diebus, cum

412쪽

egregium illum Athenaiora: veteris philosophi librum de

altera hominu vita graece scriptum,italicum in sermonem conuertisses, atque ego te quod viatores difficili consecto itinere consueuerut,aliquot dierum quietem velle capere existimarem, inueni te poema tuum de bello Sicambrico

nonnullis abhinc annis compositu ita tractantem accurate,ut adderes non pauca, quaeda detraheres, multa corrigeres:quae cum legerem,admiratus elegatiam verborum,

splendoremque sententiaru, hortatus tum ut ederes,&ebmagis,quod reliqua tua poemata,no modo iam typis impressa, verum etia scripta, per manus, perq; ora dociorum

irorum eximia tua cum laude volitarent. qua in re non modo meo, verum etiam studiosoru omnium nomine tibi gratias habeo,habeboque,dum vivam, immortales,quod meis hortatibus ac precibus tribuisti tantum, ut te mihi

totum remitteres, tuorumque poematu ius omne tuum,

omnemque plane potestate ad me liberalis mὰ trafferres, quod cum impetrassem,excertus sum illico ea cura,Principi ne alicui viro,quod fere solet, an amico homini ac familiari , an vero tibi ipsi potius ingeni j tui seius essent dicandi : tibi quide tua deberi videbantur,sed ab huiusmodi consilio tua mihi multis in rebus perspecta modestia deterrebat Rursus cum intelligerem omnes fere libros, qui typis diuulgantur,vel iis dicari solere,quorum auctoritas, aut quoru opes utilitatem aliquando aliquam ei qui mitteret, parere posset, vel iis quos pro magnis eorum beneficiis aliquo munere remunerari aequum esset: vel iis de-

mque, cum quibus minime vulgaris intercederet amicitia: haec,Falete humanissime, iam omnia concurrerent,victus

sum, tuaque ad te ipsum scripta mittere constituimam etsi Princeps tu quide fortuna non es, summis tamen Principibus tua te virtus ita commedauit,caxumque reddidit,ut eorum opibus aeque ac tuis,eos,quos diligis,beare possis. sed omitto reliquos. Hercules vero Ferrariensium princeps,immortalitate dignissimus,cui te totum uni addixisti, cuius esse vis quidquid in omni vita praestare potes, is quo te numero habeat, facile deesarauit, cum post multas legationes ad Sarmataru Regem, ad Imperatorem,ad Pontificem,oratoris apud Veneta Remp. munus honorificentissimu tibi commisit. apropter quod ad hanc parte attinet, parui refert, utru Principis nomine liber aliquis inscri

413쪽

batur sim o eius,cuid apud Prii cipes aqctoritas ea sit, ut prodesse quibus velit,no mediocriter possit. De tuis autem erga iue ossiciis quid aga pluribus t quae cum & multa sint & maxima,tu verZ illud excellit, quod in hae mea

satis diuturna oculorum valetudrne venire domum mea qua sepissime , animumque meum tristibus curis affectu tuo adspectu ac sermone recreare solitus es. Amicitia vero si spectanda fuit,nemine tibi debeo anteferre: coniunxit enim nos no casus,ut multos,non vulgare aliquod stadium,no ambitio,no utilitas,sed ipsa quae omnes res nobilitate vincit,virtus,& artium liberalium societas,quarqvterque nostrum incredibili studio tenetur. Mitto igitur ad te,quando ita ratio postulat, tua poemata, non ut tibi de me optime merito quasi gratia referam de tuo , sed ut habeat a me nostra aetas,atq; adeo posteritas ipsa prima testimonium beneuolentiae atque obseruatiae in te meae, deinde beneficium, quod tua scripta cum leget. fatebitur esse maximii. Interea peto a te,ut in illo maiorum vigiliarum opere de Fisto,cui nodum extremi manum imposuisti,exorari te sinas, id est, ut absoluas atque perpolias: magnum enim inde se uehum capiet omnes Iulisconsulti, eum te dissiciles admodum recoditae materiae nodos angenio soluente, & quaestiones illas implicatas atque inuolatas explicante, exquisitoque quod a Oidine tractantε intuebuntur. Neque vero tua mini est occupatio minus nota,cum & negotia tractes principis eximii, & ob tua virtutem nobiles viri no modo quotidie,vertim omnibus pene horis ossicii honorisq; caussa ad te adeat:sed rursus ea te esse noui, qui quod tibi occupationes eripiunt,id ingenii piae stantiacosequaris. Consule igitur gloriae tuae,consale studiosis omnibus antiquarii nouarumque legum:

essice,ut quantum in poetica facultate, vatum eloquentia polles,tatum in iure ciuili, maximeq; in ea parte, quae obscuritatis habet plurimum, v)lcre te tua scripta soni ficent. Meam vero hanc,quam profecto in hac epistola vis des elucere, voluntate, animIque singularem ad te amandum propensione amplectere. Atque ita statue,stu mihi, quod, ut video,praeclare facis, in amore respondebis , par

amicorum neque nostra, neque veterum memoria coniunctius ullum fuisse: idque quanti a me fiat, dabo opcra,

quantum in me erit,quotidie certius ut intelligas.

414쪽

marinam Salernitani Principis contu em, in Scipionis Gapiti poem a.

EX omnibus rebus humahis cum nihil sit literis doctrinaque praestantius , sequitur,ut litterato Principe laudabilius nihil esse videaturmo enim si quis humili sortuna scientiis animum excoluerit,quamuis omniti virtutum 4ntelligentia sit omatus, aequὸ tamen eas virtutes exercere poterit, ut summo loco natus. Omniu est scire, non omnium tamen agere'. Non cadit in queuis administratio iustitiae,no liheralitatis esse oportet,quibus imperes,ut iustitiam colere pollis,esse,quod des, ut liberalitatem. Et quonia ad haec primum a natura formamur de fingimur,ur quae laudabilia sunt,nostra sponte diligamus: deinde praeceptis instituimur, ut voluntate ratio confirmet:virumque si quis habet,verissimis laudibus ornatur, eo magis si is est,cui tertium etia illud contigerit,ut fortunae eo modis abondet: nam qui virtutem non ut primu bonum sed ut alterius boni causam qu rit, ut diuitiarum, ut honorum:ei virtus, quae perfecta no est,quia quaeritur ad aliud,persectam laudem afferre no potest. Perbeista vero virtus est,quae se ipsa contenta nihil appetit,quod ex-tia sit. Hanc si quis est qui sequatur, qui unam diligat,qui ipsam propter ipsam,non propter aliud expetendam ducat : hic est,quem dij praeter caeteros diligere putatur, cui quidem eam mentem dederint, ut praeter caeteros saperet. Tua haec est, I sabella praestantistima, tua inquam haec maximὸ laus est:cum enim tibi aut ad opes,aut ad dignitatem nihil serE possit accedere: quaru rerum cupiditate adducti, magnarum artium in studiis pleriq- vigilarunt: ipsa, nihil huiusmodi spectans,virtutis amore capta,cuius pulchritudine animo cerneres, effecisti, studio tu quide, sed ingenio magis,ut, cum esses omnium nobilissima, omnium'; pulcherrima, squoru alterum maioru tuorum, maximeque viri tui, Principis omni laude cumulati, magnis rebus testata virtus, alterum benignissima tibi natura dedit eade & sis,& habearis omniu doctissima. hine illa ad te colenda singularis omnium propensio,hinc multorum poetarum,quibus grauissima Regum bella magni operis argumentum suppeditare poterant, ad te canen-

415쪽

dam traducta ingeniat hinc Capicius ille tuus,tuarsi laudum laudatissimus pr co, qui te admiratur unam, qui obseruat,qui cum de te multa,& vera praedicauit, ita con cludit, una habere, quae optabilia sint,omnia. Itaque me quidem eodem studio inflammavit, nihil unqua ut ardentius optarim , quam ex tuis unus esse. quod quo facilius impetrare,feci, ipsis permittente, atque etia iubente Capicio:vi eius libros,de principiis rerum duos,de Vate maximo tres, meae in re summae obseruatiae testes emittere. diuinum carmen est multis luminibus ingenij, multa arte distinctu .equidem nihil legi in hoc genere persemus,

ut ne Lucretius quide pluris apud me Di, quo cum antea propter sermonis elegatia delectarer,utererq; multu, coelit mihi iam minus esse familiaris, tostea quam Capiciu

gi. Hoc opus, & quia scriptum est a tui studiosssimo, de quia versibus te dignis,id est,tuculentissimis,non Aubito, quin a me missum avide accipias,sic inqua, ut de isto me

munere ames plurimum.

Petri filium ,in Virgilium.

OVod ego de poetica facultate sentio, id e tibi, Toris

quate Bembe, qui res prcclaras ingenio studioque consecutus es, bene tarn esse cognitu ac persuasum facit Eputo,non esse iam inter ea, quae minimi ducuntur:no vulgarem,non leuem,summum esse quiddam,ac plane diuinum, quiq; suas ad ea cogitationes conserant,etiast, quod volunt, no assequantur, probandos tame esse,quia scilicet ad maxima contendant: qui vero in ea ita versentur, ut excellant,coledos nobis esse vehementer, omniq; omniulaudum genere cohonestados. Ac miror equide suisse,hodi εq; esse nonnullos: qui rem hanc pulcherrima, ac deorunobis munere concessam, parui pendant atq; etiam,si diis placet,in sermonibus vituperent. 9d,inquiunt,est poetica fabulas continet: fabulis aute quid inanius Z Ridic te,qui ex ipsorum ingeniis caeterorum ingenia metiatur, quaeque ipsis obscura sunt, ea reliqua videre non putent. Ego contra ita soleo disputare lutinam Torquate te praesente,ac tui simi ibus . nihil enim tam optandum , quam habere iudicem in controuersiis,qui caussam, qua de agi-

416쪽

tur, quaeque propter aliquam dissieultatem in 'dubium vocatur,optime calleati sed ego contra, cum in hos incidi, ita soleo disputare : Estne aliquid hominum generi utialius,aut omnino philosophia praestantiu Si negare coguntur. si negent, eos ratio refellet,& veritas ipsa z quae cum pugnat,sacilὰ vincit : una enim est philosophia , quae viatia nostris ex animis euellat,una, quae inserat virtutes, humana omnia multis obstium dime ultatibus aperit:diuina, non illa quidem prorsus, sed magna tamen ex parte Patefacit.atque hanc, quae tantas res praestat, siue artiem, 1iue scientiam,ne communis ei set omnibus,vulgique tractatione impurisque mentibus contaminata sordesceret,

obscuris fabularum inuolueris, quasi aliquid sacrosanctum , velavit & custodiuit antiquitas. Fabulas porro ipsas non eo,quo vulgus utebatur,communi,&sbluto,sed exquisivo, & numeris amicto orationis genere pristi illi summa homines sapientia praediti,prodiderunt.Placebat hoc illis,primum ut rei dignitatem,si posset,& quatenus

posset, verborum augeret elegantia et lectis enun admo-d amque puris e vocibus essicitur versus, nihil hauritur de faece : deinde quia cum philosophiam tractarent, maiore nescio qua suauitate ex illo concentu, quem numerosa vocum in versibus compositio gignit,aures animosque perfundi pulchrum putabant. quae cum ita sint, neque fabulas, quae philosophiam continent, neque versus, quibus fabulae ipsae continentur , iure quisquam reprehenderit. His ego ad coarguendam istorum inscitiam,aliisque praeterea utor argumentis. Addo exempla,eaque Italorum ,& eorum hominum , qui nostra patrumque memoria floruerunt. Pontanos , Sanna rarios, Fracastorios omitto alios,sunt enim multi nonne musarum in primis consuetudo delectauit propius acci do. Pater tuus, Torquate,Petrus Benabus, quem Orbis terrarum cantat, nec iniuria: vix enim, quantus ei vitae cursus fuit, in virtute totus: is cum alias coluit philosophiae partes, rumvero poeticam artem amauit amore quodam ardentissimo,eiusque studium a prima pueritia coplexus, nu quam ne in extrema quide senectute dimisit. Scripsit aute versus in omni aetate multos, & scripsit omni uelegatissime,sc,vt ei Apollo dictasse videatur. Itaque recte fecit , optimoq; sane costio pater meus,qui latinoru poetaria principem

417쪽

ei nem Virgilisi eius nomini, quε optirnu poεtam noue- taxunktiptu emiserit.Rectὸ ite ego, qui, patris mei exemplum secutus tibi,& tati viri filio,multis virtutibuS ornaqto,& facultatis poeticae studiosissimo ac peritissimo,eundem poeta quasi munus B embae familiae debitu, dicauerim: na queadmodum parentes nostri alter alterum tum sermonibus, tum scripsis ornabat,ut,quantum Inter te amarent, aequi & iniqui cognoscerent: item ego cupio, Meonabor,quantum in me em lan praestare pollim nescio, sed conabor certεjut ex meis scriptis nostram amicitiam, meamq; in te summa obseruantia etia ipsa posteritas intelligat: non enim,cum hanc meam multis abhinc annis ad te amandum & colendum voluntatem contuli, ad solum spectaui, ut quasi haereditate adirem amicitiae paternae, tametsi hoc ipsum quoque me mouit, scuti mouere

debuit, san E plurimum, sed tua quaedam propria secutus

sum,tuos inqua mores,tua studia , tuas virtutes vidi prImum : deinde ex iudicio fluxit amor: &, quo mea sponte propendebam, ratio impulit. noui te ad Olcscentem, noui

iuuenem, & Patavij & Venetiis sanistissime liuentem , &praeclara illa cum doctissimis viris philolophiae studia traatantem .in quibus cum iam, tuo quidem aliquid , alioruautem iudicio multum profecisses:Romam te,iu eam urbem contulisti,quam pater tuus theatrum per annos multos habuit suarum virtutum celebcrrimum , ibi nunc tu

nuoque spectaris,& probaris: ibi plausum fers a bene intelligentibus,beneque sentientibus viris: ibi denique vera illa Petri Bembi cernitur, & agnoscitur in te filio non minus animi quam corporis , eis gies : &, ut principia ladant, suturu omnes existimant, ut summi tibian Eccletia Petri honores,ac praesectu ae deseraturrideberi quide iam nemo est,quino intelligat. Quare laetor equide,ac fruoria nuc pro meo erga te studio,quas praetentibus honoribus tuis,& percipio gaudia,quata potest animus meus capere maxima,tuae suturae dignitatis .Perge modo,ut coepIbi, in tuis perennibus studiis,& animii tuu pulcherrimis, teq; dignis cogitationibus exerce. Vides ea via qua pater tu: s luit, exstat vestigia, istac euntibus rectissimus est ad gloria cursus,offensio nullo,nullus error. quod fecistida u. damus:sunt enim magni,verEq; laudadi procellas in virtute tui .quqd reliquu est , quia te summu illud ad decus,

418쪽

quod excellentibus ingeniis propositum est, tanquam ad

metam peruenire cupimus : &,quod cupimus, id in te i-plum politum videmus:favemus animis, prosequimur studus,vocibus cohortamur. Atque ego quidem nutuste animi mei non obscurum,ut opinor,argumentum aiunc librum, qui me tacente apud omnes gentes loquetur, tibi insicriptum,ad te mitto. Volo aeternum exstare monumetum,unde nomines , quid de te senserim, quid iudicauerim,intestigant. Volo,habeas ipsc munus a me, unde quid tua caussa velim,coniicias:& maiora,cum ornandi tui maior aliqua facultas existet,ossicia,studiaque expectes.Ve

netus, M. D. LV.

Ioannis Baptinae filium, in Caesaris

Commentarios.

Vi magistram vitae dixit esse historiam,nae ille,Pau Ie cavia amnusi, & dixisse verE, & praeclarὸ sensisse mihi

videri solet:facile enim unus homo, quid multis hominibus euenerit,cum intelligit,eruditur, atque ipse sibi normam componit actionu suaria, vitaeque totius inter omnes errores,omnia'; pericula ad veritatem,ac salutem diis rigendae. nec aliud est nostra prudentia, quam euetorum obteruatio, rerumq; praesentiu ac futuraru ex praeteritis tanquam ex fonte scientia derivata. quod ex uniuerse ii teraria genere vel sola, vel certὸ maximὸ praestat historia, praesertim si quis eam ira tractet, ut, euenta dum notat, animum referat ad causas, in easque attentὸ inspiciat, &rationem quaerat,cur hoc factu,illud omissum,cur ex illo calamitates,ex hoc optata coligerint. Atque hoc primum eli de historiae fructu. sequitur dignitas. Res gestae narranitu Inter summos Reges,potentissimas ciuitates, bellico-nllimas nationes. Caussae porro bellorum sunt, quae sunt nummarum rerum maximae,imperium, salus,gloria:quae ponuntur in armis omnia, & a consilio ducum , a virtute militum, ab ipsa fortuna pendent. Neque vero dignitatem quidem habet ac fructum , voluptatem aute historia de-iderat:nam, si voluptas est,quam magnaru variarumque rerum adspectus animis nostris infundit: nulla pulchrior species, nulla gratior,nulla prorsus historia iucundior.Vides,ut in tabula picta, aduersa ducu excellentium strata-

gemata,

419쪽

gemata,artes, insidias, spem potiundi,metum amittendi, caesos exercitus,urbes captas,imperia deleta:ago, fortuna commutata,cadere insultantem,victum exsurgere:eodem pene momento laetitiam pelli moerore succedente, maerorεmq; laetitia.Haec dum legimus, haurit animus voluptatem incredibile, aliisirq; pabulo suauissimo, nec satiatur, donec ad exitu peruenerit. Cyrus ille,Persarum Rex, qui Orientem subesit,Pyrrhus Epirota, castrametandi laude praeter caeteros insignis, dc duo illi, barbarorum omnium clarissimi, Alexander Macedo, & Hannibal, praeterea de Graecis Themistocles, Agesilaus,Epaminodas,quo modo,

cum eorum facta commemorantur, animos nostros affidunt exspectatione suspendunt,pase ut gaudio, metu macerant. Verum haec maxime Romana patent in historia, quae vel diuturnitate, ae magnitudine bello ru,yel varietate fortunae uberrimam exemploru in omni genere copia suppeditat. Romana porro viri praestantes multi cum litterarum monumentis tradiderint, quorum ingeniis, quae cuique merces gloriae pro cuiusque facultate debebatur, ea posteritatis iudicio persoluta:eminet inter omnes,mea

sententia, mee vero secus antiquitas sensiti primumquesta nitatis gradum C.Caesar iure vindi at: nam & vixit qua plurimu aetate Romae floruit eloquetia, & coluit ipse

eloquetiam praeter caeteros:rebus veris gerendis non Intersuit modo, verum etiam praefuit : quo factum,ut usum quoque,quiivalet in scribenda historia multum, cum doctrina coniunxerit.exstant bono quodam litterarum fato

praeclari illius de bellis ipso duce gestis Comentari j, qui se

non solum omnibus omnium historiis aequare,verum,ut omnes fatentur,anteferre etiam videtur. Brevitate scis in viratione magnam esse laudem, cum eo tamen, si vitetur obscuritas:facile enim, dum illam sequimur,in hanc incidimus. quod in Thucydide vitium Cicero notauit, elim esset alioqui scriptor egregius. At vero C. Caesar,cum breuitatem maxime omni si ad amauerit, ita tame pressus est,

ut eodem nihil fieri possit illustrius. Propriὰ loquitur ,&significanter: ornamentoru tantum habet,quantu in exponenda re decetmam elaboratam studiosus orationem, nimiaque exculta elegantia prudentium aures non modia

in Commetariis,verum in historia quo'qe respuunt. Hic ibi est.Rhamnusi optime, mihique multis nominibus catissime,

420쪽

rissime in manibus habedus, tracta dus assiduΦ, obseruandus, ediscendus, ut elim penitus, si fieri potest, aut certa quantu potest, imitatione exprimas mam, cum tibi Veneta Resp. bellum illud memorabile,omniumq; dissicillimia, quod Henrico Dandulo Duce aduersus Byzantios gestii est, latina oratione tradiderit explicandu ,maγssq; etiam tuam industriam prae in iis honestandam decreto publico censuerit: debes eniti vehementer, ac omnes ingeni j tui neruos contendere,ne quis te tanto imparem oneri fuit unquam putet. Atque ego quidem, qui te sero in oculis, qui tuae gloriae faveo,cum in ipsam re intueor, graue sanὸ, admodsim q. difficilem, paululu commoveorirursus, cum ad ingenium tuum,ad industria, ad illos animi tui praeesa ros ad laudem impetus mente & cogitatione refero,sacile eonfirmor, & huiusce tibi commisti muneris eum, quem cupio, id est,plane gloriosum exitum exspecto. Verum, ne

sint in te ipso,quae sunt,& sit haec,quq tibi ineunda via est,

quantumuis lubrica, incerta, impedita : an tu potes labi, potes errare, potes usqua offendere, duce secutus patrem . 'titiam, Ioanne Baptistam Rhamnusium,spectatet sapientiae virum,consilio tu omnium summi X. virum, Collegi j par- . tici pem, euius elucent in urbe nostra virtutes exim. - leto en autem, aeternis consignatu atque impressum ingenil monumentis,per orbem terraru fama diui pauit. Is te sua doctrina instrue consilio monebit, prudelia reget. at quo

studio3 quo scilicet pater filium, & quo talis pater talem

filium debet. nec ianh video, quem deceret magis, aut in

quem haec aptius, quam in te prouincia conueniret: nam,

cum eas res, quae tibi sunt latinis litteris tractadae, magna ex parte liber, ut sudio. contineat Gallica scriptus vetere 3M, lingua,tum ipta perobscura, tum multis praeterea diuersarum linguarii vocabulis permista, atq; confusa: eum Por- librum pater tuus & unicum habeat, & vnus ipse de nostris quidem hominibus optime omnium intelligat:Ω- pientissim ξ, vi in omni re semper, ita proximis mensibus decretu a xviris est, ut haec tibi potissimum Venetae pars historiae mandaretur, cuius haurire scientia non aliunde, quam ex tuis aedibus,licebat. Ego quide,etsi intelligo, qui

'ns,quam te delectet verus honor,quam tua spote incumbas ad deeus, tamen hortor te, sensus huc omnes tuos,

cogitatione'; conuertas,excites ipse te,consideres etiam atque

SEARCH

MENU NAVIGATION