Clementis Undecimi Pont. Max. Epistolae et brevia selectiora

발행: 1724년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

IDEM ARGUMENTUM

Dilecto Filio Nostro, Io. Philippo, Tituli S. Silvestri in Capite

Presbytero, S. R.E. Cardinali de Lamberg

DIlecte Fili Noster, salutem Sc. Etsi pro certo habeamus Majestati

Caesareae constitutum esse a vestigiis avitae pietatis nunquam reced re , sed imo abundantius aemulari commendatam ubique terrarum Majorum suorum inclytae memoriae Regum,atque Imperatorum erga Deum religionem, erga Romanam Ecclesiam, & Apostolicam Sedem reverentiam: quia tamen quo loco in praesens sunt res Italiae, facith contingere posset, ut in hisce partibus susciperentur conssilia, quae huic laudabili proposito congruere non viderentur, ubi haec eidem Caesari, tamquam Authori tribuerentur , Nos Ipsum literis nostris omni Paternae nostrae charitatis sensu comm nuimus , ac certiorem fecimus invaluisse hic apud plerosque rumorem, quod

Ecclesiastica Ditio proxima tempestate non sit futura immunis a Castris hy-bernis Caesareorum Militum. Et licet Nos innixi verbis tum ejusdem Majestatis, tum demortui clarae memoriae Leopoldi Caesaris, qui sub ipsis hujusce belli auspiciis diserte Nobis pollicitus est nihil propterea detractum iri de

nostris, neque de juribus Romanae Ecclesiae, quae sarta tecta perpetuo esse vellet, nullam fidem hujusmodi vocibus circa stationes militares in Pontificia Ditione constituendas, adhibendam esse existimemus: rati nihilominus Zelum , & authoritatem tuam magnopere profuturam esse ad aVertenda Omnia pericula . quae timeri possent. ct ad promovendum selicem rei exitum, quem Nos quidem eo magis optamus, quo magis intelligimus Nos, si res ad extrema deducantur, adigi posse ad similiter extrema remedia capessenda. a Te diligenter petimus, ut sensibus nostris a Dilecto Filio Abbate Marco Antonio Sanctino perceptis, satagas pro egregia tua in Nos voluntate animum nostrum ab hac solicitudine liberare. Et Tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae Sc. die s. Novembris I O . Sc.

122쪽

EPISTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. AI3

ARGUMENTUM

Prorogat ad alium annum facultatem Archiepiscopo Mechliniensi, effusique Sufraganeis alias tributam praeeipiendi Superioribus tam Secularibus, quam Regularibus , ne desertionis, aut cujuscumque criminis Reos intra Ecclestas, aliave loca immunia recipiant, etes eos ibidem retinere audeam.

Venerabili Fratri, Humherio Guillelmo Archiepiscopo Μech liniensi.

V Enerabilis Frater, salutem Sc. Gratum Nobis admodum fuit ex

Fraternitatis Tuae literis intelligere facultatem ante aliquot menses Tibi, & Episcopis Comprovincialibus , ac Suffraganeis tuis per Nos indultam praecipiendi sub poenis tunc expressis Superioribus, tam

Secularibus, quam Regularibus cujuscumque Ecclesiae, Conventus, ac Μωnasterii, ne per annum proXimh consecuturum Milites desertionis, aut cujuscumque criminis reos intra easdem Ecclesias, ct sacra loca receptare, eosve ibidem retinere auderent, fuisse medium peropportunum at evitanda pericula laesionis Immunitatis Ecclesiasticae, quae in eo rerum statu passim metuenda esse significaveras, cum frequenter evenirent hujusmodi desertiones, atque confugia , ac interim Ossiciales Acatholici contenderent extradendos sibi esse Milites desertores, aliter vim se illaturos sacris locis comminarentur , actuque non semel intulissent. Quoniam vero nunc denuo admones, rebus istis eodem loco constitutis, vigenteque eodem periculo, eXpedire, ut

quod hactentis vi ejusdem facultatis isthic actum est, in posterum semetur: Nos de Zelo, ac prudentia tua plurimam confisi . facultatem Tibi. & Episcopis tuis Suffraganeis sub die decima nona elapsi Februarii ad annum indututam , ad alium annum ab eodem die, quo illa desierit, computandum, juxta sormam ibi explicatam ProrogamuS, ita tamen, ut quoad ceteras personas, quae sorth ad hujusmodi sacra loca confugerint, immunitas localis, juxta id, quod per Sacros Canones, S Apostolicas Constitutiones praescriptum est, omnino servetur, in quo tuam, S Suffraganeorum Episcoporum conscientiam oneramus. Ceterum sensus nostr S super reliquis omnibus, quae eisdem tuis literis continentur, ab Internuncis nostro percipere poteris, dum Nos in auspicium bonorum omnium Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo

Piscatoris die 3. Decembris I OT. Pontificatus Nostri Anno VII. Digiti od by Cooste

123쪽

nlidis rationibus confutat fundamenta, quibus innixum Capitulum Augustam Hi Leuisse asserebat conferre Precisae Imperiali Camnicatum illius Ecclesiae, qui in Mele eidem Capitula reservato mae erat. Gu modi collationem rursus damnat , ac improbat, o Episcopum Augustanum serta monet, ut iliatam Ecclesiastatae libertati injuriam opportune deleri curet. Praeclare interim de primariis Trecibus Imperialibus disserit, e que, ubi Apostolico sedulio eommunitae non sint, uultibit recipiendas, nec attendendas esse luculenter Uendit.

Venerabili Fratri, Alexandro Sigismundo Episcopo

Augusta ΠΟ.

CLEMENS P. P. XI.

V Enerabilis Frater, salutem Sc. Qua mente,ac proposito jura hujus

Sanctae Sedis , Immunitatem Ecclesiarum, libertatem Episcoporum, S Capitulorum Germaniae tuenda susceperimus adversuSPrimarias Preces Apostolicae authoritatis praesidio destitutas, quas a Caesarea Majestate interpositas fuisse audivimus, ita compertum esse, ne dum isti Nationi , sed universo prope Christiano orbi existimamus, ut non immerito inopinatum Nobis acciderit ex Fraternitatis Tuae ad Nos, ct ex adjectis Capituli Augustani ad Te literis percipere animum ea in re nostrum neque Tibi, neque eidem Capitulo innotuisse, utroque praesertim testante se perlegisse Dissertationem sub nomine Conradi Olingenii typis editam . jura ejusdem Sanctς Sedis in hac Causa perspicue . ac diserte allegantem. Quae quidem jura, si aequo animo expendantur, satis eVincunt repugnare sacris CanonibuS, repugnare Apostolicis Constitutionibus admissionem similium Precum a laica tantum Potestate provenientium, earumque usum nullo jure, nullo inniti exemplo, aut facto praeteritorum Imperatorum, quibus imo a tribus serme seculis solemne fuit ab hujusmodi Precibus, nisi obtento prius desuper Apostolico Indulto, penitus abstinere. Quis enim non Videat nihil tam incongruum esse . quam ut Principes Seculares tantum sibi potestatis Vindicent in Ecclesia lDei, ut urgeant precibus mandato simillimis, ac poenarum comminatione expetant , ac velint Canonicatus , ac Beneficia Ecclesiastica ab Ordinariis, ab lEpiscopis, S a Capitulis legitimis collatoribus suo nutu, atque arbitrio comserri t Sane ex nostris literis in simili forma Brevis ad Capitulum Hildesiense sub die sexta Martii Anni proxime elapsi datis, atque eodem Scripto, quod ad Vos pervenisse sertis, ad Verbum contentis, facile erat agnoscere, quam graves obessent causae, quo minus pateremur Imperiales Preces sine Apostol lico Indulto in detrimentum immunitatis, ac libertatis Ecclesiasticae eXecu- tioni demandari. Constabat praeterea ex eisdem, quod qui similium Precum Vigore Canonicatum, aut Ecclesiasticum Beneficium obtinuisset, ille esset in trusus, nec faceret fructus suos, neque jure Vocis in Capitulo gauderet, itaut hoc nomine gravissima pericula, ac scandala evenire possent, atque illud inprimis, quod electionibus Capitularibus,quas taliter Proviso, seu, ut Vocant, Precista interveniente, ac suffragium serente, fieri contigisset, de nullitate re-l cte obiici posset. Ea igitur nostrii declaratione inspecta nemini ambigendum 'li erat, quin is, qui Ecclesiae Augustanae Canonicatum vi Precum Imperialium

124쪽

nuper assecutus fuerat, pro intruso habendus esset, ct liquebat eumdem neque fructus suos facere, neque in actis Capitularibus suffragii praerogativam habere . Illud interea sane mirum in Epistola ab Augustano Capitulo ad Te perscripta Nobis occurrit, quod Capitulares illi existimare videantur, aut

certe asseverare non dubitent se Imperiales Preces legitime executos suisse, cum Canonicatus per eos collati vacatio contigerit in mense ab hac Sancta Sede Capituloduxta Concordata Germaniae, attributo,quasi vitium collationis ex eo oriatur, quod ipsi tunc temporis legitime conferre non possent, cum utique possent, di non eX eo potius, quod Canonicam, & Ecclesiasticam liberi, tem , quam habebant, eligendi quem magis idoneum reputassent, ultro devo- Verint, ac subjecerint Seculari Potestati sub poenarum comminatione designatam personam commendanti, S hoc quidem contra formam ipsorum Conco datorum , in quibus nunquam legitur clarae me: Friderico Imperatori, aut ejus

Successoribus ab Apostolica Sede ullum jus datum fuisse quoad Canonicas electiones, & Canonicatuum, ac Beneficiorum Ecclesiasticorum collationes: imo h contra manifestum est integram libertatem praeter Menses Apostolicos Romano Pontifici reservatos) Locorum ordinariis, Episcopis,atque Capitulis fuisse concessam . Hinc memoratus Fridericus, &qui eum subinde cons cuti sunt, Imperatores adeundam sibi esse intellexerunt Apostolicam Sedem pro obtineto Indulto Primarum Precum, quas scilicet non potestate merξ laica , sed Pontificiae authoritatis ope interponerent. Qui itaque mandatis Secularium Principum Precum nomine honestatis in conserendis Sacerdotiis hoc modo obsequuntur, hi profecto non evadunt poenas a sacris Canonibus insti- ictas; sunt enim improvidi Dispensatores tum bonorum, quae Deo dicata sunt, tum spiritualium donorum, quae Ecclesiastici tituli collationem subsequuntur. Atque hi, cum pro suo munere propellere deberent vim Ministris Sanctuarii illatam , eam ultro admittere videntur, parum interim perpendentes se non esse filios Ancillae, sed liberae, cujusmodi ab ortu suo est Ecclesia. Verum quia Pastoralis charitas, & solicitudo postulat. ut Capitulares admo-l neantur periculi, in quo versantur, nisi factum retractent, aut nisi saltem Pre-l cistam a quocumque actu Capitulari excludant, habeantque pro intruso, qua-l lem eum esse nedum res ipsa testatur, sed Nos ad praecidendam omnem ambiuguitatem hisce Nostris eXpressε declaramus: Tuum est, Venerabilis Frater. idipsum tum eidem Proviso, tum Canonicis Augustanis aperth denunciare, quatenus serio cogitent, quid factu opus sit ad delendam hanc notam juri, ac libertati sue Ecclesiς per eos inustam. Erit igitur ossicii tui partes sedulo implere . ac animum nostrum ita demereri, ut Propensae in Te voluntatis nostrae majora in dies argumenta nunquam a Te in posterum desiderari patiamur. Et Fraternitati Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die decima Decembris IIo . Pontificatus Nostri Anno VIII.

125쪽

ARGUMENTUM

Episcopum Curiensem hortatur ad obolendumsortiter Haereticorum conatibus, qui intractatu is faederatis Griflonibus cum Ducatu Mediolanensti dudum inito,&proxime innovan do remotaeri nitebantur articulum, quo Protestantibus confissere, Cel bona acquirere in Valle Tellina, in Comitaribui Clavennae, o Bormii interdia

citur .

Venerabili Fratri, Episcopo Curiensi .

V Enerabilis Frater,salutem Sc. Venientem turbinem eis, qui in Par

tem nostrae solicitudinis vocati sunt, ab hac specula nunciamus, ut communi periculo conjunctis Nobiscum multorum studiis, atque consiliis occurramus, & declinemus insidias, quas in praesenti temporum perturbatione Catholicae Religioni undique parari mςrentes, atque dolentes conspicimus. Quo nomine adeundam in primis esse duximus Fraternitatem Tuam, cum persuasum habeamus Acatholicos illos,qui pro Potentiis exteris, pariterque acatholicis in istis partibus resident, arrepta occasione, nihil Prius habituros, quam ut omni ossiciorum genere, & magnis pollicitationibus eVincant apud faederatos Grisones, ut a tractatu per eos cum Ducatu Mediolanensi pridem inito, ad quem innovandum istuc proxime conventuri dicuntur, re moveatur Articulus ille,quo inter Partes constitutum fuerat, ne P rotestantes consistere, aut boua acquirere possent in Valle Tellina, neque in Comitatibus Clavennae ,&Bormii. Illi enim sua maxime interesse intelligent, ut sui similes , hoc est Haeretici ibi constabiliantur, unde eis facile aliquando sit moreS, ac dogmata sua in sinitimas Provincias invehere. Verum cum ob hoc ipsum Catholici, quibus verae Fidei integritas, ct salus cordi est, obniti debeant, ut Haeretici inde perpetuo excludantur, ne sorth, ut timere est, multorum Animas veneno suae pravitatis inficiant, totis sane viribus, implorata Dei ope, iniquis eorum conatibus est obsistendum. Patet itaque insignis campus eximio tuo Zelo benemerendi de Ecclesia, quod plane erit, si Catholicos, apud quos, ct munere praestas, & authoritate polles, tuo eXemplo, tuisque monitis incenderis, ut in Ionge meliori causa Vinci se non patiantur ab Haereticis numero licet, ac potentia fretis, qui certe multum sibi pollicentur, ubi obtineant, ut Protestantes illuc inducantur , vel ut liberum cuique sit in illis partibus circa Religionem pro arbitrio sentire. Gravissimum itaque hoc negotium Tibi pro eo, quanti facis Dei honorem, S Catholicae Fidei incolumitatem commendamus, nee interim omittimus urgere rem eamdem apud eos

Principes, apud quos oportere dijudicamus, dum in auspicium optati eXitus, ct in pignus Pontificiae nostrae erga Te charitatis, Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae peramanter impertimur. Datum Romae ctc. die decima Decembris I OT. Pontificatus Nostri Anno VIII.

126쪽

ARGUMENTUM

Hospitalis S. Pantiis Hierasti mitani Magnum Magistrum, ejusque Equites laudat, quod ipsorum potissimum ope, ac virtute Arx oriani ab imminenti discrimine exempta fuerit , ac adeo eommunita,ut Barbarorum oppugnationem sustinere diu possit.

Di Iecto Filio, Raymundo de Perellos Hospitalis S. Ioannis Hieroselymitani Μagno Μagistro.

Ilecte Fili,salutem Sc. Quam soliciti semper antea suimus,ne ArX Or ni tam Opportuna, ac commoda saluti, ac securitati rei Christianae a - Barbaris demum eXpugnaretur, a quibus eam pertinaci obsidione in dies magis obstringi, ac vehementius oppugnari non ita pridem audiebamus, i tam Profecto gratulati sumus,ubi tuo nomine nunciatum est Nobis prcsidiarias NaVes,quas necessariis omnibus,prisertim vero Pugilum inclyti istius ordinis virtute instructas, eo immiseras, tam diligenter,ac strenue suas partes obiisse, ut Arcem ipsam in summasjam angustias redactam, qua Militum tuorum Tobore, qua copiis ex partibus Hispaniae celeriter illuc advectis, ab imminenti discrimine eXemerint, eamque interim ita communierint, ut Infidelium conatibus diutius obsistere jam possit. Egregium hoc facinus, quod singularem praestanti tuo Zelo laudem, S magnum ipsi ordini decus perpetuo est allaturum , fraudari non debet testimonio Paternae nostrae charitatis, ac proinde scire Te volumus Nos,sicut laetum hunc eventum consilio tuo, ac tuorum OP rae magna ex parte tribuendum esse intelleximus, ita Deum enixe precari, ut quae pro Christiani nominis honore, atque salute, hac occasione 1 Vobis acta sunt, uberi mercede rependat Tibi, Dilecte Fili, ipsique inclyto ordini, in cujus boni auspicium Apostolicam utrique Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae M. die II. Decembris I TOT . M.

128쪽

BREVIA

SELECTIORA

ANNI ΜDCCVIII.

130쪽

Deplorata infelisi Regni poloniae eonditione, illius Arehiepiseopos Episeopos hortu- ltur, ut in Comitiis ibidem proxime cogendis Acatholicorum dolis, o renatibus ob- Pani, Apostolicaeque Seris jura strenue tueantur.

Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopis, & Episcopis

Regni Polonis.

Enerabiles Fratres, salutem &c. Assiduum doloris argumentum Pastorali charitati Fraternitatum Vestrarum esse arbitramur publicas calamitates, quae in istis partibus a multo jam tempore invaluerunt, cum unusquisque Vestrum non immerito timere possit,nε creditarum sibi ovium pars magna in tanto dissidentium animorum conflictu, & armorum strepitu dissipetur, vel ea labe inficiatur, quae in magnam Dominici Gregis perniciem, Castra , ct Sedem in isto Regno fixisse Videtur. Haec ipsa gravissima cura Paternum animum nostrum adeo torquet. & angit, ut nunquam menti nostrae aciem isthue conVertamus, quin pro magnitudine perticuli cor nostrum ingenti amaritudine repleatur. Auget Vero in praesens solucitudinem nostram rumor, quo sertur agi isthic modo de cogendis quamprumum Regni Comitiis, quae cum habenda sint in conspectu Haereticorum, tam profecto destituentur liberinte, quam insidiis Hostium Catholici nominis patebunt. Horum praecipua studia quis enim ambigat erunt per sectatores suos auctoritatem , ac jura Romanae Ecclesiae aggredi, pravitatis suae fines longius proferre,& vel metu, Vel spe injecta de Catholicorum panibus triumphum TMETEMUS TUCTVA CENE-

SEARCH

MENU NAVIGATION