Historiae Francorum ab anno Christi 900. ad ann. 1285. scriptores veteres 11; in quibus Glaber Helgaldus Sugerius Abbas M. Rigordus Guillermus Brito Guillermus de Nangis & anonymi alij. Extrema stirpis Carolinae et Capetiorum regum res gestas... expl

발행: 1596년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

residebat. Cardinales enim in discordia positi urbis potestate cogente ad eligen

dum summum pontificem in quodam palatio tenebantur inclus. Quos rex cu r uerentia de nore visitans,cuilibet dato pacis osculo,ut secundu Deum ad regen

dum sanctam Ecclesiam idoneu pastorem eligerent, monuit simpliciter & orauit. Incidentia. Ante regis Philippi aduentum in vitetbio venerat ad curiam Henricus filius Richardi quondam regis Alemanniae,& ut dicebatur,propter regnum quod pater suus possederat obtinendum.Cuius pr.esentiam Guido de Monte torti praesentiens, filius Symonis de Monte forti Comitis Leychestiae in bello Anglic

no per consilium istius Henrici, ut dicebatur, perempti, tota mentis intentione quomodo posset praedi tum Henricum occidere cogitauit. Hunc igitur insidiis io Circumuentum in quadam Ecclesia inhonore sancti Lauretii dedicata iuxta tuum hospitium reperit, de cum de medio suorum euellere putans, nec valens, primo eum in Ecclesia ictu cultelli transfodit,& postea tractum extra fores Ecclesiae, licet multum renuentem, & ut sibi parceret iunctis manibus exorantem ictu cultelli ter vel quater iterato per latera penitus interfecit: statimque comitatu septus equita rium,quem sibi prius parauerat, ab urbe recessit, de ad Comitem Thuseia Rufum, cuius filiam duxerat, se transtulit. Et quoniam in regis Franciae praesentia personaliter in urbe existente, huiusmodi scelus pcrpetrauerat, eius ostensem dc indignationem incurrit, & Ecclesiae Romanae iudicium, cuius vindictae propter hoc ipsum postmodum oportuit subiacere. Nam in poenam tanti sceleris decreuit Ecclesia, ut train castello fortissimo donec tempu; suae miserationis adueniret, sub arcta custodia

teneretur.

De transitu regis Frantia per Lombardiam.

Posτn V A M igitur rex Franciae Philippus & sui principes a Vitetbio recesse

runt per Montem fias conem directori tinere Thusciam intrantes , ut be Vcteri, Monte barque & Florentia urbibus peragratis, in planum Lombardiae subintraru & per Bononiam, Modoetiam,& Parmam usque Cremonam peruenerunt: ubi ciues tanti principis maiestatem non attendentes,pro honore de reuerentia dedecus intulerunt: nam clientcs aulicos, quorum intererat ante regis aduentum hospitia 'praeparare, casam communem pro ipso rege rogantes cum sua petitione vacuos Ec cum iniuria repulerunt. Cuius facti continuo poenitentes ad ipsum in domo fratrum Minorum venerunt, petentes humiliter, ut satis fictione pMambula, erga i-pibs cor cius, quod sciebant pro tanta illata iniuria commotum, mitisaretur. Sed nec sic, nec aliter eis, licet multa sub dissimulatione fingerct, acquievit. In crastinum Mediolanenses regis aduentum speciali laetitia praestolantes,versus fines Cremonae sibi obuiam occurrerunt,oc in urbem introductum honorabiliter usque ad regile p i latium conduxerunt, duodecimque dextrarios phalcris decenter adornatos sibi facientes praesentari. Rogauerunt etiam ipsum ut eorum vellet fieri dominus suamque ciuitatem reciperet in tutelam. Quibus rex propter beneuolenti-

am ipsorum de honorem sibi impensum grates multas reddidit: sed sis per dextra morum receptione & ciuitatis oblata dominatione se fecit totaliter excusare. Rege itaque de Mediolano in crastinum conducentibus ipsum ciuibus, recedente, Marchisius de Monte ferrato, vir nobilis & potens in illis partibus, regi obuiam pergens,eum honorabiliter recepit, Steisse suaque suae voluntati promptissime repromisit. Rex postmodum Vercellensem ciuitatem attingens, & per terram Sabaudiae transitum faciens, Susam ciuitatem antiquam in Alpibus introiuit, ibique per triduum comitatu repausato, montes Cinisii die postera cum magno labore pertransiuit. Denique per valles Morientiae directo itinere usque Lugdunum super Rhodanum iter continuans equitavit; ac postea fines Burgundiae penetrans per Cabilonem Masconensemque ciuitates transitum faciens usque Digniacum abbatiam accessit. Postea vero Burgundionum regionem egrediens, per Trecensem urbem totaque Campania traiecta cum magno cordis desiderio pagum Parisiacum subintrauit.

502쪽

FRANCORUM REGIS.

Desi pultura Ludovici regis, mone Alpho Comitis maritiae. V M igitur illam nobilissimam urbem Parisiensem rex Philippus attigisset,delatis ad Ecclesiam beatissimae virginis Mariae defunctorum loculis, scilicet sanctae memoriae Ludovici regis patris sui, Ysabellae reginae uxoris suae, Ioannis Ni uernensis Comitis fratris sui, Alphonsi Comitis Augi filii quondam illustrissimi regis Hierusalem, Ioannis Ec domini Petri cambellam militis viri sanctitate praecipui, dc amici quondam praecordialissimi sanctae memoriae Ludovici regis, qui omnes in

peregrinatione Tunarum obierunt, cum magnis cercorum luminibus alternatim Q chori psallentium totam noctem in vigiliis transigerunt. Mane facto, rex cum ingenti frequentia populorum, plurimis Optimatum regni Franciae comitantibus, d praelatis,processionibusque religionum Parisiis ordinate praecedentibus, patris reliquias cum caeteris defunctorum loculis ad illam nobilissimam sancti Dionysii a batiam pedes ipse cum caeteris ambulans propriis humeris deportauit. Cuius E clesiae conuentus in capis sericis reuestitus, cereorum accensis luminaribus quilibet in manu sua quasi per milliare occurrens obuius astitit, sanctasque reliquias cum magno desiderio suscepit. Sicque beati viri corpus usque ad locum sepulchri

hymnis cauora celeltibus monachorum de aliorum religiosorum atque clericorum turba prosequitur. Sed cum peruentum fuisset ad Ecclesiam, valvas Ecclesiaevo clausis reperiunt, propter Senonensis archiepiscopi Sc Parisiensis praesulis praesentiam, qui ibi aderant in pontificalibus reuestiti. Nolebant enim monachi antiquae exemptionis libertate fungentes, quod isti duo, a quorum iurisdictione Ecclesia totaliter est exempta, in praeiudicium suum Ecclesiae cum praelatis caeteri; inductis utiJ taliter introirent, ne ipsi propter hoc aut eorum successores usum de colu tudinem postmodum allegarent. V nde accidit quod ante quam valvae Ecclesiae aperirentur, rege cum baronibus de praelatis de foris astante, quod ipsi extra metas diocesis Ecclesiae sancti Dionysii deponere ornamenta pontificalia tunc abirent. Tandem in Ecclesia introeuntes, de patrato defunctorum ossicio, missi': solenniter celebratis, acroiancta regis ossa retro altare Trinitatis iuxta patre situm Ludo-30 uicum regem inclytum de auum suum Philippum regem Augustum,in tumulo lapideo locauerunt,insignantes postmodum tumba mirabili monumentum. Cuius operis caelatura auri & argenti ditante materia,quae fuerunt a mundi principio arti. ficum operibus excellenter, ut creditur, supereminet uniuerss.Corpus vero domini Petri militis cambellani siti, viri, ut dictum est, vitae laudabilis ad pedes eius sicut vivus iacere consueuerat superficiei terrae coaequatae in simplici tumulo lapideo posuerunt.Ycabellis etiam illustris reginae, Ioannisque uernensis Comitis parua segregatione loci distantia in dextro latere coniunctis tumulis locauerunt. Verun- tamen de obitu Alphonsi Comitis Pictauorum & Tholosae, &eius fine laudabili non arbitror omittendum. Qui cum a via praedictae peregrinationis cum regeqo Franciae nepote suo, dccum caeteris baronibus rediret ad propria, contigit illum cum uxore sua de copioso numero familiae suae in finibus Thusciae ad quoddam ca stellum, quod Coruetum dicitur, diuertisse, de ibi primo infirmitatis molestiam persensisse: cuius contagium in tantum inualuit, ut non solum in ipsum Se uxorent suam, ted in totam utriusq; sexus familiam taliter pullularet,quod vix essent de ipsis aliqui qui sufficerent infirmis iacentibus necessaria minis rare. Qui cum diem suae resolutionis cernerct imminere, testamentum disposuit , ε in Ecclesia beati Dio nysii in Francia cum suis patribus sepulturam elegit assignans eidem Ecclesae sus5- Cientes redditus pro suo anniuersario celebrando. Cuius corpus ad sepulchrum sui familiares post paucos dies a regis Ludovici fratris sui tumulatione detulerunt. s o Comitissam vero uxorem suam, quae quasi cissem diebus obierat, ad quandam abbatiam monialium, cui nomen est Grocciacum, quam in pago Meledunens pro pe abbatiam Esdere ipsa fundauerat, sepulturae honorifice tradiderunt. Co- 'mitatus vero Tholosae de Pictauiae, quia haeredes non habebant, ad regem Franciae obue-

nerunt

503쪽

ri GEsTA PHILIPPI R. FRANCIAE

De coranatione regis Philippi. A Nuo Domini M. cc. L x x i.in festo assirinptionis beatae Mariae Philippus rex .

Franciae Remis fuit per manum Episcopi Suessionensis vacante sede Remensi coronatus. Et quoniam a tempore Caroli magni regis Fraciae & imperatoris Romanorum, consueuerunt reges Franciae iocosam spatam praedicti Caroli regis MImperatoris,& in die coronationis suae dum celebratur praedictae coronationis ossi cium in memoriam tam victoriosissimi principis a quodam de nobilioribus ante se facere teneri de deferri ullam rex Roberto Comiti Attrebatensi consanguineo suo lomiliti probissimo tradidit illa die deseredam. Seruatur enim illa spatacum corona&sceptro regali ac cum caeteris regalibus ornamentis huiusmodi solemnitati aptis in Ecclesia beati Dionysii in Francia quae tenentur monachi illius Ecclesiet ubicunque reges Franciae coronati lint facere deportari. Rex autem in crastinum coronationis suae baronibus d praelatis licentiatis Vermen dense territorium visitauit. Vbi dum esset, a Roberto Comite Attrebatensi requisitus est, ut in terram suam venire dignaretur.Quod cum secisset apud Attrebatum tanta Letitia & exultatione susceptus est pcr quatuor dies, quod ncmo illorum qui viderunt meminerit se vidisse vel audisse fieri pro aliquo rege Franciae in aliquo loco tantam laetitiae iucunditatem. Villa enim per totum palliis & pannis varii coloris mirabiliter palliata, mandauit x Comes Attrebaci omnes dominas de domicellas illius patriae, ut cum uxoribus bu gensium urbis choreas ducentes&laetitiae& exultationi intendentes totam laetificarent ciuitatem Rege igitur sic honorato, reuersus est ipse in Franciam, & in festo

decollationis sartisti Ioannis Baptis et beatum Dionysium patronum suum visitauit. De mori bin regis Philippi. RΕ c et N s i et i s igitur sitiatim peregrinationis Tunarum actibus & reuersionis

ab eodem loco euentionibus atque incommodis, competens est ut de moribus regis nostri Philippi illustrissimi, cui Dominus dedit sedem patris eius, aliquid 3

proloquamur. Plerisque cnim Scripturae reperitur paginis, nequitia patris iniqui domum filii subverti; econtrario vero meritis boni Patris solidius roborari. Christus autem bonae memoriae Ludovico regi domum stabiliuit, dum Philippum eius filium in throno regali prouehi est dignatus. Denique dicitam est David a Domino , Si ci istodierint filii testamentum meum,& te stimonia mea haec quae docebo eos, & filii eorum usque in seculum, sedebunt super sedem tuam. Super sedem pate nam Philippus rex,ut dictu in est,collocatus, patris siti no immemor praeceptorum, quibus illum in extremis laborans imbuerat , ambulauit cum Domino, sapientum tractatibus corde ultraneo adhaerendo. Et maxime tunc usus est consilio & disciplina reuerendi patris Matthaei abbatis sancti Dionysii in Francia, viri religiosi Se sapi. Α entiae floribus adornati, cui super omnes asses res palatii regii, causas d uniuersa negotia regni sui, sicut & pater suus fecerat Ludovicus rex expedienda tradidit. Illo etiam tempore, quo post mortem Ysabellae reginae sine uxore fuit, cilicio, ut aiunt usus est loricani desuper indutus. Domabat enim corpus suum ieiuniis oc mirabili ciborum abstinentia se restringebat. Ex illo vero tempore ita frugalitatem seruauit usque ad mortem,quod potius monachus quam rex vel miles, propter ab stinentiam posset dici. Erat insuper omnibus blando eloquio, affabilis humilitatis finia procliuis &inter suos barones & milites mirabili mansuetudine residebae dominus abique ullo fastu superbiae. Vnde his & aliis multis pollens virtutibus,

toto tempote vitae suae pacem in regno suo meruit obtinere. Accidit enim temo soanno regni sui, scilicet anno ab incarnatione Donii ni M. C C. LXX o. quod verius Tholosam contra Fuxi comitem exercitum congregaret: cuius expeditionis causa talis fuit. Comes de Hermegniaco de quidam nobilis castellanus, nomine Girardus de Calabone inimicitias habentes ad inuicem, datis Linc in-Pc dissidentiis , se inuicem ad bellum quotidie prouocabant. Contigit inter Comitem

504쪽

mitem cum armata manu iuxta castellum Girardi transitum sacere: quod Gi-rardus comperiens ingenti aestuat animo, putans se ab hostibus vili pedi. Mox cum paucis militibus armatis suo castro egrediens hostes insequitur, de quem primum obuiam habuit, scilicet stat rem Comitis ictu lanceae interfecit,& Comitem cum suiffugere compulit. Comes vero fratris mollem vindicare desiderans, & confusionissa aeruborem redimere volens, generis sui potentiores adiit. Quorum unus N principalis Comes Euxi existens,ad exterminandum Girardum di castrum eius subuertcndum,quasi exercitum congregauit. Quod vi Girardus comperit sentiesse viribus imparem, nec se tanto generi posse diu resistere, ad alas protectionis regis

O Franciae se transtulit, & gentibus suis scilicet senescallis & bailli uis, qui in partibus

illis in persona regis patriam tuebantur se committens eorum arbitriose tradidit iudicandum. Et quoniam castrum proprium ad defensionem minus id eum videbatur, in quoddam castellum regisse, uxorem, dis Illos Iranstulit, putans quod hostes sui castrum illud inuadere propter regem Franciae non auderent. Sed Comines Euxi de sequaces sui, gentes regis vilipendentes, nec verentes terram cius iii fringere castrum tantis viribus oppugnarunt, quod tam per murorum fractionena, quam per portarum aditus introgressi, de regis &Girardi familia aliquos occiderunt. Et dum Gitardum per castrum quaererelit, furtiue foris egressus de manibus eorum taliter tunc euasit. Cuius facti nouitas regem Philippum diu non latens, ut o audiuit protinus ex nimia indignatione exaestuans. animo , eo maxime quod in primordio regiminis sui, tales nullius operationis in respectu baronum Franciae terram cius tam superbe & hosti luce in traiient , talem congregari iussit exerci tuin, qui ad multas barbaras nationes su nicerent expugnandas. Non quia pauci ex tanta multitudine ad Comitem Fuxi &genus eius non suffecissent debellandum sed ut alii de partibus illis, atque iunctae eisdem exterae nationes regis Franciae po-rentiam attendent , ipsum pertimescerent Oilendendum. Sicque versus Tlaolo-ιam rege & ex ercitu suo congregato, tetram Comitis ingrediuntur omnia depopulationi tradentes,& pcr multa viarum pericula montiumque sublimium discrumina castrum Fuxinense appropinquauerunt.Sedquia propter montes oppositos o obsideri non poterat de prope , in propinquiori locoquo potuissent figi tent ria rex praecepit. Comes vero cum uxore & familia tuisque Albigensibus muniationem intus occupans, in castri sortitudine, eo quod inexpugnabile videbatur, c confidens , valuis clausis, turribusque balistariis caeterisque defensionis instrum mentis munitis, se totis viribus defendere praeparabat. Sed cum rex & eius eracrcitus prope castrum propter montem oppositum, ut diximus, accedere non Valerent, iurauit rex, ut erat magnanimus , te nunquam a castri obsidione reces.sum in , donec illud deditione vel vi inciperet expugnatum : habitoque cum suis consilio misit operarios qui montem celtibus scinde crat, & iuxta pedes montium viam latam equitibus aperirent. Quod opus cum incoeptum fuisset,& la-qQ bore continuo talis operis artifices pedem montis abscidissent. Comes videns firmum regis propositum, & in decisione montis decisores nihil tepidius agere, timuit valde. Communicato igitur cum suis consilio, regem per nuntios supplicauit, ut iram erga sic misericorditer mitigaret,&ipse corpus suum totamque terram suam in manu sua traderet ad suae beneplacita voluntatis. Postea vero veniens coram rege,&veniam humiliter postulans, tunc non obtinuit; sed vinculis ligatus & ad Bellumquercum missus per annum unum in forti prisione custoditus est. Rex autem Euxinense castrum & alia Comitis castella fortissima in manu sua ponens, uxorem eius reuertens in Franciam secum adduxit, faciens eam honorabiliter custodiri. Tandem anni curriculo reuoluto, Comes de prisione

Io extractus,&aliquandiu in palatio conuellatus, tantam gratiam apud regem obtinuit, ut ipsum nouum militem faceret, x magistros ac custodes in armis trad ret ad tyrocinia exercenda. Postrerno vero de consueta regum Francorum benignitate ac liberalitate terram suam illi reddens totaliter, liberum ad propria ire . permisit. Midemia. Eodem anno post biennem & nouem menses sedis Apostolicaess 2

505쪽

de Turo nia. Post decessum enim Ludovici regis, cambellanus Philippi regis factus

tantum dilexit eum rex, id credidit ei in omnibus,ac tam alte prouexit eum, quod omnes barones, praelati, de milites regni Franciae honorem permaximum eidem de munera saepe ingentia conserebant.Timebant etiam ipsum quia quicquid volebat apud regem operabatur. Vnde multum taedebat barones 3c indignabantur, quod tantam in regno dc rege potentiam obtineret. Fecerat vero Petrus per potentiam quam habebat quendam consanguineum uxoris suae magistrum Petrum de Bavais Episcopum Baiocensem, de maritabat filios ac filias suas ubi volebat ad suae libitum voluntatis.Sed quantum ad praesens de ipso tacebimus, ad materiam de se loquen-vo tem loco de tempore reuertentes. Eodem anno quo supra, Henricus rex Nauarrae Comesque Campaniae in regno Nauarrae defunctus es .relinquens de uxore suaso rore Comitis A ttrebatensis Roberti unicam filiam Iohannam nomine totius teriae suae haeredem. Hanc, quia adhuc in cunis erat, mater sua cito post decessum patris sui in Franciam asportare festinauit, metuens ne contra seipsam de filiam Nauarro-xum infidelitas aliquid moliretur. Rex vero Franciae Philippus blande suscipiens cam secit illam cum pueris suis apud Parisios in domo regia honorabiliter educati. donec pollet puerilibus annis transi his cum aliquo nobili principe matrimoniali copula sceliciter desiponseri, aut dispensatione summi Pontificis, sicut rei postea declarauit exitus, cum filio suo primogenitor quia certu erat eos in tertio gradu ciuia φ dem generis consistere, de ab eodem stipite ducere parentelam. Spectabant enim ad ipsam puellam iure haereditario Nauarrae regnum, Briaeq; de Campaniae Comi latus. Ideoq; Philippus tanquam tutor matris & filiae, regnum Nauarrae in sua protectione sulcipiens, ad recipiendum ho magia procerum regni illius de fidelitates ciuitatum nomine haeredis Eustachium de Bello marcasio militem suum ad partes Nauarrorum . . . . emaxis perueniens, ostensiis literis regiis de iussionibus, quos potuit de ciuitatibus ac baronibus ad partem regis Franciae nomine haeredis attraxit. Pertransiensque usque ad Pampilionem regni illius regiam ciuitatem,garni sonem suam Sc gentes suas Franci genas tutiori loco quo potuit, sagaciter introduxit. Et tunc paulatim fungens in persisna regis dominio coepit animaduertere mores de 30 consuetudines Nauarrorum: proponens ad utilitatem reipublicae de regis honorem,si polliet,cuncta paeifice gubernare.

De coronatione Mariae Reginae.

N o Domini M. CC. Lx xv. congregatis apud Parisios sere totius regni pratiaciae baronibus de praelatis, ac de regno Alemanniae quam pluribus principibus. militibus de persenis, in festo scincti loannis Baptistae, Maria regina Franciae fuit ibidem per inanui Petri tunc Remensis archiepiscopi colenniter coronata devn- ω, sicut mos est reginas Fraciae coronati. Sed tanta fuit ibi laetitiae solennitas, quod nemoqui tunc vivens aderat,vt a pluribus affirmabatur, meminerit tam iucundani o & solennem festiuitatem pro aliqua reginarum coronatione in loco aliquo fieri, vel exhiberi. Fuerunt enim barones 5 milites diuersis 5c variis vestibus purpureis' induti, de nobiles mulieres vestimentis de ciciadibus auro textis de immensis monilibus, tanquam filiae Hierusalcm compositae, de ad templi similitudinem perornatae. Populus etiam Parisiensis ciuitatis ab omni opere vacans,dc laetitiae dc exultationi solummodo intentus, solennitatem per octo dies de amplius protraxit: ciuitate per totum cortinis pannorum varii coloris de ornamentis pretiosis mirabiliter palliata. ibidem tune Gillo Senonensis archiepiscopus coram legato Ronianae curiae domino Simone sanctae Ceciliae presbytero Cardinali, qui praesens aderat querimoniam detulit,dices quod in praeiudicium Ecclesiae suae fuerat regina in eodem so loco a Remens archiepiscopo coronata. Quia sicut legitur in quadam epistola uonis quondam Episcopi Carnotensis ad Episcopum sedis Belgicae quae est Remis

de non pertinet extra prouinciam suam inunctio regum vel etiam reginarum. Sed ex parte regis sic allegatum fuit, quod non erat unde posset conqueri Senonensis archiepiscopus,quoniam capella regis Parisiis exempta erat, de ideo ratione loci ad ipsium inunctio non spectabat.

506쪽

8s GESTA PHI LIPPI R. FRANCIAE

De morte Femni primogeniti regis His anu Alphonsi ctios strate aut

contrastius Ferrandi.

CIRCA i in tempus obiit Ferrandus regis Castellae primogenitus, qui Blan

Aram piae recordationis de sanctae memoriae Ludovici regis Franciae filiam Msororem Philippi regis a tempore patris ipsorum duxerat in uxorem. Cui li patrem superuixisse contigisset, totiui regni Hiipaniae dominatus iure haereditatio Ec pactis aliquibus inuenientibus obuenire debebat. Reliquit vero praedictus Ferrandus tunc defunctus ex praedicta coniuge sua Blancha duos pueros, Alphonsum de Ferrandum regni Hispaniae haeredes, nisi aut sui Alphonsi regis perfidia & in nata imin fidelitas obstitiiset. Noluit autem quod patre puerorum defuncto,primogenitus ipsorum in regno sibi siuccederet, allegans in contrarium consuetudinem patriae talem esse. Cum inter ipsum ex una parte, & regem Franciae Ludovicum defunctum in contrahendo matrimonio talis conditio pactioni interes Iet, quod eorumdem puerorum primogenitus nullius fraternitatis successione praeiudicium inserente, auo vel patre ipsorum defunctis regnum Hispaniae, de totius terrae dominatum pacisce obtineret. Habebat et enim ex parte matris suae Blanchae quondam reginae Franciae ius in illo loco regno Ludovicus rex; de ideo ut pax fiereti ter ipsum de regem Alphonsum auum illorum puerorum, qui regnum Hispaniae iniuste detinuerat de tenebat adhuc; talis inter duos reges, scut supra diximus, tode contrahendo matrimonio praedicto fuit pactio confirmata. Seὸ ille Pharao in suae fraudis cumulum ius pueri totaliter auferre volens, alterum filium suum secundo natum de baronum Hispaniae homagiis reuesbuit, de quasi se curis roges dc occupationibus subtrahens, utpote paralytici morbi contagio iam corruptus eum in parte regni prasentialiter introduxit. Et ita filiis primogeniti sui ius regni totaliter auferens, nec matri eorum Blanchae sorori regis Franciae Philidi Di dotem, nec pro victu redditus ast ignauit. Sic ergo domina venerabilis, nobilibus orta natalibus, viri sui orbata consortio, de quasi omni humano auxilio destituta inter Hispanorum incultos habitus de eorum aspectus horribiles remansit cum pueris suis quamplurimum desolata. Quod audiens de intelligens rex Franciae Philippus, sororis scilicet miseriam, de nepotum suorum exhaeredationem , ut vere benigni de compassibilis cordis erat, valde condoluit. Et tunc dominum Ioannem militem dictum de Acon , filium Ioannis quondam regis Hierusalem buticularium Franciae suum de regis Hispaniae Alphon si consanguineum , cum aliis quibusdam militibus in Hispaniam ad regem Alphon sumi blenniter destinauit. Mandauit itaque regi Hispaniae per ipsbs, ut sorori suae ius dotis de nepotibus suis successionem regni tultitiae de pietatis intuitu custodiret, vcl saltem sororem suam cum pueris suis in saluo conductu ad se redire in Franciam permitteret, si ita contingeret quod nollet eius monitis de precibus consentire. Breui igitur tempore elapso nuntii regales Hispaniam peruentem tes de legatione sua coram Alphonso rege proposita de perorata, id omnino indurato corde facere renuit; sed tamen ad ultimum retentis pueris Blancham

matrem ipsorum consensit in Franciam remeare. Hoc autem regis Franciae nuntii attendentes, de eius pertinacem animum ac perfidiam intelligentes, nec cum

precibus vel monitionibus domini sui velle aliquatenus inclinari, indignatione permoti, in verba modum legationis aliquantulum excedentia proruperunt, dei se similiter eos acerbis responsionibus refutauit. Ad ultimum autem post in em verborum altercationem dimittentes pueros cum Blancha redire nuntii festinarunt. Sed rex Hispaniae suae indignationis non immemor, per nuntium clam mandauit eos ad quendam passum, quem vitare non poterant, detineri, ni- s. si fraudem eius buticularius Franciae praesensisset. Huiusmodi rei vel mandati suspicionem buticularius iam in corde conceperat, de ideo Blancham totamque comiti nam suam ita celerrime abire coegit, quod de duabus dictis nisi v-nicam faciebant. Et sic volente Deo, praeuento regis Hispaniae nuntio malum

ipsorum gerente, manus de insidias hostium euadentes, dc per praedictum pasiasum prae

507쪽

sum praetereuntes sese in potestate Regis Franciae receperunt. Et non modicum post liaec Rex Franciae sororem suam cum laetitia suscipiens, eam in sancta viduitate permanentem,sicut decuit honorifice custadiuit. Sed de proceribus Hispaniae fuerunt aliqui qui regis sui iniustitiam attendentes,contra pacturii quod

cum rege Franciae initum crat,quo interfuerant, noluerunt homagium taccret.' ni

regis sui filio,quem,ut dictum est, in regni possessionem iam Exparte polluerar, civi Aterius totaliter ponere satagebat. Ex quibus inusto hannes . . i. miles si uus

fuit, qui, quia rex Hispaniae terram propter hoc suam & oppida confisiauit, ad rogem Franciae Philippum se transtialit, promittens eidem, si vellet contra regem in-ro surgere se eum pro posse suo fideliteri uuaturum. Quem rex blande suscipiens ipsi

quandiu in regno suo extitit, in expensis magnam summam pecuniae ministrauit. Et licet multum contra regem Hilpaniae commotus esset, non statim tamen exercitus congrcgavit. Sed cum sitis fidelibus librato consiliorem ad tempus Astulit, donec iterum legationem apud Hispanias misisset adtentandum si forte possetet

gis animum per secundos nuncios a malo proposito reuocare, de sitis monitis, quae quasi preces erant,ad faciendam iustitiam emollire. . Incidentia. Eodem anno quo supra obiit Papa Gregorius X. cui successit Ilia nocentius v. frater Ordinis Praedicatorum, prius Petrus de Tarentia in Burgutidia nominatus. Comes Attrebati Robertus qui ad visitandum regem Siciliae Ca. Q rolum patruum suum cum uxore sua fuerat in A pulia aliquandiu commoratus, reuertens in Franciam venit Romam: & dum es Iet ibi, accidit quod uxor eius instramata moreretur, &sepulta fuit cum ingenti honore in Ecelesia sancti Petri. Cuius mors quam plurimum Robertum Comitem contristavit, quia propter bonitatem eius de pulci ritudinem multum diligebat cam. Fuerat cnim nobilibus orta natali

bus de spectabili genere, utpote filia cuiusdam baronis Franciae Petri de Cortenato militis nobilissimi regum F ancorum sanguine dominati. De qua comes Attrebatimaritus suus susceperat duos filios, Philippum qui postea duxit in uxorem filiam Iohannis comitis Britanniae Blancham neptem Edoardi regis Angliae, de Robertum qui non longe postea mortuus est pucr ,ύc unicam filiam quam Othelinus co- mes Burgundiae duxit uxorem. Et antequam reuersus esset praedictus comes ADtrebati Robertus in Franciam, Philippus rex Franciae,consilio Margaretae reginae matris suae dedit Emundo fratri regis Angliae Edoardi in uxorem, lororem cius. dem comitis relictam regis Nauar Henrici superius nominati, quod multum comiti,ut dicebatur, displicuit ut agnouit. Circa idem tempus 4lmaricus clericus filius Symonis de Monte forti comitis Leycestriae dudum in Anglia perempti, dum per mare sororem suam unicam quam habebat,duceret in V Valliam ad Principem V Vallensium Ldelinum, ut eam acciperet uxorem, pergentes regis Angliae Edoardi captus cum sorore sua fuit & diu in carcere retentus. Quod moleste princeps ferens v vallensium, non multo post tempore reuoluto a dominio regis An-4o ghaeresiliens, contra eum sortiter rebellauit, de montem quendam longum & arduum in confinio terrarum suarum nomine Seuandrus muniuit. Quod Edoa dus rex intelligens statim congregato cxcrei tu, quamuis hyemalis temporis asperitas suo esset exercitui importuna dcnimis molesta, montem illum per mare te terram obsedit. Sed de suis multi tunc petierunt: ath arctis viarum angustiis obruti,ali insultu li ostium ii ibito interfecti.Tandem rex principem ad talem deditionem coegit,quod ad suum rediret dominium, dc quandiu ipse viveretpotcstate& nomine principis fungeretur: sed post mortem suam principatus auctoritas ad suos haeredes, si quos forte generaret minime deueniret. His peractis rex uxorem suam eidem reddidit, quam cum fratre Almarico in custodia detinebat, prius eam in suaso praesentia faciens principi maritali foedere copulari. Almaricum vero, quia clericus erat, praelatis Angliae reddens, non suo sed praelatorum nomine secit per longum tempus sub arcta custodia

reservari.

508쪽

De morte Ludeuiciprinis nisi Regis Philippi. GR. c A idem tempus, scilicet anno Domini M. CCL xxvi. obiit Ludovicus rimogenitus filius regis Franciς Philippi impotionatus, ut murmurabant aliqui , & de hoc maxime in corde regis dedit luspitionem Petrus de Brocia cambellanus. Nitebatur enim altruere clam non aperte quod mortem pueri regina Maria uxor regis procurauerat, de consi Piliter de reliquis primae uxoris regis filiis facere moliebatur, ut iusdi haereditas regni Franciae ad suos procreandos liberos deueni rei. O nefanda lingua facinoris, quae reginam bonam de optimam tanti mali dicebat auctorem,cuius erat veraciter inscia& immunis. Maledicta sit pacis aemula detractorum conditio, quorum stimulis amarissimo felle tinctus animus, Lingebat i Pium regem contra dilectam coniugem sie immerito prouocare. Erant tunc duo

pseudoprophetae in Francia vicedo minus Laudunensis Ecclesiae,& quidam Sarabita pellim us,q uaedam bequina Ni uellen sis tertia pseudoprophetissa.Qui ulla religione approbati Deo mentiti per arctam vitam quam de oris ostendebant habere prqphetiae spiritum dicebantur. Sed vere spiritus mendax in eorum ore factus multos aecepit,&adcredendum eis quamplurimos prouocauit. Susipectum enim fuit aliquibus,quod cos Petrus de Brocia promissionibus illexisset, ut de regina aliquid dicerent,per quod posscta regis amore vel gratia aliquantulum separari. Nam rex Philippus talibus motus ambagibus Abbatem sancti Dionysia in Francia Matthaeuquem prae ceteris fidelem consiliarium habebat, de Episcopum Baiocensem P t trum uxoris Petri de Brocia consanguineum misit ad bequinam superius nomina tam, ut sciret de filio veritatem. Sed Episcopus prquento Abbate loquens cumuliere, quid sibi dixerit vel responderit ignoratur. Tamen Abbas ad illam postea per-uem nS,illi mandatum regis pro quo venerat,aperuit deipsa nihil aliud responden dixit: Episcopo socio vestro locuta sum, & quod a me petiit, bene dixi. AbbaSaatem quia sne ipso locutus fuerat cum illa Episcopus. & responsionibus mulieris Permotus indignatus recessit ab ea, cogitans aliquam proditionem csse factam. Redeuntes igitur ad regem Episcopus de Abbas, rex primo petiit ab Abbate quid apud mul: etem illam inuenerant in responsionibus & mandatis. Abbas vcm spondit, quod ipsum praeuenerat Episcopus, nec ex quo eidem locutus fuerat sibi I quicquam noluit mulier respondere. Rex autem illico Episcopum mandans, dc de praedictis ipfurn interrogans, respondit Episcopus: Domine rex, mulier illa in confessione aliqua mihi dixit. sed vobis necalicui polsum vel debeo reuelare. Ad quem

rex iratus respondit: Ad illam confitendum non miselam vos, nec ita rem dimittam, imo si possim veritas agnoscetur. Tunc rex iterum ad praedictam mulierem Theobaldum Episcopum Dolensem in Britannia de fratrem Arnulphum de vis cmale militem Templi quantocius destinauit, qui ad ipsam in breui perueniente ,

simul locuti sunt cum ca dicentes,se nuncios elle rcgis. Et illa gratulanter eos suscipiens dixit, quod secundum interrogationes eorum de iis quae quaererent Omnimode responderet. Eam igitur de multis in torrogantes, ad ultimum respondit di Α cens: Regi dicite, quod si aliquid de uxore sua quisquam male locutus sit, non credat talia; quia bona & fidelis sciat verissime erga eum & suos plenarie toto corde. His& aliis auditis regales nuncia mulieri valedicto recesserunt, & regi quq audierata muliere fideliter narrauerunt. Rex vero hoc audito, satis in corde suo intellexit,

quod aliquos habebat in seruitio prope se, qui nec boni nec fideles erga se existebant. Sed tunc cordis sui voluntato non aperui t,imo quantum potuit dissimulauit Depresectione Regis Philini apud Saluam terram in Gasconia. PH i L i r P v s Rex Franciae a rancore quem contra regem Hispaniae conceperat non decidens,sed summa indignatione ferens quod sororem suam ita quasi morbatam liberis sibi transiniserat, iterum legationem ad ipsum super huiuscemodi

rem destinauit. Veruntamen nec se,nec aliter ille secundusPharao in malo proposto pertinaciter induratus, nec verba paci di concordiae satis conuenientia voluit

respondere. Quapropter nunci j videntes suam legationem nihil proficere, ipsum ex praecepto sui domini regis Franciae dissidauerunt. Et sic festinato itinere haec domino

509쪽

FRANCORUM REGI s.

mino suo omnia relaturi in Franciam redierunt. Tunc rex ex omnibus regni Franciae prouinciis congruauit exercitum; tantaque ibidem fuit multitudo nobilium,& aliorum,quod quasi arena maris innumerabilis videbatur. Nec ibi iam de regno Franciae inclytam adunavit militiam,sed de contiguis regionibus duces ta comates ad si ii supplementu exercitus aduocauit. Ducem Burgudiae qui de iure tenebaturi Duce Brabantiae ; Comite de Iulieri di Comitem Barri, aliosq; quamplures, qui de regno A lemanniς sola gratia couenerunt. Sed prius,ut moris est antiquis Francoruregibus,visitato patrono suo,scilicet S. Dionysio cum sociis,&audita Missa ad alta. re Martyrum, vexillu beati Dionysij de manu Abbatis illius Ecclesiae tune accepit. io Sicque iter arripiens per Aurelianensem urbem S Bituricam regionem, fines spi-ctauorum peragrans verius partes Hispaniae cum suo exercitu accelerauit. Sed interim venerunt quini militus ni sti ex parte regis Hispaniae nuncij qui per septeni

dies in exercitu regis Franciae existentes vix acccisum ad regem habuerunt,ut oste- decent quod ex parte domini sui asterebant. Tandem concessa eis copia cum rege loquendi, magna extollentia protinus garrulantes eum ex parte domini sui dissidauerunt, de pomposeminas,si contra dominum suum insurgeret,protulerunt.Tunc rex prudenter de moderate respondens nec se iactans de aliquo, respondit, quod intendebat regnum intrare Nauarrae, dc pertransire ulterius, si valeret, regnumque si posset, Hispaniae inuadere attentaret. Quod intelligentestiuncu festinato itincreaeo ad propria redierunt. Ex illa autem hora rex Franciae nimia indignatione permotus eo quod ipsium rex Hispaniae tam superbe dii sidauerat, firmo proposito regnum ipsius hostiliter intrare disposuit, dicens dedecus oc opprobrium fore sibi & regno Franciae, nisi istam praesuinptionem&dedecus vindicaret. Tandem in extremis partibus regni sui prope portus Cy cereos in terra Galeonis de Birardo ad quandam villam quae salua terra nuncupatur .suum exercitum quasi innumerabilem congregauit. Qui si pollet comode in Hispanias introduci,credebatur sussicere ad

deditionem regni Hispanici Sc etiam ad alias debellandum exteras nationes. Sed multis incommodis impedientibus ulterius exercitus transire non potuit, quia ad sustentationem tanti populi dape fumentaria & pabulis equorum male prouisam 3o fuerat, cum iam antequam portus Qui reos & difficultates montium ingredi i cepissent, hominibus de equis necessaria, rara, & Carissima venderentur. Praeterea hyemis instantis periculum quod iam intrabat in ianuis, multas ventorum & stigo. ris molestias&madefactiones imbrium minabantur. Nec propter hoc adhuc exercitus restitisset, si rei frumentariae & pabulorum sufficientia posset alicubi reperiri. Tunc inuito rege qui ardentissime cupiebat Hispanias introire, proditorum ut

credi tur,consilio oportuit exercitum reuerti,donec veris amoenitas ta necessari

rum sagax prouisio iter facilms & commodius praeparasset. Auomodo Robenin Cames . Irrebate is missu a rege Trant Min

PA ut v LuM antequam Philippus rex Franciaead saluam terram via inciperet

dominus Eustachius de Bello marchalio miles quem ipse rex mi sciat in Nauar-ram ad regem illius gentis in manu sua con te ruandum, cum vellet aliquas consuetudines Nauarrorum iniustis in melius, si pollet, commutare, orta contentione

propter hoc inter ipsum de barones patriae, fuit ab ipsis S Pampilionis ciuibus apud Pampilionem in castello siue burgo cum suis Franci genis tunc obsellus. Quod rex Franciae intelligens misit celeriter ad sui liberationem de Nauarrorum perfidiam vindicandam Robertum Attrebatensem comitem & Ymbertum de Bello loco Franciae conestabularium praecipiens eis, ut de senes iam Tholosae Carcassonae P

so tragori de Belli quadri exercitum congregarent, dc quamcitius commode possent regnum Nauarrae ad gentis suae subsidium introirent. Duo: etiam viros nobiles tapotentes in illis partibusGasconem de Biardo de comite Fuxinensem ut assumerent in suum adiutorium voluit di mandauit. Comes igitur regis Attrebati mandatu regis adimplere desiderans, ascitis ex praecepto eius duobus praedictis nobilibus de illis partibus latum collegit exercitum, quod ad viginti millia hominum vel amplius

510쪽

να GESTA PHILIPPI R. FRANCI

tam equitum quam pedestri u poterat aestimari.Tali ergo congrcgato exercitu versus finem terrς Gasconis de Biardo in castello ipsus quod Mollans nuncupatur aliquantulum restiterunt, donec consuluissent, quomodo pol sent commodius N uarrae difficiles aditus penetrare. Interim dum haec aguntur, unus de Nauarrorum Principibus nomine Petrus Sauces a malo ceterorum proposito rei iliens, regiquc Franciae & dominae suae regni Nauarrς hqredi de cetero consentire volens per Ga vel aifficultates portuum de introitus taliter liberare, quod genti suae liber pateret aditus di egressus. Sed interea Comes A tuebati, qui, ut diximus, iuxta introitum portuum cum valida manu peditum de equitum te tenebat portus Cysereos euitando,& in partem alteram per montes Pyrencos & terram Regis Arragonum tranti tum cum magna dissicultate fecerat, in regnum Nauarrae suum exercitum introduxit veniensque usque ad urbem Pampilionam, eam die Iouis ante natiuit tem beatae Mariae virginis tunc obsedit. Et quia contra eum ad proelium qui intus erant, exire non audebant, Comes erectis ingeniis fecit eos sortiter de die in diemas Iaillite. Intus erat Garsus Moraui Petri Sauche,ut diximus, interfector ; Gonsal- ues&multi alii Principes Nauarrorum, qui dominum Eustachium de Bellonae Casio praedictum & suo, Franci genas fortiter opprimebant: & ipse similiter eos L pe vice reciproca damnificabat in pluribus,& intuitus eorum vacuos repellebat. Quomodo Pampiliona c.ipta suis.

v M autem Comes Attrebati per suas petrarias, mangonellos&alia ingenia

domos ciuitatis quam plurimum destruerer, tantus timor ciues turris arripuit

quod potius de fuga cogitarent, quam cotra Comitem & gentes suas in bello colligere aut intra ciuitatis moenia se tueri. Propter qd Garsius Moraui & alij principes

iactionis nocte caperuenicte choreas ducentcsd: exultantes cantabat magnis vocibus, ut ciues suos laetos sicctent& exercitum deterrerent, quasi hoc sibi prouentis 3 set ex feruenti desiderio contra hostes suos in crastinum proeliandi. Sed omnes mediae noctis caligine obumbrante,remanentibus ciuibus in periculo, turpiter aufugientes, & per regnum circumquaque suis locis adeuntes latuerunt. Garsius vero& Moraui qui tam timore parentum Petri Sauche quem occiderant,quam excrcitus Regis Franci ad Regem Castellet se transtulit festinanter. Erat enim ad septem leugas introitus regni Nauarrae non cum magna multitudine bellatorum, & ibi sinem huius rei praestolans se tenebat. Mittebat Cathalanos contra dominum Eustachium ad ciuitatis subsidium, & iam ad tres leugas urbis conuenerant: scd cum audissent Regis Franciae exercitum aduenisse ante Pampilionem,ulterius pertransire non audentes, ei inacti & vacui ad illum qui eos mi*rat redierunt. Mane igitur fa- ς cho sciens dc dolens Comes Attreb ti quod proditores euasissent, misit concitabularium in urbem ad loquendum cum ciuibus, qui cum magna petebant instantia recipi in tutelam. Et propter hoc pavore exterriti ad magnam Ecclesiam beatae Mariae confugerant,utibi saltem mortis vel captiuitatis suae remedium inuenirent. Sed dum adhuc ad cos loqueretur, pede stris populus de exercitu i upra muros ciuitatis vacuos defensoribus ascendens,&in urbem nullo iubente, Z in uitis suis capi rancis, qui eos quantum poterant refraenabant, praedandi cupidine introivit. Nec fuerunt isti valoris homines nec nati de Francia sed de terra Gasconia, te Biardo MFuxinensis Comitis Albigens nec solum urbem spoliis praedati sunt, sed quod

deterius est, tanqualm Sarracenos& hostes fidei tam mulieres quam homines cru- Sodeliter occidebant ι & etiam quod erat nequissimum, matronas & virgines obstu prabant. Ad cumulum etiam sit sceleris in tumbam Henrici Regis,qui iacebat in maiori Ecelesia beatae Matiae, manus sacrilegas iniecerunt, S quia eam csse aureant quae decupro fuerat deaurato crediderunt, totam de loco euellentes dilaceratam reliquerunt. Hoc inici lecto Comes Attrebati valde condoluit, mandans canonicos quisium Moraui regis Franciae aduersariorum principem de capitan cum vira nocte in lecto suo quiescens cum quinque aliis perlbnis proditionaliter fuit interfectus. Cuius necem uxor & amici omnimode vindicare cupientes,domino Eustachio quem Nauarci in castello urbis, sicut dictum est obsederant se si vellet cum ipsis includ e.

SEARCH

MENU NAVIGATION