Duellum Martini Becani, Societatis Iesu theologi, cum Guilielmo Tooker, Anglicanae theologiae professore, & decano Ecclesiae Lichefeldensis. De Primatu regis Angliae

발행: 1612년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

61쪽

cipe a niliarum, O c. I S. EsPONDEO. Si textus integre citaretur, multo fortius argumentum fieret contra Regem, qua

pro Rege Textus enim sic habet: In Ierusalem quoque constituit Iosapha Levitas ct Sacerdotes, o Principes familiarum ex Israel, ut iudicium se eam sam domini iudicarent habitatoribus eius. Praecepitque eis dicens omnem causam, quae eneritiatosfratrum ves, rum, qui habitant in urbibuouis sendite eis, ut non peccent nominum. marias autem Sacerdos se Pontifex sper, in his, quae ad D si Vm pertinent.

praesidebit. Porro Zabadiassibus Ismahel, quies Dux in domo Iuda super ea opera erit, quae ad Regis officium pertianent,In quo textu triatio an da sunt. Primo, quod Iosaphat Rex non solum Levitas, Sacerdotes, sed etiam Principes familiarum constituerit in Ierusalem. Secundὁ, quod illos omnes in eum finem conititue

62쪽

DE PRIM REGIO. 6Irit, ut essent Iudices controuersarum, quae in populo oriri solet Tertio, quod in eontrouersiis Ecclesiasticis, quae ad D EVM pertinent, Sacerdotes constituti sint iudices; in ciuilibus vero, quae ad ossicium Regis spectant, Principes familiarum.

Hinc sumo tale argum intum contra Regem Angliari Sacerdotes iure diuino constituti sunt supremi iudices omnium controuersiarum, quae

ad Deum, religionem pertinent: Ergo Sacerdotes iure diuino tenent primatum Ecclesiae. Item Ea quae ad Deum pertinent, distincta sunt ab iis, quae periment ad ossicium Regis Eigo Rex, ex ossicio suo, non potest immiscere se iis, quae ad Deum pertinent ergo non tenet primatum Ecclesiae. I9. ARGYMΕΝΤ VM contrarium

facile soluitur. Non enim Iosaphat Rex consstituit,id est, creauit consecrauit Sacerdotes, quia hoc ad OLficium eius nospertinebat, sed exiiso

63쪽

61 DUELLVM

iis, qui iam antea creati,consecrati erant, certo delegit, qui iudicium Domini exercerent in Ierusalem: sicut etiam certos delegerat, qui in aliis ciuitaribus populum docerent, ut habetur a par lipom. II. . Vbi notandum est, tria spectari posse in ministris Ecclesia Veteris Testa menti. i. Elactionem seu designationem personae a Cons crationem.

3. Applicationem ad certum usum seu exercitium . Et editio seu designatio non fiebat a Rege, sed a DEO, qui solam tribum Levi ad ministerium sacrum deputauerat. Cons cratio vero commissa erat Aaroni, tanquam summo Sacerdoti,i eius succestaribus. Applicatio veto ad certum ossicium poterat fieri a Rege ; sicut etiam nunc fieri potest. Quo pacto Rex Anglia diceretur in suo regno constituere Iesiuitas δίSacerdotes, si ex iis iam antea ordinatis consecratis, quosdam aliunde euocaret, quorum ali concio

64쪽

DE PRIM REGIO. 63nes ad populum haberent, alii Confessiones exciperent, alii aliis ministeriis deputarentur. Et hoc pas. sim apud Catholicos in usu est. Ne

mo tamen propterea censet, eos

Principes , qui hoc modo Iesu itas ad se vocant, Primatum Ecclesiae

tenere.

a. Obiecti, exfacto Dauidis sciliorum Regum.

aci CE cvNDA obiectio est haec: Qui tollunt abusus, Corruptelas Ecclesiasticas, habent Primatum in Ecclesiaci Reges Veteris Testamenti sustulerunt abusus de Corruptelas Ecclesiasticas Ergo habuerunt Primatum in Ecelesia Mi- Dorem probat Sacellanus Regis An. Eiae dupliciter. Primo ex illis ver- ais a. Reg. s. s. Et abiit Rex se omnes miri, qui erant cum eo, in Ierusalem, ad Iebusum habitatorem terra , dictumso David ab eis mon ingredieris i cy

65쪽

6 DUELLVMn ab oris caecos se claudos dicentes; don ingredietur David huc Ex qui

bus verbis sic argumentatur, Ad regem Dauidem p e labat, de templo coecum Claurium tollere: Ergo ad eum spectabat, omnes abusustollere. Non enim abusius aliunde exi-

Eunt, quam vel de insicitia , quod caeci sint hominei vel de incuria , quod inficio claudicent. Secundo probat exemplo aliorum Regum qui it scriptura reprehenduntur od

Excelsa non sustulerint. At non C. prehenderentur, nisi adeo ruomcium persineret, Excelsia tollere. Quid

autem aliud est tollere Excelsa, quam tollere abusus & corruptelas'

2I. RESPONDE I. generatim

cum distinctione Nam aliud est iudicare seu decernere, qua nam sint corruptelae ab usu sin religione aliud vero, corruptela d abusus, quando certo constariales esse, tollere S exterminare. Prius pertinet

ad officium summi Sacerdotis , ut supra

66쪽

supra dictum est. Posterius non modo Regi, sed etiam cuilibet patris milias cocessum est Quilibet enim in sua domo potest ea emendare, quae certo constat per abusum irrepsisse. Vtrumque ostendo exemp)is Novi Testamenti. Inter Christianos quaeri solet, an sit abusus seu corrupti la,habere, colere imagines , ii uocare sanctos, pro defunctis orare, plura possidere beneficia Eccletiastica, voto castitatis se obstringere, eertis diebus a carnibus abstinerei de his iudicare, non pertinet ad Principes famulares, sed ad praelatos Eccletiae. At postquam res iudicata est , quilibet Rex in suo regno. quilibet Magistratus in sua ciuit te quivbet paterfamilias in sua domo, potest executionem praestaro.

Idem factum est in Veteri Testamento. Deus sepe per Prophetas ostendit, displiaere sibi, quod populus adoleret in Excelsis. Itaque duuinitus constabat, abusum seu cor

67쪽

M VELLVM

ruptelam esse. Rex in suo regno poterat tollere hunc abusam Imo teis nebatur. Nec ideo tamen primatum

habebat in Ecclelia. Non magis, quam si Deus per Prophetas ostenderet, connubia fidelium cum gentilibus sibi displicere: quisque pater familias in sua domo, siquid in hoc

genere peccatum esset, in posterum emendaret. An ideo primatum teneret in rebus ad religionem pertinentibus' Nequaquam SedeXecutor esset voluntatis diuinae. Cur autem potui Reges,quam Sacerdotes inveteri Testameto reprehensi sint, quod Excelsa non tollerent ideo factum est, quia populus Iudaeorum, propter duritiem cordis, non curabat ex ortationes monita Sace dolum ac Prophetarum nec aliter, quam vi Lauthotitate Regis , ab errore sincbant se reuocari. Ita vi Rex in hac re negligentior esset, me rito a DEo reprehendebatur. Hoc generatim 22. Duae

68쪽

DE PRIM REGIO. 6 22. Duo in particulari explicanda sunt. Alterum, de ab usu adolendi, sacrificandi in Excelsis. Alterum,deccecis claudis eiiciendis. Quod ad prius attinet,tria certa sunt. Primum est, quod ab egresila filiorum Israel ex AEgypto , transam fuerint q8O. anni, antequam templum a Salomone aedificaretur,ut patet ex illo 3. Reg a. Factum ectergo quadringentesimo se octuagesimo anno egressonis filiorum Israelis terra AEgypti, aedificari coepit domin D mino. Sciundum est, quod toto illo tempore, secundum legem ordinariam, iussi sint Israelitae offerre sacrificia in eo loco , ii quo esset tabernaculo studeris cum

Arca,ut habetur Leuit. I . . Porro tabernaculum cum Arca non semper mansit eodem loco. Nam primis η o. annis fuit cum populo inde r-to. Postea, Cum terram promissionis ingressi essent , eam pacifice possiderent, positum fuit in Silo, iuxta illud Iosue i8 L Congregatiisiunt

E is omnes

69쪽

M VELLVM ruptelam esse. Rex in suo regno poterat tollere hunc abusum. Imo te,nebatur. Nec ideo tamen primatum

habebat in Ecclesia. Non magis, quam si Deus per Prophetas ostenderet, connubia fidelium cum gentilibus sibi displicere:& quisque pater familias in sua domo, siquid in hoc

genere peccatum esset, in posterum emendaret. An ideo primatum teneret in rebus ad religionem pertinentibus' Nequaquam SedeXecutor esse voluntatis diuinae. Cur autem potius Reges,quam Sacerdotes inveteri Testameto reprehensi sint,

quod Excelsa non tollerent ideo factum est, quia populus Iudaeorum,

propter duritiem cordis, non curabat extabriationes monita Sace dolum ac Prophetarum: nec aliter, quam vi, authotitate Regis , ab errore sncbant se reuocari. Ita vi Rex in hac re negligentior esset, merito a DEo reprehendebatur. Hoc generatim . iar. Duo

70쪽

DE PRIM. REGIO. ε 22. Duo in particulari expIicanda sunt. Alterum, de ab usu adolendi de sacrificandi in Excelsis. Alterum,de coecis di claudis eiiciendis. Quod ad prius attinet, tria certa sunt. Primum est, quod ab egressu filiorum

Israel ex Agypto , transam fuerint

q8O anni, antequam templum a Salomone aedificaretur,ut patet ex illo 3. Rens. i. Factum effergo quadrinoen-

resimo se octuagesimo anno egressonis filiorum Israelis terra Enpii, aedificari

coepit domus D mino. Sciundum est, quod toto illo tempore, secundum Iegem ordinariam, iussi sint Israelitae offerre sacrificia in eo loco , ii quo esset tabernacul diuideris cum

Arca,ut habetur Leuit. IT . . Porro tabernaculum cum Arca non semper mansit eodem loco. Nam primis 4 o. annis fui cum populo indes r-to. Postea, Cum terram promissionis ingressi essent, Z eam pacifice possiderent, positum fuit in Silo, iuxta illud Iosue I 8. i. Congregatusiunt

SEARCH

MENU NAVIGATION